[0] REDARGUTIO PHILOSOPHIARUM. [1] Atque in redargutione ipsa philosophiarum quam paramus, nescimus fere quo nos uertamus, cum uia quae aliis in confutationibus patuit nobis interclusa sit. Nam et tot et tanta se ostendunt errorum agmina, ut ea non strictim sed confertim euertere et summouere necesse sit ; et si propius accedere et cum singulis manum conserere uelimus, id frustra fuerit; sublata disputationis lege, cum de principiis non consentiamus; et multo magis, quod ipsas probationum et demonstrationum formas et potestates reiiciamus. Quod si (id quod solum relinqui uidetur) ea quae nos asserimus a sensu ipso et experientia educere et excitare commitamur, rursus eodem reuoluimur ; et obliti eorum quae de animorum praeparatione dicta sunt, contrariam ingressi uiam inueniamur; nam in res ipsas abrupte et directo incidamus, ad quas uiam quandam aperiri et substerni, propter obfirmatas animorum praeoccupationes et obsessiones, necesse esse decreuimus. Sed tamen propterea ipsi nos minime deseremus ; sed aliquid comminisci et tentare quod proposito nostro consentaneum sit conabimur ; tum signa quaedam adducentes, ex quibus de philosophiis iudicium fieri possit ; tum interim inter ipsas philosophias, portenta errorum nonnulla, et mera animorum ludibria, ad earum authoritatem labefactandam notantes. Neque tamen nos fugit, fortius huiusmodi errorum aera figi, quam ut eis per satyram derogetur; praesertim cum uiris doctis non sit noua aut incognita ea confidentiae et iactantiae species, quae opiniones abiicit, non frangit. Sed nec nos aliquid leuius aut inferius quam pro rei quae agitur maiestate afferemus, neque ex hoc genere redargutionis prorsus fidem facere, sed tantum patientiam et aequanimitatem, idque in ingeniis tantum altioribus et firmioribus, conciliare speramus. Neque enim quispiam ex isto assiduo et perpetuo errorum contubernio ita se recipere potest, et ad nostra cum tanta beneuolentia et animi magnitudine accedere, ut non cupiat habere interim quae de ueteribus et receptis cogitet et opinetur. Sane in tabellis non alia inscripseris, nisi priora deleueris ; in mente aegre priora deleueris, nisi alia inscripseris. [2] Itaque huic desiderio subueniendum putauimus, atque haec prorsus eo spectant (ut quod res est aperte eloquamur) ut uolentes ducant, non ut nolentes trahant. Omnem uiolentiam (ut iam ab initio professi sumus) abesse uolumus: atque quod Borgia facete de Caroli Octaui expeditione in Italiam dixit, Gallos uenisse in manibus cretam tenentes, qua diuersoria notarent, non arma, quibus perrumperent ; similem quoque inuentorum nostrorum et rationem et successum animo praecipimus; nimirum ut potius animos hominum capaces et idoneos seponere et subire possint, quam contra sentientibus molesta sint. Verum in hac parte de qua iam loquimur, quae ad redargutionem philosophiarum pertinet, feliciter sane leuati sumus, casu quodam opportuno et mirabili. Nam dum haec tractarem, interuenit amicus meus quidam ex Gallia rediens, quem cum salutassem, atque ego illum, ille me, de rebus nostris familiariter interrogassemus : Tu uero, inquit, uacuis tuis ab occupationibus ciuilibus spatiis, aut saltem remittentibus negotiis, quid agis ? Opportune, inquam ; nam ne nihil me agere existimes, meditor Instaurationem Philosophiae, quae nihil inanis aut abstracti habeat, quaeque uitae humanae conditiones in melius prouehat. Honestum profecto opus, inquit : et quos socios habes ? Ego certe, inquam, in summa solitudine uersor. Durae inquit, partes tuae sunt; et statim addidit; Atque tamen scito haec alüs curae esse. Tum ego laetatus, Animam, inquam, reddidisti. Ego enim hoc animo praeeperam, foetum meum ueluti in eremo periturum. Vis, inquit, ut tibi narrem quae mihi in Gallia circa huiusmodi negotium euenerunt ? Libentissime, inquam, atque insuper gratiam habebo. Tum retulit se Parisiis uocatum a quodam amico suo, atque introductum in consessum uirorum, qualem, inquit, uel tu uidere uelles ; nihil in uita mihi accidit iucundius. Erant autem circiter quinquaginta uiri, neque ex iis quisquam adolescens, sed omnes aetate prouectiores ; quique uultu ipso dignitatem cum probitate singuli prae se ferrent. Inter quos aiebat se cognouisse nonuullos honoribus perfunctos, atque alios ex senatu; etiam antistites sacrorum insignes, atque ex omni fere ordine eminentiore aliquos. Erant etiam quidam, ut aiebat, peregrini ex diuersis nationibus. Atquee cum primo introiisset, inuenisse eos familiariter inter se colloquentes ; sedebant tamen ordine sedilibus dispositis, ac ueluti aduentum alicuius expectantes. [3] Neque ita multo post ingressuin