[1,0] GRADUS PRIMUS. Ex consideratione hominis. [1,1] Caput I. Causae communes huius considerationis. Si quis uere cupiat scalas in Deum erigere, a sui ipsius consideratione incipere debet. Unusquisque enim nostrum et creatura et imago Dei est, et nihil nobis uicinius est, quam nos ipsi. Itaque non sine causa Moyses ait: "Attende tibi" ; in quae duo uerba insignem sermonem scripsit magnus Basilius. Qui enim se totum circumspexerit, et quae intra se latent considerauerit, inueniet quasi compendium mundi totius, unde ad effectorem rerum omnium non difficulter ascendet. Sed ego in praesenti nihil aliud inuestigare decreui, nisi quatuor communes causas: quis sit auctor meus; ex qua materia me fecerit; quam formam mihi dederit; et ad quem finem me produxerit. Nam si quaeram auctorem meum, inueniam solum Deum; si quaeram materiam unde me fecerit, inueniam omnino nihil: unde colligam,quicquid in me est, a Deo factum esse et totum Dei esse; si quaeram formam, inueniam, me esse imaginem Dei; si finem quaeram, inueniam, ipsum eumdem Deum esse summum et totum bonum meum. Itaque intelligam, tantam esse mihi coniunctionem et necessitudinem cum Deo, ut ipse solus mihi sit conditor, ipse auctor, ipse pater, ipse exemplar, ipse beatitudo, ipse omnia. Et si hoc intellexero, quomodo fieri poterit, ut non ardentissime illum quaeram? illum cogitem? illum suspirem? illum uidere et complecti desiderem? uel, ut non exhorream tam densas tenebras cordis mei, quod tam longo tempore nihil minus cogitauit aut desiderauit aut quaesiuit, quam Deum, qui solus mihi est omnia? [1,2] Caput II. Deus auctor noster. Sed paulo diligentius singula consideremus. Rogo te, anima mea, quis tibi dedit, ut esses, cum ante non multum tempus nihil esses? Certe non te parentes carnis tuae genuerunt; quia quod natum est ex carne, caro est, tu autem spiritus es: neque te coelum, aut terra, aut sol, uel sidera produxerunt; illa enim corporea sunt, tu incorporea est: neque uero angeli, aut archangeli, aut creatura alia spiritualis tibi, ut esses, auctores esse potuerunt; quia tu non ex materia aliqua, sed plane ex nihilo creata es: non potest autem, nisi Deus omnipotens, ex nihilo aliquid facere. Ille ergo solus sine socio, sine administro, manibus propriis, quae sunt eius intelligentia et uoluntas, te quando uoluit procreauit. Sed fortasse corpus tuum non ipse Deus, sed res creatae produxerunt, ita ut anima Deum, corpus uero parentes auctores agnoscere debeat? Non ita est; sed Deus ipse, quamuis parentes homines ad carnem gignendam, ut infimos administros ad domum fabricandam, adhibeat: tamen ipse architectus, ipse auctor, ipse uerus pater non solum animae, sed etiam corporis, atque adeo totius hominis esse et dici uoluit. Nam si genitores carnis tuae ueri auctores et quasi architecti corporis tui essent, scirent utique, quot sint in corpore humano musculi, quot uenae, quot nerui, quot ossa maiora, quot minora, quot humores, quot sinus, et alia id genus multa, quae omnino ignorant, nisi forte ex anatomica arte didicerint. Praeterea cum corpus aegrotat, uel membrum arescit, aut praeciditur, certe possent illa ipsa arte, qua primum condiderunt, iterum instaurare, si ueri auctores essent: quomodo qui horologia componunt, aut domos aedificant, norunt etiam temperare uel instaurare. At parentes nihil horum ualent aut sciunt. Adde quod coniunctio animae cum corpore, quae praecipua pars est effectionis humanae naturae, a nullo fieri potuit, nisi ab artifice potentiae infinitae; qua enim arte coniungi potuit spiritus cum carne tam arcto uinculo, ut una substantia efficerentur, nisi diuina? corpus enim cum spiritu nullam similitudinem uel proportionem habet. Ergo ille fecit qui facit mirabilia magna solus. Vere igitus Spiritus Domini per Moysen loquitur in Deuteronomio: Nonne ipse est Pater tuus, qui possedit et fecit et creauit te? et per S. Iob: Pelle et carnibus uestisti me, et per Prophetam regium: Manus tuae fecerunt me, et plasmauerunt me, et per sapientissimam feminam puerorum Machabeorum matrem: Nescio quomodo in utero meo apparuistis: neque enim spiritum et animam donaui uobis et uitam: et singulorum membra non ego ipsa compegi: sed enim mundi Creator, qui formauit hominis natiuitatem, quique omnium inuenit originem. Hinc uidelicet Sapientia Dei, Christus Dominus dicebat: Patrem nolite uocare uobis super