LII. DE VANA GLORIA. 1. Eleganter quidem Aesopus, musca sedens super radium rotae currus ita secum: "quantum pulverum moveo!" Similiter existunt quidam futiles et vani qui, cum aliquid vel sponte procedit vel manu potentiore cietur, si modo ipsi vel minimam rei partem attigerint, continuo putant se machinam totam vertere. Gloriosi semper factiosi. Etenim nulla ostentatio sine comparatione sui est. Quin et violenti ut sint necesse est, ut quae verbis iactitarunt revera praestent. Neque taciturni omnino esse possunt, ideoque opere ut plurimum destituuntur, sicit Gallis in proverbium abiit, beaucoup de bruit, peu de fruit, strepitus multum, fructus parvum. Attamen sine controversia huiusmodi ingeniis in civilibus aliquando uti protest. Si fama excitanda sit vel opinio late spargenda, sive virtutis sive potentiae, istiusmodi homines buccinatores egregii sunt. Rursus, sicut prudenter notat Livius circa tractatus Antiochi et Aetiolorum, mendacia reciproca et ex utraque parte quandoque magno usui esse possunt. Veluti cum quis inter principes duos negotietur ut eos ad bellum indicendum principi tertio concitet, atque hoc ut efficiat unius copias apud alterum supra modum et veritatem vicissim attolat. Quin et hoc fit quandoque ut qui inter privatos tractet apud utrunque existimationem suam augeat artificiose insinuando se apud alterutrum plus posse quam revera potest. Atque in his et huiusmodi haud raro accidit ut aliquid ex nihilo producatur. Mendacia enim opinionem ingenerare sufficiunt. Opinio autem rem et substantiam progignit. In ducibus et viris militaribus gloriosum esse non inutile est. Sicut enim ferrum acuit ferrum, ita per gloriam hanc animi invicem accuntur et excitantur. Insuper in actionibus magnis quae sumptibus et periculo privatorum suscipiuntur, ingenia iactabunda vivacius negotia impellunt. Qui enim ingenio sobrio sunt et solido plus habent saburrae quam veli. Rursus, in existimatione doctrinae et literarum cuiuspiam, non volitabit fama illius per ora virum neque bene alata erit, sine plumis aliquibus ostentationis. Qui de contemnenda gloria libros scribunt, nomen suum inscribunt, inquit ille. Socrates, Aristotles, Galenus (magna nomina) ingenio iactabundo erant. Certe gloria vana ad propagandam perpetuam memoriam magnopere iuvat. Neque virtus ipsa tantum humanae naturae debet propter nominis sui celebrationem, quam sibiipsi. Fama siquidem Ciceronis, Senecae, Plinii Secundi ad hunc usque diem vix durasset, aut saltem non tam vegeta, nisi coniuncta fuisset cum aliqua vanitate et iactantia in seipsis. Iactantia enim instar vernicis videtur esse, quae ligna non solum splendere fact, verum etiam durare. Atqui dum haec de vani gloria dissero, minime eam qualitatem intelligo quam attribut Tacitus Muciano, omnium quae dixerat feceratque arte quaddam ostentor. Haec enim ex vanitate neutiquam procedit, sed ex arte et prudentia cum magnanimitate quadam coniuncta. Et in aliquibus hominibus qui natura veluti comparati eam sunt. Res est non solum decora, sed et gratiosa. Excusationes enim decorae, concessiones tempestivae, quin et modestia ipsa bene temperata nihil aliud sunt quam ostentationis artes. Neque inter artes hasce reperitur aliqua felicior quam illa de qua loquitur Plinius Secundus. Hoc est, liberaliter et copiose id in aliis laudare in quo ipse emineas. Nam ad hunc modum ille, ingeniose satis, In alio laudando tibiipsi ministras. Is enim quem laudas aut superior tibi est aut inferior. Si inferior et tamen laudandus, tu multo magis. Si superior, neque laudandus, tu multo minus. Gloriosi prudentibus derisui sunt, stultis admirationi, parasitis praedae et escae, sibiipsis et gloriae vanae mancipia.