[2,34] XXXIV. Inter praerogatiuas instantiarum, ponemus loco duodecimo ipsas illas Instantias Subiunctiuas, de quibus in superiori aphorismo diximus: quas etiam Instantias Ultimitatis siue Termini appellare consueuimus. Neque enim huiusmodi instantiae utiles sunt tantum, quatenus subiunguntur propositionibus fixis; uerum etiam per se, et in proprietate sua. Indicant enim non obscure ueras sectiones naturae, et mensuras rerum, et illud Quousque natura quid faciat et ferat, et deinde transitus naturae ad aliud. Talia sunt, aurum, in pondere; ferrum, in duritie; cete, in quantitate animalium; canis, in odore; inflammatio pulueris pyrii, in expansione celeri; et alia id genus. Nec minus exhibenda sunt ea quae sunt ultima gradu infimo, quam quae supremo; ut spiritus uini, in pondere; sericum, in mollitie; uermiculi cutis, in quantitate animalium; et caetera. [2,35] XXXV. Inter praerogatiuas instantiarum, ponemus loco decimo tertio Instantias Foederis siue Unionis. Eae sunt, quae confundunt et adunant naturas, quae existimantur esse heterogeneae, et pro talibus notantur et signantur per diuisiones receptas. At instantiae foederis ostendunt operationes et effectus, quae deputantur alicui ex illis heterogeneis ut propria, competere etiam aliis ex heterogeneis; ut conuincatur ista heterogenia (quae in opinione est) uera non esse aut essentialis, sed nil aliud esse quam modificatio naturae communis. Optimi itaque sunt usus ad eleuandum et euehendum intellectum a differentiis ad genera; et ad tollendum laruas et simulachra rerum, prout occurrunt et prodeunt personatae in substantiis concretis. Exempli gratia: sit natura inquisita Calidum. Omnino uidetur esse diuisio solennis et authentica, quod sint tria genera caloris; uiz. calor coelestium, calor animalium, et calor ignis; quodque isti calores (praesertim unus ex illis comparatus ad reliquos duos) sint ipsa essentia et specie, siue natura specifica, differentes et plane heterogenei: quandoquidem calor coelestium et animalium generet et foueat, at calor ignis contra corrumpat et destruat. Est itaque instantia foederis experimentum illud satis uulgatum, cum recipitur ramus aliquis uitis intra domum ubi sit focus assiduus, ex quo maturescunt uuae etiam mense integro citius quam foras; ita ut maturatio fructus etiam pendentis super arborem fieri possit, scilicet ab igne, cum hoc ipsum uideatur esse opus proprium solis. Itaque ab hoc initio facile insurgit intellectus, repudiata heterogenia essentiali, ad inquirendum quae sint differentiae illae quae reuera reperiuntur inter calorem solis et ignis, ex quibus fit ut eorum operationes sint tam dissimiles, utcunque illi ipsi participent ex natura communi. Quae differentiae reperientur quatuor: uiz. primo, quod calor solis respectu caloris ignis sit gradu longe clementior et lenior; secundo, quod sit (praesertim ut defertur ad nos per aerem) qualitate multo humidior; tertio (quod caput rei est), quod sit summe inaequalis, atque accedens et auctus, et deinceps recedens et diminutus; id quod maxime confert ad generationem corporum. Recte enim asseruit Aristoteles causam principalem generationum et corruptionum, quae fiunt hic apud nos in superficie terrae, esse uiam obliquam solis per zodiacum; unde calor solis, partim per uicissitudines diei et noctis, partim per successiones aestatis et hyemis, euadit miris modis inaequalis. Neque tamen desinit ille uir id quod ab eo recte inuentum fuit statim corrumpere et deprauare. Nam ut arbiter scilicet naturae (quod illi in more est) ualde magistraliter assignat causam generationis accessui solis, causam autem corruptionis recessui; cum utraque res (accessus uidelicet solis et recessus) non respectiue, sed quasi indifferenter, praebeat causam tam generationi quam corruptioni; quandoquidem inaequalitas caloris generationi et corruptioni rerum, aequalitas conseruationi tantum ministret. Est et quarta differentia inter calorem solis et ignis, magni prorsus momenti: uiz. quod sol operationes suas insinuet per longa temporis spatia, ubi operationes ignis (urgente hominum impatientia) per breuiora interualla ad exitum perducantur. Quod si quis id sedulo agat, ut calorem ignis attemperet et reducat ad