ad eos uirum quendam, aspectus (ut ei uidebatur) admodum placidi et sereni; nisi quod oris compositio erat tanquam miserantis; cui cum omnes assurrexissent : Illee circumspiciens et subridens, nunquam, inquit, existimaui potuisse fieri, ut otium omnium uestrum, cum singulos recognosco, in unum atque idem tempus coinciderit ; idque quomodo euenerit, satis mirari non possum. Cumque unus ex coetu respondisset, eum ipsum hoc otium illis fecisse, cum quae ab ipso exspectarent illi ducerent omni negotio potiora : Atque (ut uideo) inquit, uniuersa illa iactura eius quod hic consumetur temporis, quo certe uos separati multis mortalibus profuissetis, ad meas rationes accedet. Quod si ita est, uidendum profecto ne uos diutius morer; simul consedit, absque suggesto aut cathedra, sed ex aequo cum caeteris ; atque huiusmodi quaedam apud eum consessum uerba fecit. Nam aiebat qui haec narrabat, se illa tum excepisse ut potuit ; licet cum apud se una cum illo amico suo, qui eum introduxerat, ea recognosceret, fateretur ea longe inferiora iis quae tum dicta essent uisa esse. Exemplum autem orationis, quod circa se habebat, praeferebat. Illud ita scriptum erat: Vos certe, filii, homines estis: hoc est, ut ego existimo, non animantes erecti, sed Diui mortales. Deus, mundi conditor et uestrum, animas uobis donauit mundi ipsius capaces ; nec tamen eo ipso satiandas. Itaque fidem uestrum sibi seposuit et retinuit, mundum sensui attribuit ; neutra autem oracula clara esse uoluit, sed inuoluta ; neque queri potestis si uos exerceat, quandoquidem excellentiam rerum rependat. Atque de rebus diuinis optima de uobis spero; circa humana autem metuo uobis, ne diuturnus error uos usuceperit. Existimo enim hoc apud uos penitus credi, uos statu uti scientiarum florente et bono. Ego rursus moneo uos, ne eorum quae habetis aut copiam aut utilitatem, quasi ad magnum aliquod fastigium euecti et uotorum compotes aut laboribus perfuncti accipiatis. [4] Idque sic considerate ; si omnem illam scriptorum uarietatem qua scientiae tument et luxuriantur excutiatis, et de eo quod afferunt scripta illa interpelletis et stricte et presse examinetis, ubique reperietis eiusdem rei repetitiones infinitas ; uerbis, ordine, exemplis, atque illustratione, diuersas ; rerum summa et pondere ac uera potestate praelibatas ac demum fere iteratas ; ut in pompa paupertas sit, et in rebus ieiunis fastidium. Atque si uobiscum familiariter loqui et iocari hac de re liceat, uidetur doctrina uestra coenae illius hospitis Chalcidensis simillima, qui cum interrogaretur unde tam uaria uenatio, respondit, illa omnia condimentis ex mansueto sue esse facta. Neque enim negabitis uniuersam istam copiam nil aliud esse quam portionem quandam philosophiae Graecorum ; eamque certe minime in saltu aut syluis naturae nutritam ; sed in scholis et cellis, tanquam animal domesticum saginatum. Si enim s a Graecis iisque paucis abscedatur, quid tandem habent uel Romani uel Arabes uel nostri, quod non ab Aristotelis, Platonis, Hippocratis, Galeni, Euclidis, Ptolemaei inuentis deriuetur, aut in eadem recidat ? Itaque uidetis diuitias uestras esse paucorum census; atque in sex fortasse hominum cerebellis spes et fortunas omnium sitas esse. Neque uero idcirco Deus uobis animas rationales indidit, ut Authoris uestri partes (fidem scilicet uestram quae Deo et diuinis debetur) hominibus differretis : neque sensus informationem firmam et ualidam attribuit, ut paucorum hominum opera, sed ut ipsius Dei opera, Coelum et Terram, contemplaremini ; laudes eius celebrantes, et hymnum conditori uestro canentes, iis edam uiris, si placet (nihil enim obstat), in chorum receptis. Quinetiam ista ipsa doctrina, usu uestra, origine Graeea, quae tanta pompa incedit, quota pars fuit illa sapientiae Graecorum ? Ea enim uaria fuit ; uarietas autem ut ueritati non acquiescit, ita nec errorem figit; sed ad ueritatem est instar iridis ad solem, quae omnium imaginum est maxime infirma et quasi deperdita, sed tamen imago. Verum et hanc quoque uarietatem nobis extinxit (Graecus et ipse) Aristoteles : credo, ut discipuli res gestas aequaret. Atque discipuli praeconium (si recte memini) tale celebratur: "Felix terrarum praedo, non utile mundo Editus exemplum, terras tot posse sub uno Esse uiro". [5] An et magister, "felix doctrinae praedo" ? Acerbe illud, sed quae sequuntur optime. Nullo enim modo ille utilis rebus humanis, qui tot egregia ingenia, tot (inquam) libera capita in seruitutem redegerit. Itaque, filii, de copia uestra audistis quam arcta, quam ad paucos redacta. Diuitiae enim uestrae sunt paucorum census. De utilitate iam