[45,0] XLV. DE NEGOTIATIONE. [45,1] Generaliter melius est per uerba negotiari quam per literas, et per intercessionem personae tertiae quam per seipsum. Literae utiles sunt cum quis per literas itidem responsum elicere desiderat, uel ubi sua intersit exemplaria literarum quas scripsit producere et monstrare. Denique, ubi metuere quis merito possit ne sermo interrumpatur aut per portiones audiatur. Contra, uiua uoce tractare praestat cum facies hominis reuerentiam incussura sit, ut fit plerunque in colloquio cum inferiore aut in rebus quas extremis tantum digitis tangere conuenit, in quibus oculus loquentis in uultum et gestum alterius intentus monere possit quousque procedere liceat, et generaliter quando libertatem quis sibi retinere cupit uel dedicendi uel interpretandi ea quae dixerit. In tractando per alios cautius et melius fuerit eos eligere qui simplicioris sunt ingenii, quos probabile est illa quae in mandatis habent executuros et successum rei fideliter narraturos, quam eos qui ex aliorum negotiis aliquid in se honoris aut utilitatis transferre callidi sunt, atque ea quae referent uerbis emollient ut impense placeant. Tales etiam adhibe qui negotio cui praeficiuntur faueant, id enim industriam acuit. Atque insuper tales qui cum re quam tractant congruitatem quandam habent, ueluti audaces ad expostulandum, blandos ad persuadendum, astutos ad obseruandum et rimandum, proteruos et paulo absurdiores ad res quae aliquid iniqui habent transigendas. Tales etiam adhibe qui in negotiis tuis antea tractandis felices fuerunt et obtinuerunt. Hoc enim confidentiam parit, et omnem lapidem mouebunt quo ueluti praescriptionem tueantur. Melius fuerit hominem cum quo negotiaris primo leuiter degustare et quasi ex longinquo, quam ab initio summam rei proponere, nisi forte in animo sit breui illum aliqua quaestiuncula irretire et opprimere. Praestat cum illis negotiari qui in ambitu sunt quam cum illis qui desideria sua sunt adepti. Si cum alio sub conditione negotieris, prima uelut occupatio aut possessio uotorum in praecipuis numeranda. Id autem cum ratione postulare nequis nisi aut natura rei talis sit quae praecedere debeat, aut alteri commode insinuare possis illum opera tua in aliis usurum, aut denique habearis ipse pro homine imprimis integro et uerace. Omnis negotiatio eo spectat aut ut detegat aliquid aut efficiat. Detegunt se homines uel animum suum communicando uel cum ira commoti sunt nec se bene cohibere possint, uel cum ex improuiso opprimuntur, uel cum necessitate quadam adiguntur non habentes quod praetextant. Si quem ad nutum fingere cupias ut inde efficias aliquid, aut inclinationes et mores eius bene cognoscendi ut eum manu ducas, aut fines eius perspiciendi ut suadeas, aut infirmitates eius et ea quibus obnoxius est exploranda ut terreas, aut denique amici eius qui plurimum apud eum ualent conciliandi ut eo modo regere possis. In tractando cum callidis et dolosis, uerbis eorum minime credendum, nisi fines et intentiones eorum habeas uerborum interpretes. Quin et optimum fuerit pauca apud illos loqui, et quae minime expectant. In rebus quibuscunque difficilioribus non expectandum ut quis simul et serat et metat, sed praeparatione opus est ut per gradus maturescant.