[2,13,0] XIII. Tertio facienda est comparentia ad intellectum instantiarum in quibus natura, de qua fit inquisitio, inest secundum magis et minus; siue facta comparatione incrementi et decrementi in eodem subiecto, siue facta comparatione ad inuicem in subiectis diuersis. Cum enim forma rei sit ipsissima res; neque differat res a forma, aliter quam differunt apparens et existens, aut exterius et interius, aut in ordine ad hominem et in ordine ad uniuersum; omnino sequitur ut non recipiatur aliqua natura pro uera forma, nisi perpetuo decrescat quando natura ipsa decrescit, et similiter perpetuo augeatur quando natura ipsa augetur. Hanc itaque tabulam Tabulam Graduum siue Tabulam Comparatiuae appellare consueuimus. Tabula Graduum siue Comparatiuae in Calido. Primo itaque dicemus de iis quae nullum prorsus gradum caloris habent ad tactum, sed uidentur habere potentialem tantum quendam calorem, siue dispositionem et praeparationem ad calidum. Postea demum descendemus ad ea quae sunt actu siue ad tactum calida, eorumque fortitudines et gradus. [2,13,1] 1. In corporibus solidis et tangibilibus non inuenitur aliquid quod in natura sua calidum sit originaliter. Non enim lapis aliquis, non metallum, non suphur, non fossile aliquod, non lignum, non aqua, non cadauer animalis, inueniuntur calida. Aquae autem calidae in balneis uidentur calefieri per accidens, siue per flammam aut ignem subterraneum, qualis ex Aetna et montibus aliis compluribus euomitur, siue ex conflictu corporum, quemadmodum calor fit in ferri et stanni dissolutionibus. Itaque gradus caloris in inanimatis, quatenus ad tactum humanum, nullus est; ueruntamen illa gradu frigoris differunt; non enim aeque frigidum est lignum ac metallum. Sed hoc pertinet ad Tabulam Graduum in Frigido. 2. Attamen quoad potentiales calores et praeparationes ad flammam, complura inueniuntur inanimata admodum disposita, ut sulphur, naphtha, petrelaeum. 3. Quae antea incaluerunt, ut fimus equinus ex animali, aut calx, aut fortasse cinis aut fuligo ex igne, reliquias latentes quasdam caloris prioris retinent. Itaque fiunt quaedam distillationes et separationes corporum per sepulturam in fimo equino; atque excitatur calor in calce per aspersionem aquae; ut iam dictum est. 4. Inter uegetabilia non inuenitur aliqua planta siue pars plantae (ueluti lachryma aut medulla) quae sit ad tactum humanum calida. Sed tamen (ut superius dictum est) herbae uirides conclusae calescunt; atque ad interiorem tactum, ueluti ad palatum aut ad stomachum aut etiam ad exteriores partes, post aliquam moram (ut in emplastris et unguentis) alia uegetabilia inueniuntur calida, alia frigida. 5. Non inuenitur in partibus animalium, postquam fuerint mortuae aut separatae, aliquid calidum ad tactum humanum. Nam neque fimus equinus ipse, nisi fuerit conclusus et sepultus, calorem retinet. Sed tamen omnis fimus habere uidetur calorem potentialem, ut in agrorum impinguatione. Et similiter, cadauera animalium huiusmodi habent latentem et potentialem calorem; adeo ut in coemeteriis, ubi quotidie fiunt sepulturae, terra calorem quendam occultum colligat, qui cadauer aliquod recenter impositum consumit longe citius quam terra pura. Atque apud orientales traditur inueniri textile quoddam tenue et molle, factum ex auium plumagine, quod ui innata butyrum soluat et liquefaciat in ipso leuiter inuolutum. 6. Quae impinguant agros, ut fimi omnis generis, creta, arena maris, sal, et similia, dispositionem nonnullam habent ad calidum. 7. Omnis putrefactio in se rudimenta quaedam exilis caloris habet, licet non hucusque ut ad tactum percipiatur. Nam nec ea ipsa quae putrefacta soluuntur in animalcula, ut caro, caseus, ad tactum percipiuntur calida; neque lignum putre, quod noctu splendet, deprehenditur ad tactum calidum. Calor autem in putridis quandoque se prodit per odores tetros et fortes. 8. Primus itaque caloris gradus, ex iis quae ad tactum humanum percipiuntur calida, uidetur esse calor animalium, qui bene magnam habet graduum latitudinem. Nam infimus gradus (ut in insectis) uix ad tactum deprenditur; summus autem gradus uix attingit ad gradum caloris radiorum solis in regionibus et temporibus maxime feruentibus, neque ita acris est quin tolerari possit a manu. Et tamen referunt de Constantio, aliisque nonnullis qui constitutionis et habitus corporis admodum sicci fuerunt, quod acutissimis febribus correpti ita incaluerint ut manum admotam aliquantulum urere uisi sint. 9. Animalia, ex motu et exercitatione, ex uino et epulis, ex uenere, ex febribus ardentibus, et ex dolore, augentur calore. 