[1,2] GRADUS SECUNDUS. Ex consideratione maioris mundi. Caput I. Magnitudo mundi et magnitudo Dei. Scalae ascensionis in Deum gradum primum construximus ex consideratione hominis, qui dicitur mundus minor: nunc secundum gradum superstruere consilium est ex consideratione molis huius maximae, quae maior mundus dici solet. Scribit quidem S. Gregorius Nazianzenus in secunda oratione de Pascha, Deum constituisse hominem quasi mundum magnum in paruo, quod est uerum, si a mundo segregemus angelos; est enim homo maior toto mundo corporato, non mole, sed uirtute: sed si in mundo comprehendantur angeli, ut nos hoc loco comprehendimus, paruus mundus est homo in mundo maiore constitutus. In hoc igitur magno mundo, qui rerum uniuersitatem complectitur, multa sunt plane admirabilia, sed haec potissimum: magnitudo, multitudo, uarietas, efficacitas et uenustas. Quae omnia, si Deo illuminante attentissime cogitentur, non paruam uim habent ad animam sic eleuandam, ut in admiratione immensae cuiusdam magnitudinis, et multitudinis, et uarietatis, et efficacitatis, et pulchritudinis quasi deficiat et, ad se reuersa, quicquid extra Deum uidet, quasi nihilum et inane despiciat. Magnus certe est orbis terrarum, et adeo magnus, ut Ecclesiasticus dicat: Latitudinem terrae et profundum abyssi quis dimensus est? Et hoc ipsum etiam ex eo potest intelligi, quod in tot millibus annorum, qui fluxerunt ab orbe condito, nondum tota superficies terrae (hanc enim latitudinem terrae uocat Ecclesiasticus) nostris hominibus, eam assidue inquirientibus, innotuerit. Et quanta quaeso est moles terrae, si ad coeli supremi ambitum comparetur? Instar puncti dicitur ab astrologis, nec immerito. Videmus enim solares radios per interpositam terram ita pertingere ad stellas firmamenti oppositas, ac si terra nihil omnino esset. Et si stella quaelibet firmamenti maior est toto orbe terrarum, ut sapientum communis opinio est, et tamen nobis ob infinitam prope distantiam stellae illae minutissimae uidentur: quis cogitando assequi poterit amplitudinem coeli, ubi tot millia stellarum lucent? Ergo si de superficie et profunditate terrae Ecclesiasticus dixit: Latitudinem terrae et profundum abyssi quis dimensus est? quid, quaeso, de superficie exteriore coeli et de profundo mundi totius a summo coelo usque ad inferos diceret? Omnino tanta est moles corporalis mundi huius, ut nulla mens, nulla cogitatio eam assequi possit. Age nunc anima mea, interrogo te, si tantus est mundus, quantum est, qui fecit mundum? Magnus Dominus, et magnitudinis eius non est finis . Audi Isaiam: Quis mensus est pugillo aquas, et coelos palmo ponderauit? quis appendit tribus digitis molem terrae ? Ubi S. Hieronymus, ex uersione Aquilae, per pugillum dicit intelligi minimum digitum, ut sit haec sententia: Aquam totam, quae minor est quam terra, uno digitulo Dei mensurari, molem terrae tribus digitis, coelum, quod maius est terra et aqua simul iunctis, palmo ponderari. Atque haec quidem metaphorica sunt, cum spiritus sit Deus et nec digitos, nec palmos proprie habeat; sed Scriptura tamen his comparationibus satis ostendit, multo maiorem esse Deum, quam sit creatura eius, quod magis expresse significauit Salomon, cum ait: Coelum et coeli coelorum non te capiunt 5 . Quod ideo uerum est, quia si mundus alius crearetur, illum quoque repleret Deus, et si plures mundi, uel etiam infiniti fierent mundi, illos omnes Deus impleret. Neque existimes, anima mea, Deum tuum sic implere mundum, ut pars Dei sit in parte mundi, et totus in toto mundo. Deus enim partes non habet, sed totus est in toto mundo, et totus in qualibet parte mundi. Proinde ubique praesens est cum omnipotentia et sapientia sua. Ideoque si fidelis illi fueris, etiamsi consistant aduersus te