terram; unus est enim Pater uester, qui est in coelis. Cuius admonitione S. Augustinus de filio suo Adeodato, quem ex fornicatione genuerat, dicebat Deo: Tu bene feceras eum; nam ego in illo puero praeter delictum nihil habebam. Quanta, putas, fiducia, et quanto affectu dicebat Dauid: Tuus sum ego, saluum me fac? O si cogitares anima, quid sit, quod omnipotens et sempiternus Deus, qui bonorum tuorum non eget, et si tu pereas nihil ipse perdit, tamen oculos tuos non auertit a te, et sic amat, sic protegit, sic dirigit, sic fouet, ac si tu esses magnus thesaurus eius: certe fiduciam totam in illo poneres, timeres ut Dominum, amares ut patrem, neque ullum esset tam ingens temporale bonum, et malum, quod te posset ab eius charitate diuellere. [1,3] Caput III. Deus hominem ex nihilo creauit. Veniamus ad materiam, ex qua homo formatus est. Illa quidem uilissima est, sed quo est uilior, eo nobis materiam aptiorem tribuit formandi in nobis uirtutem humilitatis, qua uirtute nulla est in hac uita magis utilis et magis rara, ac per hoc magis pretiosa et maiori desiderio appetenda. Et sane de materia animae dubitare non potest, quin sit ipsum nihil, quo nihil uilius et inanius fingi uel cogitari potest. Corporis materia prima quid est, nisi sanguis menstruus, res adeo foeda, ut refugiant eum oculi cernere et manus contingere, et horreat etiam animus cogitare. Materia ex qua primus homo formatus fuit, quid aliud, nisi terra rubra et sterilis, siue puluis et lutum fuit: Formauit, inquit Scriptura, Deus hominem de limo terrae, et iterum dixit homini Deus: Puluis es et in puluerem reuerteris. Quare patriarcha Abraham, memor uilitatis suae, dicebat ad Deum: Quia semel coepi, loquar ad Dominum meum, cum sim puluis et cinis. Sed neque hic est finis uilitatis materiae humanae: ipse enim limus, siue puluis, non ex alia materia, sed ex nihilo prodidit. In principio enim creauit Deus coelum et terram; et certe non ex alio coelo et terra, sed ex nihilo fecit: ergo ad nihilum redigitur id, unde prodiit animal hoc superbum, quod dicitur homo, siue animam, siue corpus considerare uelis. Nihil igitur est in homine, unde gloriari possit, quasi illud non acceperit a Deo. Opera quidem hominum, quaecumque illa sint, siue ex ingenio, siue ex labore prodeant, semper aliquid habent ex se, de quo, si sensum haberent, contra factorem suum gloriari possent, siquidem uas aureum, arca lignea, domus eburnea, uel marmorea, si loqui possent, dicerent utique opifici suo: tibi debeo formam, sed non materiam, et pretiosius est quod ex me habeo, quam quod a te accepi. Homo uero, qui nihil ex se habet, et ex se nihil omnino est, in nullo gloriari potest. Et uerissime dicit Apostolus: Qui existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit, et Quid habes, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Cui consonat Cyprianus, cum ait: In nullo gloriandum quando nostrum nihil est. At, inquies, multa praeclara opera faciunt homines, ob quae merito laudantur, ut uirtus laudata crescat. Ita est, multa praeclara opera faciunt homines, ob quae laudari et gloriari possunt, sed in Domino, non in se, sicut scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur, et: In Domino laudabitur anima mea. Quaero enim, cum egregium opus homo facit, ex qua materia facit? qua uirtute facit? quo dirigente et adiuuante facit? Certe ex materia facit, quam Deus illi dedit, non quam ipse sibi peperit; et dirigente et adiuuante Deo facit, sine cuius directione et adiutorio nihil boni facit homo, quod non faciat Deus, ut faciat homo, ut habetur in Concilio II Arausicano. Itaque dignatur Deus ministerium hominis adhibere in rebus bonis faciendis, quae per se facere posset, ut hinc magis debitorem Deo se fateatur homo, non ut superbiendo in se, sed in Domino glorietur. Ergo anima mea, si sapis, recumbe semper in nouissimo loco; noli furari gloriam Dei, nec in modico, nec in maximo; descende ad nihilum tuum, quod solum est tuum: et totus mundus in superbiam erigere te non poterit. Sed quoniam haec pretiosa uirtus humilitatis uerae de mundo iam paene recesserat et nec in libris philosophorum, nec in moribus gentium inueniebatur, Magister humilitatis de coelo uenit, et cum in forma Dei esset aequalis Patri, exinaniuit semetipsum formam serui accipiens, et humiliauit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, et