gradum moderatiorem et leniorem (quod multis modis facile fit), deinde etiam inspergat et admisceat nonnullam humiditatem, maxime autem si imitetur calorem solis in inaequalitate, postremo si moram patienter toleret (non certe eam quae sit proportionata operibus solis, sed largiorem quam homines adhibere solent in operibus ignis), is facile missam faciet heterogeniam illam caloris, et uel tentabit uel exaequabit uel in aliquibus uincet opera solis, per calorem ignis. Similis instantia foederis est resuscitatio papilionum ex frigore stupentium et tanquam emortuarum, per exiguum teporem ignis; ut facile cernas non magis negatum esse igni uiuificare animantia quam maturare uegetabilia. Etiam inuentum illud celebre Fracastorii de sartagine acriter calefacta, qua circundant medici capita apoplecticorum desperatorum, expandit manifeste spiritus animales ab humoribus et obstructionibus cerebri compressos et quasi extinctos, illosque ad motum excitat, non aliter quam ignis operatur in aquam aut aerem, et tamen per consequens uiuificat. Etiam oua aliquando excluduntur per calorem ignis, id quod prorsus imitatur calorem animalem; et complura eiusmodi; ut nemo dubitare possit quin calor ignis in multis subiectis modificari possit ad imaginem caloris coelestium et animalium. Similiter sint naturae inquisitae Motus et Quies. Videtur esse diuisio solennis atque ex intima philosophia, quod corpora naturalia uel rotent, uel ferantur recta, uel stent siue quiescant. Aut enim est motus sine termino, aut statio in termino, aut latio ad terminum. At motus ille perennis rotationis uidetur esse coelestium proprius; statio siue quies uidetur competere globo ipsi terrae; at corpora caetera (grauia quae uocant et leuia, extra loca scilicet connaturalitatis suae sita) feruntur recta ad massas siue congregationes similium; leuia sursum, uersus ambitum coeli; grauia deorsum, uersus terram. Atque ista pulchra dictu sunt. At instantia foederis est cometa aliquis humilior; qui cum sit longe infra coelum, tamen rotat. Atque commentum Aristotelis de alligatione siue sequacitate cometae ad astrum aliquod iampridem explosum est; non tantum quia ratio eius non est probabilis, sed propter experientiam manifestam discursus et irregularis motus cometarum per uaria loca coeli. At rursus alia instantia foederis circa hoc subiectum est motus aeris; qui intra tropicos (ubi circuli rotationis sunt maiores) uidetur et ipse rotare ab oriente in occidentem. Et alia rursus instantia foret fluxus et refluxus maris, si modo aquae ipsae deprehendantur ferri motu rotationis (licet tardo et euanido) ab oriente in occidentem; ita tamen ut bis in die repercutiantur. Itaque, si haec ita se habeant, manifestum est motum istum rotationis non terminari in coelestibus, sed communicari aeri et aquae. Etiam ista proprietas leuium, nimirum ut ferantur sursum, uacillat nonnihil. Atque in hoc sumi potest pro instantia foederis bulla aquae. Si enim aer fuerit subter aquam, ascendit rapide uersus superficiem aquae, per motum illum plagae (quam uocat Democritus), per quam aqua descendens percutit et attollit aerem sursum; non autem per contentionem aut nixum aeris ipsius. Atqui ubi ad superficiem ipsam aquae uentum fuerit, tum cohibetur aer ab ulteriore ascensu, per leuem resistentiam quam reperit in aqua non statim tolerante se discontinuari: ita ut exilis admodum sit appetitus aeris ad superiora. Similiter sit natura inquisita Pondus. Est plane diuisio recepta, ut densa et solida ferantur uersus centrum terrae, rara autem et tenuia uersus ambitum coeli; tanquam ad loca sua propria. Atque loca quod attinet, (licet in scholis huiusmodi res ualeant) plane inepta et puerilis cogitatio est, locum aliquid posse. Itaque nugantur philosophi cum dicant quod, si perforata esset terra, corpora grauia se sisterent quando uentum esset ad centrum. Esset enim certe uirtuosum plane et efficax genus nihili, aut puncti mathematici, quod aut alia afficeret, aut rursus quod alia appeterent: corpus enim non nisi a corpore patitur. Verum iste appetitus ascendendi et descendendi aut est in schematismo corporis quod mouetur, aut in sympathia siue consensu cum alio corpore. Quod si inueniatur aliquod corpus