[2,37] XXXVII. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco decimo quinto Instantias Diuortii; quae indicant separationes naturarum earum quae ut plurimum occurrunt. Differunt autem ab instantiis quae subiunguntur instantiis comitatus; quia illae indicant separationes naturae alicuius ab aliquo concreto cum quo illa familiariter consuescit, hae uero separationes naturae alicuius ab altera natura. Differunt etiam ab instantiis crucis; quia nihil determinant, sed monent tantum de separabilitate unius naturae ab altera. Usus autem earum est ad prodendas falsas formas, et dissipandas leues contemplationes ex rebus obuiis orientes; adeo ut ueluti plumbum et pondera intellectui addant. Exempli gratia: sint naturae inquisitae quatuor naturae illae, quas Contubernales uult esse Telesius, et tanquam ex eadem camera; uiz. calidum, lucidum, tenue, mobile siue promptum ad motum. At plurimae inueniuntur instantiae diuortii inter ipsas. Aer enim tenuis est et habilis ad motum, non calidus aut lucidus; luna lucida, absque calore; aqua feruens calida, absque lumine; motus acus ferreae super uersorium pernix et agilis, et tamen in corpore frigido, denso, opaco; et complura id genus. Similiter sint naturae inquisitae Natura Corporea et Actio Naturalis. Videtur enim non inueniri actio naturalis, nisi subsistens in aliquo corpore. Attamen possit fortasse esse circa hanc rem instantia nonnulla diuortii. Ea est actio magnetica, per quam ferrum fertur ad magnetem, grauia ad globum terrae. Addi etiam possint aliae nonnullae operationes ad distans. Actio siquidem huiusmodi et in tempore fit, per momenta non in puncto temporis, et in loco, per gradus et spatia. Est itaque aliquod momentum temporis, et aliquod interuallum loci, in quibus ista uirtus siue actio haeret in medio inter duo illa corpora quae motum cient. Reducitur itaque contemplatio ad hoc; utrum illa corpora quae sunt termini motus disponant uel alterent corpora media, ut per successionem et tactum uerum labatur uirtus a termino ad terminum, et interim subsistat in corpore medio; an horum nihil sit, praeter corpora et uirtutem et spatia? Atque in radiis opticis et sonis et calore et aliis nonnullis operantibus ad distans, probabile est media corpora disponi et alterari: eo magis, quod requiratur medium qualificatum ad deferendam operationem talem. At magnetica illa siue coitiua uirtus admittit media tanquam adiaphora, nec impeditur uirtus in omnigeno medio. Quod si nil rei habeat uirtus illa aut actio cum corpore medio, sequitur quod sit uirtus aut actio naturalis ad tempus nonnullum et in loco nonnullo subsistens sine corpore; cum neque subsistat in corporibus terminantibus, nec in mediis. Quare actio magnetica poterit esse instantia diuortii circa naturam corpoream et actionem naturalem. Cui hoc adiici potest tanquam corollarium aut lucrum non praetermittendum: uiz. quod etiam secundum sensum philosophanti sumi possit probatio quod sint entia et substantiae separatae et incorporeae. Si enim uirtus et actio naturalis, emanans a corpore, subsistere possit aliquo tempore et aliquo loco omnino sine corpore; prope est ut possit etiam emanare in origine sua a substantia incorporea. Videtur enim non minus requiri natura corporea ad actionem naturalem sustentandam et deuehendam, quam ad excitandam aut generandum. [2,38] XXXVIII. Sequuntur quinque ordines instantiarum, quas uno uocabulo generali Instantias Lampadis siue Informationis Primae appellare consueuimus. Eae sunt quae auxiliantur sensui. Cum enim omnis interpretatio naturae incipiat a sensu, atque a sensuum perceptionibus recta, constanti, et munita uia ducat ad perceptiones intellectus, quae sunt notiones uerae et axiomata; necesse est ut, quanto magis copiosae et exactae fuerint repraesentationes siue praebitiones ipsius sensus, tanto omnia cedant facilius et foelicius. Harum autem quinque instantiarum lampadis, primae roborant, ampliant, et rectificant actiones sensus immediatas; secundae deducunt non-sensibile ad sensibile; tertiae indicant processus continuatos siue series earum rerum et motuum quae (ut plurimum) non notantur nisi in exitu aut periodis; quartae aliquid substituunt sensui in meris destitutionibus; quintae excitant attentionem sensus et aduertentiam, atque una limitant subtilitatem rerum. De his autem singulis iam dicendum est. [2,39] XXXIX. