[31,0] XXXI. SIRENES, SIVE VOLUPTAS. [31,1] Fabula de Sirenibus ad perniciosas illecebras uoluptatis recte, sed sensu uulgatissimo, transfertur. Nobis autem uidetur sapientia ueterum, tanquam uuae male calcatae; ex quibus licet nonnihil exprimitur, tamen potissima quaeque resident et praetermittuntur. Sirenes Acheloi et Terpsichores, unius ex Musis, filiae fuisse narrantur : eae primis temporibus alatae erant: sed inito temere cum Musis certamine uictae, alis mulctatae sunt. Ex pennis autem euulsis Musae coronas sibi fecerunt : adeo ut ab eo tempore Musae cum capitibus alatis procederent, praeter unam Sirenum matrem. Mora autem Sirenum erat in insulis quibusdam amoenis : illae uero e specula naues aduentantes cum conspicerent, cantu nauigantes primo detinebant deinde alliciebant, exceptos autem necabant. Neque simplex erat cantilena, sed singulos modis maxime naturae eorum conuenientibus captabant. Tanta autem pestis erat, ut insulae Sirenum etiam longe intuentibus alberent ex ossibus cadauerum inhumatorum. Huic malo remedium repertmm est genere et modo duplex; alterum ab Ulysse, alterum ab Orpheo : Ulysses sociis omnino aures cera obturari iussit ; ipse, cum experimentum rei facere uellet, periculum autem depellere, se ad malum nauis alligari uoluit, interminatus, ne quis eum, li¢et rogatus, solueret : Orpheus uero, missis huiusmodi uinculis, clara uoce deorum laudes cantans ad lyram, uoces Sirenum retudit, et extra omne periculum fuit. [31,2] Fabula ad mores pertinet, atque minime obscura sane, nec tarnen inelegans parabola uidetur. Voluptates ex copia rerum ac affluentia ; atque, ex hilaritate : siue exultatione animi proueniunt : illae olim primis ipsis illecebris subito, et tanquam alatae, mortales rapere solebant. Doctrina autem et eruditio hoc saltem effecit, ut animus humanus se nonnihil cohibeat, et exitum rei secum perpendat ; itaque alas uoluptatibus detraxit. Hoc autem in Musarum decus et honorem egregium cessit : postquam enim philosophiam contemptum uoluptatum inducere posse nonnullorum exemplo patuit; statim res sublimis uisa est, quae animam ueluti humo affixam attollat et euehat, et hominum cogitationes (quae in capite uigent) pennatas et ueluti aethereas faciat. Sola Sirenum mater pedestris, et sine alis mansit ; ea proculdubio nil aliud est, quam doctrinae leues et ad iucunditatem inuentae et adhibitae ; quales uidentur Petronio illi in pretio fuisse, qui postquam sententiam mortis accepisset, in ipsis atriis mortis delicias quaesiuit, cumque etiam literas in solatium adhibere uellet, nil (inquit Tacitus) legit eorum, quae ad constantiam faciunt, sed leues uersus. Ex hoc genere est illud : "Viuamus, mea Lesbia, atque amemus, Rumoresque senum seueriorum Omnes unius aestimemus assis". Et illud : Iura senes norint, et quid sit fasque nefasque Inquirant tristes, legumque examina seruent. [31,3] Huiusmodi enim doctrinae alas Musarum coronis rursus detrahere, et Sirenibus restituere uelle uidentur. Habitare autem perhibentur Sirenes in insulis, quia uoluptates fere secessus quaerunt, atque hominum coetus saepe uitant : Sirenum autem cantus omnibus decantatus est, eiusque pernicies et artificium uarium : itaque interprete haec non egent. Illud magis acutum de ossibus ueluti cliuis albentibus e longinquo uisis : ex quo illud significatur, exempla calamitatum, licet clara et conspicua, contra uoluptatum corruptelas non multum proficere. Restat de remediis parabola, non abstrusa ea quidem, sed tamen prudens et nobilis. Proponuntur enim mali tam callidi, et tam uiolenti, remedia tria: duo a philosophia; tertium a religione. Atque primus effugii modus est, ut quis principiis obstet, atque omnes occasiones, quae animum tentare et solicitare possint, sedulo deuitet : id quod obturatio illa aurium denotat ; atque hoc remedium ad animos mediocres et plebeios necessario adhibetur, tanquam ad comites Ulyssis. Animi autem celsiores etiam uersari inter medias uoluptates possunt, si decreti constantia se muniant : quin et per hoc, uirtutis suae experimentum magis exquisitum capere gaudent; etiam uoluptatum ineptias et insanias perdiscunt, potius contemplantes quam obsequentes : quod et Salomon de se professus est, cum enumerationem uoluptatum, quibus diffluebat, ea sententia claudat : "Sapientia quoque perseuerauit mecum". Itaque huiusmodi heroës inter maximas uoluptatum illecebras se immobiles praestare, atque in ipsis earum praecipitiis se sustinere queant ; tantum, ad Ulyssis exemplum, interdictis perniciosis suorum consiliis et obsequiis, quae animum maxime omnium labefactare et soluere possint. Praestantissimum autem in omni genere est remedium Orphei; qui laudes deorum cantans et reboans, Sirenum uoces confudit et summouit : meditationes enim rerum diuinarum uoluptates sensus non tantum potestate, sed etiam suauitate, superant.