castra, non timebit cor tuum; quid enim timeat, qui apud se haber Patrem amicum, sponsum omnipotentem, et omnia uidentem, et ardentissime amantem? Sed si merito culpae tuae iratum habeas Deum iudicem, et inimicum omnipotentem et omnia uidentem et peccata implacabili odio detestantem: tum uero iure timere debes timore horribili et nulla requiem dare oculis tuis, nec pedibus tuis, nisi Deo placato per ueram poenitentiam respiraueris in luce miser- ationum eius. Caput II. Multitudo rerum creatarum et infinitas perfectionum creatoris. Iam uero multitudinem rerum creatarum ab uno Deo conditore coeli et terrae quis enumerabit? Arenas maris et pluuiae guttas, inquit Ecclesiasticus, quis dinumerauit? Sed omissis rebus istis minutissimis: quot sunt intra terram et maria metalla auri et argenti, aeris et plumbi, et lapides pretiosi ac gemmae et margaritae? Quot supra terram genera et species et indiuidua herbarum, fruticum, plantarum? et quot in singulis partes? Quot etiam genera, species et indiuidua animantium perfectorum, imperfectorum, quadrupedum, reptilium, uolatilium? quot in mari genera, species, indiuidua piscium? quis enumeret? Quid de multitudine generis humani, de quo scriptum est: Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Quot denique sunt in coelo sidera, quot supra coelum angeli? Nam de stellis in ueracissima Scriptura legimus: Numera stellas, si potes. Et alibi comparat multitudinem stellarum cum multitudine arenae maris, quam satis constat esse innumerabilem. De angelis uero scribit Daniel: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. Et S. Thomas cum S. Dionysio affirmat, angelorum multitudinem tantam esse, ut rerum omnium materialium multitudinem superet. Haec igitur prope infinita rerum multitudo, ab uno Deo omnipotente condita, demonstrat in ipsa diuina essentia esse perfectiones omnino infinitas. Voluit enim Deus ab homine per creaturas suas utcumque cognosci; et quia non poterat ulla creatura infinitam creatoris perfectionem apte repraesentare, creaturas multiplicauit et singulis bonitatem et perfectionem aliquam tribuit, ut inde iudicium fieret de bonitate et perfectione creatoris, qui infinitas perfectiones sub unius simplicissimae essentiae perfectione complectitur, ad eum fere modum, quo nummus aureus continet ualorem multorum nummorum aereorum. Ergo, anima mea, quicquid oculis aut cogitationi occurrit, quod admirabile uideatur, scala tibi sit ad perfectionem conditoris agnoscendam, quae sine ulla comparatione maior et mirabilior est. Ita fiet, ut res creatae, quae factae sunt in muscipulam pedibus insipientium, ut Sapientia docet, non te decipiant, sed erudiant, nec te deiciant, sed gradum tibi ad meliora faciant. Itaque si aurum, uel argentum, uel lapides pretiosi occurrant, dicas in corde tuo: pretiosior est Deus meus, qui se mihi daturum promisit, si ista contemsero. Si regna, si imperia terrena miraris, dicas in corde tuo: quanto praestantius est regnum coelorum, quod in aeternum manet et quod promisit diligentibus se, qui non mentitur Deus! Si uoluptates et deliciae carnalem sensum titillare incipiant, dicas in corde tuo: multo iucundior est uoluptas spiritus, quam uoluptas carnis, et deliciae mentis, quam uentris, illas Deus totius consolationis, quas qui gustat, dicere potest cum Apostolo: Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. Denique si quid pulchrum, nouum, insolitum, magnum, mirabile offeratur, modo discedas a Domino Deo tuo, responde secure: quidquid est in illis boni, et multo plura et meliora in Domino tuo sine dubitatione reperiri; ideo non esse tibi utile, nummum aereum pro aureo, uitrum pro gemma pretiosa, parua pro magnis, dubia pro certis et temporalia pro sempiternis commutare. Caput III. Varietas