[51,0] L. DE LAUDE. [51,1] Laus uirtutis reflexio est, atque, ut fit in speculis, trahit aliquid e natura corporis quod reflexionem praebet. Si a uulgo proficiscentur, ut plurimum, reflexio illa praua est et falsa, et uanos potius ac tumidos quam uera uirtute praeditos comitatur. Sub captum siquidem uulgi, uirtutes complures quae excellunt non cadunt. Virtutes minores ab iis extorquent, mediae admirationem quandem uel stuporem illis incutiunt, sublimes autem in sensum aut perceptionem eorum prorsus non ueniunt. Sed apparitiones uirtutem et species uirtutibus similes illos afficunt quam maxime. Sane fama fluuio similis est, quae leuia et inflata attollit, grauia et solida mergit. Quod si uiri etiam iudicii profundiores et dignitatis cum uulgo concurrunt, tum id quod Scriptura dicit contingit, nomen bonum instar unguenti fragrantis. Omnia undique replet, neque facile euanescit. Etenim odores unguentorum durabiles magis sunt quam florum. Laudum tot conditones fallaces sunt ut laus merito in suspicionem uenire possit. Laudes quaedam ab adulatione sola prodeunt. Quod si adulator sit uulgaris attributis quibusdam utetur communibus et quae omnibus competere possint, non quaesitis aut appositis. Adulator callidior si sit, uestigia premet adulatoris princpalis, intelligo tuiipsius, et in quibus tibi places aut teipsum excellere putas, iis adulator inhaerebit maxime. Sin adulator sit impudens et perfrictae frontis, tum demum in quibus conscius tibi sis defectus tui, et ad quae maxime erubescis, ea adulator tibi uel praecipue imputabit et affigit per uim, spreta conscientia. Laudes nonnullae a uoluntate bona cum reuerentia coniuncta proficiscuntur. Quae sane laudum formula principibus et uiris quibuscunque dignioribus debetur laudando praecipere. Cum scilicet apud illos praedicando quales sint, humiliter moneas quales esse debeant. Sunt qui laudibus quandoque onerantur animo malitioso ad conflandam inuidiam et odia concitanda, pessimum genus inimicorum laudantium, ut ait ille. Adeo ut apud Graecos in prouerbium exierit, ei qui in malum suum laudaretur pustulam mari continuo adnaturam, sicut apud nos uulgo dicitur cum quis mentiatur, metuendum ne eius linguae scabies propediem oboriatur. Illud asserere licet, laudes moderatas, tempestiue irrogatas, et minime uulgares honori uel maxime esse. Dictum est Salomonos, qui benedicit proximo suo uoce grande de nocte consurgens maledicenti similis erit. Etenim uel hominem uel rem aliquam ad coelum usque euehere contradictionem irritat, et derisui exponit. Veruntamen ut seipsum laudare, seruato decore, uix conceditur nisi in casibus admodum raris, ita uocationem suam et munus quod gerit, aud studia quibus se addixit, laudare quis cum uenia possit, imo cum specie quadam magnanimitatis. Cardinales Romani (qui theologi sunt, et fratres, et scholastici) uerbum usurpant extremi contemptus et conuitii erga negotia ciuilia. Vocant enim negotia ciuilia (uelut belli, legationum, iudiciorum, et huiusmodi) Hispanico uocabula sbirrarias, quod sonat munera lictorum et scribarum, ac ai artes illae memorate magis eiusmodi homines quam in fastigio cardinalatus positos decerent. Et tamen (se res rite penderetur) speculatiui cum ciuilibus non male miscentur. Sanctus Paulus cum de seipso gloriatur illud nonnunquam interponit, ut stultus loquor. At cum de uocatione sua uerba facit "nihil ueretur dicere magnificabo apostolatum meum".