[7,2] CAPUT II. Partitio Boni Indiuidualis, uel Suitatis, in Bonum Actiuum, et Bonum Passiuum. Partitio Boni Passiui in Bonum Conseruatiuum, et Bonum Perfectiuum. Partitio Boni Communionis in Officia Generalia, et Respectiua. REPETAMUS igitur iam et persequamur primum Bonum Indiuiduale, et Suitatis. Illud partiemur in Bonum Actiuum, et Bonum Passiuum. Etenim haec quoque differentia Boni (non absimilis certe illis appellationibus quae Romanis in Oeconomicis erant familiares, "Promi" scilicet et "Condi") in uniuersa rerum natura impressa reperitur; praecipue autem se prodit in duplici rerum creatarum appetitu; altero se Conseruandi et Muniendi, altero se Multiplicandi et Propagandi. Atque hic posterior, qui Actiuus est et ueluti "Promus", potentior uidetur et dignior; ille autem prior, qui Passiuus est et ueluti "Condus", inferior censeri potest. Etenim in uniuersitate rerum natura coelestis praecipue Agens est, at natura terrestris Patiens. Etiam in delectationibus animantium maior uoluptas est generandi, quam pascendi. In oraculis quoque diuinis pronunciatur "Beatius esse dare, quam accipere". Quin et in uita communi nemo inuenitur ingenio tam molli et effoeminato, quin pluris faciat, aliquid quod ei in uotis erat perficere et ad exitum perducere, quam sensualitatem aliquam aut delectamentum. Atque ista quidem Boni Actiui praeeminentia in immensum exaltatur ex intuitu conditionis humanae, quod sit et mortalis et fortunae ictibus exposita. Nam si in uoluptatibus hominum posset obtineri perpetuitas atque certitudo, magnum pretium eis accederet propter securitatem et moram. Quandoquidem autem uidemus huc rem recidere, "Magni aestimamus mori tardius"; et "Ne glorieris de crastino; nescis partum diei"; mirum minime est, si omni contentione feramur ad ea quae temporis iniurias non reformident. Ea uero nulla esse possunt, praeter opera nostra; sicut dicitur, "Opera eorum sequuntur eos". Est et altera praeeminentia Boni Actiui haud exigua, et indita et sustentata ex eo affectu qui humanae naturae, ut comes indiuiduus, lateri adhaeret; amor scilicet nouitatis aut uarietatis. Ille uero in sensuum uoluptatibus (quae Boni Passiui pars sunt uel maxima) angustus admodum est, nec Iatitudinem habet aliquam insignem : "Cogita quamdiu eadem feceris ; cibus, somnus, ludus ; per hunc circulum curritur; mori uelle non tantum fortis, aut miser, aut prudens, sed etiam fastidiosus potest". At in actis uitae nostrae et institutis et ambitionibus insignis est uarietas ; eaque multa cum uoluptate percipitur, dum inchoamus, progredimur, interquiescimus, regredimur ut uires augeamus, appropinquamus, denique obtinemus, et huiusmodi ; ut uere admodum dictum sit, "Vita sine proposito languida et uaga est". Quod simul et prudentibus et stultissimis competit, ut ait Salomon, "Pro desiderio quaerit cerebrosus, omnibus immiscet se". Quinetiam uidemus reges potentissimos, ad quorum nutum quaecunque sensibus grata sunt parari possent, nihilominus procurasse sibi interdum desideria humilia et inania (quemadmodum cithara fuit Neroni, gladiatoria Commodo, Antonino aurigatio, et alia aliis), quae tamen ipsis fuerint omni affluentia uoluptatum sensualium potiora. Tanto uoluptatem maiorem affert ut aliquid agamus, quam ut fruamur. Illud interim paulo attentius notandum est, Bonum Actiuum Indiuiduale a Bono Communionis prorsus differre, quanquam nonnunquam ambo coincidant. Quamuis enim Bonum istud Indiuiduale Actiuum saepe opera beneficentiae (quae ex Virtutibus Communionis est) pariat et producat ; illud tamen interest, quod illa opera ab hominibus plurimis fiant non animo alios iuuandi aut beandi, sed plane propter