[6] Sequitur temporis nota, qua philosophia ista uestra nata est et prodiit. AEtas erat, filii, cum illa condita fuit, fabulis uicina, historiae egena, peregrinationibus et notitia orbis parum informata aut illustrata, quaeque nec antiquitatis uenerationem nec temporum recentium copiam habebat, sed utraque dignitate et praerogatiua carebat. Etenim antiquis temporibus credere licet fuisse diuinos uiros, qui altiora quam pro hominum communi conditione saperent. Nostram autem aetatem fateri necesse est, prae illa de qua loquimur, (ut taceam ingeniorum et meditationum fructus et labores) etiam duorum fere mille annorum euentis et experientia, et duarum tertiarum orbis notitia auctam esse. Itaque uidete quam auguste habitauerint uel potius conclusa fuerint illius aetatis ingenia, si rem uel per tempora uel per regiones computetis. Neque enim mille annorum historiam, quae digna historiae nomine sit, habebant; sed fabulas et somnia. Regionum uero tractuumque mundi quotam partem nouerant? Cum omnes hyperboreos Scythas, omnes occidentales Celtas, indistincte appellarent; nil in Africa ultra citimam AEthiopiae partem, nil in Asia ultra Gangem, multo minus noui orbis prouincias, ne per auditum sane aut fama nossent; imo et plurima climata et zonas, quibus populi infiniti spirant et degunt, tanquam inhabitabiles ab illis pronuntiatae sint : quinetiam peregrinationes Democriti, Platonis, Pythagorae, non longinquae profecto, sed potius suburbanae, ut magnum aliquid celebrantur. Atque experientia, filii, ut aqua, quo largior est eo minus corrumpitur. Nostris autem temporibus (ut scitis) oceanus sinus laxauit, et noui orbes patuere, et ueteris orbis extrema undique innotescunt, idque distincte ac proprie. Itaque ex aetatis et temporis natura, ueluti ex natiuitate et genitura philosophiae uestrae, nil magni de ea Chaldaei praedixerint. [7] De hominibus uideamus. Qua in re optimo fato hoc fit (neque id artificio aliquo nostro cautum est, sed ipsa res hoc non solum patitur, uerum etiam postu- lat), ut et illis honor seruetur, et nos malestiam postulat) tueri et retinere possimus, et tamen fidem liberare. Nos enim, filii, nec inuidiae nec iactantiae nobis conscii sumus, nec de ingenii palma nec de placitorum regno contendimus ; longe alia nostra ratio est et finis, hocque mox aperietur. Itaque antiquorum ingeniis, excellentiae, facultati, nihil detrahimus ; sed generi ipsi, uiae instituto, authoritati, placitis, necessario derogamus. Immensum enim est quantum scientiarum progressum deprimant ; atque opinio copiae inter maximas causas inopiae reperitur. Atque duo sunt uiri, filii, quorum placita ex libris eorum propriis haurire licet : Plato et Aristoteles : utinam illud et reliquorum nonnullis contigisset. Sed Aristoteles, Othomannorum more, regnare se non potuisse existimauit, nisi fratres trucidasset. Idque ei, non statim sane sed postea, ex uoto nimis fcliciter successit. De his itaque duobus pauca dicere instituimus. Xenophontem autem tertium non adiungimus, suauem scriptorem et uirum excellentem. Verum cum illis qui philosophiam tanquam ingenii peregrinationem amoenam et iucundam, non tanquam prouinciam laboriosam et solicitam, susceperunt, nobis non multum rei est. [8] Itaque hos duos uiros, Platonem et Aristotelem, si quis inter maxima mortalium ingenia non numeret, aut minus perspicit aut minus aequus est. Ingenia certe illorum capacia, acuta, sublimia. Sed tamen uidendum primo, cuius generis philosophantium censeri possint. Inuenio enim tria genera apud Graecos eorum qui philosophiae cultores habiti sint. Primum erat sophistarum, qui per plurimas ciuitates instituta profectione, et per singulas mansitantes, adolescentes, recepta mercede, sapientia imbuere professi sunt ; quales fuere Gorgias, Protagoras, Hippias, quos Plato ubique exagitat, et fere in comoediae morem deridendos propinat. Neque