[8,3c] APHORISMUS 31. Exempla in consilium adhibentur, non utique iubent aut imperant. Igitur ita regantur, ut authoritas praeteriti temporis flectatur ad usum praesentis. Atque de Informatione ab Exemplis, ubi Lex deficit, haec dicta sint. Iam dicendum de Curiis Praetoriis et Censoriis. De Curiis Praetoriis et Censoriis. ' APHORISMUS 32. Curiae sunto et iurisdictiones, quae statuant ex arbitrio boni uiri et discretione sana, ubi legis norma deficit. Lex enim (ut antea dictum est) non sufficit casibus ; sed ad ea quae plerunque accidunt aptatur. Sapientissima autem res Tempus (ut ab antiquis dictum est), et nouorum casuum quotidie author et inuentor. APHORISMUS 33. Interueniunt autem noui casus, et in Criminalibus, qui poena indigent ; et in Ciuilibus, qui auxilio. Curias quae ad priora illa respiciunt, Censorias ; quae ad posteriora, Praetorias appellamus. APHORISMUS 34. Habento Curiae Censoriae iurisdictionem et potestatem, non tantum noua delicta puniendi, sed etiam poenas a legibus constitutas pro delictis ueteribus augendi ; si casus fuerint odiosi et enormes, modo non sint capitales. Enorme enim tanquam nouum est. APHORISMUS 35. Habeant similiter Curae Praetoriae potestatem, tam subueniendi contra rigorem Legis, quam supplendi defectum Legis. Si enim porrigi debet remedium ei quem lex praeteriit ; multo magis ei quem uulnerauit. APHORISMUS 36. Curiae istae Censoriae et Praetoriae omnino intra casus enormes et extraordinarios se continento ; nec iurisdictiones ordinarias inuadunto ; ne forte tendat res ad supplantationem legis, magis quam ad supplementum. APHORISMUS 37. Iurisdictiones istae in Supremis tantum Curiis residento, nec ad Inferiores communicantor. Parum enim abest a potestate leges condendi, potestas eas supplendi aut extendendi aut moderandi. APHORISMUS 38. At Curiae illae uni uiri ne committantur, sed ex pluribus constent. Nec decreta exeant cum silentio ; sed iudices sententiae suae rationes adducant, idque palam atque astante corona ; ut quod ipsa potestate sit liberum, fama tamen et existimatione sit circumscriptum. APHORISMUS 39. Rubricae Sanguinis ne sunto ; nec de capitalibus, in quibuscunque curiis, nisi ex lege nota et certa pronunciato. Indixit enim mortem Deus ipse prius ; postea inflixit. Nec uita eripienda nisi ei qui se in suam uitam peccare prius nosset. APHORISMUS 40. In Curiis Censoriis calculum tertium dato ; ut iudicibus non imponatur necessitas aut absoluendi aut condemnandi ; sed etiam ut non liquere pronunciare possint. Etiam censoria non tantum poena, sed et nota esto ; scilicet quae non infligat supplicium, sed aut in admonitionem desinat, aut reos ignominia leui et tanquam rubore castiget. APHORISMUS 41. In Curiis Censoriis, omnium magnorum criminum et scelerum actus inchoati et medii puniuntor ; licet non sequatur effectus consummatus ; isque sit earum curiarum usus uel maximus ; cum et seueritatis intersit, initia scelerum puniri; et clementiae, perpetrationem eorum (puniendo actus medios) intercipi. APHORISMUS 42. Cauendum inprimis, ne in Curiis Praetoriis praebeatur auxilium in casibus quos lex non tam omisit, quam pro leuibus contempsit, aut pro odiosis remedio indignos iudicauit. APHORISMUS 43. Maxime omnium interest Certitudinis Legum (de qua nunc agimus), ne Curiae Praetoriae intumescant et exundent in tantum, ut praetextu rigoris legum mitigandi, etiam robur et neruos iis incidant aut laxent; omnia trahendo ad arbitrium. APHORISMUS 44. Decernendi contra Statutum Expressum, sub ullo aequitatis praetextu, Curiis Praetoriis ius ne esto. Hoc enim si fieret, Iudex prorsus transiret in Legislatorem, atque omnia ex arbitrio penderent APHORISMUS 45. Apud nonnullos receptum est, ut iurisdictio quae decernit secundum aequum et bonum, atque illa altera quae procedit secundum ius strictum, iisdam curiis deputentur ; apud alios autem, ut diuersis. Omnino placet curiarum separatio. Neque enim seruabitur distinctio casuum, si fiat commixtio iurisdictionum ; sed Arbitrium Legem tandem trahet. APHORISMUS 46. Non sine causa in usum uenerat apud Romanos Album Praetoris, in quo praescripsit et publicauit quomodo ipse ius dicturus esse. Quo exemplo, iudices in