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco decimo sexto Instantias Ianuae siue Portae: eo enim nomine eas appellamus quae iuuant actiones sensus immediatas. Inter sensus autem manifestum est partes primas tenere Visum, quoad informationem; quare huic sensui praecipue auxilia conquirenda. Auxilia autem triplicia esse posse uidentur: uel ut percipiat non uisa; uel ut maiore interuallo; uel ut exactius et distinctius. Primi generis sunt (missis bis-oculis et huiusmodi, quae ualent tantum ad corrigendam et leuandam infirmitatem uisus non bene dispositi, atque ideo nihil amplius informant) ea quae nuper inuenta sunt perspicilla; quae latentes et inuisibiles corporum minutias, et occultos schematismos et motus (aucta insigniter specierum magnitudine) demonstrant; quorum ui, in pulice, musca, uermiculis, accurata corporis figura et lineamenta, necnon colores et motus prius non conspicui, non sine admiratione cernuntur. Quinetiam aiunt lineam rectam calamo uel penecillo descriptam, per huiusmodi perspicilla inaequalem admodum et tortuosam cerni: quia scilicet nec motus manus, licet per regulam adiutae, nec impressio atramenti aut coloris reuera aequalia existant; licet illae inaequalitates tam minutae sint ut sine adiumento huiusmodi perspicillorum conspici nequeant. Etiam superstitiosam quandam obseruationem in hac re (ut fit in rebus nouis et miris) addiderunt homines: uiz. quod huiusmodi perspicilla opera naturae illustrent, artis dehonestent. Illud uero nihil aliud est quam quod texturae naturales multo subtiliores sint quam artificiosae. Perspicillum enim illud ad minuta tantum ualet: quale perspicillum si uidisset Democritus, exiluisset forte, et modum uidendi atomum (quem ille inuisibilem omnino affirmauit) inuentum fuisse putasset. Verum incompetentia huiusmodi perspicillorum, praeterquam ad minutias tantum (neque ad ipsas quoque, si fuerint in corpore maiusculo), usum rei destruit. Si enim inuentum extendi posset ad corpora maiora, aut corporum maiorum minutias, adeo ut textura panni lintei conspici posset tanquam rete, atque hoc modo minutiae latentes et inaequalitates gemmarum, liquorum, urinarum, sanguinis, uulnerum, et multarum aliarum rerum, cerni possent, magnae proculdubio ex eo inuento commoditates capi possent. Secundi generis sunt illa altera perspicilla quae memorabili conatu adinuenit Galilaeus; quorum ope, tanquam per scaphas aut nauiculas, aperiri et exerceri possint propiora cum coelestibus commercia. Hinc enim constat, galaxiam esse nodum siue coaceruationem stellarum paruarum, plane numeratarum et distinctarum; de qua re apud antiquos tantum suspicio fuit. Hinc demonstrari uidetur, quod spatia orbium (quos uocant) planetarum non sint plane uacua aliis stellis, sed quod coelum incipiat stellescere antequam ad coelum ipsum stellatum uentum sit; licet stellis minoribus quam ut sine perspicillis istis conspici possint. Hinc choreas illas stellarum paruarum circa planetam Iouis (unde coniici possit esse in motibus stellarum plura centra) intueri licet. Hinc inaequalitates luminosi et opaci in luna distinctius cernuntur et locantur; adeo ut fieri possit quaedam seleno-graphia. Hinc maculae in sole, et id genus: omnia certe inuenta nobilia, quatenus fides huiusmodi demonstrationibus tuto adhiberi possit. Quae nobis ob hoc maxime suspectae sunt, quod in istis paucis sistatur experimentum, neque alia complura inuestigatu aeque digna eadem