[33,0] XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS. [33,1] Coloniae eminent inter antiqua et heroica opera. Mundus cum adhuc iuuenis esset plures progenuit liberos; nunc senex factus, pauciores. Etenim non immerito colonias nouas tanquam liberos nationum antiquorum duxerim. Plantationem populorum probo in solo puro, intelligo ubi populus non destruitur ut populus inferatur. Hoc enim cum sit, extirpatio prorsus est, non plantatio. [33,2] Plantatio regionum non absimilis est plantationi syluarum, in quibus de utilitate capienda nihil cogitandum ante annum uicesimum, uerum fructus uber et locuples in fine operis expectandus. Illud certe quod praecipue colonias, alias bene successuras, euertit, fuit sordida illa et auida lucri captatio sub initiis coloniarum. Verum est lucri segetem acceleratam, non negligendam, modo cum bono coloniae coniuncta sit, sed non ultra. [33,3] Indignum quiddam et infaustum est, cum faex populi, exules, et damnati in coloniae seminarium sumuntur. Quin et coloniam ipsam corrumpit et perdit. Huiusmodi enim homines profligati instar erronum degent, nec operi accingent, sed otio se dedent. Quin et scelera perpetrabunt, fruges consument, et coloniae fastidio afficientur. Ac tum demum nuncios et literas in patriam mittent in plantationis praeiudicium et dedecus. Populus qui in coloniam sumatur praecipue sint artifices generum sequentium: hortulani, aratores, fossores, fabri ferrarii, fabri lignarii, piscatores, aucupes, chirurgi, pharmacopolae, coci, pistores, ceruisarii, et huiusmodi. [33,4] In regione ubi plantare instituis circumspice primo quod genus esculentorum et poculentorum terra ex sese sine cultura edat, ueluti castaneas, iuglandes, nuces pinus, oliuas, dactylos, pruna, cerasa, mel siluestre, et similia. Dein disquire quid genus uictualiorum solum proferre possit celeriter intra annum, ueluti pastinacas, caricas, brassicas, cepas, raphanos, melones, pepones, cucumeres, artiplices de Hierusalem, maiz, et alia. Quantum ad triicum, siliquam, hordeum, et auenam, nimiam grana haec poscunt culturam. Attamen a fabis et pisis etiam inchoare licet, tum quia minore opera indigent, tum quia non minus cibi loco quam panis inseruiunt. Etiam ab oriza multiplex prouenit seges, quae et cibi quoque copiam facit. Ante omnia, magna copia transportanda pannis biscocti, farinae ex auena, pollinis, farinae omnigenae, et similium, ut sub initiis praesto sint donec panis confici possit. Pecudes et aues delige eas quae a morbis praecipue immunes sunt et prae caeteris prolificae, quales sunt porci, caprae, galinae, galinae Indicae, anseres, columbae domesticae, cuniculi, et similes. Praecipio autem piscationibus incumbendum, tum ad sustentationem colonia, tum ad lucrum exportationis. Commeatus in coloniis adeo parca manu fere distribuendus ac in oppidis obsessis esset, hoc est pro rata. Maxima autem pars soli quod in hortos aut segetes conuertitur horreis publicis assignetur, in quibus fruges reponantur et mensura certa distribuantur, ita tamen ut supersint nonnullae fundi portiones in quibus industria singulorum se exerceat. [33,5] Circumspice insuper quas merces natiuas regio illa producat, ut exportatio earum in loca ubi maxime in pretio sunt sumptus leuet, ut usuuenit in nicotiano apud Virginiam, modo non sit (ut iam dictum) in praeiudicium intempestiuum coloniae ipsius. Syluae in regionibus desertis ut plurimum abundant. Itaque ligna ad aedificia, naues, aut eiusmodi usus apta inter praecipuas merces numeranda. Si inueniatur uena ferri et riuuli ad molendina ferraria idonea, ferrum e mercibus quaestuosis est in regionibus syluosis. Salis nigri confectio per calorem solis, si clima ferat, digna res est quae tentetur. Etiam sericum uegetabile, si adsit, merx est lucrosa. Pix cuiuscunque generis, ubi proueniunt pinus et abietes, semper praesto est. Quin et pharmaca et ligna odorata si reperiantur haud paruum commodum praebent. Etiam cineres quibus ad sapam utuntur non modicum utilitatis afferent. Similiter et alia quae perquiri possunt. Verum fodinis ne confidas nimium, praesertim a principio. Fodinae enim fallaces sunt et sumptuosae, et spe pulchra lactentes colonos reddunt circa alia socordes. [33,6] Regimen coloniae committatur uni cui tamen assideant consiliarii aliquot, atque muniantur auctoritate ad exemplum iuris miitaris, sed aliquantulum restricta. Ante omna, hunc sibi decerpant homines fructum uiuendo in eremo, ut Deum semper eiusque cultum prae oculis habeant. Rursus, colonia a numerosiore concilio (intelligo in regione, matre coloniae residente) non pendeat, nec ob contributiones exiguas multitudini nimiae subiiciatur. Sed sit numerus eorum qui negotia coloniae procurant et ordinant moderatus. Sintque potius ex nobilibus et generosis quam mercatoribus. Hi enim lucro praesenti plus satis inhiant. [33,7] Sit plane immunitas a uectigalibus et portoriis donec colonia adoleuerit, neque tantum immunitas a solutionibus pecuniarum concedatur, sed etiam libertas merces in quascunque uelint partes exportandi, nisi grauis aliqua caussa obfuerit. [33,8] Coloniam populo ne farcias aut super oneres alios post alios mittendo, sed potius informationi diligenti intende quot capita de tempore in tempus minuantur, eaque numero conueniente pro rata suppleas, ita tamen ut coloni bene uictitent nec penuria affligantur. Magnum iampridem salubritati complurium coloniarum detrimentum intulit aedificatio iuxta mare et fluuios in locis paludinosis et aquosis. Itaque, etsi ab huiusmodi locis incipiendum propter uecturae et aliarum rerum commoditatem, paulatim tamen in superiores regionis partes et ab aquis remotiores ascendendum. Interest etiam sanitatis coloniae ut salis sat bona copia conuehatur quo cibi, quos uerisimile est putridos aliter saepe futuros, condiantur. [33,9] Si coloniam plantes ubi barbari sedes suas habeant, neutiquam eos nugis tantum et tricis concilies, sed iusticia et modis gratiosis demerere. Nihil tamen de praesidiis minuendo quae ad securitatem pertinent. Neque etiam beneuolentiam eorum aucupare auxiliis contra hostes suos, sed auxiliis defensionis non incommodum erit subuenire. Interest etiam aliquos ex indigenis saepe in regionem unde colonia migrauit mittere ubi uiderent conditiones hominum suis multo praestantiores, idque sub reditu inter suos diuulgent. Postquam colonia adoleuerit et robur acceperit, tempestiuum erit mulieres submittere ut colonia ex sese propagetur, nec semper ab externis pendeat. [33,10] Super omnia flagitiosissimum est coloniam semel deductam deserere et destituere. Praeterquam enim quod dedecori est, nil aliud est quam proditio mera profusioque sanguinis complurium hominum miserorum.