[15,0] XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS. [15,1] Magni refert ut pastores populi prognostica tempestatum politicarum sciant. Quae tunc maximae sunt cum res uergunt ad aequalitatem, non secus ac naturales tempestates circa aequinoctia inualescunt. Quemadmodum autem saepe uidere est flatus uentorum cauos et ueluti e longinquo, quin et similiter maris tumores occultos, ante procellam, idem euenit ingruentibus procellis politicis: "Ille etiam caecos inflare tumultus Saepe monet, fraudesque, et operta tumescere bella". [15,2] Famosi libelli, et licentiosi et mordaces sermones in status scandalum cum passim uolitant et increbescunt, similiter nouarum rerum rumores mendaces in regiminis dedecus undique iactati, et auide a populo excepti, sunt certe inter prognostica seditionum. Quo stemmate deducta sit fama, cum Virgilius depingeret, Gigantum sororem eam esse ponit: "Illam terra parens, ira irritata deorum, Extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem Progenuit" quasi famae fuissent seditionum praeteritarum reliquae. Verum sunt illae non minus seditionum futurarum praecursatrices. Recte tamen utcunque notatum est, inter seditiosos tumultus et seditiosos rumores nil aliud fere interesse nisi qualis est descrepantia inter fratrem et sororem, masculum et foeminam. Praesertim, si eo usque ingrauescat malum ut actiones status laudatissimae, quae merito plausum uulgi mererentur et populi studia conciliare deberent, in deteriorem partem traducantur et sugillentur. Hoc enim inuidiae molem grandem demonstrat, ut recte ait Tacitus conflata magna inuidia, seu bene seu male gesta premunt. Neque propterea sequitur quod famae istae inter turbarum signa numerentur, ideo earum suppressio seuerior remedium contra turbas praestare intelligeretur. Nam ut plurimum contemptae facilius euanescunt, et conatus sedulus eas coercendi nihil aliud fere efficit quam ut durent magis. [15,3] Item illud genus obsequii in exequendis iussis de quo loquitur Tacitus pro suspecto habendum: "erant in officio, sed tamen qui mallent mandata imperantium interpretari quam exequi". Mandata discutere, detractare, cauillationibus eluere, quid aliud sunt quam iugum iactare et inobedientiam tentare? Praesertim ubi in istis disputationibus circa mandata, qui a parte mandatorum stant, loquuntur timide et molliuscule, qui autem aduersantur audacius et contumacius. [15,4] Etiam (ut bene notat Macchiauellius) cum principes, qui se pro parentibus communibus gerere deberent, factioni alicui se adiungent, idem fit ac cum lembus inclinatione nimia in alterum latus euertitur. Hoc temporibus Henrici tertii Gallorum regis confirmatum est. Ipse enim a principio in ligam pro extirpandis Protestantibus se recipi uoluit. At paulo post eadem liga contra ipsum regem uertit. Cum enim auctoritas principis fit caussae cuiuspiam tanquam accessoria, et fortior insurgit aliqua obligatio quam uinculum imperii, reges incipiunt de possessione auctoritatis suae deiici. [15,5] Porro cum discordiae, et duellae, et factiones palam et audacter se ostentant, indicio est reuerentiam erga principem exui. Motus enim procerum debent esse sicut motus planetarum sub primo mobile (iuxta opinionem receptam), qui rapide quidem circumferuntur secundum motum primi mobilis, leniter autem renituntur in motu proprio. Quare si uiri primores et nobiles propriis motibus uiolenter rapiantur, et (ut scite Tacitus) liberius quam ut imperantium meminissent, orbes perturbari manifestum est. Reuerentia enim id ipsum est quo reges a Deo accinguntur, qui eam aliquando disrumpere minitatur, "soluam cingula regum". [15,6] Rursus, cum aliqua ex quatuor imperii columnis concutatur aut labefactetur (quae sunt religio, iusticia, consilium, opes), tum serenitas precibus imploranda est. Sed mittamus haec prognostica seditionum (circa quae nihilominus interuenent nonnulla quae iis tractandis maiorem lucem praebere possint in sequentibus), et primo de materia seditionum, postea de earum caussis et flabellis, ultimo de remediis nonnihil dicamus. [15,7] Materiam seditionum expendere res est consideratione dignissima. Tutissima enim uia seditiones euitandi (si tempora patiantur) est ut ipsam materiam e medio tollamus. Si enim fomes flammae paratis sit, scintillae quae incendium facient ex qua parte emicare possint nemo facile dixerit. Seditionum materia duplex est, magna inopia et praesentium rerum taedium. Certissimum est tot esse pro turbis uota quot sunt hominum res attritae et decoctae fortunae. Unde illa Lucani obseruatio de statu imperii Romanae paulo ante bellum ciuile: "Hinc usura