humano generi dixit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. Quare, anima mea, si forte erubescis imitari humilitatem hominum, non erubescas imitari humilitatem Dei, qui nec fallere nec falli potest, et qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. [1,4] Caput IV. Homo ad imaginem Dei creatus est. Sequitur nunc, ut formam consideremus, quae est tertia causarum. Et quidem quanto materia ex qua factus est homo uilior est, tanto forma, quae homini data est, pretiosior et excellentior inuenitur. Omitto formam corporis exteriorem, i. e. figuram corporis humani, quae suam habet eminentiam super omnium animantium figuras; haec enim forma non substantialis, sed accidentalis est. Forma igitur hominis substantialis, quae facit illum esse hominem, et ab animantibus caeteris distinguit, anima est immortalis ratione et libero arbitrio praedita, imago Dei, ad exemplar summae Diuinitatis expressa. Sic enim legimus dixisse Deum, cum hominem formare uellet: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et praesit piscibus maris, et uolatilibus coeli, et bestiis, uniueraeque terrae, omnique reptili, quod mouetur in terra. Homo igitur imago Dei est, non ratione corporis, sed ratione spiritus; Deus enim spiritus est, non corpus; et ibi est imago Dei, inquit S. Basilius, ubi est id, quod imperat animantibus caeteris. Imperat autem homo bestiis non per corporis membra, quae ualentiora sunt in multis bestiis, quam in homine, sed per mentem ratione et libero arbitrio praeditam. Praeest enim homo animantibus caeteris non per id, quod habet commune cum illis, sed per id, quo distinguitur ab illis et per quod similis factus est Deo. Erige nunc, anima mea, mentem ad exemplar tuum, et cogita, omne bonum imaginis in similitudine ad exemplar suum positum esse. Nam si forte deforme sit exemplar, quale diaboli fingi solet, tum etiam bonum imaginis est exemplar suum deforme apte repraesentare. Itaque deformitas in exemplari deformitas erit, deformitas in imagine pulchritudo erit. Sed si exemplar quoque sit formosum, pretiosissima erit imago, si pulchritudinem exemplaris pulchritudine sua, quam maxime fieri poterit, imitetur: et si imago sensum haberet, nihil magis optaret, quam perpetuo exemplar suum aspicere, et ad illius imitationem se componere, et illi quam simillima fieri. Exemplar tuum, o anima, Deus est, pulchritudo infinita, lux in qua tenebrae non sunt ullae, cuius pulchritudine sol et luna mirantur. Ac ut facilius pulchritudinem tanti exemplaris imitari, illiusque similitudinem concupiscere, et modis omnibus procurare ualeas, in qua re tota perfectio tua, tota utilitas tua, totus honor, totum gaudium, tota quies, totum denique bonum positum est, cogita pulchritudinem Dei exemplaris tui in sapientia et sanctitate consistere. Quomodo enim pulchritudo corporis ex proportione membrorum et coloris suauitate consurgit, sic in substantia spirituali, coloris suauitas lux sapientiae est, membrorum proportio iustitia est: sed per iustitiam non uirtus aliqua particularis sed illa uniuersalis intelligitur, quae uirtutes omnes continet. Ille igitur spiritus pulcherrimus est, cuius mens luce sapientiae fulget, et cuius uoluntas perfectae iustitiae plenitudine pollet. Deus autem, tuum inquam exemplar, o anima, ipsa sapientia, ipsa iustitia est, ac per hoc ipsa pulchritudo est. Et quoniam utrumque bonum nomine sanctitatis in Scripturis significatur, ideo apud Isaiam Angeli Deo acclamant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus exercituum. Et ipse Deus ad imagines suas clamat: Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus Deus uester . Et in Euangelio Dominus: Estote perfecti, sicut Pater uester coelestis perfectus est. Ergo si cupis, anima, ut uera imago Dei, exemplari tuo quam simillima fieri, oportet te sapientiam et iustitiam prae omnibus rebus amare. Sapientia uera est, iudicare de rebus omnibus secundum altissimam causam. Altissima causa est uoluntas diuina, siue lex quae uoluntatem Dei hominibus manifestat. Itaque si sapientiam amas, oportet te in rebus omnibus non audire quid lex carnis dictet, quid sensus iudicent esse bonum, quid mundus probet, quid cognati suadeant, ac multo minus quid adulatores proponant, sed obsurdescas his omnibus, et solum attendas ad uoluntatem Domini Dei tui, atque illud utile, gloriosum, appetibile, bonum