[17,0] XVII. DE SUPERSTITIONE. [17,1] Praestat nullam aut incertam de Deo habere opinionem, quam contumeliosam, et Deo indignam : alterum enim infidelitatis est, alterum impietatis et opprobrii. Ac superstitio certe diuinitatis est dedecus. Plutarchus non abs re inquit : "Mallem sane multo, ut homines dicerent, nunquam fuisse talem in rerum natura uirum, qualis ferebatur Plutarchus; quam ut dicerent, fuisse quendam Plutarchum, qui liberos suos recens natos, comedere et deuorare solitus erat; quod poetae de Saturno memorant". Quemadmodum autem contumelia superstitionis ingrauescit aduersus Deum ; ita et periculum maius illa incumbit hominibus. Atheismus non prorsus conuellit dictamina sensus, non philosophiam, affectus naturales, leges, bonae famae desiderium ; quae omnia, licet religio abesset, morali cuidam uirtuti externae conducere possunt: at superstitio haec omnia deiicit, et tyrannidem absolutam in animis hominum exercet. Itaque atheismus turbas in rebuspublicis raro ciet : homines enim cautos reddit, et securitati suae consulentes. Quin et uidemus tempora ipsa, in atheismum procliuiora (qualia fuerunt Augusti Caesaris) tranquilla fuisse. At superstitio compluribus regnis et rebuspublicis ruinae fuit : introducit enim nouum primum mobile, quod omnes imperii sphaeras rapit. Magister superstitionis populus ; atque in omni superstitione sapientes stultis obsequuntur; atque argumenta practicae succumbunt, ordine peruerso. Grauis fuit ille sermo quorundam praelatorum in concilio Tridentino, in quo doctrina theologorum scholasticorum plurimum potuit; nimirum : "Scholasticos astronomis similes fuisse, qui eccentricos circulos, et epicyclos, et huiusmodi orbium machinas finxerunt, quo phaenomena seruarent, etsi satis scirent, nihil tale reuera existere" : eodem modo, etiam scholasticos complura subtilia et perplexa axiomata et theoremata inuenisse, quo practicae ecclesiae cauerent. [17,2] Superstitionis causae sunt : grati et sensuales ritus ac ceremoniae; externae et pharisaicae sanctitatis excessus; traditionum maior, quam par fuerit, reuerentia, quae ecclesiam non potest non onerare; stratagemata praelatorum, quibus utuntur ad ambitionem propriam, et lucrum; nimius intentionum bonarum fauor, qui nouitatibus et g-ethelothrehskeiais ianuam aperit ; exemplorum importuna et inepta petitio ab humanis, quae in diuina transferantur ; quae necessario parit phantasiarum male cohaerentium mixturam ; postremo tempora barbara, cum calamitatibus et perturbationibus coniuncta. Superstitio, sine uelo, deformis res est; etenim sicut simiae similitudo cum homine deformitatem addit; ita et superstitioni similitudo cum religione. Et quemadmodum cibi salubres corrumpuntur in uermiculos ; ita ritus et formulae bonae et sanae corrumpuntur in obseruantias pusillas et superfluas. Quin et non caret superstitione quandoque superstitionis fuga ; cum se tanto saniorem et puriorem uiam inire putent homines, quanto a superstitionibus, prius receptis, longius deflexerint. Itaque curae esse debet, in religione reformanda (ut fit in corpore purgando), ne sana cum corruptis simul euacuentur; quod fere fit, ubi reformatio regitur a populo.