attendite. At quem tandem aditum ad mentes et sensus uestros, non dicam impetrabimus (uos enim beneuoli), sed struemus aut machinabimur, res siquidem diflicilis ? Quo fomite, qua accensione lumen uobis innatum excitabimus, idque a praestigiis luminis aduentitii et infusi liberabimus? Quomodo, inquam, nos uobis dabimus, ut uos uobis reddamus? Infinita praeiudicia facta sunt, opiniones haustae, receptae, sparsae. Theologi multa e philosophia ista sua fecerunt, et speculatiuam quandam ab utraque doctrina coagmentatam condiderunt. Viri ciuiles, qui ad existimationis suae fructum pertinere putant ut docti habeantur, multa ubique ex eadem scriptis suis et orationibus inspergunt. Etiam uoces, filii, et uerba ex dictamine eiusdem philosophiae, et secundum eius praescripta et placita, apposite conficta sunt; adeo ut simul ac loqui didiceritis (felicem dicam an infelicem) hanc errorum Cabalam haurire et imbibere necesse fuerit. Neque haec tantum consensu singulorum firmata, sed et institutis academiarum, collegiorum, ordinum, fere rerumpublicarum, ueluti sancita est. Huic itaque iam subito renunciabitis ? idne sumus uobis authores ? Atqui ego, filii, hoc non postulo, neque huiusmodi philosophiae uestrae fructus moror, aut eos uobis interdico, neque in solitudinem aliquam uos abripiam. Utimini philosophia quam habetis, disputationes uestras ex eius uberibus alite, sermones ornate, grauiores apud uulgus hominum hoc ipso nomine estote. Neque enim philosophia uera ad haec multum utilis uobis erit : non praesto est, nec in transitu capitur, nec ex praenotionibus intellectui blanditur, non ad uulgi captum (nisi per utilitatem et opera) descendit. Seruate itaque et illam alteram, et prout commodum uobis erit adhibete : atque aliter cum natura, aliter cum populo negotiamini. Nemo enm est qui plus multo quam alios quis intelligit, quin ad minus intelligentem tanquam personatus sit, ut se exuat, alteri det. Verum illud uos familiariter pro more nostro moneo, Habete Laidem dummodo a Laide non habeamini. Iudicium sustinete ; anis uos date, non dedite ; et uos melioribus seruate. Atque uidemur minus quiddam uobis imponere, qnod haec quae in manibus habetis usu uobis et honore manebunt; ideoque aequiore animo passuri estis, eadem de ueritate et utilitate in dubium uocari. Verum etiamsi uos optime animati essetis, ut quaecunque hactenus didicistis aut credidistis, spretis opinionibus ac etiam rationibus uestris priuatis, ueI hoc ipso loco deposituri sitis, modo de ueritate uobis constaret ; attamen hac quoque ex parte haeremus ; neque habemus fere quo nos uertamus, ut fidem uobis rei tam inopinatae et nouae faciamus. Certe disputationis lex penitus sublata est, cum de principiis nobis uobiscum non conueniat. Etiam spes eiusdem praecisa est, quia de demonstrationibus quae nunc in usu sunt dubitatio iniecta est, atque accusatio suscepta. Atque hoc animorum statu ueritas ipsa uobis non tuto committitur. Itaque intellectus uester praeparandus antequam docendus, animi sanandi antequam esercendi sunt, area denique purganda antequam inaedificanda: atque ad hunc finem hoc tempore conuenistis. Qua igitur industria aut commoditate hoc negotium discutiemus aut agemus ? Non desperandum. Inest profecto, filii, animae humanae, utcunque occupatae et obsessae, aliqua pars intellectus pura et ueritatis hospita ; estque ad eam aliqua molli oliuo orbita deducens. Agite, filii, uos et ego uiros doctos, si quid in hoc genere sumus, exuamus ; et faciamus nos tanquam aliquos e plebe, et omissis rebus ipsis ex signis quibusdam externis coniecturas capiamus. Haec enim saltem nobis cum hominibus communia sunt. Doctrina uestra, ut dictum est, fluxit a Graecis. Qualis natio? Nil mihi rei cum conuitio est, filii ; itaque quae de ea dicta sunt ab aliis, nec repetam nec imitabor. Tantum dico eam nationem fuisse semper ingenio praeproperam, more professoriam ; quae duo sapientiae et ueritati sunt inimicissima. Nec praeterire fas est uerba sacerdotis AEgyptii, praesertim ad uirum e Graecia excellentem prolata, ab authore etiam nobili e Graecia relata. Is sacerdos certe uerus uates fuit, cum diceret, "Vos Graeci semper pueri". Annon bene diuinatum est ? Verissime certe, Graecos pueros aeternos esse ; idque non tantum in historia et rerum memoria, sed multo magis in rerum contemplatione. Quidni enim sit instar pueritiae ea philosophia, quae garrire et causari nouerit, generare et procreare non possit? Disputationibus inepta operibus inanis ? Mementote ergo (ut ait propheta) rugis ex qua excisi estis, et de natione cuius authoritatem sequimini, quod Graeca sit, interdum cogitate.