denique omni ex parte tibi esse iudices, quod est conforme uoluntati ac legi Dei. Haec est sapientia Sanctorum, de qua scripsit Sapiens: Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa. Porro iustitia, quae altera pars est pulchritudinis spiritualis, omnes quidem uirtutes complectitur, quae uoluntatem ornant et perficiunt; sed praecipue charitatem, quae mater et radix est omnium uirtutum, et de qua sanctus Augustinus in libro De natura et gratia extremo ita loquitur: Inchoata charitas, inchoata iustitia est: prouecta charitas, prouecta iustitia est; perfecta charitas, perfecta iustitia est; nam qui diligit, legem impleuit, quia dilectio malum non operatur, et ideo plenitudo legis est dilectio, ut docuit Apostolus; et contra qui seruat uerbum eius, id est, mandata eius, uere in hoc charitas Dei perfecta est, ut loquitur sanctus Ioannes. Qui ergo uolunt exemplari diuino similes fieri, oboedire debent dicenti: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione. Filius enim imago est Patris, et imaginis totum bonum, ut supra diximus, est suo exemplari esse simillimam. O si haec plane intelligeres, anima, et exemplari tuo per uerae sapientiae ueraeque iustitiae pulchritudinem similis effecta, placeres oculis summi Regis; quanta pace fruereris? quo gaudio exultares? quam facile omnia mundi oblectamenta contemneres? contra uero, si cogitares, quam uehementer indignetur Deus, cum uidet imaginem suam destitutam luce sapientiae et decore iustitiae inquinari, foedari, obscurari, et hominem in tanto honore positum, ut similis esset Deo, comparari nunc iumentibus insipientibus, et similem illis factum esse, certe horreres et contremisceres, nec posses ullo modo quiescere, donec fluminibus lacrymarum ex amarissima contritione manantibus maculas omnes abstegeres, et ad similitudinem pulcherrimi exemplaris tui redires. Sed quia interim dum peregrinaris a Domino, et per fidem ambulas, et non per speciem, indiges continuo ipsius Domini adiutorio, tum ut in similitudine iam acquisita permaneas, tum ut quotidie similior, id est, formosior lucidiorque reddaris, ingemisce ex toto corde ad Deum, eique dicito: O Domine sancte et misericodissime, cui placuit, hanc animam meam, imaginem tuam facere, perfice, quaeso te, imagunculam tuam, adauge sapientiam, adauge iustitiam, absconde eam in abscondito tabernaculi tui, ut neque luto carnalis concupiscentiae, neque fumo saecularis honoris, neque puluere terrenarum cogitationum foedari ualeat. Atque hactenus de forma. [1,5] Caput V. Finis ad quem creatus est homo, Deus est. Restat ultima causa, quae finis dicitur. Porro finis, ad quem creatus est homo, non alius est, quam ipse Deus. Sed quia duplex est finis, alter intrinsecus, alter extrinsecus, utrumque seorsum breuiter consideremus. Finis intrinsecus uniuscuiusque rei est status perfectus, ad quem res illa peruenire potest. Finis intrinsecus palatii, est ipsum complementum et perfectio ipsa palatii: tunc enim finitum esse dicitur, cum nihil ei deest eorum quae palatii structura requirit. Finis intrinsecus arboris, est status perfectum quem eius natura requirit: tunc enim finem suum attigisse dici potest arbor, cum ramos extendit, et folia produxit, et floribus ornata est, ac paulo post pomis, iisque maturis onerata cernitur. Homo igitur, qui ad finem celsissimum creatus est, tunc finem suum consecutus dici poterit, cum mens eius Deum uidebit sicuti est: quam uisionem scientia rerum omnium consequetur, et uoluntas ipso summo bono ardentissime amato et desiderato fruetur, et corpus immortalitate et impassibilitate, aliisque dotibus gloriosis praeditum, perpetua pace et laetitia potietur. Et quoniam essentia huius finalis beatitudinis est uisio Dei, per quam imagines Dei, nos inquam ipsi, ad perfectum statum perfectamque similitudinem cum exemplari nostro diuino perueniemus; ideo scribit B. Ioannes: Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. O si posses, anima, cogitare quid hoc sit, Similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est; quam cito nebulae omnes terrenarum cupiditatum dissiparentur! Deus beatissimus est, et ideo beatissimus, quia semper uidet seipsum sicuti est, seque ipso summo bono clarissime uiso, et ardentissime amato, sine ulla cessatione ab ipsa aeternitate fruitur. Huius inaestimabilis boni, te quoque cum Angelis sanctis