10. Animalia, in accessibus febrium intermittentium, a principio frigore et horrore corripiuntur, sed paulo post maiorem in modum incalescunt; quod etiam faciunt a principio in causonibus et febribus pestilentialibus. [2,13,11] 11. Inquiratur ulterius de calore comparato in diuersis animalibus, ueluti piscibus, quadrupedibus, serpentibus, auibus; atque etiam secundum species ipsorum, ut in leone, miluio, homine; nam ex uulgari opinione, pisces per interiora minus calidi sunt, aues autem maxime calidae; praesertim columbae, accipitres, struthiones. 12. Inquiratur ulterius de calore comparato in eodem animali, secundum partes et membra eius diuersa. Nam lac, sanguis, sperma, oua, inueniuntur gradu modico tepida, et minus calida quam ipsa caro exterior in animali quando mouetur aut agitatur. Qualis uero gradus sit caloris in cerebro, stomacho, corde, et reliquis, similiter adhuc non est quaesitum. 13. Animalia omnia, per hyemem et tempestates frigidas, secundum exterius frigent; sed per interiora etiam magis esse calida existimantur. 14. Calor coelestium, etiam in regione calidissima atque temporibus anni et diei calidissimis, non eum gradum caloris obtinet, qui uel lignum aridissimum uel stramen uel etiam linteum ustum incendat aut adurat, nisi per specula comburentia roboretur; sed tamen e rebus humidis uaporem excitare potest. 15. Ex traditione astronomorum ponuntur stellae aliae magis, aliae minus calidae. Inter planetas enim post solem ponitur Mars calidissimus, deinde Iupiter, deinde Venus; ponuntur autem tanquam frigidi Luna et deinde omnium maxime Saturnus. Inter fixas autem ponitur calidissimus Sirius, deinde Cor Leonis, siue Regulus, deinde Canicula, etc. 16. Sol magis calefacit, quo magis uergit ad perpendiculum siue Zenith, quod etiam credendum est de aliis planetis, pro modulo suo caloris; exempli gratia, Iouem magis apud nos calefacere, cum positus sit sub Cancro aut Leone quam sub Capricorno aut Aquario. 17. Credendum est solem ipsum et planetas reliquos magis calefacere in perigaeis suis, propter propinquitatem ad terram, quam in apogaeis. Quod si eueniat ut in aliqua regione sol sit simul in perigaeo et propius ad perpendiculum, necesse est ut magis calefaciat quam in regione ubi sol sit similiter in perigaeo sed magis ad obliquum. Adeo ut comparatio exaltationis planetarum notari debeat, prout ex perpendiculo aut obliquitate participet, secundum regionum uarietatem. 18. Sol etiam, et similiter reliqui planetae calefacere magis existimantur cum sint in proximo ad stellas fixas maiores; ueluti cum sol ponitur in Leone, magis uicinus fit Cordi Leonis, Caudae Leonis, et Spicae Virginis, et Sirio, et Caniculae, quam cum ponitur in Cancro, ubi tamen magis sistitur ad perpendiculum. Atque credendum est partes coeli maiorem infundere calorem (licet ad tactum minime perceptibilem) quo magis ornatae sint stellis, praesertim maioribus. 19. Omnino calor coelestium augetur tribus modis; uidelicet ex perpendiculo, ex propinquitate siue perigaeo, et ex coniunctione siue consortio stellarum. 20. Magnum omnino inuenitur interuallum inter calorem animalium ac etiam radiorum coelestium (prout ad nos deferuntur), atque flammam, licet lenissimam, atque etiam ignita omnia, atque insuper liquores, aut aerem ipsum maiorem in modum ab igne calefactum. Etenim flamma spiritus uini, praesertim rara nec constipata, tamen potis est stramen aut linteum aut papyrum incendere; quod nunquam faciet calor animalis uel solis, absque speculis comburentibus. [2,13,21] 21. Flammae autem et ignitorum plurimi sunt gradus in fortitudine et debilitate caloris. Verum de his nulla est facta diligens inquisitio; ut necesse sit ista leuiter transmittere. Videtur autem ex flammis illa ex spiritu uini esse mollissima; nisi forte ignis fatuus, aut flammae seu coruscationes ex sudoribus animalium, sint molliores. Hanc sequi opinamur flammam ex uegetabilibus leuibus et porosis, ut stramine, scirpis, et foliis