densum et solidum, quod nihilominus non feratur ad terram, confunditur huiusmodi diuisio. At si recipiatur opinio Gilberti, quod magnetica uis terrae ad alliciendum grauia non extendatur ultra orbem uirtutis suae (quae operatur semper ad distantiam certam, et non ultra), hocque per aliquam instantiam uerificetur; ea demum erit instantia foederis circa hoc subiectum. Neque tamen occurrit impraesentiarum aliqua instantia super hoc certa et manifesta. Proxime uidentur accedere cataractae coeli, quae in nauigationibus per Oceanum Atlanticum uersus Indias utrasque saepe conspiciuntur. Tanta enim uidetur esse uis et moles aquarum quae per huiusmodi cataractas subito effunditur, ut uideatur collectio aquarum fuisse ante facta, atque in his locis haesisse et mansisse; et postea potius per causam uiolentam deiecta et detrusa esse, quam naturali motu grauitatis cecidisse; adeo ut coniici possit, corpoream molem densam atque compactam in magna distantia a terra fore pensilem tanquam terram ipsam, nec casuram nisi deiiciatur. Verum de hoc nil certi affirmamus. Interim in hoc et in multis aliis facile apparebit, quam inopes simus historiae naturalis; cum loco instantiarum certarum nonnunquam suppositiones afferre pro exemplis cogamur. Similiter sit natura inquisita Discursus Ingenii. Videtur omnino diuisio uera, rationis humanae et solertiae brutorum. Attamen sunt nonnullae instantiae actionum quae eduntur a brutis, per quas uidentur etiam bruta quasi syllogizare: ut memoriae proditum est de coruo, qui per magnas siccitates fere enectus siti conspexit aquam in trunco cauo arboris; atque cum non daretur ei intrare propter angustias, non cessauit iacere multos lapillos, per quos surgeret et ascenderet aqua ut bibere posset; quod postea cessit in prouerbium. Similiter sit natura inquisita Visibile. Videtur omnino esse diuisio uera et certa, lucis, quae est uisibile originale et primam copiam facit uisui, et coloris, qui est uisibile secundarium et sine luce non cernitur, ita ut uideatur nil aliud esse quam imago aut modificatio lucis. Attamen ex utraque parte circa hoc uidentur esse instantiae foederis; scilicet, nix in magna quantitate, et flamma sulphuris; in quarum altera uidetur esse color primulum lucens, in altera lux uergens ad colorem. [2,36] XXXVI. Inter praerogatiuas instantiarum, ponemus loco decimo quarto Instantias Crucis; translato uocabulo a Crucibus, quae erectae in biuiis indicant et signant uiarum separationes. Has etiam Instantias Decisorias et Iudiciales, et in casibus nonnullis Instantias Oraculi et Mandati, appellare consueuimus. Earum ratio talis est. Cum in inquisitione naturae alicuius intellectus ponitur tanquam in aequilibrio, ut incertus sit utri naturarum e duabus, uel quandoque pluribus, causa naturae inquisitae attribui aut assignari debeat, propter complurium naturarum concursum frequentem et ordinarium, instantiae crucis ostendunt consortium unius ex naturis (quoad naturam inquisitam) fidum et indissolubile, alterius autem uarium et separabile; unde terminatur quaestio, et recipitur natura illa prior pro causa, missa altera et repudiata. Itaque huiusmodi instantiae sunt maximae lucis, et quasi magnae authoritatis; ita ut curriculum interpretationis quandoque in illas desinat, et per illas perficiatur. Interdum autem Instantiae Crucis illae occurrunt et inueniuntur inter iampridem notatas; at ut plurimum nouae sunt, et de industria atque ex composito quaesitae et applicatae, et diligentia sedula et acri tandem erutae. 1. Exempli gratia; sit natura inquisita Fluxus et Refluxus Maris, ille bis repetitus in die atque sexhorarius in accessibus et recessibus singulis, cum differentia nonnulla quae coincidit in motum lunae. Biuium circa hanc naturam tale est. Necesse prorsus est ut iste motus efficiatur, uel ab aquarum progressu et regressu, in modum aquae in pelui agitatae, quae quando latus unum peluis alluit, deserit alterum; uel a sublatione et subsidentia aquarum e profundo, in modum aquae ebullientis et rursus subsidentis. Utri uero causae fluxus et refluxus ille assignari debeat, oritur dubitatio. Quod si recipiatur prior assertio, necesse est ut cum sit fluxus in mari ex una parte, fiat sub idem tempus