se, atque potentiam et amplitudinem propriam. Id quod optime cernitur, quando Bonum Actiuum in aliquid impingit, quod sit Bono Communionis contrarium. Siquidem gigantea illa animi conditio, qua abripiuntur magni isti orbis terrarum perturbatores, (qualis fuit L. Sylla, et plurimi alii, licet in modulo longe minore, qui uidentur ad hoc anhelare, ut omnes felices et aerumnosi sint prout sibi fuerint amici uel inimici, atque ut mundus tanquam ipsorum praeferat imaginem; quae uera est Theomachia); haec inquam ipsa aspirat ad Bonum Actiuum Indiuiduale, saltem Apparens, etsi a Bono Communionis omnium maxime recedat. At Bonum Passiuum partiemur in Bonum Conseruatiuum, et Bonum Perfectiuum. Etenim inditus est unicuique rei triplex appetitus, quatenus ad Bonum Suitatis, siue Indiuidui. Primus, ut se conseruet; secundus, ut se perficiat; tertius, ut se multiplicet siue diffundat. Atque hic postremus appetitus ad Bonum Actiuum refertur, de quo iam modo diximus. Supersunt igitur reliqua tantum duo, quae diximus, Bona ; ex quibus praecellit Perfectiuum. Minus enim quiddam est, conseruare rem in suo statu; maius uero, eandem ad naturam sublimiorem euehere. Reperiuntur siquidem per res uniuersas naturae aliquae nobiliores, ad quarum dignitatem et excellentiam naturae inferiores aspirant, ueluti ad origines et fontes suos. Sic de hominibus, non male cecinit ille : "Igneus est ollis uigor, et caelestis origo". Homini enim, assumptio aut approximatio ad diuinam aut angelicam naturam est formae sue perfectio. Cuius quidem Boni Perfectiui praua et praepostera imitatio pestis est ipsa uitae humanae, et turbo quidam rapidus qui omnia abripit et subuertit; nimirum, dum homines, exaltationis uice formalis atque essentialis, coeca ambitione aduolent ad exaltationem tantummodo localem. Quemadmodum enim aegri, remedium mali sui non inuenientes, de loco in locum corpus agitant et uoluunt, quasi ex mutatione loci a seipsis abscedere et internum malum effugere possint; eodem modo euenit in ambitione, ut homines, simulacro quodam falso naturae suae exaltandae abrepti, nihil aliud adipiscantur quam loci quandam celsitudinem et fastigium. Bonum uero Conseruatiuum nihil aliud est, quam receptio et fruitio rerum nature nostrae congruentium. Hoc uero Bonum, licet maxime sit simplex et natiuum, tamen ex Bonis uidetur mollissimum atque infimum. Quin et hoc ipsum Bonum recipit differentiam nonnullam ; circa quam partim uacillauit iudicium hominum, partim omissa est inquisitio. Boni siquidem Fruitionis, siue, quod uulgo dicitur, Iucundi, dignitas et commendatio aut in Sinceritate fruitionis sita est, aut in eiusdem Vigore; quorum alterum inducit et praestat AEqualitas, alterum autem Varietas et Vicissitudo ; alterum minorem habet mixturam Mali, alterum impressionem magis fortem et uiuidam Boni. Caeterum horum utrum melius, ambigitur ; dein, num natura humana utrunque simul apud se retinere possit, non inquiritur. Atque quantum ad id de quo ambigitur, uentilari coepit illa controuersia inter Socratem et sophistam quendam. Ac Socrates quidem asserebat, "Felicitatem sitam esse in animi pace constante et tranquillitate" ; sophista uero in hoc, "ut quis multum appetat, et multum fruatur". Quin et ab argumentis delapsi sunt ad conuitia; dicente sophista "Felicitatem Socratis stipitis uel lapidis esse fcelicitatem"; e contra Socrate, "sophistae Felicitatem, felicitatem esse scabiosi, qui perpetuo pruriret et scalperet". Neque tamen desunt utrique sententiae sua firmamenta. Nam Socrati assentitur uel Epicuri schola ipsa, quae uirtutis ad felicitatem partes esse maximas non diffiteatur. Quod si ita sit, certo certius