[2,49] XLIX. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco uicesimo quinto Instantias Innuentes; eas scilicet, quae commoda hominum innuunt aut designant. Etenim ipsum Posse et ipsum Scire naturam humanam amplificant, non beant. Itaque decerpenda sunt ex uniuersitate rerum ea quae ad usus uitae maxime faciunt. Verum de iis erit magis proprius dicendi locus, cum Deductiones ad Praxim tractabimus. Quinetiam in ipso opere Interpretationis circa singula subiecta, locum semper Chartae Humanae, siue Chartae Optatiuae, assignamus. Etenim et quaerere et optare non inepte, pars scientiae est. [2,50a] L. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco uicesimo sexto Instantias Polychrestas. Eae sunt, quae pertinent ad uaria et saepius occurrunt; ideoque operae et nouis probationibus haud parum parcunt. Atque de instrumentis ipsis atque ingeniationibus proprius erit dicendi locus, cum Deductiones ad Praxim et Experimentandi Modos tractabimus. Quinetiam quae adhuc cognita sunt et in usum uenerunt, in Historiis Particularibus singularum artium describentur. In praesenti autem subiungemus quaedam catholica circa ea pro exemplis tantum polychresti. Operatur igitur homo super corpora naturalia (praeter ipsam admotionem et amotionem corporum simplicem) septem praecipue modis: nempe, uel per exclusionem eorum quae impediunt et disturbant; uel per compressiones, extensiones, agitationes, et huiusmodi; uel per calorem et frigus; uel per moram in loco conuenienti; uel per fraenum et regimen motus; uel per consensus speciales; uel per alternationem tempestiuam et debitam, atque seriem et successionem horum omnium; aut saltem nonnullorum ex illis. 1. Ad primum igitur quod attinet; aer communis qui undique praesto est et se ingerit, atque radii coelestium, multum turbant. Quae itaque ad illorum exclusionem faciunt, merito haberi possint pro polychrestis. Huc igitur pertinent materies et crassities uasorum, in quibus corpora ad operationem praeparata reponuntur. Similiter, modi accurati obturationis uasorum, per consolidationem et lutum sapientiae, ut loquuntur chymici. Etiam clausura per liquores in extimis, utilissima res est; ut cum infundunt oleum super uinum aut succos herbarum, quod expandendo se in summitate instar operculi, optime ea conseruat illaesa ab aere. Neque pulueres res malae sunt; qui, licet contineant aerem permistum, tamen uim aeris coaceruati et circumfusi arcent: ut fit in conseruatione uuarum et fructuum intra arenam, et farinam. Etiam cera, mel, pix, et huiusmodi tenacia, recte obducuntur ad clausuram perfectiorem, et ad summouendum aerem et coelestia. Etiam nos experimentum quandoque fecimus, ponendo uas, necnon aliqua alia corpora, intra argentum uiuum, quod omnium longe densissimum est ex iis quae circumfundi possunt. Quinetiam specus et cauernae subterraneae magni usus sunt ad prohibendum insolationem et aerem istum apertum praedatorium; qualibus utuntur Germani Septentrionales pro granariis. Necnon repositio corporum in fundo aquarum ad hoc spectat: ut memini me quippiam audisse de utribus uini demissis in profundum puteum, ad infrigidationem scilicet, sed casu et per neglectum ac obliuionem ibidem remanentibus per multos annos, et deinde extractis; unde uinum factum est non solum non uapidum aut emortuum, sed multo magis nobile ad gustum, per commixtionem partium suarum (ut uidetur) magis exquisitam. Quod si postulet res ut corpora demittantur ad fundum aquarum, ueluti intra fluuios aut mare, neque tamen aquas tangant, nec in uasibus obturatis concludantur, sed aere tantum circumdentur; bonus est usus uasis illius quod adhibitum est nonnunquam ad operandum subter aquis super nauigia demersa, ut urinatores diutius manere possint sub aquis, et per uices ad tempus respirare. Illud huiusmodi erat. Conficiebatur dolium ex metallo concauum, quod demittebatur aequabiliter ad superficiem aquae, atque sic deportabat totum aerem qui continebatur in dolio secum in fundum maris. Stabat autem super pedes tres (instar tripodis), qui longitudinis erant aliquanto minoris statura hominis; ita ut urinator posset cum anhelitus deficeret, immittere caput in cauum dolii, et respirare, et deinde opus continuare. Atque audiuimus inuentam esse iam machinam aliquam nauiculae aut scaphae, quae homines subter aquis uehere possit ad spatia nonnnulla. Verum