[36,0] XXXVI. DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS [36,1] Natura occultatur saepenumero, interdum uincitur, raro extinguitur. Vis naturam efficit magis impetuosam cum recurrit. Doctrina et praecepta affectus naturales reddunt minus quidem importunos, sed non tollunt. Verum consuetudo sola ea est quae naturam plane immutat et subigit. Qui uictoriam de natura sua reportare cupit, sibi nec nimis magna nec parua nimis pensa constituat. Priora enim animum deiicient propter frustrationes crebras, posteriora non multum attollent etsi saepius praeualeat. Atque sub initiis exerceat se adminiculis quibusdam, ut natatores recentes uesicis aut iuncis. Deinde cum impedimentis, ut saltatores solent calceis grauioribus. Etenim perfectionem in re qualibet inducit si exercitatio difficilior sit quam usus. Ubi natura admodum potens est, et proinde uictoria difficilis, opus erit per gradus quosdam procedere, qui tales sint. Primo, naturam sistere ad tempus aliquod, more illius qui cum irasceretur literas alphabeti priusquam quicquam faceret recitare solebat. Secundo, naturam moderari et ad minores portiones deducere, ut si quis abstinentiam a uino exercens a maioribus haustibus ad minores deueniat. Postremo autem naturam penitus sub iugum mittere et domare. Verum si quis eo animi robore et constantia polleat ut se subito eximere et uindicare poterit, hoc optimum fuerit: Optimus ille animi uindex laedentia pectus Vincula qui rupit, dedoluitque semel. [36,2] Neque antiqua regula reiicenda ut naturam, adinstar bacilli, in contrariam partem flectas, quo recta tandem deueniat. Verum intellige hoc, ubi extremum illud alterum in uitium non ducat. Insuper et hoc aduertas, ne habitum superinducere contendas nixu continuo, sed intermisso. Nam intermissio impetum redintegrat et adauget. Et si quis dum tyronem agit perpetuo se exerceat, eueniet ut errores non minus quam facultatem imbibat. Neque huic malo succurritur nisi per tempestiuas intermissiones. Praeterea uictoriae in naturam non nimium cito triumphum accinas. Natura enim ad longum tempus sepultus iacebit, et tamen occasione data reuiuiscet, id quod contigit puellae apud Aesopum ex fele in mulierem conuersae. Quae ciuiliter admodum in mensa sedebat donec mus in conspectu eius forte curreret. Itaque occasiones tales aut omnino euites aut iisdem frequentius insuescas quo minus moueant. Indoles cuiusque naturalis optime deprehenditur in consuetudine familiari. In hac enim nulla interuenit affectatio. In perturbationes siquidem illae praecepta et regulas penitus excutiunt. Denique in casu aliquo nouo et insolito, quia tum e consuetudine deseritur. Felices dixerim quorum indoles naturalis cum uitae suae genere congruit. Alias uere dicere possint, multum incola fuit anima mea. In studiis, quicquid a natura tua alienum reperis stata tempora tibi praefigas ad eiusdem exercitationes et meditationes. Sin autem cum genio tuo conuenerit, de statis horis ne sis sollicitus. Cogitationes enim tuae sponte illuc conuolabunt prout negotia et studiae caetera permittent. Natura cuiusque ex ui innata aut bonas aut malas herbas producit. Itaque sedulo et tempestiue illas irriget, has euellat.