ratione inuenta sint. Tertii generis sunt bacilla illa ad terras mensurandas, astrolabia, et similia; quae sensum uidendi non ampliant, sed rectificant et dirigunt. Quod si sint aliae instantiae quae reliquos sensus iuuent in ipsorum actionibus immediatis et indiuiduis, tamen si eiusmodi sint quae informationi ipsi nihil addant plus quam iam habetur, ad id quod nunc agitur non faciunt. Itaque earum mentionem non fecimus. [2,40] XL. Inter praerogatiuas instantiarum ponemus loco decimo septimo Instantias Citantes, sumpto uocabulo a foris ciuilibus, quia citant ea ut compareant quae prius non comparuerunt; quas etiam Instantias Euocantes appellare consueuimus. Eae deducunt non-sensibile ad sensibile. Sensum autem fugiunt res, uel propter distantiam obiecti locati; uel propter interceptionem sensus per corpora media; uel quia obiectum non est habile ad impressionem in sensu faciendam; uel quia deficit quantum in obiecto pro feriendo sensu; uel quia tempus non est proportionatum ad actuandum sensum; uel quia obiecti percussio non toleratur a sensu; uel quia obiectum ante impleuit et possedit sensum, ut nouo motui non sit locus. Atque haec praecipue ad uisum pertinent, et deinde ad tactum. Nam hi duo sensus sunt informatiui ad largum, atque de communibus obiectis; ubi reliqui tres non informent fere, nisi immediate et de propriis obiectis. 1. In primo genere non fit deductio ad sensibile, nisi rei, quae cerni non possit propter distantiam, adiiciatur aut substituatur alia res quae sensum magis e longinquo prouocare et ferire possit: ueluti in significatione rerum per ignes, campanas, et similia. 2. In secundo genere fit deductio, cum ea quae interius propter interpositionem corporum latent, nec commode aperiri possunt, per ea quae sunt in superficie, aut ab interioribus effluunt, perducuntur ad sensum: ut status humanorum corporum per pulsus, et urinas, et similia. 3 and 4. At tertii et quarti generis deductiones ad plurima spectant, atque undique in rerum inquisitione sunt conquirendae. Huius rei exempla sunt. Patet quod aer, et spiritus, et huiusmodi res quae sunt toto corpore tenues et subtiles, nec cerni nec tangi possint. Quare in inquisitione circa huiusmodi corpora deductionibus omnino est opus. Sit itaque natura inquisita Actio et Motus Spiritus qui includitur in corporibus tangibilibus. Omne enim tangibile apud nos continet spiritum inuisibilem et intactilem, eique obducitur atque eum quasi uestit. Hinc fons triplex potens ille et mirabilis processus spiritus in corpore tangibili. Spiritus enim in re tangibili, emissus, corpora contrahit et desiccat; detentus, corpora intenerat et colliquat; nec prorsus emissus nec prorsus detentus, informat, membrificat, assimilat, egerit, organizat, et similia. Atque haec omnia deducuntur ad sensibile per effectus conspicuos. Etenim in omni corpore tangibili inanimato, spiritus inclusus primo multiplicat se, et tanquam depascit partes tangibiles eas quae sunt maxime ad hoc faciles et praeparatae, easque digerit et conficit et uertit in spiritum, et deinde una euolant. Atque haec confectio et multiplicatio spiritus deducitur ad sensum per diminutionem ponderis. In omni enim desiccatione, aliquid defluit de quanto; neque id ipsum ex spiritu tantum praeinexistente, sed ex corpore quod prius fuit tangibile et nouiter uersum est: spiritus enim non ponderat. Egressus autem siue emissio spiritus deducitur ad sensibile in rubigine metallorum, et aliis putrefactionibus eius generis quae sistunt se antequam peruenerint ad rudimenta uitae; nam illae ad tertium genus processus pertinent. Etenim in corporibus magis compactis spiritus non inuenit poros et meatus per quos euolet: itaque cogitur partes ipsas tangibiles protrudere et ante se agere, ita ut illae simul exeant; atque inde fit rubigo, et similia. At contractio partium tangibilium, postquam aliquid de spiritu fuerit emissum (unde sequitur illa desiccatio), deducitur ad sensibile tum per ipsam duritiem rei auctam, tum multo magis per scissuras, angustiationes, corrugationes, et complicationes corporum, quae inde sequuntur. Etenim partes ligni desiliunt et angustiantur; pelles currugantur; neque id solum, sed (si subita fuerit emissio spiritus per calorem ignis) tantum properant ad contractionem ut se complicent et conuoluant. At contra, ubi spiritus detinetur, et tamen dilatatur et excitatur per calorem aut eius analoga (id quod fit in corporibus magis solidis aut tenacibus), tum uero corpora emolliuntur, ut ferrum candens; fluunt, ut metalla; liquefiunt, ut gummi, cera, et similia. Itaque contrariae illae operationes caloris (ut ex eo alia durescant, alia liquescant) facile conciliantur; quia in illis spiritus emittitur, in his agitatur et detinetur: quorum posterius est actio propria caloris et spiritus; prius, actio partium tangibilium tantum per occasionem spiritus emissi. Ast ubi spiritus nec detinetur prorsus nec prorsus emittitur, sed tantum inter claustra sua tentat et experitur, atque nacta est partes tangibiles obedientes et sequaces in promptu, ita ut quo spiritus agit eae simul sequantur; tum uero sequitur efformatio in corpus organicum, et membrificatio, et reliquae actiones uitales, tam in uegetabilibus quam in animalibus. Atque haec maxime deducuntur ad sensum per notationes diligentes primorum incoeptuum et rudimentorum siue tentamentorum uitae in animalculis ex putrefactione natis: ut in ouis formicarum, uermibus, muscis, ranis post imbrem, etc. Requiritur autem ad uiuificationem et lenitas caloris et lentor corporis; ut spiritus nec per festinationem erumpat, nec per contumaciam partium coerceatur, quin potius ad cerae modum illas plicare et effingere possit. Rursus, differentia illa spiritus, maxime nobilis et ad plurima pertinens (uiz. spiritus abscissi, ramosi simpliciter, ramosi simul et cellulati; ex quibus prior est spiritus omnium corporum inanimatorum, secundus uegetabilium, tertius animalium), per plurimas instantias deductorias tanquam sub oculos ponitur. Similiter patet, quod subtiliores texturae et schematismi rerum (licet toto corpore uisibilium aut tangibilium) nec cernantur nec tangantur. Quare in his quoque per deductionem procedit informatio. At differentia schematismorum maxime radicalis et primaria sumitur ex copia uel paucitate materiae quae subit idem spatium siue dimensum. Reliqui enim schematismi (qui referuntur ad dissimilaritates partium, quae in eodem corpore continentur, et collocationes ac posituras earundem) prae illo altero sunt secundarii. Sit itaque natura inquisita Expansio siue Coitio Materiae in corporibus respectiue: uiz. quantum materiae impleat quantum dimensum in singulis. Etenim nil uerius in natura quam propositio illa gemella, ex nihilo nihil fieri, neque quicquam in nihilum redigi: uerum quantum ipsum materiae siue summam totalem constare, nec augeri aut minui. Nec illud minus uerum, ex quanto illo materiae sub iisdem spatiis siue dimensionibus, pro diuersitate corporum, plus et minus contineri: ut in aqua plus, in aere minus; adeo ut si quis asserat aliquod contentum aquae in par contentum aeris uerti posse, idem sit ac si dicat aliquid posse redigi in nihilum; contra, si quis asserat aliquod contentum aeris in par contentum aquae uerti posse, idem sit ac si dicat aliquid posse fieri ex nihilo. Atque ex copia ista et paucitate materiae notiones illae densi et rari, quae uarie et promiscue accipiuntur, proprie abstrahuntur. Assumenda est et assertio illa tertia, etiam satis certa: quod hoc de quo loquimur plus et minus materiae in corpore hoc uel illo ad calculos (facta collatione) et proportiones exactas aut exactis propinquas reduci possit. Veluti si quis dicat inesse in dato contento auri talem coaceruationem materiae, ut opus habeat spiritus uini, ad tale quantum