[1,0] I. Cassandra, siue Parrhesia. [1,1] Narrant Cassandram ab Apolline adamatam fuisse, atque uariis artificiis eius desideria elusisse, spes nihilominus fouisse quousque donum diuinationis ab eo extorsisset, tum uero, nactam quod ab initio dissimulatione sua quaesiuisset, preces eius aperte reiecisse; illum, quum quod temere largitus erat nullo modo reuocare posset et tamen uindicta arderet, nec foeminae callidae ludibrio esse uellet, muneri suo poenam addidisse, ut illa quidem uera semper praediceret, sed nemo ei crederet : itaque uaticiniis eius ueritas adfuit, fides defuit; quod illa perpetuo experta est, etiam in excidio patriae suae, de qua saepius monuerat, nemine auscultante aut credente. [1,2] Fabula de intempestiua et inutili libertate consiliorum et monitorum conficta uidetur. Qui enim ingenio sunt peruicaci et aspero, nec se Apollini , id est, deo harmoniae, subrnittere uolunt, ut rerum modos et mensuras, sermonumque ueluti tonos acutos et graues, aurium etiam magis peritarum et magis uulgarium differentias, tempora denique tum loquendi, tum silendi, ediscant et obseruent; licet siut prudentes et liberi, et consilia afferant sana et bona ; nunquam tamen fere suasu et impetu suo proficiunt, neque ad res tractandas efficaces sunt, sed potius exitium eis apud quos se ingerunt, maturant, et tum demum post calamitatem et euentum ut uates et in longum prospicientes celebrantur. Atque huius rei exemplum eminet in M. Catone Uticensi. Ille enim interitum patriae, et tyrannidem primo ex conspiratione, deinde ex contentione Caesaris cum Pompeio sequutam, diu ante, tanquam e specula praeuidit, et tanquam ex oraculo praedixit; sed nil profecit interim, uerum obfuit potius, et mala patriae accelerauit. Id quod prudenter aduertit, et eleganter describit M. Cicero, quum ad amicum ita scribat : « Cato optime sentit, sed nocet interdum reipublicae ; loquitur enim tanquam in republica Platonis, non tanquam in faece Romuli. »