enim hi rhetores tantum erant, aut orationum conscriptores, sed uniuersalem rerum notitiam sibi arrogabant. Secundum erat eorum qui maiore fastu et opinione, locis certis et sedibus fixis, scholas aperiebant, atque placita et sectam condentes aut excipientes, auditores, sectatores, successores insuper habebant. Ex quo genere erant Plato, Aristoteles, Zeno, Epicurus. Nam Pythagoras etiam auditores traxit, et sectam constituit; sed traditionum potius quam disputationum plenam, et, superstitioni quam philosophiae propiorem. Tertium autem genus erant eorum, qui remoto strepitu et pompa professoria, serio ueritatis inquisitioni et rerum contemplationi dediti, et (tanquam Endymion) solitarii et quasi sopiti, sibi philosophabantur ; aut adhibitis paucis (quibus idem amor erat) in colloquiorum suauitatem, destinata perfïciebant ; neque Galateae more, cuius usus in undis, disputationum procellis se oblectabant. Atque tales fuere Empedocles, Heraclitus, Democritus, Anaxagoras, Parmenides. Neque enim reperietis hos scholas aperuisse, sed tandem speculationes et inuenta sua in scripta redegisse, et posteris transmisisse. [9] Nunc autem uidetis certe, filii, quae res agatur. Ego enim duo prima genera (utcunque se inuicem abnegent et proscindant) tamen natura rei ipsius connexa esse statuo. Itaque non haesitabo apud uos dicere, me locum Platoni et Aristoteli tribuere inter Sophistas : sed tanquam ordinis emendati et reformati. Eandem enim rem prorsus uideo. Aberat fortasse loci mutatio et circumcursatio, et mercedis indignitas, et inepta ostentatio ; atque lucet in illis certe quiddam solennius et nobilius; sed aderant schola, auditor, secta. Itaque genus ipsum profecto cernitis. Iam uero de uiris ipsis aliquid separatim dicamus ; institutum seruantes, ut missis rebus ex signis coniiciamus. [10] Itaque ab Aristotele exorsi, memoriam uestram, filii, testamur, si in physicis eius et metaphysicis non saepius dialecticae quam naturae uoces audiatis. Quid enim solidi ab eo sperari possit, qui mundum tanquam e categoriis effecerit? qui negotium materiae et uacui, et raritatis et densitatis, per distinctionem Actus et Potentiae transegerit ? qui animae genus non multo melius quam ex uocibus secundae, intentionis tribuerit ? Verum haec ad res ipsas penetrant. Itaque ab huiusmodi sermone absistendum. Nam cum confutationem iustam instituere immemoris plane sit, ita et opiniones tanti hominis per satyram perstringere superbum foret. Signa autem in illo non bona, quod ingenium incitatum et se proripiens, nec alienae cogitationis nec propriae fere patiens; quod quaestionum artifex, quod contradictionibus continuus, quod antiquitati infestus et insultans, quod quaesita obscuritas est; alia plurima, quae omnia magisterium sapiunt, non inquisitionem ueritatis. Quod si quis ad haec censuram rem procliuem fortasse esse ; illud interim constare, post Aristotelis opera edita, pleraque antiquorum ueluti deserta exoleuisse ; apud tempora autem quae sequuta sunt, nil melius inuentum esse ; magnum itaque uirum Aristotelem, qui utrumque tempus ad se traxerit ; atque uerisimile esse, philosophiam in eo ipso tanquam sedes fixas posuisse, ut nihil restet nisi ut conseruetur et ornetur — Ego, filii, cogitationem hanc esse existimo hominis uel imperiti, uel partibus infecti, uel desidis. Est enim (ut dicit scriptura) desidia quaedam, quae sibi prudens uidetur et septemplici rationum pondere grauior. Atque proculdubio (si uerum omnino dicendum est) ista desidia huius opinionis inuenietur pars uel maxima; dum humanae naturae ingenita superbia, uitiis proprüs non solum ignoscens uerum etiam cultum quendam prophanum attribuens, laborum et inquirendi et experiendi fugam pro ea quae prudentiae comes sit diffidentia ueneretur ; neque ita multo post, socordia singulorum iudicium et authoritatem uniuersorum repraesentet et effingat.