est uirtutis maiorem esse usum in perturbationibus sedandis, quam in rebus cupitis adipiscendis. Sophistae autem nonnihil suffragari uidetur assertio illa cuius a nobis mentio modo facta est, quod uidelicet Bonum Perfectiuum Bono Conseruatiuo sit superius; quippe quia cupitarum rerum adeptiones naturam uideantur sensim perficere ; quod licet uere non faciant, tamen et motus ipse in circulo apeciem nonnullam prae se fert Motus Progressiui. At secunda quaestio (num, scilicet, natura humana non possit et animi tranquillitatem et fruendi uigorem simul retinere), rite diffinita, priorem illam reddit otiosam et superuacaneam. Annon enim uidemus haud raro animos nonnullorum ita factos et compositos, ut uoluptatibus afficiantur uel maxime cum adsint, et tamen earum iacturam non grauate ferant? Ita ut series illa philosophica, "Non uti, ut non appetas; non appetere, ut non metuas"; uideatur esse pusilli cuiusdam animi et diffidentis. Sane doctrinae pleraeque philosophorum uidentur esse paulo timidiores, et cauere hominibus plusquam natura rerum postulat. Veluti cum mortis formidinem medendo augent. Etenim cum nihil aliud fere uitam humanam faciant quam mortis quandam praeparationem et disciplinam, quomodo fieri possit, ut ille hostis mirum in modum non uideatur terribilis, contra quem muniendi nullus sit finis ? Melius poeta (ut inter ethnicos), "Qui finem uitae extremum inter munera ponat Naturae". Similiter et in omnibus annisi sunt philosophi animum humanum reddere nimis uniformem et harmonicum, cum motibus contrariis et extremis minime assuefaciendo. Cuius causam arbitror fuisse, quod ipsi uitae se priuatae dedicarunt, a negotiis et aliorum obsequiis immuni et liberae. Quin potius imitentur homines prudentiam gemmariorum ; qui, si forte in gemma inueniatur nubecula aliqua aut glaciecula quae ita posset eximi ut magnitudini lapidis non nimium detrahatur, eam tollunt; aliter uero intactam eam relinquunt. Pari ratione, serenitati animorum ita consulendum est, ut non destruatur magnanimitas. Atque de Bono Indiuidnali hactenus. Postquam igitur de Bono Suitatis (quod etiam Particulare, Priuatum, Indiuiduale, appellare solemus) iam dixerimus ; repetamus Bonum Communionis, quod Societatem intuetur. Istud nomine Officii uocari consueuit. Siquidem uocabulum Officii magis proprie attribuitur animo bene disposito erga alios ; uocabulum Virtutis animo intra se recte formato et composito. Verum ista pars, primo intuitu, Scientiae Ciuili deberi uidetur. Attamen si diligentius attendas, non ita. Siquidem tractat regimen et imperium uniuscuiusque in seipsum, neutiquam uero in alios. Atque sicut in Architectura alia res est postes, trabes, et caeteras aedificii partes efformare, et ad aedificandi usum praeparare ; alia autem easdem ad inuicem aptare et compaginare; sicut etiam in Mechanicis, instrumentum aut machinam fabricare et conficere, non idem est quod fabricatum erigere, mouere, et in opere ponere : sic doctrina de Coniugatione ipsa Hominum in Ciuitate, siue Societate, differt ab ea quae eos reddit ad huiusmodi Societatis commoda conformes et bene affectos. Ista pars de Officiis etiam in duas portiones tribuitur ; quarum altera tractat de Officio Hominis in Communi ; altera de Officiis Specialibus et Respectiuis, pro singulorum professione, uocatione, statu, persona, et gradu. Harum primam satis excultam, diligenterque a ueteribus et aliis explicatam, iam antea retulimus ; alteram quoque, sparsim quidem tractatam, licet non in corpus aliquod integrum scientiae digestam reperimus. Neque tamen hoc ipsum, quod sparsim tractetur, reprehendimus; quinimo de hoc argumento per partes scribi