[19,0] XIX. DAEDALUS, SIVE MECHANICUS. [19,1] SAPIENTIAM atque industriam mechanicam, atque in illa artificia illicita, et ad prauos usus detorta, antiqui adumbrauerunt sub persona Daedali, uiri ingeniosissimi, sed execrabilis : hic ob condiscipulum et aemulum occisum exulauerat, gratus tamen in exilio regibus et ciuitatibus erat, atque multa quidem et egregia opera tam in honorem deorum, quam ad exornationem et magnificentiam urbium et locorum publicorum exstruxerat et effinxerat; sed tamen nomen eius maxime celebratur ob illicita. Fabricam enim libidini Pasiphaës subministrauit, ut cum tauro misceretur; adeo ut ab huius uiri scelerata industria et ingenio pernicioso monstrum illud Minotaurus, pubem ingenuam deuorans, ortum traxerit infelicem ac infamem. Atque ille malum malo tegens et cumulans, ad securitatem huius pestis labyrinthum excogitauit et exstruxit : opus fine et detestatione nefarium, artificio insigne et praeclarum : ac postea rursus, ne malis artibus tantum innotesceret; atque ut scelerum remedia (non solum instrumenta) ab eodem peterentur ; etiam consilii ingeniosi auctor erat de filo, per quod errores labyrinthi retexerentur. Hunc Daedalum Minos magna cum seueritate atque diligentia et inquisitione persecutus est ; ille tamen semper et perfugia et effugia reperiebat. Postremo cum uolandi peritiam filium Icarum edocuisset, ille nouitius, et artem ostentans, a coelo in aquam decidit. [19,2] Parabola uidetur esse eiusmodi. In ipso introitu eius ea, quae apud excellentes artifices excubat, et miris modis dominatur, inuidia notatur; nullum enim genus hominum ex inuidia, eaque acerba, et tanquam interneciua, magis laborat. Accedit nota de genere poenae inflicto minus politice et prouide : ut Daedalus exulet. Etenim opifices praeclari id habent, ut apud omnes fere populos sint acceptissimi : adeo ut exilium praestanti artifici uix supplicii loco sit. Nam aliae uitae conditiones et genera extra patriam non facile florere possunt. Artificum autem admiratio propagatur et augetur apud exteros et peregrinos, cum insitum animis hominum sit illud, ut populares suos, quoad opificia mechanica, in minori pretio habeant. [19,3] De usu autem artium mechanicarum, quae sequuntur, manifesta sunt ; multum enim illis debet uita humana, cum plurima et ad religionis apparatum, et ad ciuilium decus, et ad uniuersae uitae culturam, ex illarum thesauris collata sint : ueruntamen ex eodem fonte emanant instrumenta libidinis, atque etiam instrumenta mortis. Missa enim arte lenonum, uenena quaesitissima, atque tormenta bellica, atque huiusmodi pestes (quae mechanicis inuentis debentur), probe nouimus, quantum Minotaurum ipsum saeuitia et pernicie superarint. [19,4] Pulcherrima autem allegoria est de labyrintho, qua natura generalis mechanicae adumbratur. Omnia enim mechanica, quae magis sunt ingeniosa et accurata, instar labyrinthi censeri possint ; propter subtilitatem, et uariam implicationem, et obuiam similitudinem, quae uix ullo iudicio, sed tantum experientiae filo regi et discriminari possunt. Nec minus apte adiicitur, quod idem ille, qui labyrinthi errores inuenit, etiam fili commoditatem monstrauit ; sunt enim artes mechanicae, ueluti usus ambigui, atque faciunt et ad nocumentum, et ad remedium, et fere uirtus earum seipsam soluit et retexit. Artificia autem illicita, atque adeo artes ipsas saepius persequitur Minos ; hoc est, leges, quae illas damnant et earum usum populis interdicunt. Nihilominus illae occultantur et retinentur, et ubique et latebras et receptum habent ; quod et bene notatum est in re non multum dissimili a Tacito suis temporibus, de mathematicis et genethliacis, "genus" (inquit) "hominum, quod in ciuitate nostra semper et retinebitur et uetabitur". Et tamen artes illicitae et curiosae cuiuscunque generis tractu temporis, cum fere quae polliceantur non praestant (tanquam Icari de coelo), de existimatione sua decidunt et in contemptum ueniunt, et nimia ipsa ostentatione pereunt. Et certe si uerum omnino dicendum est, non tam feliciter legum fraenis coercentur, quam coarguuntur ex uanitate propria.