sub tali uase, quale modo diximus, corpora quaeuis facile suspendi possint; cuius causa hoc experimentum adduximus. Est et alius usus diligentis et perfectae clausurae corporum: nempe, non solum ut prohibeatur aditus aeris per exterius (de quo iam dictum est), uerum etiam ut cohibeatur exitus spiritus corporis, super quod fit operatio per interius. Necesse est enim ut operanti circa corpora naturalia constet de summis suis: uiz. quod nihil expirarit aut effluxerit. Fiunt enim profundae alterationes in corporibus, quando, natura prohibente annihilationem, ars prohibeat etiam deperditionem aut euolationem alicuius partis. Atque hac de re inualuit opinio falsa (quae si uera esset, de ista conseruatione summae certae absque diminutione esset fere desperandum): uiz. spiritus corporum, et aerem maiori gradu caloris attenuatum, nullis uasorum claustris posse contineri, quin per poros uasorum subtiliores euolent. Atque in hanc opinionem adducti sunt homines per uulgata illa experimenta, poculi inuersi super aquam cum candela aut charta inflammata, ex quo fit ut aqua sursum attrahatur; atque similiter uentosarum, quae super flammam calefactae trahunt carnes. Existimant enim in utroque experimento aerem attenuatum emitti, et inde quantum ipsius minui, ideoque aquam aut carnes per nexum succedere. Quod falsissimum est. Aer enim non quanto diminuitur, sed spatio contrahitur; neque incipit motus iste successionis aquae, antequam fiat extinctio flammae aut refrigeratio aeris: adeo ut medici, quo fortius attrahant uentosae, ponant spongias frigidas aqua madefactas super uentosas. Itaque non est cur homines multum sibi metuant de facili exitu aeris aut spirituum. Licet enim uerum sit etiam solidissima corpora habere suos poros, tamen aegre patitur aer aut spiritus comminutionem sui ad tantam subtilitatem; quemadmodum et aqua exire recusat per rimam minusculam. [2,50b] 2. De secundo uero modo ex septem praedictis illud imprimis notandum est, ualere certe compressiones et huiusmodi uiolentias ad motum localem, atque alia id genus, potentissime; ut in machinis et missilibus: etiam ad destructionem corporis organici, atque earum uirtutum quae consistunt plane in motu. Omnis enim uita, immo etiam omnis flamma et ignitio destruitur per compressiones; ut et omnis machina corrumpitur et confunditur per easdem. Etiam ad destructionem uirtutum quae consistunt in posituris, et dissimilaritate partium paulo crassiore; ut in coloribus (neque enim idem color floris integri et contusi, neque succini integri et puluerizati); etiam in saporibus (neque enim idem sapor pyri immaturi, et eiusdem compressi ac subacti; nam manifesto dulcedinem maiorem concipit). Verum ad transformationes et alterationes nobiliores corporum similarium non multum ualent istae uiolentiae; quia corpora per eas non acquirunt consistentiam aliquam nouam constantem et quiescentem, sed transitoriam, et nitentem semper ad restitutionem et liberationem sui. Attamen non abs re foret huius rei facere experimenta aliqua diligentiora; ad hoc scilicet, utrum condensatio corporis bene similaris (qualia sunt aer, aqua, oleum, et huiusmodi), aut rarefactio similiter per uiolentiam indita, possint fieri constantes et fixae et quasi mutatae in naturam. Id quod primo experiendum per moram simplicem; deinde per auxilia et consensus. Atque illud nobis in promptu fuisset (si modo in mentem uenisset), cum aquam (de qua alibi) per malleationes et pressoria condensauimus, antequam erumperet. Debueramus enim sphaeram complanatam per aliquot dies sibi permisisse, et tum demum aquam extraxisse; ut fieret experimentum, utrum statim impletura fuisset talem dimensionem, qualem habebat ante condensationem. Quod si non fecisset aut statim, aut certe paulo post, constans uidelicet facta uideri potuisset ista condensatio; sin minus, apparuisset factam fuisse restitutionem, et compressionem fuisse transitoriam. Etiam simile quiddam faciendum erat circa extensionem aeris in ouis uitreis. Etenim debuerat fieri, post exuctionem fortem, subita et firma obturatio; deinde debuerant oua illa manere ita obturata per nonnullos dies; et tum demum experiendum fuisset, utrum aperto foramine attractus fuisset aer cum sibilo, aut etiam attracta fuisset tanta quantitas aquae post immersionem, quanta fuisset ab initio, si nulla adhibita fuisset mora. Probabile