[6,0] VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE. [6,1] Dissimulatio est artium ciuilium compendium quoddam et pars infirmior. Etenim et ingenium acre et robur animi constans ad hoc requiritur, ut quis sciat quando uerum proferendum sit atque id facere audeat. Itaque inter inferiores politicos reponuntur, qui magni sunt simulatores. [6,2] Quod discrimen bene apud Tacitum Caesarem Augustum inter et Tiberium adnotatum est. Etenim de Liuia sic ait, quod esset cum artibus mariti et simulatione filii bene composita, artes imperii Augusto, simulationem Tiberio attribuens. Idem alibi hisce uerbis Mucianum inducit Vespasianum ad arma contra Vitellium sumenda hortantem: non aduersus Augusti acerrimam mentem, nec aduersus Tiberii cautissimam senectutem insurgimus. Quare hae facultates artium ciuilium et simulationum sunt prorsus distinguendae. Esto igitur ut sit faelicis ita quisquam acuminis tantaeque perspicaciae, ut distinguere queat quae palam facienda, quae occultanda, quae tanquam in crepusculo producenda, temporum etiam et personarum ratione pensistata (quae reuera artes sunt politicae et ciuiles, ut Tacitus eas recte appellat), huic dissimulato impedimento erit. Quod siquis ad hunc iudicii et discretionis gradum ascendere non ualeat, ei relinquitur, tanquam tutissimum, ut sit tectus et dissimulator. Ubi enim in singulis non datur eligere, ibi in omnibus caute insistere tutissimum est. Caecutientibus enim lente mouendum. Sane ubique reperias homines rerum tractandarum peritissimos omnes fere candorem, ingenuitatem et ueracitatem in negotiis prae se tulisse. Verum simul erant tanquam equi bene docti et domiti, qui subito se sistere et se uertere norant. Quod si necessitas quaedam ingruat dissimulationem profundam postulans, tunc quidem opinio et fama de bona fide et ueracitate eorum praeconcepta eos reddit prorsus inuisibles. [6,3] Consilia et mentem tegendi aut uelandi gradus sunt tres. Primus est taciturnitas, cum quis sensus animi sui premit, adeoque relinquit in aequilibrio ut in quam partem propendeat nemo facile coniecerit. Secundus dissimulatio in negatiua, cum quis ex composito signa quaedam et indicia iacit se non eum esse qui reuera est. Tertius simulatio in affirmatiua, cum quis aperte fingit et praetexit se eum esse qui reuera non est. [6,4] Quantum ad primum horum, taciturnitatem scilicet, ea est certe uirtus confessoris. Atque profecto uir taciturnus multas audit confessiones. Quis enim garrulo et loquaci pectus suum recludet? Quod si quis famam habeat uiri taciturni, facile aliorum animos reserabit, sicut aer clausus apertum sugit, atrque ueluti delicta confiteri non ad aliquem finem collimat qui ad res ciuiles tendit, sed and conscientiam subleuandam. Ita certe homines taciturni ad multarum rerum notitiam simili de causa perueniunt, dum homines non tam impertire quam exonerare animum suum cupiant. Ut paucis dicamus, mysteria silentibus debentur. Praeterea, si uerum loquamur, etiam in animo, aeque ac in corpore, deformis et inuenusta est nuditas, neque paruam addit reuerentiam consiliis et factis hominum si minus pateant. At loquaces et futiles etiam leues sunt et creduli. Qui enim eloquitur quae scit effutiet etiam quae nescit. Ponatur igitur pro certo habitum taciturnitatis uirtutem esse politicam et moralem. Sed et illud addendum est, bonum esse homini ut uultus suus linguae officium non praeripiat. Nam reuelatio animi ex uultu aut gestu magnus est defectus, et quaedam quasi proditio, eo magis quod saepenumero plus notatur et fidem facit quam uerba. [6,5] Quantum ad secundum, dissimulationem scilicet, ex necessitate quadam illa taciturnitatem sequitur. Adeo ut qui tectus esse uult dissimulator aliquatenus uel nolens euadat. Etenim astutiores sunt homines quam ut patiantur aliquem in aequilibrio se continere absque aliqua in alteram partem inclinationis suae declaratione. In quaestionibus subtilibus eum obsidebunt, et allicient, et excutient, ut, nisi obfirmato et absurdo silentio se quis muniat, necesse ei fuerit se nonnihil prodere. Quinetiam si hoc non fecerit ex silentio ipso, aliquid coniecturae capient non minus quam ex uerbis. Quod uero ad aequiuocationes et oracula uerborum attinet non poterunt illa diu ualere, ita ut nemo tectus esse queat nisi aliquem dissimulationis gradum sibi indulgeat, quae nihil aliud est quam silentii quaedam appendix aut limbus. [6,6] Quantum uero ad tertium gradum, nimirum simulationem et professionem falsam, illam magis uitiosam et minus politicam duco, nisi forte dignus uindice nodus inciderit. Itaque perpetua consuetudo simulandi uitium est, aut ex ingenii lubricitate quadam uel timiditate ortum, aut etiam ex animi constitutione quae uitio aliquo magno imbuta est. Quod, quia occultare oportet, simulationem etiam in aliis adhibere et exercere efficit, ne forte habitus ipse intercidat. [6,7] Commoda simulationis et dissimulationis tria. Primum est quod oppositionem amoliatur et homines imparatos aggrediatu. Ubi enim consilia cuiuspiam euulgata fuerint, aduersari ueluti tuba excitantur. Secundum est quod in hominis potestate relinquit ut pedem referat et se absque existimationis suae iactura de negotio subducat. Si quis enim se manifesta declaratione obstringit, is cuneis quasi impactis includitur: aut pergendum est ei, aut turpiter desistendum. Tertium est quod ad aliena consilia detegenda uiam aperiat. Etenim ei, qui sua consilia profert, non facile quis se aduersarium profiteatur, uerum assentabitur potius, et libertatem loquendi in libertatem cogitandi uertet. Itaque habetur apud Hispanos satis malignum adagium, dic mendacium, et ueritatem erues, perinde ac si simulatio clauis esset ad secreta reseranda. Tria etiam sunt simulationis et dissimulationis incommoda, ut ex aequo res compensetur. Primum quod illa timiditatem arguant, id quod omnibus negotiis plumas uellit ne perniciter ad metam aduolent. Secundum quod in ancipites cogitationes animos complurium coniiciant, qui fortasse alias cooperaturi fuissent et studio suo rem promoturi, unde sine socia et amica opera ad fines suos solus quis ambulet. Tertium est (idque maximum) quod praecipuo ad actiones organo hominem priuet, nimirum fide. Optimum fuerit temperamentum si quis ueracitatis famam obtineat, taciturnitatis habitum, dissimulationis usum tempestiuum, et facultatem simulationis, ubi opus fuerit.