alicubi in mari refluxus ex alia. Itaque ad hoc reducitur inquisitio. Atqui obseruauit Acosta, cum aliis nonnullis (diligenti facta inquisitione), quod ad litora Floridae et ad litora aduersa Hispaniae et Africae, fiant fluxus maris ad eadem tempora, et refluxus itidem ad eadem tempora; non contra, quod cum fluxus fit ad littora Floridae, fiat refluxus ad littora Hispaniae et Africae. Attamen adhuc diligentius attendenti, non per hoc euincitur motus attolens, et abnegatur motus in progressu. Fieri enim potest, quod sit motus aquarum in progressu, et nihilominus inundet aduersa littora eiusdem aluei simul; si aquae scilicet illae contrudantur et compellantur aliunde, quemadmodum fit in fluuiis, qui fluunt et refluunt ad utrumque littus horis iisdem, cum tamen iste motus liquido sit motus in progressu, nempe aquarum ingredientium ostia fluminum ex mari. Itaque simili modo fieri potest, ut aquae uenientes magna mole ab Oceano Orientali Indico compellantur et trudantur in alueum Maris Atlantici, et propterea inundent utrumque latus simul. Quaerendum itaque est, an sit alius alueus per quem aquae possint iisdem temporibus minui et refluere. Atque praesto est Mare Australe, Mari Atlantico neutiquam minus, sed potius magis latum et extensum, quod ad hoc sufficere possit. Itaque iam tandem peruentum est ad instantiam crucis circa hoc subiectum. Ea talis est: si pro certo inueniatur, quod cum fit fluxus ad littora aduersa tam Floridae quam Hispaniae in Mari Atlantico, fiat simul fluxus ad littora Peruuiae et iuxta dorsum Chinae in Mari Australi; tum certe per hanc instantiam decisoriam abiudicanda est assertio quod fluxus et refluxus maris, de quo inquiritur, fiat per motum progressiuum: neque enim relinquitur aliud mare aut locus, ubi possit ad eadem tempora fieri regressus aut refluxus. Commodissime autem hoc sciri possit, si inquiratur ab incolis Panamae et Limae (ubi uterque Oceanus, Atlanticus et Australis, per paruum Isthmum separantur), utrum ad contrarias Isthmi partes fiat simul fluxus et refluxus maris, an e contra. Verum haec decisio siue abiudicatio certa uidetur, posito quod terra stet immobilis. Quod si terra rotet, fieri fortasse potest ut ex inaequali rotatione (quatenus ad celeritatem siue incitationem) terrae et aquarum maris, sequatur compulsio uiolenta aquarum in cumulum sursum, quae sit fluxus: et relaxatio earundem (postquam amplius cumulari non sustinuerint) in deorsum, quae sit refluxus. Verum de hoc facienda est inquisitio separatim. Attamen etiam hoc supposito, illud aeque manet fixum, quod necesse sit fieri alicubi refluxum maris ad eadem tempora quibus fiunt fluxus in aliis partibus. Similiter, sit natura inquisita posterior ille motus ex duobus quos supposuimus, uidelicet motus maris se attollens et rursus subsidens; si forte ita acciderit ut (diligenti facto examine) reiiciatur motus alter, de quo diximus, progressiuus. Tum uero erit triuium circa hanc naturam tale. Necesse est ut motus iste, per quem aquae in fluxibus et refluxibus se attollunt et rursus relabuntur, absque aliqua accessione aquarum aliarum quae aduoluuntur, fiat per unum ex his tribus modis; uel quod ista aquarum copia emanet ex interioribus terrae et rursus in illa se recipiat; uel quod non sit aliqua amplior moles aquarum, sed quod eaedem aquae (non aucto quanto suo) extendantur siue rarefiant, ita ut maiorem locum et dimensionem occupent, et rursus se contrahant; uel quod nec copia accedat maior nec extensio amplior, sed eaedem aquae (prout sunt tam copia quam densitate aut raritate) per uim aliquam magneticam desuper eas attrahentem et euocantem, et per consensum, se attollant et deinde se remittant. Itaque reducatur (si placet) iam inquisitio (missis duobus illis motibus prioribus) ad hunc ultimum; et inquiratur si fiat aliqua talis sublatio per consensum siue uim magneticam. Atqui primo manifestum est uniuersas aquas, prout ponuntur in fossa siue cauo maris, non posse simul attolli, quia defuerit quod succedat in fundo; adeo ut si foret in aquis aliquis huiusmodi appetitus se attollendi, ille ipse tamen a nexu rerum, siue (ut uulgo loquuntur) ne detur uacuum, fractus foret et cohibitus. Relinquitur, ut attollantur aquae ex