enim, aut saltem dignum probatione est, haec fieri potuisse et posse; propterea quod in corporibus paulo magis dissimilaribus similia efficiat mora temporis. Etenim baculum per compressionem curuatum post aliquod tempus non resilit; neque id imputandum est alicui deperditioni ex quanto ligni per moram; nam idem fiet in lamina ferri (si augeatur mora), quae non est expirabilis. Quod si non succedat experimentum per moram simplicem, tamen non deserendum est negotium, sed auxilia alia adhibenda. Non enim parum lucri fit, si per uiolentias indi possint corporibus naturae fixae et constantes. Hac enim ratione aer possit uerti in aquam per condensationes, et complura alia id genus. Dominus enim est homo motuum uiolentorum, magis quam caeterorum. [2,50c] 3. At tertius ex septem modis refertur ad magnum illud organum, tam naturae quam artis, quoad operandum; uidelicet calidum et frigidum. Atque in hac parte claudicat plane potentia humana, tanquam ex uno pede. Habemus enim calorem ignis, qui caloribus solis (prout ad nos deferuntur) et caloribus animalium quasi infinitis partibus potentior est et intensior. At deest frigus, nisi quale per tempestates hyemales, aut per cauernas, aut per circundationes niuis et glaciei, haberi potest: quod in comparatione aequari potest cum calore fortasse solis meridiano in regione aliqua ex torridis, aucto insuper per reuerberationes montium et parietum; nam huiusmodi utique tam calores quam frigora ab animalibus ad tempus exiguum tolerari possunt. Nihili autem sunt fere prae calore fornacis ardentis, aut alicuius frigoris quod huic gradui respondeat. Itaque omnia hic apud nos uergunt ad rarefactionem, et desiccationem, et consumptionem: nihil fere ad condensationem et intenerationem, nisi per misturas et modos quasi spurios. Quare Instantiae Frigoris omni diligentia sunt conquirendae: quales uidentur inueniri in expositione corporum super turres quando gelat acriter; in cauernis subterraneis; circundationibus niuis et glaciei in locis profundioribus, et ad hoc excauatis; demissione corporum in puteos; sepulturis corporum in argento uiuo et metallis; immersione corporum in aquis, quae uertunt ligna in lapides; defossione corporum in terra (qualis fertur apud Chinenses esse confectio porcellanae, ubi massae ad hoc factae dicuntur manere intra terram per quadraginta aut quinquaginta annos, et transmitti ad haeredes, tanquam minerae quaedam artificiales); et huiusmodi. Quinetiam quae interueniunt in natura condensationes, factae per frigora, similiter sunt inuestigandae; ut, causis eorum cognitis, transferri possint in artes. Quales cernuntur in exudatione marmoris et lapidum; in rorationibus super uitra per interius fenestrarum, sub auroram, post gelu noctis; in originibus et collectionibus uaporum in aquas sub terra, unde saepe scaturiunt fontes; et quaecunque sunt huius generis. Inueniuntur autem, praeter illa quae sunt frigida ad tactum, quaedam alia potestate frigida, quae etiam condensant; ueruntamen operari uidentur super corpora animalium tantum, et uix ultra. Huius generis se ostendunt multa in medicinis et emplastris. Alia autem condensant carnes et partes tangibiles; qualia sunt medicamenta astringentia, atque etiam inspissantiae: alia condensant spiritus; id quod maxime cernitur in soporiferis. Duplex autem est modus condensationis spirituum, per medicamenta soporifera, siue prouocantia somnum: alter per sedationem motus; alter per fugam spirituum. Etenim uiola, rosa sicca, lactuca, et huiusmodi benedicta siue benigna, per uapores suos amicos et moderate refrigerantes, inuitant spiritus ut se uniant, et ipsorum acrem et inquietum motum compescunt. Etiam aqua rosacea, apposita ad nares in deliquiis animae, spiritus resolutos et nimium relaxatos se recipere facit, et tanquam alit. At opiata et eorum affinia spiritus plane fugant, ex qualitate sua maligna et inimica. Itaque si applicentur parti exteriori, statim aufugiunt spiritus ab illa parte, nec amplius libenter influunt: sin sumantur interius, uapores eorum, ascendentes ad caput, spiritus in uentriculis cerebri contentos undequaque fugant; cumque se retrahant spiritus neque in aliam partem effugere possint, per consequens coeunt et condensantur; et quandoque plane extinguuntur et suffocantur; licet rursus eadem opiata moderate sumpta, per accidens secundarium (uidelicet condensationem illam quae a coitione succedit), confortent spiritus, eosque reddant magis robustos, et retundant eorum inutiles et incensiuos motus, ex quo ad curas morborum, et uitae prolongationem haud parum conferant. Etiam praeparationes corporum ad excipiendum frigus non sunt omittendae; ueluti quod aqua parum tepida facilius conglacietur quam omnino frigida, et huiusmodi. Praeterea, quia natura frigus tam parce suppeditat, faciendum est quemadmodum pharmacopolae solent; qui, quando simplex aliquod haberi non possit, capiunt succedaneum eius, et quid pro quo, ut uocant: ueluti lignum aloes pro xylobalsamo, cassiam pro cinamomo. Simili modo diligenter circumspiciendum est, si quae sint succedanea frigoris; uidelicet quibus modis fieri possint condensationes in corporibus, aliter quam per frigus, quod illas efficit ut opus suum proprium. Illae autem condensationes uidentur intra quaternum numerum (quantum adhuc liquet) contineri. Quarum prima uidetur fieri per contrusionem simplicem; quae parum potest ad densitatem constantem (resiliunt enim corpora) sed nihilominus forte res auxiliaris esse queat. Secunda fit per contractionem partium crassiorum in corpore aliquo, post euolationem aut exitum partium tenuiorum, ut fit in indurationibus per ignem, et repetitis extinctionibus metallorum, et similibus. Tertia fit per coitionem partium homogenearum, quae sunt maxime solidae in corpore aliquo, atque antea fuerant distractae, et cum minus solidis commistae: ueluti in restitutione mercurii sublimati, qui in puluere longe maius occupat spatium quam mercurius simplex, et similiter in omni repurgatione metallorum a scoriis suis. Quarta fit per consensus, admouendo quae ex ui corporum occulta condensant; qui consensus adhuc raro se ostendunt; quod mirum minime est, quoniam antequam inuentio succedat formarum et schematismorum, de inquisitione consensuum non multum sperandum est. Certe quoad corpora animalium, dubium non est quin sint complures medicinae, tam interius quam exterius sumptae, quae condensant tanquam per consensum, ut paulo ante diximus. Sed inanimatis rara est huiusmodi operatio. Percrebuit sane, tam scriptis quam fama, narratio de arbore in una ex insulis siue Terceris siue Canariis (neque enim bene memini), quae perpetuo stillat; adeo ut inhabitantibus nonnullam commoditatem aquae praebeat. Paracelsus autem ait, herbam uocatam Rorem Solis meridie et feruente sole rore impleri, cum aliae herbae undique sint siccae. At nos utramque narrationem fabulosam esse existimamus. Omnino autem illae instantiae nobilissimi forent usus, et introspectione dignissimae, si essent uerae. Etiam rores illos mellitos, et instar mannae, qui super foliis quercus inueniuntur mense Maio, non existimamus fieri et densari a consensu aliquo, siue a proprietate folii quercus; sed cum super aliis foliis pariter cadant, contineri scilicet et durare in foliis quercus, quia sunt bene unita, nec spongiosa, ut plurima ex aliis. Calorem uero quod attinet, copia et potestas nimirum homini abunde adest; obseruatio autem et inquisitio deficit in nonnullis, iisque maxime necessariis, utcunque spagyrici se uenditent. Etenim caloris intensioris opificia exquiruntur et conspiciuntur; remissioris uero, quae maxime in uias naturae incidunt, non tentantur, ideoque latent. Itaque uidemus per uulcanos istos qui in pretio sunt, spiritus corporum magnopere exaltari, ut in aquis fortibus, et nonnullis aliis oleis chymicis; partes tangibiles indurari, et, emisso uolatili, aliquando figi; partes homogeneas separari; etiam corpora heterogenea grosso modo incorporari et commisceri; maxime autem compages corporum compositorum et subtiliores schematismos destrui et confundi. Debuerant autem opificia caloris lenioris tentari et exquiri; unde subtiliores misturae et schematismi ordinati gigni possint et educi, ad exemplum naturae et imitationem operum solis; quemadmodum in aphorismo de instantiis foederis quaedam adumbrauimus. Opificia enim naturae transiguntur per longe minores portiones, et posituras magis exquisitas et uarias, quam opificia ignis, prout nunc adhibetur. Tum uero uideatur homo reuera auctus potestate, si per calores et potentias artificiales opera naturae possint specie repraesentari, uirtute perfici, copia uariari; quibus addere oportet accelerationem temporis. Nam rubigo ferri