[21] Audite itaque, filii, quae iam dicemus. Nos, si profiteamur nos meliora afferre quam antiqui, eandem quam antiqui uiam ingressos, nulla uerborum arte efficere possimus quin inducatur quaedam ingenii uel excellentiae uel facultatis comparatio siue contentio ; non ea quidem illicita aut noua ; sed impar ob uirium nostrarum modum, quem eum esse satis sentimus ut non solum antiquis sed et uiuis cedat. Cum autem (ut simpliciter apud uos loquamur) claudus in uia (quod dici solet) cursorem extra uiam anteuertat, commutata ratio est. Atque de uia (mementote) non de uiribus quaestio oritur ; nosque Indicis non Iudicis partes sustinemus. Itaque aperte, ualeiusso omni fuco et artificio, fatemur nos in hac opinione esse, omnia omnium aetatum ingenia si in unum coierint, eo quo nunc res geritur modo, hoc est (ut clare loquamur) ex meditatione et argumentatione, in scientiis magnos processus facere non posse. Quin neque hic finis ; sed addimus insuper, quanto quis ingenio plus ualet, eundem si naturae lucem, id est historiam et rerum particularium euidentiam, intempestiue deserat, tanto in obscuriores et magis perplexos phantasiarum recessus et quasi specus se detrudere et inuoluere. [22] Annon forte animaduertistis, filii, quanta ingeniorum et acumina et robora apud philosophos scholasticos, otio et meditationibus luxuriantes et ob tenebras ipsas in quibus enutriti erant feroces, quales nobis telas aranearum pepererint, textura et subtilitate fili mirabiles, usus et commodi expertes? Etiam illud simul affirmamus ; nostram quam ad artes adducimus rationem et inquisitionis formam, talem esse quae hominum ingenia et facultates, ut haereditates Spartanas, fere aequet. Nam quemadmodum ad hoc ut linea recta aut circulus perfectus describatur, plurimum est in manus ac uisus facultate, si per constantiam manus et oculorum iudicium tantum res tentetur ; sin per regulam admotam aut circinum circumductum, non item ; eadem ratione et in contemplatione rerum quae mentis uiribus solum incumbit, homo homini praestat uel maxime ; in ea autem quam nos adhibemus, non multo maior in hominum intellectu eminet inaequalitas quam in sensu inesse solet. Quin et ab ingeniorum acumine et agilitate (ut dictum est), dum suo motu feruntur, periculum metuimus ; atque in eo toti sumus, ut hominum ingeniis non plumas aut alas, serf plumbum et pondera addamus. Nullo enim modo uidentur homines adhuc nosse, quam seuera sit res ueritatis et naturae inquisitio, quamque parum hominum arbitrio relinquat. Neque tamen nos peregrinum quiddam, aut mysticum, aut Deum Tragicum ad uos adducimus. Nil enim aliud est nostra uia, nisi literata experientia, atque ars siue ratio naturam sincere interpretandi, et uia uera a sensu ad intellectum. [23] Verum annon uidetis, filü, quid per haec quae diximus effectum sit ? Primum Antiquis suus honos manet. Nam in iis quae in ingenio et meditatione posita sunt, illi mirabiles uiros se praestitere ; neque nobis sane eam uiam ingressis longo, interuallo eorum progressus aequare, ut arbitratnur uires suffecissent. Deinde, intelligitis profecto, minus quiddam esse hanc reiectionem authorum generalem, quam si alios reiecissemus, alios probassemus. Tum enim iudicium quoddam exercuissemus; cum nunc tantummodo (ut dictum est) indicium faciamus. Postremo etiam perspicitis, quid nobis prorsus relinquatur, siue nos aliquid sumere siue aliis aliquid nobis tribuere Iibeat : Non ingenii, non excellentiae, non facultatis laus, sed fortuna quaedam, ea magis uestra quam nostra, cum res sit potius usu fructuosa quam inuentione admirabilis. [24] Nam uti uos fortasse miramini, quando hoc nobis in mentemuenire potuerit : ita et nos uicissim miramur, quomodo idem aliis in mentem iam pridem non uenerit ; non ulli mortalium cordi aut curae fuisse, ut intellectui humano auxilia et praesidia ad naturam contemplandam et experientiam digerendam compararet ; sed omnia uel traditionum caligini, uel argumentorum uertigini et turbini, uel casus et experimentorum undis et ambagibus permissa esse, nec mediam quandam uiam inter experientiam et dogmata aperiri potuisse. Sed tamen mirari desinimus, cum in multis rebus uidere liceat mentem humanam tam laeuam et male compositam esse, ut primo diffidat et paulo post se contemnat ; atque primo incredibile uideatur aliquid tale inueniri posse; postquam autem inuentum sit, rursus in credibile uideatur id homines tam diu fugere potuisse. Sed ut quod res est proferamus, huic rei de qua nunc agimus impedimento fuit non tam rei obscuritas aut difficultas, quam superbia humana, cui natura ipsa magna ex parte eaque potiore sordescit, quaeque homines eo dementiae prouehit, ut spiritus proprios, non spiritum naturae consulant ; ac si artes facerent, non inuenirent. [25] Atque, filii, inter istam uestram tanquam per statuas antiquorum deambulationem, fieri potest ut aliquam partem porticus notaueritis uelo esse discretam. Ea sont penetralia antiquitatis ante doctrinam Graecorum. Sed quid me uocatis ad ea tempora, quorum et res et rerum uestigia aufugerunt? Annon antiquitas illa instar famae est, quae caput inter nubila condit et fabulas narrat? facta et infecta simul canens? Atque satis scio, si minus sincera fide agere uellem, non difficile foret hominibus persuadere, apud antiquos sapientes diu ante Graecorum tempora, scientias et philosophiam maiore uirtute licet maiore etiam fortasse silentio floruisse : ideoque solennius mihi foret, ea quae iam afferuntur ad illa referre, ut noui homines solent, qui nobilitatem alicuius ueteris prosapiae per genealogiarum rumores et coniecturas sibi affingunt.