aliqua parte, et per hoc minuantur et cedant ex alia. Enimuero rursus necessario sequetur ut uis illa magnetica, cum super totum operari non possit, circa medium operetur intensissime; ita ut aquas in medio attollat, illae uero sublatae latera per successionem deserant et destituant. Itaque iam tandem peruentum est ad instantiam crucis circa hoc subiectum. Ea talis est: si inueniatur quod in refluxibus maris aquarum superficies in mari sit arcuata magis et rotunda, attollentibus se scilicet aquis in medio maris et deficientibus circa latera, quae sunt litora; et in fluxibus eadem superficies sit magis plana et aequa, redeuntibus scilicet aquis ad priorem suam positionem; tum certe per hanc instantiam decisoriam potest recipi sublatio per uim magneticam, aliter prorsus abiudicanda est. Hoc uero in fretis per lineas nauticas non difficile est experiri; uidelicet utrum in refluxibus uersus medium maris, mare non sit magis altum siue profundum quam in fluxibus. Notandum autem est, si hoc ita sit, fieri (contra ac creditur) ut attollant se aquae in refluxibus, demittant se tantum in fluxibus, ita ut littora uestiant et inundent. 2. Similiter, sit natura inquisita Motus Rotationis spontaneus; et speciatim, utrum Motus Diurnus, per quem sol et stellae ad conspectum nostrum oriuntur et occidunt, sit motus rotationis uerus in coelestibus, aut motus apparens in coelestibus, uerus in terra. Poterit esse instantia crucis super hoc subiectum talis. Si inueniatur motus aliquis in oceano ab oriente in occidentem, licet admodum languidus et eneruatus; si idem motus reperiatur paulo incitatior in aere, praesertim intra tropicos, ubi propter maiores circulos est magis perceptibilis; si idem motus reperiatur in humilioribus cometis, iam factus uiuus et ualidus; si idem motus reperiatur in planetis, ita tamen dispensatus et graduatus ut quo proprius absit a terra sit tardior, quo longius celerior, atque in coelo demum stellato sit uelocissimus: tum certe recipi debet motus diurnus pro uero in coelis, et abnegandus est motus terrae; quia manifestum erit, motum ab oriente in occidentem esse plane cosmicum et ex consensu uniuersi, qui in summitatibus coeli maxime rapidus gradatim labascat, et tandem desinat et extinguatur in immobili, uidelicet terra. Similiter, sit natura inquisita Motus Rotationis ille alter apud astronomos decantatus, renitens et contrarius Motui Diurno, uidelicet ab occidente in orientem; quem ueteres astronomi attribuunt planetis, etiam coelo stellato, at Copernicus et eius sectatores terrae quoque; et quaeratur utrum inueniatur in rerum natura aliquis talis motus, an potius res conficta sit et supposita, ad compendia et commoditates calculationum, et ad pulchrum illud, scilicet de expediendis motibus coelestibus per circulos perfectos. Neutiquam enim euincitur iste motus esse in supernis uerus et realis, nec per defectum restitutionis planetae in motu diurno ad idem punctum coeli stellati, nec per diuersam politatem zodiaci, habito respectu ad polos mundi; quae duo nobis hunc motum pepererunt. Primum enim phaenomenon per anteuersionem et derelictionem optime saluatur; secundum per lineas spirales; adeo ut inaequalitas restitutionis et declinatio ad tropicos possint esse potius modificationes motus unici illius diurni, quam motus renitentes aut circa diuersos polos. Et certissimum est, si paulisper pro plebeiis nos geramus (missis astronomorum et scholae commentis, quibus illud in more est ut sensui in multis immerito uim faciant, et obscuriora malint), talem esse motum istum ad sensum, qualem diximus; cuius imaginem per fila ferrea (ueluti in machina) aliquando repraesentari fecimus. Verum instantia crucis super hoc subiectum poterit esse talis. Si inueniatur in aliqua historia fide digna, fuisse cometam aliquem uel sublimiorem uel humiliorem qui non rotauerit cum consensu manifesto (licet admodum irregulariter) motus diurni, sed potius rotauerit in contrarium coeli; tum certe hucusque iudicandum est posse esse in natura aliquem talem motum. Sin nihil huiusmodi inueniatur, habendus est pro suspecto, et ad alias instantias crucis circa hoc confugiendum. 