[9,0] IX. DE INVIDIA. [9,1] Ex affectibus nulli sunt qui existimantur fascinare praeter amorem et inuidiam. Uterque acria progignit desideria, uterque se perniciter efformat in phantasias et suggestiones, atque uterque facile inscendit in oculos (praecipue quando obiectum adest). Quae omnia ad fascinationem faciunt, si modo fascinatio aliqua sit. Videmus etiam Scripturam inuidiam, oculi mali nomine, insignire, atque astrologos malos astrorum astrorum influxus malignos aspectus uocare. Ita ut agnosci ab omnibus uideatur in inuidia eiusque operatione eiaculatio quaedem et irradiatio ex oculis. Quin et nonnulli tam extiterunt curiosi ut notauerint tempora quibus ictus et percussio oculi inuidi plurimum obest tum praecipue esse cum persona in quam inuidia torquetur spectatur in gloria et triumpho. Etenim hoc mucronem inuidiae acuit, atque insuper illis temporibus spiritus personae inuisae prodeunt maxime in exteriora, unde ictui occurrunt. [9,2] Verum, missis istis rebus curiosis (licet non indignis quae in considerationem ueniant, sed loco idoneo), tractabimus hac tria: qui sint ad inuidendum maxime procliues, qui sint inuidiae maxime obnoxii, et quae sit differentia inter inuidiam publicam et priuatam. Qui uirtutis ipse expers est, inuidet uirtuti alterius. Etenim animi hominum se pascunt et delectantur aut bono proprio aut malo alieno. Quique primo alimento caret, satiabit se secundo. Et qui nullo modo sperat se ad uirtutem alterius peruenire posse, ipse fortunam eius libenter deprimit, ut minor intercedat disparitas. [9,3] Vir curiosus et se alienis rebus immiscens ut plurimum inuidus est. Etenim de rebus alienis multum inquirere, neutiquam eo spectare possit, quod operosa sedulitas suis rebus conducat. Itaque fieri non potest quin huiusmodi uir scenicam quandam uoluptatem capiat aliorum fortunas spectandi. Neque qui rebus propriis tantum intentus est segetem inuidiae multam reperiet. Inuidia enim passio est cursitans et plateas terit, nec domi se continet: non est curiosus quin idem sit maleuolens. [9,4] Viri natalibus nobiles inuidiae erga nouos homines notam subeunt. Etenim mutatur inueruallum. Et simile est hoc deceptioni uisus, cum res retrocedere uideantur, aliis se promouentibus. [9,5] Deformes, et eunuchi, et senes, et spurii inuidi sunt. Etenim qui conditionem suam emendare nullo modo potest, conditionem alterius pro uiribus suis labefactabit. Nisi forte hi defectus in generosa et heroica ingenia inciderint, quae defectus proprius naturales in honoris sui incrementum uertere nitantur. Scilicet, ut fama hoc arripiat, eunuchum aut claudum tam magna perpetrasse, miraculi nimirum honore affectato, id quod euent Narseti eunucho, et Agesilao, atque Tamberlani, qui claudi fuerunt. [9,6] Eadem fere ratio est hominum qui e calamitatibus resurgunt. Sunt enim plerunque temporibus infensi, atque alienas calamitates tanquam suarum molestiarum redemptiones gustant. [9,7] Qui in plurimis excellere contendunt, leuitate et gloria uana moti, necesse est ut sint inuidi. Ubique enim occurrunt obiecta inuidiae, cum fieri nequeat quin aliqui in tot rebus illos superent. Qui fuit character imperatoris Adriani, qui poetas, et pictores, et opifices alios in iis scilicet operibus quibus ipse praecellere gestiaebat, capitali quadam inuidia prosequebatur. [9,8] Postremo propinqui, et collegae, et una educati ad inuidendum aequalibus, cum euehuntur, proni sunt. Etenim exprobrat hoc illis fortunam propriam, eosque quasi digito monstrat, et frequenter eorum memoriam uellicat. Quinetiam in aliorum notam haec fortunae collatio magis incurrit. Inuidia autem autem a fama et sermonibus semper reflectitur et conduplicatur. Unde inuidia Cainis erga fratrem Abelam malignior fuit, quia cum sacrificium Abelis magis acceptum Deo fuit, nemo inspexit. Atque haec de iis, qui ad inuidendum procliues sunt. [9,9] Quantum ad illos qui inuidiae magis aut minus obnoxii sunt, primo iis qui eminente uirtute praediti sunt minus inuidentur cum promouentur. Promotio enim eorum uidetur ex debito. Debiti autem solutioni nemo inuidet, sed largitioni supra meritum. Atque etiam inuidia non sine comparatione est; ubi autem nullus comparationis gradus, nulla inuidia. Itaque regibus non inuidetur, nisi a regibus. Illud tamen obseruatione dignum est, personis indignis sub primum honoris sui ascensum maxime inuideri, postea uero minus, ubi contra personae dignae et meritis insignes inuidiam tum demum experiuntur, postquam fortunae eorum diutius durauerint. Etenim, licet uirtus eorum eadem maneat, tamen minus sit illustris. Recentes enim oboriantur homines qui eam obscurant. [9,10] Nobiles genere minus inuidiae expositi sunt cum honoribus cumulantur. Etenim nihil aliud