rerum creatarum et Deus fons infinitus omnium bonorum. Sed quamquam admirabilis sit multitudo rerum creatarum et multiplicem unius Dei perfectionem arguat: multo tamen admirabilior est uarietas rerum, quae in illa multiplicatione cernitur, et facilius ad Dei cognitionem ducit; non enim difficile est, uno sigillo multas figuras omnino similes exprimere, nec iisdem typis innumerabiles literas excudere, sed uariare formas infinitis prope modis, quod Deus fecit in creatione rerum, hoc plane diuinum est opus et admiratione dignissimum. Omitto genera et species rerum, quas constat esse maxime uarias atque diuersas: in ipsis indiuiduis herbarum, plantarum, florum, fructuum quanta uarietas inest! figurae, colores, odores, sapores, nonne infinitis modis propemodum uariantur? Nonne idem omnino in animantibus cernitur? Sed quid de hominibus dicam, cum in exercitu numerosissimo uix inueniantur duo homines omnino similes? Quod ipsum etiam in stellis et angelis inuenitur; nam et stella a stella differt in claritate, ut Apostolus testatur, et S. Thomas affirmat, angelos, quamuis sint in maiore numero, quam res corporales, tamen omnes inter se non solum indiuiduali numero, sed etiam specifica forma differre. Erige nunc, anima mea, oculos mentis ad Deum, in quo sunt rationes omnium rerum, et unde tamquam ex fonte infinitae ubertatis manauit illa paene infinita uarietas; neque enim Deus innumerabiles istas rerum formas in rebus creatis potuisset imprimere, nisi in sinu essentiae suae rationes earum modo eminentissimo et altissimo contineret. Merito igitur exclamat Apostolus: O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei! Vere enim puteus est infinitae profunditatis, in quo latent thesauri diuitiarum, sapientiae et scientiae, quae tantam rerum uarietatem parere potuit. Merito quoque S. Franciscus, diuino lumine illustratus, dicebat Domino: Deus meus, et omnia! quoniam uaria bona, quae in rebus creatis inueniuntur sparsa atque diuisa, in uno Deo inueniuntur modo quodam meliore et altiore collecta. Sed dices, anima: ista quidem uera esse uidentur, sed bona creata uidemus oculis, manibus tangimus, ore gustamus, reipsa possidemus, illisque fruimur: Deum non uidemus, non tangimus, non gustamus, non possidemus, et uix cogitatione, quasi rem longissime positam, apprehendimus; itaque non esse mirum, si res creatae nos magis afficiant, quam Deus. Sed si fides in te uiget et uigilat, anima mea, negare non potes, quin post hanc uitam, quae fugit uelut umbra, si in fide et spe et dilectione permanseris, Deum ipsum uere clareque uisura sis, ut est in se, et illum possessura illoque fruitura longe melius et intimius, quam rebus creatis nunc fruaris. Audi Dominum ipsum: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt ; audi Apostolum Paulum: Nunc uidemus per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem ; audi Ioannem: Similes ei erimus, quia uidebimus eum, sicuti est. Deinde quanta, rogo te, pars mundi huius ad te pertinet? Certe nec totus mundus, nec pars media, aut tertia, aut quarta, sed uix particula quaedam te contingit, eamque post breue tempus, uelis nolis, dimittere cogeris. At Deum, in quo sunt omnia, totum possidebis et in aeternum possidebis; erit enim Deus omnia in omnibus sanctis beatis sine ullo fine. Ille erit tibi uita, cibus, uestis, domus, honor, diuitiae, delectatio et omnia. Adde quod Deus tuus suauis et mitis non iubet, ut dum in terris peregrinaris, solatio creaturarum penitus careas; imo, ut tibi seruiant, omnia condidit. Sed hoc iubet, ut illis utaris moderate, sobrie, temperanter, et cum egentibus hilariter communices; ut non tibi dominentur, sed tu eis domineris illisque utaris ad promerendum Deum. Ergo ardentissime cogita, annon sit tibi utilius et in