3. Similiter, sit natura inquisita Pondus siue Graue. Biuium circa hanc naturam tale est. Necesse est ut grauia et ponderosa uel tendant ex natura sua ad centrum terrae, per proprium schematismum; uel ut a massa corporea ipsius terrae, tanquam a congregatione corporum connaturalium, attrahantur et rapiantur, et ad eam per consensum ferantur. At posterius hoc si in causa sit, sequitur ut quo propius grauia appropinquant ad terram, eo fortius et maiore cum impetu ferantur ad eam; quo longius ab ea absint, debilius et tardius (ut fit in attractionibus magneticis); idque fieri intra spatium certum; adeo ut si elongata fuerint a terra tali distantia ut uirtus terrae in ea agere non possit, pensilia mansura sint, ut et ipsa terra, nec omnino decasura. Itaque talis circa hanc rem poterit esse instantia crucis. Sumatur horologium ex iis quae mouentur per pondera plumbea, et aliud ex iis quae mouentur per compressionem laminae ferreae; atque uere probentur, ne alterum altero uelocius sit aut tardius; deinde ponatur horologium illud mouens per pondera super fastigium alicuius templi altissimi, altero illo infra detento; et notetur diligenter si horologium in alto situm tardius moueatur quam solebat, propter diminutam uirtutem ponderum. Idem fiat experimentum in profundis minerarum alte sub terra depressarum, utrum horologium huiusmodi non moueatur uelocius quam solebat, propter auctam uirtutem ponderum. Quod si inueniatur uirtus ponderum minui in sublimi, aggrauari in subterraneis, recipiatur pro causa ponderis attractio a massa corporea terrae. 4. Similiter, sit natura inquisita Verticitas Acus Ferreae, tactae magnete. Circa hanc naturam tale erit biuium. Necesse est ut tactus magnetis uel ex se indat ferro uerticitatem ad septentriones et austrum; uel ut excitet ferrum tantummodo et habilitet, motus autem ipse indatur ex praesentia terrae; ut Gilbertus opinatur, et tanto conatu probare nititur. Itaque huc spectant ea, quae ille perspicaci industria conquisiuit. Nimirum quod clauus ferreus, qui diu durauit in situ uersus septentriones et austrum, colligat mora diutina uerticitatem, absque tactu magnetis: ac si terra ipsa, quae ob distantiam debiliter operatur (namque superficies aut extima incrustatio terrae uirtutis magneticae, ut ille uult, expers est), per moram tamen longam magnetis tactum suppleret, et ferrum exciret, deinde excitum conformaret et uerteret. Rursus, quod ferrum ignitum et cadens, si in extinctione sua exporrigatur inter septentriones et austrum, colligat quoque uerticitatem absque tactu magnetis: ac si partes ferri in motu positae per ignitionem, et postea se recipientes, in ipso articulo extinctionis suae magis essent susceptiuae et quasi sensitiuae uirtutis manantis a terra quam alias, et inde fierent tanquam excitae. Verum haec, licet bene obseruata, tamen non euincunt prorsus quod ille asserit. Instantia crucis autem circa hoc subiectum poterit esse talis. Capiatur terrella ex magnete, et notentur poli eius; et ponantur poli terrellae uersus orientem et occasum, non uersus septentriones et austrum, atque ita iaceant; deinde superponatur acus ferrea intacta, et permittatur ita manere ad dies sex aut septem. Acus uero (nam de hoc non dubitatur) dum manet super magnetem, relictis polis mundi, se uertet ad polos magnetis; itaque quamdiu ita manet, uertitur scilicet ad orientem et occidentem mundi. Quod si inueniatur acus illa, remota a magnete et posita super uersorium, statim se applicare ad septentriones et austrum, uel etiam paulatim se eo recipere, tum recipienda est pro causa, praesentia terrae; sin aut uertatur (ut prius) in orientem et occidentem, aut perdat uerticitatem, habenda est illa causa pro suspecta, et ulterius inquirendum est. 5. Similiter, sit natura inquisita Corporea Substantia Lunae: an sit tenuis, flammea, siue aerea, ut plurimi ex priscis philosophis opinati sunt; an solida et densa, ut Gilbertus et multi moderni, cum nonnullis ex antiquis, tenent. Rationes posterioris istius opinionis fundantur in hoc maxime, quod luna radios solis reflectat; neque uidetur fieri reflexio lucis nisi a solidis. Itaque instantiae crucis circa hoc subiectum eae esse poterint (si modo aliquae sint) quae demonstrent reflexionem a corpore tenui, qualis est flamma, modo sit