arefactis, a quibus non multum differre flammam ex pilis aut plumis. Hanc sequitur fortasse flamma ex lignis, praesertim iis quae non multum habent ex resina aut pice; ita tamen ut flamma ex lignis quae parua sunt mole (quae uulgo colligantur in fasciculos) lenior sit quam quae fit ex truncis arborum et radicibus. Id quod uulgo experiri licet in fornacibus quae ferrum excoquunt, in quibus ignis ex fasciculis et ramis arborum non est admodum utilis. Hanc sequitur (ut arbitramur) flamma ex oleo et seuo et cera, et huiusmodi oleosis et pinguibus, quae sunt sine magna acrimonia. Fortissimus autem calor reperitur in pice et resina; atque adhuc magis in sulphure et caphura, et naphtha et petrelaeo et salibus (postquam materia cruda eruperit), et in horum compositionibus, ueluti puluere tormentario, igne Graeco (quem uulgo ignem ferum uocant), et diuersis eius generibus, quae tam obstinatum habent calorem ut ab aquis non facile exstinguantur. 22. Existimamus etiam flammam, quae resultat ex nonnullis metallis imperfectis, esse ualde robustam et acrem. Verum de istis omnibus inquiratur ulterius. 23. Videtur autem flamma fulminum potentiorum has omnes flammas superare; adeo ut ferrum ipsum perfectum aliquando colliquauerit in guttas, quod flammae illae alterae facere non possunt. 24. In ignitis autem diuersi sunt etiam gradus caloris, de quibus etiam non facta est diligens inquisitio. Calorem maxime debilem existimamus esse ex linteo usto, quali ad flammae excitationem uti solemus; et similiter ex ligno illo spongioso aut funiculis arefactis qui ad tormentorum accensionem adhibentur. Post hunc sequitur carbo ignitus ex lignis et anthracibus, atque etiam ex lateribus ignitis, et similibus. Ignitorum autem uehementissime calida existimamus esse metalla ignita, ut ferrum et cuprum et caetera. Verum de his etiam facienda est ulterior inquisitio. 25. Inueniuntur ex ignitis nonnulla longe calidiora quam nonnullae ex flammis. Multo enim calidius est et magis adurens ferrum ignitum quam flamma spiritus uini. 26. Inueniuntur etiam ex illis quae ignita non sunt sed tantum ab igne calefacta, sicut aquae feruentes et aer conclusus in reuerberatoriis, nonnulla quae superant calore multa ex flammis ipsis et ignitis. 27. Motus auget calorem; ut uidere est in follibus et flatu; adeo ut duriora ex metallis non soluantur aut liquefiant per ignem mortuum aut quietum, nisi flatu excitetur. 28. Fiat experimentum per specula comburentia, in quibus (ut memini) hoc fit; ut si speculum ponatur (exempli gratia) ad distantiam spithamae ab obiecto combustibili, non tantopere incendat aut adurat quam si positum fuerit speculum (exempli gratia) ad distantiam semi spithamae, et gradatim et lente trahatur ad distantiam spithamae. Conus tamen et unio radiorum eadem sunt, sed ipse motus auget operationem caloris. 29. Existimantur incendia illa, quae fiunt flante uento forti, maiores progressus facere aduersus uentum quam secundum uentum; quia scilicet flamma resilit motu perniciore, uento remittente, quam procedit, uento impellente. 30. Flamma non emicat aut generatur, nisi detur aliquid concaui in quo flamma mouere possit et ludere; praeterquam in flammis flatuosis pulueris tormentarii, et similibus, ubi compressio et incarceratio flammae auget eius furorem. [2,13,31] 31. Incus per malleum calefit admodum; adeo ut si incus fuerit laminae tenuioris, existimemus illam per fortes et continuos ictus mallei posse rubescere, ut ferum ignitum; sed de hoc fiat experimentum. 32. At in ignitis quae sunt porosa, ita ut detur spatium ad exercendum motum ignis, si cohibeatur huiusmodi motus per compressionem fortem, statim extinguitur ignis; ueluti cum linteum ustum aut filum ardens candelae aut lampadis aut etiam carbo aut pruna ardens comprimitur per pressorium aut pedis conculcationem aut huiusmodi, statim cessant operationes ignis. 33. Approximatio ad corpus calidum auget calorem, pro gradu approximationis; quod etiam fit in lumine: nam quo proprius collocatur obiectum ad lumen eo magis est uisibile. 34. Unio calorum diuersorum auget calorem, nisi facta sit commistio corporum. Nam focus magnus et focus paruus in eodem loco nonnihil inuicem augent calorem; at aqua tepida immissa in aquam feruentem refrigerat. 