longo tempore procedit, at uersio in crocum Martis subito; et similiter de aerugine et cerussa. Christallum longo tempore conficitur, uitrum subito conflatur. Lapides longo tempore concrescunt, lateres subito coquuntur, etc. Interim (quod nunc agitur) omnes diuersitates caloris cum effectibus suis respectiue diligenter et industrie undique sunt colligendae et exquirendae: coelestium, per radios suos directos, reflexos, refractos, et unitos in speculis comburentibus; fulguris, flammae, ignis carbonum; ignis ex diuersis materiis; ignis aperti, conclusi, angustiati, et inundantis, denique per diuersas fabricas fornacium qualificati; ignis flatu exciti, quieti et non exciti; ignis ad maiorem aut minorem distantiam remoti; ignis per uaria media permeantis; calorum humidorum, ut balnei Mariae, fimi, caloris animalium per exterius, caloris animalium per interius, foeni conclusi; calorum aridorum, cineris, calcis, arenae tepidae; denique calorum cuiusuis generis cum gradibus eorum. Praecipue uero tentanda est inquisitio et inuentio effectuum et opificiorum caloris accedentis et recedentis graduatim, et ordinatim, et periodice, et per debita spatia et moras. Ista enim inaequalitas ordinata reuera filia coeli est, et generationis mater; neque a calore aut uehementi, aut praecipiti, aut subsultorio, aliquid magni expectandum est. Etenim et in uegetabilibus hoc manifestissimum est; atque etiam in uteris animalium magna est caloris inaequalitas, ex motu, somno, alimentationibus et passionibus foemellarum quae uterum gestant; denique in ipsis matricibus terrae, iis nimirum in quibus metalla et fossilia efformantur, locum habet et uiget ista inaequalitas. Quo magis notanda est inscitia aliquorum alchymistarum ex reformatis, qui per calores aequabiles lampadum et huiusmodi, perpetuo uno tenore ardentium, se uoti compotes fore existimarunt. Atque de opificiis et effectibus caloris haec dicta sint. Neque uero tempestiuum est illa penitus scrutari, antequam rerum formae et corporum schematismi ulterius inuestigati fuerint, et in lucem prodierint. Tum enim quaerenda et adoperanda et aptanda sunt instrumenta, quando de exemplaribus constiterit. [2,50d] 4. Quartus modus operandi est per moram, quae certe et promus et condus naturae est, et quaedam dispensatrix. Moram appellamus, cum corpus aliquod sibi permittitur ad tempus notabile, munitum interim et defensum ab aliqua ui externa. Tum enim motus intestini se produnt et perficiunt, cum motus extranei et aduentitii cessant. Opera autem aetatis sunt longe subtiliora quam ignis. Neque enim possit fieri talis clarificatio uini per ignem, qualis fit per moram; neque etiam incinerationes per ignem tam sunt exquisitae, quam resolutiones et consumptiones per saecula. Incorporationes etiam, et mistiones subitae et praecipitatae per ignem, longe inferiores sunt illis, quae fiunt per moram. At dissimilares et uarii schematismi, quos corpora per moras tentant (quales sunt putredines), per ignem aut calorem uehementiorem destruuntur. Illud interim non abs re fuerit notare; motus corporum penitus conclusorum habere nonnihil ex uiolento. Incarceratio enim illa impedit motus spontaneos corporis. Itaque mora in uase aperto plus facit ad separationes; in uase penitus clauso ad commistiones; in uase nonnihil clauso, sed subintrante aere, ad putrefactiones. Utcunque de opificiis et effectibus morae undique sunt diligenter conquirendae instantiae. [2,50e] 5. At regimen motus (quod est quintus ex modis operandi) non parum ualet. Regimen autem motus uocamus, cum corpus aliud occurrens corporis alterius motum spontaneum impedit, repellit, admittit, dirigit. Hoc uero plerunque in figuris et situ uasorum consistit. Etenim conus erectus iuuat ad condensationem uaporum in alembicis; at conus inuersus iuuat defaecationem sacchari in uasis resupinatis. Aliquando autem sinuatio requiritur, et angustiatio, et dilatatio per uices, et huiusmodi. Etiam omnis percolatio huc spectat; scilicet cum corpus occurrens uni parti corporis alterius uiam aperit, alteri obstruit. Neque semper percolatio aut aliud regimen motus fit per extra; sed etiam per corpus in corpore: ut cum lapilli immittuntur in aquas ad colligendam limositatem ipsarum; syrupi clarificantur cum albuminibus ouorum, ut crassiores partes adhaerescant, et postea separari possint. Etiam huic regimini