materiae aequandum, spatio uicies et semel maiore quam implet aurum, non errauerit. Coaceruatio autem materiae et rationes eius deducuntur ad sensibile per pondus. Pondus enim respondet copiae materiae, quoad partes rei tangibilis; spiritus autem, et eius quantum ex materia, non uenit in computationem per pondus; leuat enim pondus potius quam grauat. At nos huius rei tabulam fecimus satis accuratam; in qua pondera et spatia singulorum metallorum, lapidum praecipuorum, lignorum, liquorum, oleorum, et plurimorum aliorum corporum tam naturalium quam artificialium, excepimus: rem polychrestam, tam ad lucem informationis quam ad normam operationis; et quae multas res reuelet omnino praeter expectatum. Neque illud pro minimo habendum est, quod demonstret omnem uarietatem quae in corporibus tangibilibus nobis notis uersatur (intelligimus autem corpora bene unita, nec plane spongiosa et caua et magna ex parte aere impleta) non ultra rationes partium 21 excedere: tam finita scilicet est natura, aut saltem illa pars eius cuius usus ad nos maxime pertinet. Etiam diligentiae nostrae esse putauimus, experiri si forte capi possint rationes corporum non tangibilium siue pneumaticorum, respectu corporum tangibilium. Id quod tali molitione aggressi sumus. Phialam uitream accepimus, quae unciam fortasse unam capere possit; paruitate uasis usi, ut minori cum calore posset fieri euaporatio sequens. Hanc phialam spiritu uini impleuimus fere ad collum; eligentes spiritum uini, quod per tabulam priorem eum esse ex corporibus tangibilibus (quae bene unita, nec caua sunt) rarissimum, et minimum continens materiae sub suo dimenso, obseruauimus. Deinde pondus aquae cum phiala ipsa exacte notauimus. Postea uesicam accepimus, quae circa duas pintas contineret. Ex ea aerem omnem, quoad fieri potuit, expressimus eo usque ut uesicae ambo latera essent contigua: etiam prius uesicam oleo obleuimus cum fricatione leni, quo uesica esset clausior: eius, si qua erat, porositate oleo obturata. Hanc uesicam circa os phialae, ore phialae intra os uesicae recepto, fortiter ligauimus; filo parum cerato, ut melius adhaeresceret arctius ligaret. Tum demum phialam supra carbones ardentes in foculo collocauimus. At paulo post uapor siue aura spiritus uini, per calorem dilatati et in pneumaticum uersi, uesicam paulatim sufflauit, eamque uniuersam ueli instar undequaque extendit. Id postquam factum fuit, continuo uitrum ab igne remouimus, et super tapetem posuimus ne frigore disrumperetur; statim quoque in summitate uesicae foramen fecimus, ne uapor, cessante calore, in liquorem restitutus resideret, et rationes confunderet. Tum uero uesicam ipsam sustulimus, et rursus pondus excepimus spiritus uini qui remanebat. Inde quantum consumptum fuisset in uaporem seu pneumaticum computauimus: et facta collatione quantum locum siue spatium illud corpus implesset quando esset spiritus uini in phiala, et rursus quantum spatium impleuerit postquam factum fuisset pneumaticum in uesica, rationes subduximus: ex quibus manifeste liquebat, corpus istud ita uersum et mutatum expansionem centuplo maiorem quam antea habuisset acquisiuisse. Similiter sit natura inquisita Calor aut Frigus; eius nempe gradus, ut a sensu non percipiantur ob debilitatem. Haec deducuntur ad sensum per uitrum calendare, quale superius descripsimus. Calor enim et frigus, ipsa non percipiuntur ad tactum; at calor aerem expandit, frigus contrahit. Neque rursus illa expansio et contractio aeris percipitur ad uisum; at aer ille expansus aquam deprimit, contractus attollit; ac tum demum fit deductio ad uisum, non ante, aut alias. Similiter sit natura inquisita Mistura Corporum: uiz. quid habeant ex aqueo, quid ex oleoso, quid ex spiritu, quid ex cinere et salibus, et huiusmodi; uel etiam (in particulari) quid habeat lac butyri, quid coaguli, quid seri, et huiusmodi. Haec deducuntur ad sensum per artificiosas