[0] Petrus Bembo Sadoleto episcopo. S. P. D. [1] Reuertenti ad suos Antonio Damascio, quem mihi per litteras commendaueras, mandaui ut te de meo statu, si quid peteres, erudiret. Mecum enim fuit sane frequens, cum meis etiam frequentior : adolescens ingenio feruido et ad omnia quibus se det, addiscenda, sane peracri, humano praeterea et comi planeque amabili : ut tibi gratias agam, qui mihi illum tradidisti, atque ut in familiaritatem meam susciperem, autor fuisti. Is mihi oneri nulla in se fuit. Utinam fuisset ut clarius meam ergo te uoluntatem perspicere potuisset! Sed perspexit tamen. Multi enim de te habiti, summa cum mea uoluptate, inter nos sermones; et ego quam te amem illi et quam tu omnibus ab hominibus et colaris et ameris istis locis, fidem mihi iucundissimam fecerunt. Tametsi testibus quidem ea in re nihil indigebam, qui te, moresque suauissimos tuos, et uitae integritatem, ac prope sanctitatem ab ineunte tua aetate agnouerim, dilexerim ; expetiuerim. Iuuenis enim admodum cum essem, te adolescentem incredibili beneuolentia complexus sum, annis aliquot me ipso minorem, neque tu me non adamauisti. Qui quidem certe amor propensioque mutua uoluntatum, non solum postea nunquam est coli desita ab utroque nostrum, sed aucta etiam officiis innumerabilibus, necessitudineque uitae, collegio demum in Leonis decimi pontificatu clari muneris, ac prope quotidiano conuictu, tum studiis plane communibus, litterisque nostris ita creuit, ut nihil possit esse nobis duobus coniunctius. Quod cum ita se habeat, atque in hoc nostro perueteris amicitiae instituto ego iam senes factus sim, tu non multum absis a senectute; unum, ut uideo nobis deest ad plenam ex eo suauitatem percipiendam, locorum scilicet, ut animorum coniunctio. Nimis enim semoti atque discreti regionibus sumus, ut neque mihi ad te ueniendi, quod saepe posse facere concupiui, spes ulla iam sit reliqua; neque tibi in Italiam reuertendi causa posse dari satis apta uideatur; quod Pontifices Maximi, doctrina et moribus praestantissimos uiros, clarissimosque omnibus uirtutibus homines, non tanti omnino quanti opporteret, faciunt. Sed quoniam hos quoque desiderium, quod commune tibi mecum esse non dubito, uisendi alterum, congrediendique una, ut tu olim ad me in quadam epistola suauissime scripsisti, litteris mittendis leniri multum potest, fruamur sedulo scriptionis munere ad hanc molestiam minuendam, et crebritate nos litterarum minuamus. Quod et te facturum confido, et de me facturum polliceor, ut nullo scribendi genere tam libenter sim usurus, quam ad te. Sed nescio quo pacto ad haec commemoranda, de Antonio sermo nobis instituta, defluxit, amoris abundantia potius quam temporis, quod mihi plane non superest : occupor enim, ut scis. Conscripsi autem tres iam prope libros rerum Venetiarum. Neque tamen non impedior domesticis etiam rebus, quae me a scribendo saepe reuocant. Sed quid agas? Sic uiuitur : quodlibet, quodque non libet etiam facias. Audio te alium fratris filium isthic habere, quem in philosophiae studiis item instituas, miro ingenio, alacritateque discendi. O te magistrum plane felicem, et illum alterum iam discipulum, quem dii respexerunt. Vale. Septimo calend. maias 1533, Patauio.