motus satis leuiter et inscite attribuit Telesius figuras animalium, ob riuulos scilicet et loculos matricis. Debuerat autem notare similem efformationem in testis ouorum, ubi non sunt rugae aut inaequalitas. At uerum est regimen motus efformationes perficere in modulis et proplasticis. [2,50f] 6. Operationes uero per consensus aut fugas (qui sextus modus est) latent saepenumero in profundo. Istae enim (quas uocant) proprietates occultae, et specificae, et sympathiae, et antipathiae, sunt magna ex parte corruptelae philosophiae. Neque de consensibus rerum inueniendis multum sperandum est, ante inuentionem formarum et schematismorum simplicium. Consensus enim nil aliud est quam symmetria formarum et schematismorum ad inuicem. Atqui maiores et magis catholici rerum consensus non prorsus obscuri sunt. Itaque ab iis ordiendum. Eorum prima et summa diuersitas ea est; ut quaedam corpora copia et raritate materiae admodum discrepent, schematismis consentiant: alia contra copia et raritate materiae consentiant, schematismis discrepent. Nam non male notatum est a chymicis, in principiorum suorum triade, sulphur et mercurium quasi per uniuersitatem rerum permeare. (Nam de sale inepta ratio est, sed introducta ut possit comprehendere corpora terrea, sicca, et fixa.) At certe in illis duobus uidetur consensus quidam naturae ex maxime catholicis conspici. Etenim consentiunt sulphur; oleum, et exhalatio pinguis; flamma; et fortasse corpus stellae. Ex altera parte consentiunt mercurius; aqua et uapores aquei; aer; et fortasse aether purus et interstellaris. Attamen istae quaterniones geminae, siue magnae rerum tribus (utraque intra ordines suos), copia materiae atque densitate immensum differunt, sed schematismo ualde conueniunt; ut in plurimis se produnt. At contra metalla diuersa copia et densitate multum conueniunt (praesertim respectu uegetabilium, etc.), sed schematismo multifariam differunt; et similiter uegetabilia et animalia diuersa schematismis quasi infinitis uariantur, sed intra copiam materiae siue densitatem paucorum graduum continentur. Sequitur consensus maxime post priorem catholicus, uidelicet corporum principalium et fomitum suorum; uidelicet menstruorum, et alimentorum. Itaque exquirendum, sub quibus climatibus, et in qua tellure, et ad quam profunditatem metalla singula generentur; et similiter de gemmis, siue ex rupibus, siue inter mineras natis; in qua gleba terrae, arbores singulae, et frutices, et herbae potissimum proueniant, et tanquam gaudeant; et insimul quae impinguationes, siue per stercorationes cuiuscunque generis, siue per cretam, arenam maris, cineres, etc., maxime iuuent; et quae sint ex his pro uarietate glebarum magis aptae et auxiliares. Etiam insitio et inoculatio arborum et plantarum, earumque ratio, quae scilicet plantae super quas foelicius inserantur, etc., multum pendet de consensu. In qua parte non iniucundum foret experimentum, quod nouiter audiuimus esse tentatum, de insitione arborum syluestrium (quae hucusque in arboribus hortensibus fieri consueuit), unde folia et glandes maiorem in modum amplificantur, et arbores fiunt magis umbrosae. Similiter, alimenta animalium respectiue notanda sunt in genere, et cum negatiuis. Neque enim carniuora sustinent herbis nutriri; unde etiam Ordo Folitanorum (licet uoluntas humana plus possit quam animantium caeterorum super corpus suum), post experientiam factam (ut aiunt), tanquam ab humana natura non tolerabilis, fere euanuit. Etiam materiae diuersae putrefactionum, unde animalcula generantur, notandae sunt. Atque consensus corporum principalium erga subordinata sua (tales enim ii possint censeri quos notauimus) satis in aperto sunt. Quibus addi possunt sensuum consensus erga obiecta sua. Qui consensus, cum manifestissimi sint, bene notati, et acriter excussi, etiam aliis consensibus qui latent magnam praebere possint lucem. At interiores corporum consensus et fugae, siue amicitiae et lites (taedet enim nos fere uocabulorum sympathiae et antipathiae, propter superstitiones et inania), aut falso ascriptae, aut fabulis conspersae, aut per neglectum rarae admodum sunt. Etenim si quis asserat inter uineam et brassicam esse dissidium, quia iuxta sata minus laete proueniunt, praesto ratio est: quod utraque planta succulenta sit et depraedatrix, unde altera alteram defraudat. Si quis