[27,0] XXVII. DE AMICITIA. [27,1] Res sane difficilis esset, etiam illi qui dixerit, plus ueri ac falsi, idque compendio miscuisse, quam illo scito quicqunque solitudine delectatur aut fera aut deus est. Negari enim non potest quod insitum et latens odium seu fastidium societatis, si in aliquo deprehendatur, sapiat nescio quid belluinum. Illud tamen e conuerso, quod aliquam diuinae naturae speciem prae se ferat, falsissimum est, nisi huiusmodi uita solitaria minime ab amore ipsius solitudinis proueniat, sed a studio secedendi ut altioribus contemplationibus quis uacet, id quod in nonnullis ethnicorum reperitur, sed affectatum et fictum, ut in Epimenide Cretense, Numa Romana, Empedocle Siculo, et Apollonio Tyaneo. Sincerum tamen et uerum in plurimis eremitarum antiquorum et in sanctis patribus ecclesiae. Interea uero parum perspiciunt homines quod hoc sit quod solitudo nominatur, et quibus finibus circumscribitur. Turba enim non est societas dicenda, et facies hominum nihilo plus sunt quam in porticibus picturae. Colloquia uero absque dilectione cymbalo non praestant tinnienti. Hoc innuit id quod Latino iactatum prouerbio, magna ciuitas, magna solitudo. In magnis enim urbibus amici et necessarii remotius disperguntur, adeo ut minus plerunque familiariter et in consortio uiuatur quam in uiciniis angustioribus. Quin et ulterius progredi licet, atque uerissime asserere meram et miseram esse solitudinem ubi desunt amici ueri, sine quibus mundus nihl aliud quam eremus est. Quo etiam sensu si solitudinem accipias, quicunque natura et genio suo ab amicitiis abhorret, huiusmodi affectum a bruto magis quam ab homine mutuatur. [27,2] Maxime amicitae fructus est leuamen et euaporatio anxietatis et tumorum cordis, quos animae perturbationes cuiuscunque generis imprimere solent. Nouimus morbos illos in corpore esse maxime periculosos qui ex obstructionibus et suffocationibus nascuntur. Neque multo secus se res habet in aegritudinibus animae. Sarsam adhibere possis ad iecorus, chalybem praeparatum ad lienis, flores sulphuris ad pulmonem, castoreum ad cerebri oppilationes deobstruendas. Nulla autem inuenitur medicina apertiua ad obstructiones cordis praeter amicum fidelem, cui impertire possis dolores, gaudia, metus, spes, suspiciones, curas, consilia, et quicquid denique cor opprimat, tanquam sub sigillo confessionis ciuilis. [27,3] Res est profecto mirabilis si quis secum reputet quam magni principes summi et monarchae istum amicitiae fructum (de quo loquimur) aestiment. Tanti sane, ut eundem et incolumitatis suae et amplitudinis periculo interdum coemant. Principes enim, propter distantiam et sublimitatem fortunarum suarum a fortunis seruorum et subditorum suorum, fructum hunc decerpere nequeunt, nisi forte (quo eum melius colligant) aliquos euehant et promoueant qui sint sibi tanquam socii et aequales, id quod saepenumero non sine praeiudicio fit. Linguae modernae istiusmodo personas nomine gratiosorum uel amicorum regis insigniunt, ac si res esset fauoris et conuersationis. At uocabulum Romanum eius rei rectius exprimit uerum usum atque caussam, illos nominans participes curarum. Hoc enum illud est quod uerum ligamen praestat. Atque hoc fecisse manifesto uidemus non tantum principes delicatos et imbecillis animi, sed etiam prudentisisimos et maxime politicos ex iis qui regnarunt, qui saepe sibi adiunxerunt aliquos ex seruis suis quos et ipsi amicos suos uocarunt et aliis eodem illos nomine insignire permiserunt, non alio utentes uocabulo quam quod inter homines priuatae fortunae receptum est. [27,4] L. Sylla postquam Romanum imperium occupasset Pompeium (postea cognominatum Magnum) ad eam potentiam euexit, ut Pompeius superiorum iam Sylla factum se uenditaret. Cum enim amicum quendam suum consulem fecisset contra ambitum Syllae, atque Sylla in malam partem hoc accepisset et uerba indignationis nonnulla protulisset, Pompeius id minime tulit, sed fere disertis uerbis eum quiescere iussit, addendo plures adorare solem orientem quam occidentem. Apud Iulium Caesarem Decimus Brutus tanta gratia ualuit ut eum Caesar Octauio suo nepoti haeredem substituerit. Atque hic ille fuit qui Caesarem ad mortem suam pertraxit. Cum enim Caesar senatum dimittere in animo habuisset propter mala quaedam praesagia (pracipue somnium quoddam uxoris suae Calpurniae), Brutus eum molliter a cathedra, arrepto brachio eius, leuans dixit sperare se eum senatum non tam parui habiturum ut dimittere illum uellet donec uxor somnium melius somniasset. Et uidetur sane tanto fauore apud Caesarum polluisse ut Antonius in epistola quadam, quae a Cicerone in una ex Philippicis uerbatim recitatur, eum ueneficum appellaret, acsi Caesarem incantasset. Augustus Agrippam, ignobilem licet natalibus, ad tantam celsitudinem