[8,0] FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITI8 SANCTI ALBANI, DE DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM LIBER OCTAVUS. AD REGEM SUUM. [8,1] CAPUT I. Partitio Doctrinae Ciuilis in Doctrinam de Conuersatione, Doctrinam de Negotiis, et Doctrinam de Imperio siue Republica. VETUS est narratio (Rex Optime) conuenisse complures philosophos solenniter coram legato regis exteri, atque singulos pro uirili parte sapientiam suam ostentasse, ut haberet legatus quae referret de mirabili sapientia Graecorum. Unus tamen ex eorum numero silebat, et nihil adducebat in medium ; adeo ut legatus ad eum conuersus diceret, "Tu uero quid habes quod referam" ? Cui ille: "Refer" (inquit) "regi tuo te inuenisse apud Graecos aliquem qui tacere sciret". Equidem oblitus eram in hac artium synopsi Artem Tacendi interserere ; quam tamen (quoniam plerumque desideretur) exemplo iam proprio docebo. Etenim, cum me tandem ordo rerum ad illud deduxerit, ut paulo post de Arte Imperii tractandum sit ; cumque ad tantum regem scribam, qui perfectus adeo in ea arte sit magister, ipsamque ab incunabulis suis hauserit; nec omnino immemor esse possim, qualem apud Maiestatem tuam locum sustinuerim ; consentaneum magis existimaui meipsum tacendo de hac re, apud Maiestatem tuam, quam scribendo, probare. Cicero uero non solum artis, uerum etiam eloquentiae cuiusdam, quae in tacendo reperiatur, meminit. Cum enim sermones nonnullos suos, cum alio quodam ultro citroque habitos, in epistola quodam ad Atticum commemorasset, sic scribit : "Hoc loco sumpsi aliquid de tua eloquentia, nam tacui". Pindarus uero (cui illud peculiare est, animos hominum inopinato sententiola aliqua mirabili, ueluti uirgula diuina, percutere) huiusmodi quidpiam eiaculatur : "Interdum magis afficiunt non dicta quam dicta". In hac parte igitur, tacere, aut (quod silentio proximum est) breuis admodum esse, decreui. Verum, antequam ad Artes Imperii perueniam, haud pauca de aliis Doctrinae Ciuilis portionibus sunt praemittenda. Scientia Ciuilis uersatur circa subiectum quod caeterorum omnium maxime est materiae immersum, ideoque difficillime ad axiomata reducitur. Sunt tamen nonnulla quae hanc difficultatem leuant. Primo enim, quemadmodum Cato ille Censorius de Romanis suis dicere solitus est, "Ouibus eos similes esse, quarum gregem integrum minore quis molestia ageret quam unam aliquam; quoniam si paucas ex grege ut rectam ineant uiam propellere possis, caeterae ultro sequentur"; similiter, hoc quidem respectu, Ethicae munus est quodammodo illo Politicae difficilius. Secundo, proponit sibi Ethica ut animus bonitate interna imbuatur et cumuletur ; at Ciuilis Scientia nihil amplius postulat, praeter bonitatem externam : haec enim ad societatem sufficit. Itaque non raro accidit, ut regimen sit bonum, tempora mala; siquidem in Sacra Historia illud non semel occurrit (cum de regibus bonis et piis narretur), "Sed adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrem suorum". {Saint Paul, II Corinthiens, XX, 33} Itaque et hoc quoque respectu duriores partes sunt Ethicae. Tertio, hoc habent respublicae, ut tanquam machinae grandiores tardius moueantur, nec sine magno molimine ; unde haud tam cito labefactantur. Sicut enim in AEgypto septem anni fertiles steriles septem suatentarunt; ita in rebuspublicia priorum temporum bona institutio efficit ut sequentium errores non statim perniciem inferant. At singulorum hominum decreta et mores magis subito subuerti solent. Hoc denique Ethicam grauat, Politicae succurrit. Scientia Ciuilis tres habet partes, iuxta tres societatis actiones summarias; Doctrinam de Conuersatione, Doctrinam de Negotiis, et Doctrinam de Imperio siue Republica. Tria siquidem sunt Bona, quae ex Societate Ciuili homines sibi parare expetunt; solamen contra Solitudinem; adiumentum in Negotiis ; et protectio contra Iniurias. Suntque istae tres prudentiae plane inter se diuersae, et saepenumero disiunctae; Prudentia in