35. Mora corporis calidi auget calorem. Etenim calor perpetuo transiens et emanans commiscetur cum calore praeinexistente, adeo ut multiplicet calorem. Nam focus non aeque calefacit cubiculum per moram semihorae ac si idem focus duret per horam integram. At hoc non facit lumen; etenim lampas aut candela in aliquo loco posita non magis illuminat per moram diuturnam quam statim ab initio. 36. Irritatio per frigidum ambiens auget calorem; ut in focis uidere est per gelu acre. Quod existimamus fieri non tantum per conclusionem et contractionem caloris, quae est species unionis, sed per exasperationem; ueluti cum aer aut baculum uiolenter comprimitur aut flectitur, non ad punctum loci prioris resilit, sed ulterius in contrarium. Itaque fiat diligens experimentum per baculum uel simile aliquid immissum in flammam, utrum ad latera flammae non uratur citius quam in medio flammae. 37. Gradus autem in susceptione caloris sunt complures. Atque primo omnium notandum est, quam paruus et exilis calor etiam ea corpora, quae caloris minime omnium sunt susceptiua, immutet tamen et nonnihil calefaciat. Nam ipse calor manus globulum plumbi aut alicuius metalli paulisper detentum nonnihil calefacit. Adeo facile et in omnibus transmittitur et excitatur calor, corpore nullo modo ad apparentiam immutato. 38. Facillime omnium corporum apud nos et excipit et remittit calorem aer; quod optime cernitur in uitris calendaribus. Eorum confectio est talis: accipiatur uitrum uentre concauo, collo tenui et oblongo; resupinetur et demittatur huiusmodi uitrum, ore deorsum uerso, uentre sursum, in aliud uasculum uitreum ubi sit aqua, tangendo fundum uasculi illius recipientis extremo ore uitri immissi, et incumbat paullulum uitri immissi collum ad os uitri recipientis, ita ut stare possit; quod ut commodius fiat, apponatur parum cerae ad os uitri recipientis; ita tamen ut non penitus obturetur os eius, ne ob defectum aeris succedentis impediatur motus de quo iam dicetur, qui est admodum facilis et delicatus. Oportet autem ut uitrum demissum, antequam inseratur in alterum, calefiat ad ignem a parte superiori, uentre scilicet. Postquam autem fuerit uitrum illud collocatum, ut diximus, recipiet et contrahet se aer (qui dilatatus erat per calefactionem), post moram sufficientem pro extinctione illius ascititii caloris, ad talem extensionem siue dimensionem qualis erit aeris ambientis aut communis tunc temporis quando immittitur uitrum, atque attrahet aquam in sursum ad huiusmodi mensuram. Debet autem appendi charta angusta et oblonga, et gradibus (quot libuerit) interstincta. Videbis autem, prout tempestas diei incalescit aut frigescit, aerem se contrahere in angustius per frigidum et extendere se in latius per calidum; id quod conspicietur per aquam ascendentem quando contrahitur aer, et descendentem siue depressum quando dilatatur aer. Sensus autem aeris, quatenus ad calidum et frigidum, tam subtilis est et exquisitus ut facultatem tactus humani multum superet; adeo ut solis radius aliquis, aut calor anhelitus, multo magis calor manus, super uitri summitatem positus, statim deprimat aquam manifesto. Attamen existimamus spiritum animalium magis adhuc exquisitum sensum habere calidi et frigidi, nisi quod a mole corporea impediatur et hebetetur. 39. Post aerem, existimamus corpora esse maxime sensitiua caloris ea quae a frigore recenter immutata sint et compressa, qualia sunt nix et glacies; ea enim leni aliquo tepore solui incipiunt et colliquari. Post illa sequitur fortasse argentum uiuum. Post illud sequuntur corpora pinguia, ut oleum butyrum, et similia; deinde lignum; deinde aqua; postremo lapides et metalla, quae non facile calefiunt, praesertim interius. Illa tamen calorem semel susceptum diutissime retinent; ita ut later aut lapis aut ferrum ignitum in peluim aquae frigidae immissum et demersum, per quartam partem horae (plus minus) retineat calorem, ita ut tangi non possit. 40. Quo minor est corporis moles, eo citius per corpus calidum approximatum incalescit; id quod demonstrat omnem calorem apud nos esse corpori tangibili quodammodo aduersum. 41. Calidum, quatenus ad sensum et tactum humanum, res uaria est et respectiua: adeo ut aqua tepida, si manus frigore occupetur, sentiatur esse calida; sin manus incaluerit, frigida.