promouit ut quando cum Mecaenate deliberaret nuptiis filiae suae Iuliae, Mecaenus eum libere monuisset Agrippam aut in generum assumendum aut interficiendum. Nihil esse tertium, quandoque eum ad tantum fastigium perdixisset. Tiberius Caesar Seianum tantis honoribus auxit ut ii duo haberentur tanquam par amicorum. Certe Tiberius in epistola quadam ad eium ita scribit, haec pro amicitia nostra non occultaui. Atque uniuersus senatus aram Amicitiae tanquam deae dedicauit propter arctam inter eos amicitiam. Similis aut etiam illa maioris amicitiae exemplum cernitur inter Septimium Seuerum et Plantianum. Etenim filium suum natu maiorem filiam Plantani in uxorem ducere coegit, ac Plantianum saepe, etiam cum contumelia filii sui, honorauit. Quin et scripsit ad senatum hisce uerbis, ita diligo uirum ut cupiam eum mihi superstitem fore. Quod si hi principes Traiano alicui aut Marco Aurelio similes fuissent, immensae naturae eorum bonitati hoc attribui posset. Cum uero uiri tam prudentes extiterint, tantoque robore et seueritate animi praediti, tamquam impensi amatores sui, liquido probatur eos felicitatem suam (licet uix maior mortalibus ullis obtigerit) ueluti mutilam dixisse, nis per hasce amicitas facta fuisset integra et perfecta. Atque, quod maius est, affuerunt his principibus uxores, filii, nepotes, neque tamen haec omnia amicitiae solatia supplere ualuerunt. [27,5] Minime obliuioni mandandum quod Commineus notatum reliquit de domini suo priore duce Carolo, cognominato Strenuo: eum secreta sua cum nemine communicare uoluisse, minime omnium ea quae eum prae caeteris angebant. Et ulterius ait eam animi obtractionem posteribus uitae annis intellectum ipsius nonnihil debitilasse et uitiasse. Potuisset certe Commineus, si uoluisset, simile iudicium facere de domino suo posteriore Ludouico Undecimo, cui occultatio consiliorum pro tormento fuit. Tessera Pythagorae obscura sed optima, "cor ne edito". Certe si quis durum huic rei nomen imponeret, qui amicis destituuntur quibus cogitationes suas et anxietates libere impertiant sunt cordium suorum anthropophagi. At illud plane ad miraculum proxime accedit (quocum claudam hunc de primo amicitiae fructu sermonem), nimirum istam cum amicis communicationem contrarios duos effectus producere. Gaudia enim conduplicat, moerores dimidiat. Nemo siquidem laeta cum amico impertit quin laetatur amplius. Nemo autem tristibus amicum communicat quin contristetur minus. Adeo ut reuera eadem uirtute polleat super animum hominis quam alchymistae lapidi suo tribuere solent super corpus humanum. Hoc est, quod contraria operetur, sed semper in beneficium naturae. Attamen absque auxilio notionum chymicarum, extat huius rei exemplum insigne in cursu naturae ordinario. Nam in rebus naturalibus unio alit et confortat actiones quasque naturales, impressiones omnes uiolentas hebetat et retundit. Idemque prorsus fit in animis. [27,6] Secundus amicitiae fructus salubris est intellectui, sicut primus affectibus. Amicitia enim serenitatem inducit in affectibus a tempestatibus et procellis. Verum in intellectu etiam noctem abigit et lumen infundit, confusione cogitationum dissipata. Neque hoc intelligendum est tantum de consilio fideli quod ab amicis dari solet, sed antequam de illo dicamus, certum est quicunque animum cogitationibus multis grauatum habet, ingenium eius et intellectum clarescere ueluti in diem communicatione consiliorum et discursu cum alio. Etenim cogitationes suas facilius agitat et in omnes partes uersat, easdem ordinatius disponit. Illas tanquam in faciem intuetur postquam conuersae fuerint in uerba. Denique seipso prudentior euadit, indque assequitur horulae magis unius sermone quam diei integrae meditationibus. Recte dictum est a Themistocle ad regem Persarum sermones tapetibus similes esse cum explicentur, per quod imagines distincte conspiciuntur, ubi cogitationes instar sarcinarum quarundam complicantur et inuoluuntur. Neque etiam restringitur secundus iste fructus amicitiae (qui constitit in obstructionibus intellectus aperiendis) ad eos solum amicos qui consilio pollent (hi proculdubio optimi sunt), sed et hoc sepositio discit profecto quispiam a seipso, et proprias cogitationes in luminis oras educit ingeniumque suum tanquam cotem uersus acuit quae ipsa non secat. Ut uerbo dicamus, praestat statuae cuidam uel imagini se impertire quam cogitationes suas silentio suffocare. [27,7] Adde iam (ut fiat sermo de hoc fecundo amicitiae fructu magis perfectus) illud modo dictum, quod promptius occurrit et in uulgarem obseruationem cadit, fidele intelligo ab amico consilium. Bene asserit Heraclitus in uno aenigmatum suorum lumen siccum optimum. Atqui certissimum est lumen quod ab alio proficiscitur per modum consilii illo siccius