hac uita rebus creatis non carere, qua parte necessariae sunt, et in altera creatore ipso, in quo, ut saepe dixi, omnia sunt, in sempiternum frui; an uero in hac uita in acquisitione temporalium rerum uehementissime laborare et nunquam earum copia satiari, et in altera temporalibus omnibus bonis repente destitui et ad aeterna bona numquam peruenire. Adde denique, Deum non ita longe abesse a dilectoribus suis, ut non etiam in hac uita delectationes magnas illis tribuat, et maiores, quam dilectores mundi in rebus creatis inueniant. Non enim falso scriptum est: Memor fui Dei, et delectatus sum, et: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui, et: Ego delectabor in Domino, et: Laetifica animam serui tui, quoniam ad te Domine animam meam leuaui. Ac ut omittam caetera, cum Apostolum ait: Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra, certe non significat, ex tribulatione nasci consolationem et ex dolore gaudium, non enim producunt spinae uuas, aut tribuli ficus; sed significat, ad leniendas tribulationes a Deo superinfundi amicis suis tam puras et liquidas et solidas consolationes, ut cum eis temporalia gaudia comparari nullo modo possint. Illa igitur, anima, sit apud te firma conclusio: qui inuenit Deum, inuenit omnia; qui perdit Deum, perdit omnia. Caput IV. Virtus rebus creatis insita et omnipotentia Dei. Sequitur nunc, ut ex uirtute, quam Deus rebus creatis attribuit, ad infinitam creatoris uirtutem intelligendam ascendamus. Nulla omnino res est, quae admirabilem uirtutem, siue potentiam, siue efficacitatem non habeat. Terra, siue lapis terreus, si ab alto descendat, quo impetu ruit, quid non frangit, quid ei resistit! Cum uellet Spiritus Sanctus in Apocalypsi describere impetum maximum, quo Babylon magna, id est, uniuersitas impiorum, in die iudicii in profundum abyssi praecipitabitur, sic ait: Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon ciuitas illa magna, et ultra iam non inuenietur. Aqua uero, quae mollis et blanda leniter fluit super faciem terrae, quando irascitur et intumescit in fluminibus uel torrentibus, obuia quaeque prosternit et destruit, nec solum casas rusticorum, sed etiam portas et moenia ciuitatum et pontes marmoreos diruisse uidimus. Porro uenti, qui aliquando suauissime spirant, naues maximas ad scopulos allidunt, et annosas quaercus eradicant et euertunt. Vidi ego, quod nisi uidissem non crederem, a uehementissimo uento effosam ingentem terrae molem eamque delatam super pagum quendam, ut fouea altissima conspiceretur, unde terra eruta fuerat, et pagus totus coopertus et quasi sepultus manserit, ad quem terra illa deuenerat. Quid de igne dicemus? Qua uelocitate modicus ignis crescit in flammam tantam, ut domos el siluas quasi momento temporis deuoret et consumat! Ecce, inquit S. Iacobus, quantus ignis, quam magnam siluam incendit! In herbis quam multiplices latent uirtutes! In lapidibus, ac praesertim magnete et succino, quam admirabilis uirtus cernitur! Porro in animalibus alia robustissima esse uidemus, ut leones, ursos, tauros, elephantes; alia ingeniosissima, quamuis minutissima, ut formicas, araneas, apes, mirmicoleonem. Omitto potentiam angelorum, uirtutem solis et stellarum, quae procul a nobis absunt. Quale tandem est ingenium hominum, quo tot artes inuentae sunt, ut saepe dubitemus, utrum arti natura, an potius ars naturae palmam concedat! Attolle nunc, anima, oculos mentis ad Deum et cogita, quanta uirtus, quanta efficacitas, quanta potentia in Domino Deo tuo sit, cui a ueracissima Scriptura dicitur: Quis similis tui in fortibus, Domine?, et: Qui facit mirabilia magna solus, et Beatus, et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium. Quicquid enim uirium res creatae habent, a Deo habent, et tamdiu