Curiis Praetoriis regulas sibi certas (quantum fieri potest) proponere easque publice affigere debent. Etenim optima est lex, quae minimum relinquit arbitrio iudicis; optimus iudex, qui minimum sibi. Verum de Curiis istis fusius tractabimus, cum ad locum de Iudiciis ueniemus; obiter tantum iam locuti de iis, quatenus expediant et suppleant Omissa a Lege. De Retrospectione Legum. APHORISMUS 47. Est et aliud genus Supplementi Casuum Omissorum, cum lex legem superuenit, atque simul casus omissos trahit. Id fit in legibus siue statutis quae retrospiciunt, ut uulgo loquuntur ; cuius generis leges raro et magna cum cautione sunt adhibendae. Neque enim placet Ianus in Legibus. APHORISMUS 48. Qui uerba aut sententiam legis captione et fraude eludit et circumscribit, dignus est qui etiam a lege sequente innodetur. Igitur in casibus fraudis et euasionis dolosae, iustum est ut leges retrospiciant, atque alterae alteris in subsidiis sint ; ut qui dolos meditatur et euersionem legum praesentium, saltem a futuris metuat. APHORISMUS 49. Leges quae actorum et instrumentorum ueras intentiones contra formularum aut solennitatum defectus roborant et confirmant, rectissime praeterita complectuntur. Legis enim quae retrospicit, uitium uel pra:cipuum est quod perturbet. At huiusmodi leges confirmatoriae ad pacem et stabilimentum eorum quae transacta sunt spectant. Cauendum tamen est, ne conuellantur res iudicatae. APHORISMUS 50. Diligenter attendendum, ne eae leges tantum ad praeterita respicere putentur, quae ante-acta infirmant ; sed et eae quae futura prohibent et restringunt, cum praeteritis necessario connexa. Veluti, si quae lex artificibus aliquibus interdicat, ne mercimonia sua in posterum uendant ; haec sonat in posterum, sed operatur in praeteritum ; neque enim illis alia ratione uictum quaerere iam integrum est. APHORISMUS 51. Lex Declaratoria omnis, licet non habet uerba de praeterito, tamen ad praeterita, ipsa ui declarationis, omnino trahitur. Non enim tum incipit interpretatio cum declaratur, sed efficitur tanquam contemporanea ipsi legi. Itaque Leges Declaratorias ne ordinato, nisi in casibus ubi leges cum iustitia retrospicere possint. Hic uero eam partem absoluimus, quae tractat de Incertitudine Legum ubi inuenitur lei nulla. Iam dicendum est de altera illa parte, ubi scilicet lex extat aliqua, sed perplexa et obscura. De Obscuritate Legum. APHORISMUS 52. Obscuritas Legum a quatuor rebus originem ducit ; uel ab accumulatione legum nimia, praesertim admixtis obsoletis ; uel a descriptione earum ambigua aut minus perspicua et dilucida ; uel a modis enucleandi iuris neglectis aut non bene institutis ; uel denique a contradictione et uacillatione iudiciorum. De Accumulatione Legum nimia. APHORISMUS 53. Dicit Propheta ; Pluet super eos laqueos. Non sunt autem peiores laquei quam laquei legum, praesertim poenalium ; si numero immensae, et temporis decursu inutiles, non lucernam pedibus praebeant, sed retia potius obiiciant. APHORISMUS 54. Duplex in usum uenit Statuti Noui condendi ratio. Altera statuta priora circa idem subiectum confirmat et roborat; dein nonnulla addit aut mutat. Altera abrogat et delet cuncta quae ante ordinata sunt, et de integro legem nouam et uniformem substituit. Placet posterior ratio. Nam ex priore ratione ordinationes deueniunt complicatae et perplexae ; et quod instat agitur sane, sed Corpus Legum interim redditur uitiosum. In posteriore autem, maior certe est adhibenda diligentia, dum de lege ipsa deliberatur; et anteacta scilicet euoluenda et pensitanda antequam lex feratur ; sed optime procedit per hoc legum concordia in futurum. APHORISMUS 55. Erat in more apud Athenienses, ut contraria legum capita (quae Anti-Nomias uocant) quotannis a sex uiris examinarentur ; et quae reconciliari non poterant proponerentur populo, ut de illis certum aliquid statueretur. Ad quorum exemplum, ii qui potestatem in singulis politiis legum condendarum habent, per triennium, aut quinquennium, aut prout uidebitur, Anti-Nomias retractando. Eae autem a uiris ad hoc delegatis prius inspiciantur et praeparentur, et demum Comitiis exhibeantur ; ut quod placuerit, per suffragia stabiliatur et figatur.