est et purius, quod a proprio emanat iudicio et intellectu, siquidem quod affectibus semper maceratur et tingitur. Adeo ut non minus intersit inter consilium amici et consilium cuiuslibet proprium, quam inter consilia amici et adulatoris. Neque enim adulator magis infestus quam quilibet sibi, neque rursus remedium praestantius contra adulationem sui ipsius reperitur quam libertas amici. Consilium duorum generum est, alterum de moribus, alterum de negotiis. Quantum ad prius, optimum ad animi sanitatem tuendam medicamentum eset admonitio amici fidelis. Seipsum ad rationes stricte reddendas compellere medicina est interdum nimis penetrans et corrosiua. Lectio librorum moralium res est paulo hebetior. Obseruatio propriorum defectuum in aliis, tanquam in speculo, aliquando, ut fit etiam in speculis, minus repondet. Verum (ut diximus) optima medicina (optima ad recipiendum, optima ad operandum) est admonitio amici. Mirum profecto est uidere quot errores enormes et plane absurdos commitant aliqui (praesertim ex grandioribus) quia non adsit iis amicus qui monere possit, in damnum haud paruum et existimationis et fortunae suae. Sunt enim (ut ait apostolus Iacobus) tanquam homines, qui intuentur in speculum, et statim obliuiscuntur imaginis suae. Quantum ad negotia, uetus est melius uidere oculus quam oculum, licet nonnulli hoc cauillentur. Etiam recte dicitur spectatorem saepe plus uidere quam lusorem. Quin et certius disploditur sclopetum maius pallo innixum quam super brachium, etsi quidam tum altum sapiunt ut putent in sese esse omnia. Verum quicquid dici possit in contrarium, certum est consilium negotia dirigere et stabilire. Quod si quis secum cogitet consilium se quidem capturum, sed per partes, in aliis hunc, in aliis illum consulendo, bene habet (hoc est, melius illi fuerit quam consilio omnino non uti), uerum in duo pericula impingit. Unum, quod uix fidele consilio reperturus sit. Raro enim nisi a fideli et intimo amico consilium datur, quod non ad dantis fines inflexum et detortum sit. Alterum, quod consilia illa diuersis manantia (licet cum fide et bona intentione praestita) damnosa saepenumero erunt et nociua, ac partim ex incommodis, partim ex remediis commixta, ueluti si medicum aduoces qui in curatione morbi illius peritus habetur, sed corporis tui constitutionis penitus ignarus. Quare poterit fortasse ualetudinem ad tempus promouere, sed cum periculo ne in summa sanitati praeiudicet. Atque hoc pacto morbum extinguet, et non multo post hominem. Verum amicus, cui status amici sui perfecte cognitus est, cauebit ne in praesens iuuando in malum futurum impingat. Itaque consiliis istis dispersis (ut iam dictum) nolim acquiescas. Distrahent enim potius et seducent, quam dirigent et stabilient. [27,8] Post nobiles hosce duos amicitae fructus (pacem dico in affectibus et fulcimentum iudicii) sequitur ultimus, qui similius est mala granato, plenus granis compluribus. Intelligo +autem+ auxilium et partipationem in actionibus et occasionibus uitae. Hic autem expeditissima uia repraesentandi ad uiuum usum multiplicem amicitiae fuerit circumspiciendo et uidendo quam multa sint quae per si quispiam exequi commode non poterit. Atque inde apparebit non per hyperbolen sed sobrie dictum esse ab antiquis, amicum esse alterum se, quandoquidem, si quis uere rem reputet, amici officia proprias cuiusque uires superent. Homines mortales sunt. Quin et in medio operum aliquorum quae maxime affectant saepe moriuntur, ueluti in in collocatione filii in matrimonium, consummatione conatuum et desideriorum suorum, et similibus. Iam si quis amicum habet fidelem, securitatem praestat de iisdem rebus amici cura et opera post mortem perficiendis. Adeo ut fatum immaturum uix obsit, atque habeat quis (ut loquamur more tribulum aut firmariorum) in desideriis suis terminum non unius, sed duarum uitarum. Homo corpore circumscributur, et corpus loco. Verum ubi amicitia praesto est, uitae munia omnia concessa sunt et sibi et deputato suo. Quot numero res sunt, quas per se quispiam cum dignitate aut decore non possit? Merita sua non potest cum uerecundia recensere, multo minus extollere. Non sustinet quis ut se submittat ad supplicandum aut etiam emendicandum. Infinita sunt talia. Verum haec et huiusmodi in amici ore sat decora sunt, ad quae erubescimus in persona propria. Rursus, persona cuiusque multa habet coniuncta quae exuere non potest. Filium alloqui quis non poterit nisi ut pater, uxorem nisi ut maritus, inimicum nisi salua dignitate, ubi amico conceditur loqui prout res postulat, neque ad respectus personae alligatur. Verum haec enumerare infinitum fuerit. Ipse regulam dedi, ubi quis propriam personam in fabula sustinere non poterit. Amicus si desit, satius est ei scenam derelinquere.