participem esse uoluit: ad hunc finem sublimissimum et celsissimum te creauit. Hoc significat illud: Intra in gaudium Domini tui , id est, sis particeps gaudii, quo Deus ipse gaudet. Et illud: Ego dispono uobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum; ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, id est, particeps uos faciam regni mei, et regiae mensae meae, ut fruamini illo honore, illa potestate, et illa uoluptate, qua fruor ego, et qua fruitur Pater meus Deus. Et quis cogitare potest, quantus sit honor, quanta potestas, quanta uoluptas, quanta felicitas Regis omnium regum et Domini omnium dominorum, Domini Dei nostri? Certe qui ad hanc tantam finis nostri altitudinem cogitatione speque conscenderet, erubesceret omnino de terrae possessione litigare, uel ob quamcumque iacturam temporalium rerum affligi, uel de lucris temporalibus gaudere: erubesceret inquam inhiare uoluptatibus quibus inhiant pecora, qui factus est comes Angelorum et particeps amicitiae Dei et inaestimabilium bonorum eius; quoniam amicorum omnia sunt communia. [1,6] Caput VI. Finis extrinsecus hominis. Iam uero finis extrinsecus uniuscuiusque rei est ille, cuius gratia res facta est. Finis palatii, habitator eius; finis arboris, possessor eius; finis hominis, solus Dominus Deus eius. Ipse enim hominem fecit, se suo fecit, pro se fecit, ipse conseruat, ipse pascit, ipse stipendium soluit. Itaque merito iubet, ac dicit: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli seruies. Sed attende, anima, diligenter. Res caeterae, quae propter hominem factae sunt, ipsi homini utiles sunt, non sibi; homini laborant iumenta, non sibi; hominis cellam et horreum et marsupium implent agri, uineae, horti, non suum: denique seruorum est labor, et sudor et fatigatio; domini autem lucrum et quies et uoluptas. At Dominus Deus tuus, qui nulla re indiget, seruire quidem uult hominem, sed utilitatem, et lucrum, et praemium seruientis hominis esse uult, non suum. O Domine suauis et mitis et multae misericordiae, quis non toto corde seruiat tibi, si dulcedinem paterni dominii tui, uel modicum degustare incipiat? quid iubes Domine seruis tuis? Tollite, inquit, iugum meum super uos. Et, quale est iugum tuum? iugum, inquit, meum suaue est, et onus leue. Quis non libentissime ferat iugum quod non premit, sed fouet, et onus quod non grauat, sed reficit? merito igitur addidisti, et inuenietis requiem animabus uestris. Et quod est iugum tuum, quod non fatigat, sed requiem adfert? nempe mandatum illud primum et maximum: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Quid enim facilius, suauius, dulcius, quam diligere bonitatem, et pulchritudinem, et amorem, quod totum est tu Domine Deus meus? Recte iudicauit seruus tuus Dauid, qui mandata tua esse censuit, desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum, et dulciora super mel et fauum ; et addidit: in custodiendis illis retributio multa. Quid est hoc, Domine? etiamne praemium polliceris custodientibus mandata desiderabilia super aurum multum et dulciora super mellis fauum? Ita omnino praemium, et praemium amplissimum polliceris, dicente Apostolo tuo Iacobo: Coronam uitae repromisit Deus diligentibus se. Et quid est corona uitae? nempe maius bonum, quam uel cogitare uel desiderare possimus. Sic enim loquitur beatus Paulus ex Isaia: Oculus non uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit Deus iis qui diligunt illum. Vere igitur in custodiendis mandatis tuis est retributio multa. Nec solum mandatum illud primum et maximum utile est homini oboedienti, non Deo iubenti: sed etiam caetera mandata Dei, oboedientem perficiunt, ornant, erudiunt, illustrant, bonum denique ac beatum reddunt. Quare si sapis, intellige te ad gloriam Dei et salutem tuam aeternam esse creatum, hunc esse finem tuum, hoc centrum animae tuae, hunc thesaurum cordis tui. Ad hunc finem si perueneris, beatus eris; si ab illo excideris, miser eris. Proinde illud tibi uere bonum existimes, quod ad finem tuum perducit; illud uere malum, quod a fine te facit excidere. Prospera et aduersa, opes et inopia, sanitas et aegrotatio, honores et ignominiae, uita et mors, apud sapientem nec per se expetenda, ner per se fugienda sunt. Sed si conferunt ad gloriam Dei, et sempiternam felicitatem tuam, bona sunt, et expetenda: si eamdem impediunt, mala sunt, et fugienda.