crassitiei sufficientis. Certe causa crepusculi, inter alias, est reflexio radiorum solis a superiore parte aeris. Etiam quandoque reflecti uidemus radios solis temporibus uespertinis serenis a fimbriis nubium roscidarum, non minori splendore, sed potius illustriori et magis glorioso, quam qui redditur a corpore lunae; neque tamen constat eas nubes coaluisse in corpus densum aquae. Etiam uidemus aerem tenebrosum pone fenestras noctu reflectere lucem candelae, non minus quam corpus densum. Tentandum etiam foret experimentum immissionis radiorum solis per foramen super flammam aliquam subfuscam et caeruleam. Sane radii aperti solis, incidentes in flammas obscuriores, uidentur eas quasi mortificare, ut conspiciantur magis instar fumi albi quam flammae. Atque haec impraesentiarum occurrunt, quae sint ex natura instantiarum crucis circa hanc rem; et meliora fortasse reperiri possunt. Sed notandum semper est, reflexionem a flamma non esse expectandam, nisi a flamma alicuius profunditatis; nam aliter uergit ad diaphanum. Hoc autem pro certo ponendum, lucem semper in corpore aequali aut excipi et transmitti, aut resilire. 6. Similiter, sit natura inquisita Motus Missilium, ueluti spiculorum, sagittarum, globulorum, per aerem. Hunc motum Schola (more suo) ualde negligenter expedit; satis habens, si eum nomine motus uiolenti a naturali (quem uocant) distinguat; et quod ad primam percussionem siue impulsionem attinet, per illud, (quod duo corpora non possint esse in uno loco, ne fiat penetratio dimensionum,) sibi satisfaciat; et de processu continuato istius motus nihil curet. At circa hanc naturam biuium est tale: aut iste motus fit ab aere uehente et pone corpus emissum se colligente, instar fluuii erga scapham aut uenti erga paleas; aut a partibus ipsius corporis non sustinentibus impressionem, sed ad eandem laxandam per successionem se promouentibus. Atque priorem illum recipit Fracastorius, et fere omnes qui de hoc motu paulo subtilius inquisiuerunt: neque dubium est, quin sint aeris partes in hac re nonnullae; sed alter motus proculdubio uerus est, ut ex infinitis constat experimentis. Sed inter caeteras, poterit esse circa hoc subiectum instantia crucis talis; quod lamina, aut filum ferri paulo contumacius, uel etiam calamus siue penna in medio diuisa, adducta et curuata inter pollicem et digitum exiliant. Manifestum enim est, hoc non posse imputari aeri se pone corpus colligenti, quia fons motus est in medio laminae uel calami, non in extremis. 7. Similiter sit natura inquisita motus ille rapidus et potens Expansionis Pulueris Pyrii in flammam; unde tantae moles subuertuntur, tanta pondera emittuntur, quanta in cuniculis maioribus et bombardis uidemus. Biuium circa hanc naturam tale est. Aut excitatur iste motus a mero corporis appetitu se dilatandi, postquam fuerit inflammatum; aut ab appetitu mixto spiritus crudi, qui rapide fugit ignem, et ex eo circumfuso, tanquam ex carcere, uiolenter erumpit. Schola autem et uulgaris opinio tantum uersatur circa priorem illum appetitum. Putant enim homines se pulchre philosophari, si asserant flammam ex forma elementi necessitate quadam donari locum ampliorem occupandi quam idem corpus expleuerat cum subiret formam pulueris, atque inde sequi motum istum. Interim minime aduertunt, licet hoc uerum sit, posito quod flamma generetur, tamen posse impediri flammae generationem a tanta mole, quae illam comprimere et suffocare queat; ut non deducatur res ad istam necessitatem de qua loquuntur. Nam quod necesse sit fieri expansionem, atque inde sequi emissionem aut remotionem corporis quod obstat, si generetur flamma, recte putant. Sed ista necessitas plane euitatur, si moles illa solida flammam supprimat antequam generetur. Atque uidemus flammam, praesertim in prima generatione, mollem esse et lenem, et requirere cauum in quo experiri et ludere possit. Itaque tanta uiolentia huic rei per se assignari non potest. Sed illud uerum; generationem huiusmodi flammarum flatulentarum, et ueluti uentorum igneorum, fieri ex conflictu duorum corporum, eorumque naturae inter se plane contrariae; alterius admodum inflammabilis, quae natura uiget in sulphure; alterius flammam exhorrentis, qualis est