uorax rapidumque in tempore foenus. Hinc concussa fides, et multis utile bellum". [15,8] Hoc ipsum multis utile bellum certum est indicium status ad commotiones et turbas dispositi. Tum si primorum hominum indigentia ac res accisae cum summa plebis inopia et paupertate iungantur, periculum imminet graue. Rebelliones enim quae a uentre ortum habent pessimae. Quantum uero ad alienationes animorum et taedium rerum praesentium, sunt certe illa in corpore ciuili instar humorum maligniorum in corpore naturali, qui ad calorem praeternaturalem colligendum et inflammationes apti sunt. Nemo autem principum sui periculi magnitudinem metiatur ex eo, quod iusta sint aut iniusta illa quae animos populi alienant. Hoc enim esset uulgus rationis nimium capax putare, qui suo saepe recalcitrant commodo. Neque etiam ex hoc quod grauaminia ex quibus inuidia oritur grandia sint aut exigua. Maleuolentiae enim ex omnibus istae periculosissimae sunt, ubi plus timetur quam sentitur. Dolendi modus, timendi non item. Praeterea in maximis oppressionibus ea quae patientiam irritant etiam animos frangunt. At in timoribus dispar est ratio. Neque rursus princeps aut status alienationem animorum et inuidiam grassantem minus pendat, quod aut saepius aut diutius illa fastidia animorum aestuarunt, neque quicquam inde detrimenti respublica cepit. Verum enim licet sit quod non omnis uapor in procellam desinat, ita uere dici potest ex altera parte, quod procellae, licet saepius pertranseant, tandem glomerantur et ruunt, atque secundum adagium illud Hispanicum, funiculus in fine leuissima tensione rumpitur. [15,9] Caussae seditionum hae sunt: in rebus religionis innouata, tributa et census, legum et consuetudinum mutatio, immunitatum et priuilegiorum uiolatio, oppressio uniuersalis, indignorum ad honores et magistratus promotio, alienigenae, caritas annonae, milites incuriose dimissi, factiones factae desperatae. Quicquid denique populum offendit, simulque eos in caussa communi unit et conspirare facit. [15,10] Quantum ad remedia. Preseruatiua quaedam confuse et in genere possunt assignari, de quibus disseremus. Curatio autem legitima morbo particulari aptari debet. Itaque consiliis potius quam praecepto reliquenda. [15,11] Primum contra seditiones remedium et praeuentio haec est, omni cum opera et diligentia caussam illam seditionum materialem, de qua dimixus amouere. paupertatem intelligo ciuium et inopiam. Cui inseruit commercii rationes bene liberare et bene librare, artifices et manufacturas introducere et fouere, desidiam et otium profligare, luxum et profusionem sumptuariis legibus coercere, solum et agros cultura lucrosissima subigere, rebus uenalibus pretia iusta imponere, census et tributa moderari, et similia. In genere praecauendum ut incolarum multitudo (temporibus scilicet pacis, quando gladius nihil demetit) regni prouentus, quibus ali possit, non excedat. Neque incolarum multitudo utrum superflua sit necne capitum numero solum censenda est. Sunto enim pauciores qui multum profundunt et parum lucrantur, plus illi atterent statum quam multo plures qui maiore parsimonia degunt, pecunias autem congerunt. Nobilium igitur et eminentioris dignitatis hominum numerus auctus, magis quam pro analogiae plebeiorum, celeriter statum depauperat. Quod etiam facit clerus numerosis. Illi enim sorti reipublicae nihil addunt. Idem quoque fit, cum plures in literis educantur quam quibus uictum suppeditare possint uocationes ciuiles. [15,12] Neque praetereundum est quod, cum omne publicae opulentiae augmentum ab exteris nationibus lucrifieri necesse sit (quicquid enim alicubi adiicitur, alibi detrahitur), tria tantum esse quas gens genti uendit, materiam mercium, manufacturam, et uecturam. Quae quidem tres rotae, si recte progrediantur, aestus diuitiarum erunt uberiores. Saepius autem contingit illud de quo loquitur poeta, materiam superabit opus, nempe ut manufactura et uectura materiae pretium excedat, et statum magis locupletet. Manifesti sunt huius rei testes inferioris Germaniae populus, qui quidem fodinas, non subterraneas sed supra terram prae omnibus gentibus habent ditissimas. [15,13] Nihil autem prius debet esse aut consultius quam ut uideat magistratuum prudentia, nec pecuniarum thesauri apud paucos recondantur. Aliter enim facile fuerit rempublicam inter magnas opes fame perire. Nummus autem instar fimi non fructificat, nisi per terram dispergatur. Hoc praecipue efficitur supprimendo, aut saltem coercendo, uoragines illas foeneris, monopoliorum, et latifundiorum in pascua conuersorum, et similium. [15,14] Quantum ad sedandas animorum