asserat esse consensum et amicitiam inter segetes et cyaneum, aut papauer syluestre, quia herbae illae fere non proueniunt nisi in aruis cultis: debuit is potius asserere dissidium esse inter ea, quia papauer et cyaneus emittuntur et creantur ex tali succo terrae qualem segetes reliquerint et repudiauerint; adeo ut satio segetum terram praeparet ad eorum prouentum. Atque huiusmodi falsarum ascriptionum magnus est numerus. Quoad fabulas uero, illae omnino sunt exterminandae. Restat tenuis certe copia eorum consensuum, qui certo probati sunt experimento; quales sunt magnetis et ferri, atque auri et argenti uiui, et similium. At in experimentis chymicis circa metalla inueniuntur et alii nonnulli obseruatione digni. Maxima uero frequentia eorum (ut in tanta paucitate) inuenitur in medicinis nonnullis, quae, ex proprietatibus suis occultis (quas uocant) et specificis, respiciunt aut membra, aut humores, aut morbos, aut quandoque naturas indiuiduas. Neque omittendi sunt consensus inter motus et affectus lunae et passiones corporum inferiorum, prout ex experimentis agriculturae, nauticae, et medicinae, aut alias cum delectu seuero et sincero colligi et recipi possint. Verum instantiae uniuersae consensuum secretiorum, quo magis sunt infrequentes, eo maiori cum diligentia sunt inquirendae, per traditiones, et narrationes fidas et probas; modo hoc fiat absque ulla leuitate, aut credulitate, sed fide anxia et quasi dubitabunda. Restat consensus corporum modo operandi tanquam inartificialis, sed usu polychrestus, qui nullo modo omittendus est, sed sedula obseruatione inuestigandus. Is est coitio siue unio corporum, procliuis aut difficilis, per compositionem, siue appositionem simplicem. Etenim corpora nonnulla facile et libenter commiscentur et incorporantur, alia autem aegre et peruerse: ueluti pulueres melius incorporantur cum aquis; calces et cineres, cum oleis; et sic de similibus. Neque tantum sunt colligendae instantiae propensionis aut auersionis corporum erga misturam, sed etiam collocationis partium, et distributionis, et digestionis, postquam commista sint; denique et praedominantiae post misturam transactam. [2,50g] 7. Superest ultimo loco ex modis septem operandi septimus et postremus: operatio scilicet per alternationem et uicissitudines priorum sex; de quo antequam in singulos illos paulo altius fuerit inquisitum, tempestiuum non foret exempla proponere. Series autem siue catena huiusmodi alternationis, prout ad singula effecta accommodari possit, res est et cognitu maxime difficilis, et ad opera maxime ualida. Summa autem detinet et occupat homines impatientia huiusmodi tam inquisitionis, quam praxeos; cum tamen sit instar fili labyrinthi, quoad opera maiora. Atque haec sufficiant ad exemplum Polychresti. [2,51] LI. Inter praerogatiuas instantiarum, ponemus loco uicesimo septimo atque ultimo Instantias Magicas. Hoc nomine illas appellamus, in quibus materia aut efficiens tenuis aut parua est, pro magnitudine operis et effectus qui sequitur; adeo ut etiamsi fuerint uulgares, tamen sint instar miraculi; aliae primo intuitu, aliae etiam attentius contemplanti. Has uero natura ex sese subministrat parce; quid uero factura sit sinu excusso, et post inuentionem formarum, et processuum, et schematismorum, futuris temporibus apparebit. At ista effecta magica (quantum adhuc coniicimus) fiunt tribus modis: aut per multiplicationem sui, ut in igne, et uenenis, quae uocant specifica; necnon in motibus, qui transeunt et fortificantur de rota in rotam: aut per excitationem siue inuitationem in altero, ut in magnete, qui excit acus innumeras, uirtute nullatenus deperdita aut diminuta; aut in fermento, et huiusmodi: aut per anteuersionem motus, ut dictum est de puluere pyrio, et bombardis, et cuniculis: quorum priores duo modi indagationem consensuum requirunt; tertius, mensurae motuum. Utrum uero sit aliquis modus mutandi corpora per minima (ut uocant), et transponendi subtiliores materiae schematismos (id quod ad omnimodas corporum transformationes pertinet, ut ars breui tempore illud facere possit, quod natura per multas ambages molitur), de eo nulla hactenus nobis constant indicia. Quemadmodum autem in solidis et ueris aspiramus ad ultima et summa; ita uana et tumida perpetuo odimus, et quantum in nobis est profligamus. [2,52] LII. Atque de Dignitatibus siue