uidetur quam debitum maioribus suis repensum. Praeterea parum fortunae eorum additum uidetur. Inuidia autem, more radiorum solis, in cliuo ardentior est quam in plano. Itaque eandem ob causam qui per gradus euehuntur minorem subeunt inuidiam quam qui per saltum. [9,11] Qui cum honoribus suis coniunctos habent labores magnos, curas, et pericula, inuidia minus laborant. Etenim existimant homines eos honores suos caro pretio emere, et misereri potius ipsorum nonnunquam incipiunt. Misericordia autem semper fere sanat inuidiam. Itaque notabis plerunque ex uiris politicis et honore fulgentibus magis sanos et sobrios semper querimonias fundere qualem uitam traducunt, canenes illud quanta patimur, non quod ita sentiant, sed quo inuidiae aciem retundant. Verum hoc intelligi debet de negotiis quae huiusmodi uiris imponuntur, non de iis quae ipse ad se attrahunt. Nihil enim inuidiam magis suscitat quam ambitiosum et immodicum negotiorum monopolium. Nihilque e conuerso inuidiam extinguit magis quam si quis in summis honoribus constitutus aliis officiariis inferioribus nihil detrahat. Hoc enim modo quot illi ministri sunt, tot se tegit umbraculis ab inuidia. [9,12] Super omnia illi inuidiam in se concitant maxime qui fortunarum suarum amplitudinem insolenter et tumide ostentant, nunquam sibi placentes nisi dum potentiam suam iactent uel per pompam exteriorem, uel triumphando de aduersariis aut competitoribus suis deiectis. Ubi contra uiri prudentes sacrificare quandoque inuidiae ament, de industria interdum permittentes se uinci in rebus quae minus eius cordi sunt. Nihilominus illud uerum est, potentiae ostentationem apertam et indissimulatam (modo absit arrogantia et gloria inanis) minore inuidia laborare quam si callide et quasi furtim se notae subtrahat. Etenim hoc cum fit nihil aliud facit quis quam ut fortunam insimulet, quasi ipse sibi esset conscius indignitatis sui, unde alios ad sibi inuidendum stimulat. [9,13] Postremo, ut huic parti finem imponamus, quemadmodum in principio diximus inuidiae actum aliquid habere in se ex ueneficio, ita non alia est inuidiae curatio quam quae solet esse ueneficii et incantationis. Hoc est sortis translatio (ut uocant) et in alium remotio. Ad quem finem prudentiores ex honoratis semper in scenam introducunt aliquem in quem inuidiam, in se alias incursuram, deriuent, quandoque in ministros et seruos, quandoque in collegas et socios, aut in alios quosdam eam reiicientes. Neque ad hunc usum unquam desunt personae aliquae uiolentae et temerariae quae, modo potentiam et negotia agitent, ea quouis periculo mercari non dubitent. [9,14] Iam uero, ut de publica inuidia loquamur, ea saltem aliquid in se habet boni, ubi in priuata inuidia nihil prorsus inest boni. Publica enim inuidia instar salubris ostracismi est, qui uiros magnos supra modum excrescentes coercet, unde etiam praeuo est uiris praepotentibus ne se nimium efferant. [9,15] Hec inuidia, quae mala contentatio modernis linguis appellatur (et in titulo de seditionibus plenius tractabitur), est in regnis et rebuspublicis contagioni non absimilis. Etenim sicut contagio in sanas partes serpit easque corrumpit, ita etiam, quando inuidia statum occupauerit uel optima reipublicae mandata et instituta, in odium uertit et graueolentiam quandam. Itaque parum proficitur intermiscendo actiones gratas et populares odiosis. Etenim hoc ipsum inbecillitatem et inuidiae metum arguit, quae tanto magis nocet ut fit etiam in contagionibus quae, si tibi ab iis metuas, facilius irruunt. [9,16] Ac publica ista inuidia magis in regum officiarios et ministros inuolat quam in reges ipsos. Attamen ecce regulam quae uix fallit: si inuidia quae ministro incumbit sit magna, caussa autem parua, aut si inuidia quasi generalis sit et omnes status ministros complectatur, tunc inuidia (etsi occulto) regem aut statum ipsum petit. Atque haec dicta sint de publica inuidia aut contentione mala, atque de eius differentia ab inuidia priuata, quam priore loco tractauimus. [9,17] Addemus etiam in genere de affectu inuidiae hoc insuper, eum inter omnes affectus esse maxime importunum et assiduum. Etenim aliis affectibus excitandis subinde praebetur occasio. Recte autem dictum est inuidiam festos dies non agere, quia semper materiam se exercendi reperit. Unde etiam obseruatum est amorem et inuidiam maciem hominibus inducere, id quod alii affectus non faciunt, quoniam non continui sunt. Est etiam inuidia affectuum uilissimus et prauissimus, quam ob causam proprium est attributum Diaboli qui dicitur inuidus homo, qui zizanias inter triticum nocte seminauit. Quemadmodum etiam semper euenit ut inuidia callide et in tenebris operetur ad praeiudicium cuiusuis rei optimae, ueluti tritici.