[16] Cogitauit et illud; finem aliquando desperationi, aut saltem querimoniis irnponendum : ac illud potius uidendum, an omnino cessandum et his quae habemus utendum sit, an aliquid ut in melius res procedant tentandum et moliendum. Ac primum, finis ipsius et propositi meritum et pretium intueri par esse ; ut in materia dura et opere arduo maior fiat industriae accensio. Veniebat autem ei in mentem, antiquis saeculis, Rerum Inuentoribus (modum excedente hominum affectu et impetu) diuinos honores attributos esse. Iis autem, qui in rebus Ciuilibus merebantur, quales erant Urbium et Imperiorum Conditores, Legislatores, Patriarum a diutinis malis liberatores, Tyrannidum debellatores, et his similes, intra heroum modum honores stetisse. Nec immerito hanc distinctionem priscis illis temporibus inualuisse, cum illorum beneficia ad uniuersum genus humanum, horum ad certas regiones et definitas hominum sedes pertinerent : ïlla insuper sine ui aut perturbatione humanam uitam bearent ; haec uero non absque tumultu et uiolentia fere introducta sint. Quod si particularis alicuius inuenti utilitas ita homines affecerit, ut eum qui uniuersum genus humanum unico aliquo beneficio complecti posset, homine maiorem putarent ; at multo celsius inuentum esse, quod alia omnia inuenta particularia potentia quadam in se contineat, ac animae humanae uias aperiat, ut ad noua et ulteriora quaeque ductu certo et recto penetrare possit. Quemadmodum enim saeculis prioribus, cum homines in nauigando per stellarum tantum obseruationes cursum dirigebant, eos ueteris sane continentis oras legisse, aut maria aliqua minora et mediterranea traiecisse ; necesse autem fuisse usum acus nauticae, ut ducem uiae magis fidum, innotuisse, antequam Oceanus traiiceretur, et Noui Orbis regiones detegerentur : simili prorsus ratione, quae hucusque in artibus et scientiis hominum inuenta sunt, potuisse instinctu, usu, obseruatione, meditatione, aperiri, utpote sensui propiora ; antequam uero ad remotiora et occultiora naturae appellere liceat, necessario praecedere, ut melior et perfectior mentis humanae usus et adoperatio inueniatur. Quare huiuscemodi Inuentum proculdubio Temporis partum nobilissimum, et uere masculum esse. Rursus in Scripturis Sacris notabat, Salomonem Regem, cum imperio, auro, magnificentia operum, satellitio, famulitio, seruorum et ministrorum pulcherrima descriptione et ordine, classe insuper, nominis claritudine, et summa hominum admiratione floreret ; nil horum tamen sibi gloriae duxisse ; uerum ita pronuntiasse : "Gloriam Dei esse rem celare, gloriam Regis autem rem inuenire" : non aliter ac si diuina natura innocenti et beneuolo puerorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inueniantur ; ac animam humanam sibi collusorem in hoc ludo, pro sua in homines indulgentia et bonitate optauerit. Atque hanc inueniendi gloriam eam esse, quae humanam naturam nobilitet nec interim cuiquam mortalium molesta sit (ut Ciuilia esse solent), nec conscientiam in aliquo remoretur aut mordeat, sed omnino meritum et beneficium sine alicuius pernicie, iniuria, aut tristitia deferat: Lucis enim naturam puram et absque maleficio esse ; usum eius peruerti; ipsam non pollui. Rursus etiam hominum studia et ambitiones reputans, tria ambitionis genera reperiebat, si modo uni ex iis id nomen imponere fas sit ; Primam eorum qui ad propriam potentiam in patriis suis amplificandam magna contentione feruntur ; atque hanc uulgarem esse et degenerem : Secundam eorum qui patriae suae potentiam inter humanum genus prouehere nituntur; quae sane plus habet dignitatis, cupiditatis minus: Tertiam eorum qui hominis ipsius siue humani generis potentiam et imperium in rerum uniuersitatem instaurare et attollere conantur ; quae reliquis proculdubio et sanior est et augustior : Hominis autem imperium sola scientia constare : tantum enim potest quantum scit : neque ullas uires naturalium causarum catenam perfringere posse ; Naturam enim non aliter quam parendo uinci. Cogitabat etiam et animo uoluebat, qualia sint, quae tam de ui simplici et mera inuentorum quam de ea quae cum merito et beneficio coniuncta sit, cogitationem subire possunt. Ac illam quidem non in aliis manifestius occurrere, quam in tribus illis Inuentis, quae et ipsa antiquis incognita, et quorum primordia etiam nobis obscura et ingloria sunt; Artis nimirum Imprimendi, Pulueris Tormentarii, et Acus Nauticae. Haec enim tria, numero scilicet pauca ac inuentu non multum deuia, rerum faciem et statum in orbe terrarum mutasse : primum in re literaria, secundum in re bellica, tertium in re nauali ; unde infinitas rerum mutationes secutas esse, attentius intuentibus conspicuas ; ut non imperium aliquod, non secta, non stella maiorem efficaciam et quasi influxum in res humanas habuisse uideatur, quam ista mechanica habuerunt. Quod autem ad merita attinet, id optime percipi, si quis consideret quantum intersit inter hominum uitam in excultissima aliqua Europae prouincia, et in regione aliqua nouae Indiae maxime fera et barbara ; tantum sane ut merito hominem homini Deum esse, non solum ex auxilio et beneficio, sed ex status comparatione dici possit. Atque hoc non solum, non coelum, non corpora, sed Artes praestare. At non nouum orbem scientiarum et nouum orbem terrarrum in eo conuenturos, ut uetera nouis sint longe cultiora. Quin contra necesse esse, accessiones artium iis quae iam habemus multo se ostendere praestantiores, ut quae naturam non leuiter inflectere, sed uincere et subigere et in imis fundamentis concutere possint ; fere, enim perpetuo fieri, ut quod inuentu sit obuium, id opere sit infirmum; cum radices demum rerum uirtute ualidae, eaedem situ abditae sint. Si quis autem sit, cui in contemplationis amorem et uenerationem effuso, ista operum frequens et cum tanto honore mentio quiddam asperum et ingratum sonet, is pro certo sciat, se propriis desideriis aduersari; etenim in natura, opera non tantum uitae beneficia, sed et ueritatis pignora esse. Et quod in religione uerissime requiritur, ut fidem quis ex operibus monstret ; idem in naturali philosophia competere, ut scientia similiter ex operibus monstretur. Veritatem enim per operum indicationem, magis quam ex argumentatione aut etiam ex sensu, et patefieri et probari. Quare unam eandemque rationem et conditionis humanae et mentis dotandae esse. Itaque uisum est ei, quae de finis quem animo metimur et destinamus dignitate dicta sunt, ea non uerbis in maius aucta, sed uero minora esse.