Praerogatiuis Instantiarum haec dicta sint. Illud uero monendum, nos in hoc nostro Organo tractare logicam, non philosophiam. Sed cum logica nostra doceat intellectum et erudiat ad hoc, ut non tenuibus mentis quasi clauiculis rerum abstracta captet et prenset (ut logica uulgaris), sed naturam reuera persecet, et corporum uirtutes et actus eorumque leges in materia determinatas inueniat; ita ut non solum ex natura mentis, sed ex natura rerum quoque haec scientia emanet: mirum non est, si ubique naturalibus contemplationibus et experimentis, ad exempla artis nostrae, conspersa fuerit et illustrata. Sunt autem (ut ex iis quae dicta sunt patet) Praerogatiuae Instantiarum numero 27; nominibus: Instantiae Solitariae: Instantiae Migrantes: Instantiae Ostensiuae: Instantiae Clandestinae: Instantiae Constitutiuae: Instantiae Conformes: Instantiae Monodicae: Instantiae Deuiantes: Instantiae Limitaneae: Instantiae Potestatis: Instantiae Comitatus et Hostiles: Instantiae Subiunctiuae: Instantiae Foederis: Instantiae Crucis: Instantiae Diuortii: Instantiae Ianuae: Instantiae Citantes: Instantiae Viae: Instantiae Supplementi: Instantiae Persecantes: Instantiae Virgae: Instantiae Curriculi: Doses Naturae: Instantiae Luctae: Instantiae Innuentes: Instantiae Polychrestae: Instantiae Magicae. Usus autem harum instantiarum, in quo instantias uulgares excellunt, uersatur in genere aut circa partem informatiuam; aut circa operatiuam; aut circa utramque. Atque quoad informatiuam, iuuant illae aut sensum, aut intellectum. Sensum, ut quinque Instantiae Lampadis: intellectum, aut accelerando exclusiuam formae, ut Solitariae; aut angustiando et propius indicando affirmatiuam formae, ut Migrantes, Ostensiuae, Comitatus, cum Subiunctiuis; aut erigendo intellectum, et ducendo ad genera et naturas communes; idque aut immediate, ut Clandestinae, Monodicae, Foederis; aut gradu proximo, ut Constitutiuae; aut gradu infimo, ut Conformes; aut rectificando intellectum a consuetis, ut Deuiantes; aut ducendo ad Formam Magnam, siue Fabricam Uniuersi, ut Limitaneae; aut cauendo de formis et causis falsis, ut Crucis et Diuortii. Quod uero ad Operatiuam attinet; illae practicam aut designant, aut mensurant, aut subleuant. Designant aut ostendendo a quibus incipiendum, ne actum agamus, ut Instantiae Potestatis; aut ad quid aspirandum, si detur facultas, ut Innuentes: mensurant quatuor illae Mathematicae: subleuant Polychrestae et Magicae. Rursus ex istis instantiis 27, nonnullarum (ut superius diximus de aliquibus) facienda est collectio iam ab initio, nec expectanda particularis inquisitio naturarum. Cuius generis sunt instantiae conformes, monodicae, deuiantes, limitaneae, potestatis, ianuae, innuentes, polychrestae, magicae. Hae enim aut auxiliantur et medentur intellectui et sensui, aut instruunt praxin in genere. Reliquae tum demum conquirendae sunt, cum conficiemus tabulas comparentiae ad opus interpretis circa aliquam naturam particularem. Sunt enim instantiae praerogatiuis istis insignitae et donatae animae instar, inter uulgares instantias comparentiae; et ut ab initio diximus, paucae illarum sunt uice multarum; quocirca cum tabulas conficimus, illae omni studio sunt inuestigandae, et in tabulas referendae. Erit etiam earum mentio necessaria in iis quae sequuntur. Praeponendus itaque erat earum tractatus. Nunc uero ad adminicula et rectificationes Inductionis, et deinceps ad concreta, et latentes processus, et latentes schematismos, et reliqua quae Aphorismo 21. ordine proposuimus, pergendum; ut tandem (tanquam curatores probi et fideles) tradamus hominibus fortunas suas, emancipato intellectu, et facto tanquam maiore: unde necesse est sequi emendationem status hominis, et ampliationem potestatis eius super naturam. Homo enim per lapsum et de statu innocentiae decidit, et de regno in creaturas. Utraque autem res etiam in hac uita nonnulla ex parte reparari potest; prior per religionem et fidem, posterior per artes et scientias. Neque enim per maledictionem facta est creatura prorsus et ad extremum rebellis. Sed in uirtute illius diplomatis, In sudore uultus comedes panem tuum, per labores uarios (non per disputationes certe, aut per otiosas ceremonias magicas), tandem et aliqua ex parte ad panem homini praebendum, id est, ad usus uitae humanae subigitur. Finis Libri Secundi Noui Organi.