Conuersando; Prudentia in Negotiando; et Prudentia in Gubernando. Enimuero, quod ad Conuersationem attinet, illa certe affectata esse non debet, at multo minus neglecta; cum prudentia in eius moderamine et decus quoddam morum in seipsa prae se ferat, et ad negotia tam publica quam priuata commode administranda plurimum iuuet. Etenim sicut actio oratori tanti habetur (licet sit externum quiddam) ut etiam illis alteris partibus, quia grauiores et interiores uidentur, anteponatur; eodem fere modo in uiro ciuili, Conuersatio eiusque regimen (utcunque in exterioribus occupetur) si non summum, at certe eximium locum inuenit. Quale enim pondus habet Vultus ipse, eiusque oompositio? Recte poeta : "Nec uultu destrue uerba tuo". Poterit enim quis uim orationis Vultu labefactare, et plane prodere. Quin et Facta, non minus quam Verba, Vultu pariter destrui possint, si Ciceroni credamus; qui, cum fratri affabilitatem commendaret erga prouinciales, non in hoc eam potissimum sitam dixit, ut aditus praeberet ad se faciles, nisi etiam uultu ipso comiter accedentes exciperet; "Nil interest habere ostium apertum, uultum clausum". Videmus quoque Atticum, sub primum Ciceronis cum Caesare congressum, bello adhuc feruente, diligenter et serio Ciceronem per epistolam monuisse de Vultu et Gestu ad dignitatem et grauitatem componendis. Quod si tantum possit Oris et Vultus solius moderatio, quanto magis Sermo familiaria, et alia quae ad Conuersationem pertinent? Atque sane summa et compendium decori et elegantiae morum in hoc fere sita sunt, ut quasi aequa lance et propriam dignitatem et aliorum metiamur et tueamur; quod etiam non male expressit T. Liuius (licet alii rei intentus) eo personae eharactere : "Ne (inquit) aut arrogans uidear, aut obnoxius; quorum alterum est alienae libertatis obliti, alterum suae". Ex contraria uero parte, si Urbanitati et elegantiae morum externae impensius studeamus, transeunt illae in affectationem quandam deformem et adulterinam ; "Quid enim deformius, quam scenam in uitam transferre"? Quinetiam, licet in excessum illum uitiosum minime prolabantur, temporis tamen nimium in huiusmodi leuiculis absumitur; animusque ad curam ipsarum, magis quam oportet, deprimitur. Ideoque sicut in academiis adolescentes literarum studiosi, at sodalium congressibus plus satis indulgentes, moneri soleant a praeceptoribus, "Amicos esse fures temporis"; sic certe assidua ista in Conuersationis decorum animi intentio magnum grauioribus meditationibus furtum facit. Deinde, qui primas adeo in Urbanitate obtinent et ad hanc rem unam quasi nati uidentur, hoc fere habent, ut sibi ipsis in illa sola complaceant, et ad uirtutes solidiores et celsiores uix unquam aspirent; quando e contra, qui sibi in hac parte defectus sunt conscii, decus ex bona existimatione quaerunt; ubi enim adest bona existimatio, omnia fere decent; ubi uero illa deficit, tum demum a commoditate morum atque Urbanitate subsidium petendum est. Porro, ad res gerendas uix grauius aut frequentius reperias impedimentum, quam huiusce decori externi curiosam nimis obseruationem; atque illud alterum, quod huic ipsi inseruit; nimirum anxiam temporis atque opportunitatum electionem. Egregie enim Salomon: "Qui respicit ad uentos, non seminat; qui respicit ad nubes, non metit" : creanda siquidem nobis est opportunitas, ssepius quam opperienda. Ut uerbo dicamus, urbana ista morum compositio ueluti uestis animi est, et proinde uestis commoditates referre debet. Primum enim tafia esse debet, ut sit in usu communi; rursus, ut non sit nimis delicata aut sumptuosa; deinde ita conficienda, ut si qua sit in animo uirtus, eam exhibeat maxime conspicuam ; si qua deformitas, eandem suppleat et occultet ; postremo, et super omnia, ne sit nimis arcta, atque ita animum angustiet ut eiusdem motus in rebus gerendis cohibeat et impediat. Verum haec pars Scientiae Ciuilis de Conuersatione eleganter profecto a nonnullis tractata est, neque ullo modo tanquam Desiderata reponi debet.