spiritus crudus qui est in nitro; adeo ut fiat conflictus mirabilis, inflammante se sulphure quantum potest (nam tertium corpus, nimirum carbo salicis, nil aliud fere praestat, quam ut illa duo corpora incorporet et commode uniat), et erumpente spiritu nitri quantum potest, et una se dilatante (nam hoc faciunt et aer, et omnia cruda, et aqua, ut a calore dilatentur), et per istam fugam et eruptionem interim flammam sulphuris, tanquam follibus occultis, undequaque exufflante. Poterant autem esse instantiae crucis circa hoc subiectum duorum generum. Alterum eorum corporum quae maxime sunt inflammabilia, qualia sunt sulphur, caphura, naphtha, et huiusmodi, cum eorum misturis; quae citius et facilius concipiunt flammam quam puluis pyrius, si non impediantur: ex quo liquet appetitum inflammandi per se effectum illum stupendum non operari. Alterum eorum quae flammam fugiunt et exhorrent, qualia sunt sales omnes. Videmus enim, si iaciantur in ignem, spiritum aqueum erumpere cum fragore antequam flamma concipiatur; quod etiam leniter fit in foliis paulo contumacioribus, parte aquea erumpente antequam oleosa concipiat flammam. Sed maxime cernitur hoc in argento uiuo, quod non male dicitur aqua mineralis. Hoc enim, absque inflammatione, per eruptionem et expansionem simplicem uires pulueris pyrii fere adaequat; quod etiam admixtum pulueri pyrio eius uires multiplicare dicitur. 8. Similiter sit natura inquisita, Transitoria Natura Flammae, et Extinctio eius Momentanea. Non enim uidetur natura flammea hic apud nos figi et consistere, sed singulis quasi momentis generari, et statim extingui. Manifestum enim est in flammis, quae hic continuantur et durant, istam durationem non esse eiusdem flammae in indiuiduo, sed fieri per successionem nouae flammae seriatim generatae, minime autem manere eandem flammam numero; id quod facile perspicitur ex hoc, quod, subtracto alimento siue fomite flammae, flamma statim pereat. Biuium autem circa hanc naturam tale est. Momentanea ista natura aut fit remittente se causa quae eam primo genuit, ut in lumine, sonis, et motibus (quos uocant) uiolentis; aut quod flamma in natura sua possit hic apud nos manere, sed a contrariis naturis circumfusis uim patiatur et destruatur. Itaque poterit esse circa hoc subiectum instantia crucis talis. Videmus flammas in incendiis maioribus, quam alte in sursum ascendant. Quanto enim basis flammae est latior, tanto uertex sublimior. Itaque uidetur principium extinctionis fieri circa latera, ubi ab aere flamma comprimitur et male habetur. At meditullia flammae, quae aer non contingit sed alia flamma undique circumdat, eadem numero manent, neque extinguuntur donec paulatim angustientur ab aere per latera circumfuso. Itaque omnis flamma pyramidalis est basi circa fomitem largior, uertice autem (inimicante aere, nec suppeditante fomite) acutior. At fumus angustior circa basin ascendendo dilatatur, et fit tanquam pyramis inuersa; quia scilicet aer fumum recipit, flammam (neque enim quispiam somniet aerem esse flammam accensam, cum sint corpora plane heterogenea) comprimit. Accuratior autem poterit esse instantia crucis ad hanc rem accommodata, si res forte manifestari possit per flammas bicolores. Capiatur igitur situla parua ex metallo, et in ea figatur parua candela cerea accensa; ponatur situla in patera, et circumfundatur spiritus uini in modica quantitate, quae ad labra situlae non attingat; tum accende spiritum uini. At spiritus ille uini exhibebit flammam magis scilicet caeruleam, lychnus candelae autem magis flauam. Notetur itaque utrum flamma lychni (quam facile est per colorem a flamma spiritus uini distinguere; neque enim flammae, ut liquores, statim commiscentur) maneat pyramidalis, an potius magis tendat ad formam globosam, cum nihil inueniatur quod eam destruat aut comprimat. At hoc posterius si fiat, manere flammam eandem numero, quamdiu intra aliam flammam concludatur nec uim inimicam aeris experiatur, pro certo ponendum est. Atque de instantiis crucis haec dicta sint. Longiores autem in iis tractandis ad hunc finem fuimus, ut homines paulatim discant et assuefiant de natura iudicare per instantias crucis et experimenta lucifera, et non per rationes probabiles.