habent, quamdiu placet Deo, ut habeant. Quis enim fecit, ut Ionae in uentre ceti concluso neque maris aquae, neque dentes ceti nocerent, nisi Deus? Quis conclusit ora leonum famelicorum, ut Danielem non attingerent, nisi Deus? Quis tres pueros in camino ignis ardentis illaesos seruauit, nisi Deus? Quis dixit uento furenti et mari insanienti: Tace, obmutesce: et subito facta est tranquilitas magna, nisi Christus uerus Deus? Ipse autem Deus non habet ab alio uirtutem et potentiam, sed eius uoluntas potentia est, et potentia, cui nihil resistere potest; ipse infinitam potentiam habet, et semper habet, et ubique habet. Et omnis hominum potestas, cum Dei potestate comparata, non parua et exigua, sed nulla omnino est; sic enim loquitur Isaias: Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei. Nonne igitur stulti sunt, qui timent res creatas et Deum omnipotentem non timent? Et qui confidunt in uirtute sua, aut amicorum suorum, et in Deo omnipotente non fidunt? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Et si Deus contra nos, quis erit pro nobis? Ergo, anima mea, si sapis, humiliare sub potenti manu Dei, inhaerere illi per ueram pietatem, et non timebis quid faciat tibi homo, uel daemon, uel creatura alia. Sed si forte a pietate excidisti, et Deum tuum ad iracundiam prouocasti, non des requiem temporibus tuis, donec inuenias pacem ad Dominum tuum; nimis enim horrendus est incidere in manus Dei uiuentis. Caput V. Pulchritudo creata rerum et increata Dei. Restat ut pulchritudinem rerum creatarum inspiciamus, de qua dixit Propheta: Delectasti me Domine in factura tua. Et certe, quae fecit Deus, ut bona sunt omnia, sic etiam pulchra sunt omnia, si recte considerentur. Sed omissis aliis, consideremus ea, quae omnium iudicio et approbatione sunt pulchra. Certe magna est pulchritudo uirentis prati, horti bene culti, amoenissimae siluae, maris tranquilli, sereni aeris, fontium, fluuiorum, urbium, coeli micantis atque innumerabilibus stellis quasi gemmis distincti. Deinde quam delectat pulchritudo arboris floribus uestitae uel pomis onustae, quadrupedum uariorum formae, auium uolatus, piscium lusus! Quid dicam de pulchritudine stellarum et lunae, ac potissimum de iubare illo solis maximo et clarissimo, quod exortu suo mundum exhilarat uniuersum? Sed homines, ad quos potissimum loquimur, nihil magis quam sua ipsorum uenustas speciesque delectat: Propter speciem mulierum multi perierunt, inquit Ecclesiasticus. Vidimus saepe et doluimus, uiros alioqui sapientissimos feminarum uenustate tanto amore captos, et contra etiam feminas graues et honoratas ad eam insaniam redactas ob uirorum pulchritudinem, ut rem familiarem et dignitatem et filios ac parentes, et etiam uitam ipsam, addo etiam aeternam salutem amori hominum formosorum posthabuerint. Nota sunt quae de Dauide, Salomone, Samsone in Scripturis Sanctis leguntur; plenae sunt historiae similium exemplorum. Ergo, anima mea, si tanta est pulchritudo in res creatas a conditore Deo effusa: quanta putas, et quam admirabilis est pulchritudo pulcherrimi conditoris? Nemo enim dare potest, quod non habet; et si solis ac stellarum specie delectati homines luminosa illa corpora deos putauerunt, inquit Sapiens, sciant quanto dominator eorum speciosior est; speciei enim generator haec omnia constituit. Quanta autem sit pulchritudo Dei, non solum certo cognoscitur ex eo, quod omnium creaturarum pulchritudo eminentiore modo in ipso collecta reperitur: sed etiam ex eo, quod cum inuisibilis sit nobis, dum ab ipso peregrinamur, et solum per fidem Scripturarum et in speculo creaturarum utcumque cognoscatur, multi tamen Sanctorum ita exarserunt in amorem eius, ut alii in deserta loca se abdiderint et soli contemplationi ipsius uacare uoluerint, ut