[34,0] XXXIV. DE DIVITIIS. [34,1] Diuitias cognomine magis proprio uocare nequeam quam ut eas appellem impedimenta uirtutis. Sicut enim se habent impedimenta ad exercitum, ita diuitiae ad uirtutem: necessariae siquidem sunt, sed graues. Quinetiam cura illarum uictoriam saepe disturbat. Diuitiarum magnarum nullus est usus praeterquam in iis expedendis, caetera in opinione uersantur. Idem dictat Salomon, ubi multae sunt opes, multi qui comedunt eas; et quid prodest possessori, nisi quod cernat diuitias oculis suis? Possessio diuitiarum nulla uoluptate dominum perfundit quantum ad sensum. Est sane custodia ipsarum. Est etiam potestas donatiui aut distributionis. Est et fama, et inflatio ab ipsis. Sed non datur solidus ipsarum usus qui ad dominum pertingat. Annon uides ficta illa pretia quibus gemmae et huiusmodi rariora aestimantur, et quam inania opera suscipiantur ad ostentationem meram, ut usus aliquis diuitiarum magnarum uideri possit? Sed dicet quispiam usum earum uel in hoc maxime cerni posse, quod dominos ex periculis et calamitatibus redimant. Ut ait Solomon, substantia diuitis urbs roboris eius, et quasi murus eleuatus in imaginatione sua. Sed caute Solomon, quod imaginatione, non reipsa, tales sunt. Plures enim, sine controuersia, diuitiis suis magnis uoene runt quam redempti sunt. Diuitias magnas ne secteris, sed quas parare possis iuste, impendere sobrie, erogare hilariter, et libenter dimittere. Neque tamen contemptum ipsarum, instar monachi alicuius aut a seculo abstracti, foueas, sed de usu distingue, sicut Cicero optime de Rabirio Posthumo, in studio rei amplificandae apparebat non auaritiae praedam sed instrumentum bonitati quaeri. Ausculta etiam Salomoni, nec praeproperae opum accumulationi inhia: qui festinat ad diuitias non erit insons. Fingunt poetae Plutum (qui diuitias sonat) a Ioue missum claudicare et tardigradum esse, a Plutone autem currere et pedibus celerem, innuentes diuitias bonis artibus et iusto labore partas tarde accedere, sed per mortem aliorum aduenientes (ueluti ex haereditatibus, testamentis, aut similibus) praecipitanter ruere. Nec minus poterit fabula ea de Plutone intelligi, si Plutonem pro Diabolo accipias. Cum enim opes a Diabolo fluunt (ueluti per fraudes, oppressiones, iniusticiam, et scelera) rapido cursu feruntur. [34,2] Viae ad ditescendum uariae, et pleraeque earum foedae. Parsimonia inter optimas censeri possit, neque tamen ipsa omnino innocens est. Opera enim liberalitatis et charitatis coarctat. Soli cultura, quasi ad diuitias maxime genuina, utpote quae benedictio magnae matris telluris sit. Verum lenta est haec uia. Attamen ubi homines insigniter opulenti se ad agriculturam et lucra rustica submittunt, diuitias in immensum coaceruant. Noueram ex proceribus Angliae quendam cui maximi reditus proueniebant e re rustica supra subditos caeteros quoscunque aetatis meae. Diues erat armentis, ouibus, syluis tam caeduis quam grandioribus, lithanthracibus, frumento, plumbi et ferri fodinis, et compluribus aliis prouentibus rusticis. Adeo ut terra ei instar maris erat, merces perpetuo importans. Recte a quodam obseruatum se magno cum labore ad exiguas, et nullo fere ad magnas diuitias peruenisse. Postquam enim res alicuius nummaria sic increuerit ut nundiarum et mercatuum opportunitates praestolari possit, atque eos contractus superare quibus ob summae magnitudinem perpauci admodum homines apti sunt, atque etiam in laboribus aliorum participare qui minus pecunia abundant, fieri non potest quin supra modum ditescat. Lucra ex professionibus honesta certe sunt, et duabus rebus promouentur maxime, diligentia et fama bona propter probitatem in negotiando. At lucra ex contractibus maioribus plerunque naturae magis ancipitis, cum quis scilicet aliorum necessitates et angustias obsideat, seruos et ministros alienos in damnum dominorum corrumpat, emptores alios, qui in maiore forte pretia consensissent, artificiose et uafre summoueat, et huiusmodi fraudes exerceat. Quae omnes merito damnandae sunt. Quantum uero ad emptiones animo non retinendi sed rursus diuendendi, illae ex utraque fere parte molunt, tam uenditorem quam emptorem prementes. Societates locuplent affatim si cautus adhibeatur delectus eorum quibuscum societas initur. [34,3] Foenus ex certissimis lucri generibus est, licet ex prauissimis, utpote quod hominem panem suum comedere faciat in sudore uultus alieni, atque in Sabatto operari non cessat. Attamen certum licet sit non caret rimis suis secretis, siquidem notarii et institores ad commodum proprium homines fortunarum dubiarum quandoque extollent. Primum esse in inuentione aliqua noua aut priuilegio inundationem quandam opum interdum largitur, sicut contigit primo sacchari excoctore in Canariis. Itaque si quis se peritum dialecticum praestare possit ut addat inuentioni iudicium, magna haud dubie efficiet, praesertim si tempora sint propitia. Qui lucra tantummodo certa captat, aegre ad magnas diuitias assurget. Contra, qui totus in incertis est uix fortunarum dispendia uitabit. Bonum igitur fuerit incerta lucra certis munire, ut damnis subueniatur. Monopolia et mercium coemptiones ad reuendiditonem, ubi lege nulla prohibentur, ad diuitias uiam sternunt facilem, praesertim si quis prospicere possit quae merces in aestimationem uenturae sint, atque eo modo se illis abunde instruat. Opum acquisitio per seruitium regum aut magnatum dignitatem quandam habet. Tamen si assentationibus et seruilibus artificiis sese ad omnes nutus flectendo parentur, inter uias uilissimas poterit numerari. Quantum ad uenationem testamentorum et legatorum (quemadmodum Tacitus Senecam insimulat, testamenta et orbos tamquam indagine capi), adhuc peior est hae res, quanto cum hominibus conditionis humilioris rem habemus quam in seruitio. [34,4] Fidem illis nimiam ne adhibeas qui prae se ferunt contemptum diuitiarum. Etenim opes despiciunt qui desperant. Neque inuenies usquam tenaciores ubi incipient ditescere. Ne sis in minutis tenax. Diuitiae alas habent, et aliquando ex sese auolant, aliquando emittendae sunt ut ampliores congregent. Opes suas moribundi relinquunt aut usui publico aut liberis, cognitis, et amicis. In utroque genere legationes paulo moderatiores melius cedunt. Diuitiae magnae haeredi relictae aues rapaces undique ad eas conuolare inuitant, nisi haeres fuerit aetate et iudicio confirmatior. Similiter fundationes gloriosae et splendidae in usus publicos sunt instar sacrificiorum sine sale, et nihil aliud quam dealbata eleemysonarum sepulchra, quae ab intus cito corrumpentur et putrefient. Itaque dona tua magnitudine ne metiaris, sed commoditate, et ad debitam mensuram redigas. Neque opera charitatis in mortem usque differas. Etenim si quis recte rem aestimet, qui id facit ex alieno potius donat quam e proprio.