offensiones, aut saltem ad amolienda ea quae ab iis proueniunt pericula, duo sunt in omni statu (ut notum est) subditorum genera, proceres et plebes. Quaeuis harum partium sola, si infensa sit, non magnum subest periculum. Tardi enim sunt populi motus, nisi a nobilibus incitentur. Nobiles autem inualidi, nisi uulgus sua sponte ad motus aptum et praedispositum sit. Tum periculum reuera ingruit, cum potentiores expectent dum aquae moueantur apud uulgus, ut ita demum animos exulceratos prodere possint. Fingunt poetae coelicolas Iouem ut uincerent coniurasse. Quod ubi Iupiter accepisset, Mineruae consilio Briareum centimanum accersiuit, ut in suppetias ei ueniret. Proculdubio hoc emblema monarchas monet quam tutum et salutare sit eis plebis studia conciliare et retinere. [15,15] Licentiam nonnullam, sed moderatam, animis grauate affectis et maleuolis indulgere, ut ebulliant eorum dolores et in fumos abeant (modo insolentia absit et audacia) utile sane est. Qui enim humores ad interiores partes retrouertit, et uulnus in uiscera sanguinem refundere compellit, ulcera mortifera et exitiala apostema inducit. [15,16] Ad molliendos exacerbatos et maleuolos animos, partes Epimethei etiam ad Prometheum rite transferri possint. Neque enim reperitur remedium utilius. Ubi mala et aerumnas euolare sensissit, operculum uasi festinus imposuit, et in imo dolii spem reseruauit. Certe, politice et artificiose spem nutrire et iniicere, ac homines a spe alia in aliam circumducere, ex fortissimis est contra uenenum maleuolentiae antidotis. Neque certius est indicium prudentis regiminis et rerum administrationis, quam ubi homines spe continere possit, cum satisfaciendi copia non datur, atque ubi res tam prouide tractantur ut nullum malum ita peremptorie imminere uideatur, quin aliqua se ostendat spei rima ad euadendum. Quod eo minus difficile factu est, quia tam priuatis hominibus quam factionibus sibi ipsis adulari insitum est, aut saltem ostentare in gloriam suam quod non omnino credunt. [15,17] Trita sane est sed praecellens periculorum, quae maleuolentiae minantur, cautio, ut praeuideatur ne sit caput aliquod ad quod populus infensus et exacerbatus confluere, et sub cuius praesidio in corpus aliquod coire, possit. Caput ego illum dico et ducem idoneum qui nobilitate et existimatione celebratur, quique apud maleuolos acceptus est et gratiosus, atque ad quem ora et oculos conuenerunt, quique etiam ipse in rebus suis priuatis censetur offensus. Quod genus uirorum aut statui conciliandum est, idque non perfunctorie sed solide, aut per alium aliquem ex iisdem partibus retundendum, qui illi alteri se opponat atque gratiam popularem in diuersa trahat et secet. [15,18] Ubique hoc obtinet quod factiosas potentias et coitiones, quae contra gubernatorem imperii frontem contrahunt, inter se committere, aut saltem diffidentiam inter eas seminare, remedium haud contemnendum sit. Etenim male admodum agitur cum republica si illi qui erga imperium bene affecti sunt discordiarum pleni existant, qui uero infensi et maligni arcte coniungantur. [15,19] Adnotaui saepius ingeniosa et arguta dicteria, quae principibus improuisio exciderunt, nonnunquam scintillas ad seditiones iniecisse. Exitiale sibi uulnus inflixit Caesar eo dicto, Sylla nesciuit literas, dictare non potuit. Spem enim omnem illud uerbulum praescidit quam homines imbiberant, aliquando eum dictaturam depositurum. Perdidit seipsum Galba eo dicto, legi a se militem, non emi. Inde enim milites de donatiuis desperarunt. Probus item propter eam uocem interiit, si uixero, non opus erit amplius Romano imperio militibus. Etenim ob haec uerba milites animum desponderunt. Sunt et alia haud pauca eiusdem generis. Interest sane principibus in rebus ambiguis et temporibus anxiis ut caueant quod dicant, praesertim in concisis his sententiis quae ueluti spicula uolitant, et ex secreto pectoris eorum emissa putantur. Longiores enim et productiores sermones obtusi sunt et minus notantur. [15,20] Postremo, in omnes euentus habeant circa se principes personas nonnullas militia et fortitudine spectatas ad reprimendas seditiones in primis motibus. Hoc enim si desit, magis trepidare solet in aulis principum cum turbae primo erumpunt quam par esset. Et status eo genere periculi laborat quod Tacitus illis uerbis innuit, atque is habitus animorum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures uellent, omnes paterentur. Isti autem militares uiri fidi omnino esse debent et bonae existimationis, potius quam factiosi aut populares, et cum caeteris proceribus bene comparati. Aliter remedium morbo grauius.