S. Maria Magdalena, Paulus primus eremita, magnus Antonius, et alii sine numero, de quibus Theodoretus in historia religiosa consuli potest; alii coniuges et liberos, et quicquid in terris possidebant deserentes, in monasteriis ad aliorum nutum uiuere uoluerunt, ut Dei amicitia fruerentur; alii uitam ipsam cum acerbissimo dolore libenter exponere desiderauerunt, ut ad uisionem infinitae illius pulchritudinis pertingere mererentur. Audi unum ex illis, sanctum uidelicet Ignatium martyrem in epistola ad Romanos: Ignis, crux, bestiae, confractio ossium, membrorum diuisio, et totius corporis contritio, et tota tormenta diaboli in me ueniant, tantum Christo fruar! Si ergo pulchritudo diuina, nondum uisa, sed solum credita et sperata, tantum ignem desiderii excitat: quid faciet, cum remoto uelo, ut est in se, conspicietur? Omnino id faciet, ut torrente uoluptatis illius inebriati, neque uelimus, neque possimus uel ad punctum temporis oculos ab ea diuertere. Et quid mirum si angeli et animae beatae semper uideant faciem Patris, qui est in coelo, nec uisio illa taedium uel satietatem ullam pariat, cum ipse Deus ab aeternitate pulchritudinem suam semper aspiciens in ea penitus acquiescat, et ex ea uisione beatus nihil uelit, et quasi in cellam uinariam et in hortum omnium deliciarum ingressus, nunquam inde exierit, neque in aeternum sit exiturus? Hanc pulchritudinem quaere, anima mea, ad eam suspira die ac nocte: dicas cum Propheta: Sitiuit anima mea ad Deum fortem uiuum, quando ueniam et apparebo ante faciem Dei? Dicas cum Apostolo: Audemus et bonam uoluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum. Neque timeas ex uehementi amore pulchritudinis illius inquinari; amor enim diuinae pulchritudinis perficit corda, non inficit, sanctificat, non inquinat. Vere dicebat sanctissima uirgo martyr Agnes: Amo Christum, cuius mater uirgo est, cuius pater feminam nescit; quem cum amauero, casta sum, cum tetigero, munda sum, cum accepero, uirgo sum. Sed si uere Domini tui increatam speciem concupiscis, oportet te implere, quod Apostolus eo loco subiungit: Ideo, inquit, contendimus siue absentes siue praesentes placere illi. Si placet tibi Deus, debes et tu placere Deo. Et quidem in regione uiuorum, cum praesentes erimus, illuminati fulgore eius, sine dubitatione Deo placebimus, sicut Propheta canit: Placebo Domino in regione uiuorum; sed in hac peregrinatione tam facile sordescimus et inquinamur luto peccati, ut apostolus Iacobus dixerit: In multis offendimus omnes, et propheta Dauid, ut ostenderet, quam rari sint immaculati in uia, ad beatitudinem hoc pertinere pronuntiauerit, dicens: Beati immaculati in uia. Ergo si cupis, anima, etiam in absentia et peregrinatione placere dilecto, non satis est uelle placere, sed oportet, ut Apostolus loquitur, contendere placere, id est, assiduo magnoque labore cauere maculas, quae foedam reddunt faciem animae, et si quae inhaeserint, non minori studio et labore contendere illas abstergere. Nonne uides mulierculas, quae cupiunt placere uiris suis, quot horas consumunt in componendis capillis et poliendo uultu et maculis uestium abstergendis; ut placeant oculis uiri mortalis, qui paulo post in lutum et cineres conuerti debet. Quid igitur te facere oportet, ut placeas oculis sponsi immortalis, et qui semper te uidet, qui sine macula et ruga te inueniere desiderat? Certe totis uiribus contendere te necesse est, ut in sanctitate et iustitia coram ipso ambules ; et omnia, quae ueram sanctitatem ueramque iustitiam impediunt, strenue remoueas, uel amputes; neque respicias carnem et sanguinem, neque attendas ad sermones et iudicia hominum; non enim simul placere potes Deo et mundo, dicente Apostolo: Si hominibus placerem, Christi seruus non essem.