[29,0] XXIX. DE REGIMINE VALETUDINIS. In regimine ualetudinis inuenire est quandam prudentiam ultra regulas medicinae. Obseruatio cuiusque propria eorum quae nocent, eorum quae iuuant, optima est medicina ad sanitatem tuendam. Verum tutius est concludere hoc sensi mihi nocuisse, ergo eo non utar, quam isto modo, hoc quod sensi minime offendit, ergo eo uti licet. Etenim uigor iuuentutis excessus plurimos tegit, qui tamen in senectute tandem uelut debita exigentur. Considera aetatem ingruentem, neque confide eadem perpetuo continuare. Non enim bellum indicendum senectuti. Caue subita aliqua mutatione in regiminis parte quapiam principali. Quod si necessitas urgeat, caetera ad eam mutationem accomoda. Secretum enim est, et naturale, et politicum, tutius est multa mutare quam unum magnum. Examini tamen subiicias consuetudines tuas diaetae, somni, exercitationis, uestium, mansionis, et similium, et, si quid nocumento esse iudices, experire illud paulatim exuere, ita tamen ut, si ex mutatione nocumenti aliquid perceperis, ad consueta redeas. Difficile enim distinguere inter ea quae toto genere sunt salubria, et ea quae corporis tui unici constitutioni conueniunt. Vacuo animo esse et hilari ad horas cibi, somni, et exercitationis est ex optimis praeceptis ad prolongandam uitam. Quatenus ad animi passiones et studia, deuita inuidiam, metus anxios, iram intus cohibitam, subtiles et nodosas disquisitiones, gaudia et exhilarationes immodicas, tristitiam alte pressam et non communicatam. Amplectere spes, laetitiam potius qam gaudium, delectationum uarietatem magis quam satietatem, admirationem et propterea nouitates, studia quae animum replent splendidis et illustribus obiecti, ueluti historias, fabulas, peragrationes naturae. Medicationem si omnino fugias ualetudine utens bona, corpori ingratior accedet sum necessitas ingruerit. Eidem si nimium assuescas, detrahet de uiribus et efficacia quando morbus aduenerit. Probo potius diaetas quasdam ad certa tempora quam usum medicamentorum frequentem, nisi iampridem transierit in consuetudinem. Diaetae enim huiusmodi alterant corpus magis, perturbant minus. Ne contemnas accidens aliquod in corpore nouum et insuetum, sed consilium medicorum circa illud ahibe. Dum aegrotas ualetudinem tuam cura maxime. Dum uales corpore tuo utere, nec sis nimis delicatus. Qui enim dum ualet corpore tolerantiam imperat in morbis compluribus, qui scilicet non sunt acuti, diaeta sola et corporis regimine paulo exquisitiore curari possit absque multa medicatione. Celsus monitum illud suum nunquam parturiisset ut medicus, nisi una fuisset uir prudens. In praeceptis dat tanquam arcanum tuendae ualetudinis et prolongandae uitae, ut quis contraria alternet et subinde mutet, sed cum inclinatione in extremum benignius. Nempe, uictu utere parciore et pleniore, sed pleniore saepius; uigiliis et somno largiori insuescas, sed somno magis; quietem et motum siue exercitium repetas, sed frequentius motum, et similia. Ita enim matura simul et fouebitur et robur acquiret. Ex medicis aliqui erga aegrum et eius desideria tam sunt indulgentes ut morbi curam legitimam non urgeant. Alii contra tam regulares et rigidi in procedendo secundum artem circa curam morbi, ut aegri conditionem et naturam non satis respiciant. Medicum elige temperaturae mediae, uel si hoc ad uotum in uno aliquo medico non cesserit, adhibe ex utroque genere unum. Atque memor sis aduocare medicum corporis tui gnarum non minus quam in arte sua spectatum.