et peritas separationes, quatenus ad tangibilia. At natura spiritus in ipsis, licet immediate non percipiatur, tamen deprehenditur per uarios motus et nixus corporum tangibilium in ipso actu et processu separationis suae; atque etiam per acrimonias, corrosiones, et diuersos colores, odores, et sapores eorundem corporum post separationem. Atque in hac parte, per distillationes atque artificiosas separationes, strenue sane ab hominibus elaboratum est; sed non multo foelicius quam in caeteris experimentis, quae adhuc in usu sunt: modis nimirum prorsus palpatoriis, et uiis caecis, et magis operose quam intelligenter; et (quod pessimum est) nulla cum imitatione aut aut aemulatione naturae, sed cum destructione (per calores uehementes aut uirtutes nimis ualidas) omnis subtilioris schematismi, in quo occultae rerum uirtutes et consensus praecipue sitae sunt. Neque illud etiam, quod alias monuimus, hominibus in mentem aut obseruationem uenire solet in huiusmodi separationibus: hoc est, plurimas qualitates, in corporum uexationibus tam per ignem quam alios modos, indi ab ipso igne iisque corporibus quae ad separationem adhibentur, quae in composito prius non fuerunt; unde mirae fallaciae. Neque enim scilicet uapor uniuersus, qui ex aqua emittitur per ignem, uapor aut aer antea fuit in corpore aquae; sed factus est maxima ex parte per dilatationem aquae ex calore ignis. Similiter in genere omnes exquisitae probationes corporum siue naturalium siue artificialium, per quas uera dignoscuntur ab adulterinis, meliora a uilioribus, huc referri debent: deducunt enim non-sensibile ad sensibile. Sunt itaque diligenti cura undique conquirendae. 5. Quintum uero genus latitantiae quod attinet, manifestum est actionem sensus transigi in motu, motum in tempore. Si igitur motus alicuius corporis sit uel tam tardus, uel tam uelox, ut non sit proportionatus ad momenta in quibus transigitur actio sensus, obiectum omnino non percipitur; ut in motu indicis horologii, et rursus in motu pilae sclopeti. Atque motus qui ob tarditatem non percipitur, facile et ordinario deducitur ad sensum per summas motus; qui uero ob uelocitatem, adhuc non bene mensurari consueuit; sed tamen postulat inquisitio naturae ut hoc fiat in aliquibus. 6. Sextum autem genus, ubi impeditur sensus propter nobilitatem obiecti, recipit deductionem, uel per elongationem maiorem obiecti a sensu; uel per hebetationem obiecti per interpositionem medii talis, quod obiectum debilitet, non annihilet; uel per admissionem et exceptionem obiecti reflexi, ubi percussio directa sit nimis fortis, ut solis in pelui aquae. 7. Septimum autem genus latitantiae, ubi sensus ita oneratur obiecto ut nouae admissioni non sit locus, non habet fere locum nisi in olfactu et odoribus; nec ad id quod agitur multum pertinet. Quare de deductionibus non-sensibilis ad sensibile, haec dicta sint. Quandoque tamen deductio fit non ad sensum hominis, sed ad sensum alicuius alterius animalis cuius sensus in aliquibus humanum excellet: ut nonnullorum odorum, ad sensum canis; lucis, quae in aere non extrinsecus illuminato latenter existit, ad sensum felis, noctuae, et huiusmodi animalium quae cernunt noctu. Recte enim notauit Telesius, etiam in aere ipso inesse lucem quandam originalem, licet exilem et tenuem, et maxima ex parte oculis hominum aut plurimorum animalium non inseruientem; qui illa animalia, ad quorum sensum huiusmodi lux est proportionata, cernant noctu; id quod uel sine luce fieri, uel per lucem internam, minus credibile est. Atque illud utique notandum est, de destitutionibus sensuum eorumque remediis hic nos tractare. Nam fallaciae sensuum ad proprias inquisitiones de sensu et sensibili remittendae sunt: excepta illa magna fallacia sensuum nimirum quod constituant lineas rerum ex analogia hominis, et non ex analogia uniuersi; quae non corrigitur nisi per rationem et philosophiam uniuersalem.