[10,0] X. DE AMORE. Amori plus debet scena quam uita. Etenim in scena amor semper comoediae praebet argumentum, quandoque etiam et tragoediae. At in uita humana multum plerunque affert nocumenti, nunc ut Syrenum aliqua, aliquando ut Furiarum. Obseruare licet neminem ex uiris magnis et illustribus fuisse (quorum extat memoria uel antiqua uel recens) qui adactus fuerit ad insanum illum gradum amoris. Unde constat animos magnos et negotia magna infirmam hanc passionem admittere. Excipere tamen oportet Marcum Antonium, imperii Romani duumuirum, et Appium Claudium decemuirum, legislatorum inter Romanos principem. Quorum prior fuit reuera homo luxuriosus et uoluptatibus deditus, alter autem uir fuit prudens et austerus. Unde quiuis perspiciat amorem (quanquam rarius) aditum reperire posse non solum in cor apertum, sed et bene munitum, si diligenti custodia non asseruetur. Abiectum siquidem et pusillanimum est illud Epicuri dictum satis magnum alter alteri theatrum sumus, quasi homo natus ad contemplationem coeli et coelestium idolum adorans minutum satageret, se submittendo, si non ori ut bruta, oculo tamen, certe ad altiora contemplanda dato. Mira res uidebitur si passionis huius excessum perpendamus, ac quomodo ipsi rerum naturae et ualori uero insultet, uel hoc ipso, quod hyperbole perpetua nulli rei conueniat praeterquam amori. Neque haec hyperbole solummodo in locutionis phrasi cernitur. Cum enim uerissime dictum sit adulatorum principem, quocum caeteri adulatores minores conspirant, esse unumquemque sibi ipsi profecto amator, aliquid amplius est. Nunquam enim fuit quisquis adeo superbus qui seipsum tam absurde magnifecerit quam amator personam amatam. Recte itaque receptum est illud diuerbium, amare et sapere uix Deo conceditur. Neque aliis tantummodo manifesta est haec phrenesis, personae autam amatae minime; sed et amatae potissimum, nisi amor sit reciprocus. Certissimum enim est amorem semper rependi aut amore mutuo aut contemptu intriseco et secreto. Quo magis cauendum est hominibus ab hac passione, quae non solum alias res perdit, sed et seipsam. Quae alia infert damna, belle illa exprimit poetarum fabula, eum scilicet qui Helenam praetulit Iunonis dona et Palladis amisisse. Quisquis enim amatoris affectibus nimis indulget, et diuitiis et sapientiae nuncium remittit. Habet haec passio aestus suos in ipsis temporibus quibus animus maxime mollis est et infirmus, nimirum in rebus prosperis aut aduersis, quanquam hoc posterius minus forsan obseruatum fuerit. Utraque enim tempestas amorem accendit, redditque flagrantiorem, unde euincitur esse stultitiae proles. Optime illi qui si amores omnino nequeant extrudere, eos tamen in ordinem redigunt, et a rebus seriis uitaeque negotiis segregant. Si enim illis amor se immisceat, turbat omnia, hominesque eo compellit ut fines suos recta petere non possint. Quicquid in re sit, uiri militares amoribus dediti sunt, opinor non aliter quam uino. Poscunt enim plerunque pericula compensationem uoluptariam. Inest ingenio humano motus quidam arcanus et tacita inclinatio in amorem aliorem, qui si non insumatur in unum uel paucos, naturaliter se diffundit in plures, atque homines reddit humanos et charitatiuos, quemadmodum uidere licet nonnunquam in monachis. Amor coniugalis genus humanum creat, amor socialis perficit, amor uero lasciuus inficit et dehonestat.