longe consultius existimamus. Quis enim tanta fuerit uel perspicacia uel confidentia, ut de Officiis Peculiaribus et Relatiuis singulorum ordinum et conditionum perite et ad uiuum disceptare et diffinire possit aut sustineat? Tractatus autern qui experientiam non sapiunt, sed ex notitia rerum generali et scholastica tantummodo deprompti sunt, de rebus huiusmodi, inanes plerunque euadunt et inutiles. Quamuis enim aliquando contingat spectatorem es animaduertere quae lusorem fugiant, atque iactetur prouerbium quoddam magis audaculum quam sanum, de censura uulgi circa actiones principum, "Stantem in ualle optime perlustrare montem" ; optandum tamen inprimis esset, ut non nisi expertissimus et uersatissimus quisque se huiusmodi argumentis immisceret. Hominum enim speculatiuorum in materiis actiuis lucubrationes, iis qui in agendo fuerint exercitati nihilo meliores uidentur quam dissertationes Phormionis de bellis aestimatae sunt ab Hannibale, qui eas habuit pro somniis et deliriis. Unum duntaxat uitium illos oocupat qui de rebus ad suum munus aut artem pertinentibus libros conscribunt ; quod scilicet in illis ipsis Spartis suis ornandis atque attollendis modum tenere nesciant. In hoc genere librorum piaculum foret non meminisse (honoris causa) excellentissimi illius operis, a Maiestate tua elucubrati, "De Ofiîcio Regis" {Basilikon doron}. Scriptum enim hoc plurimos intra se cumnlauit ac recondidit thesauros, tam conspicuos quam occultos, Theologiae, Ethicae, et Politicae, insigni cum aspersione aliarum artium; estque meo iudicio, inter scripta quae mihi perlegere contigerit, praecipue sanum et solidum. Non illud ullo loco aut inuentionis feruore aestuat, aut indiligentiae frigore torpet aut dormitat; non uertigine aliquando corripitur, unde in ordine suo seruando confundatur aut excidat; non digressionibus distrahitur, ut illa quae nihil ad rhombum sunt expatiatione aliqua flexuosa complectatur ; non odoramentorum aut pigmentorum fucis adulteratur, qualibus illi utuntur qui lectorum potius delectationi quam argumenti naturae inseruiunt; ante omnia uero, spiritu ualet istud opus non minus quam corpore ; utpote quod et cum ueritate optime consentiat et ad usum sit accommodatissimum. Quinetiam uitio illo, de quo paulo ante diximus (quod si in alio quopiam, in rege certe et scripto de maiestate regia tolerandum fuerit) omnino caret; nempe, quod culmen et fastigium regium non immodice aut inuidiose extollat. Siquidem Maiestas tua regem non depinxit aliquem Assyriae aut Persiae gloria et externo fastu nitentem et coruscantem ; sed uere Mosem aut Dauidem, pastores scilicet populi sui. Neque uero unquam memoria excidet dictum quoddam uere regium, quod in lite grauieaima terminanda Maiestas tua, pro sacro illo quo praeditus es spiritu, ad populos regendos pronunciauit; nimirum, "Reges iuxta leges regnorum suorum gubernacula tractare, quemadmodum et Deus iuxta leges naturae ; et aeque raro praerogatiuam illam suam quae leges transcendit ab illis usurpandam, ac a Deo uidemus usurpari potestatem miracula patrandi". Nihilo tamen secius ex libro illo altero a Maiestate tua conscripto, "De Libera Monarchia", satis omnibus innotescit, non minus Maiestati tuae cognitam esse et perspectam plenitudinem potestatis regise, atque ultimitates (ut scholastici loquuntur) iurium regalium, quam officii et muneris regii limites et cancellos. Non dubitaui igitur in medium adducere librum illum, a Maiestatis tuae calamo exaratum, tanquam exemplum primarium et maxime illustre tractatuum de Peculiaribus et Respectiuis Officiis. Quo de libro quae a me iam dicta sunt, dixissem profecto, si ante annos mille a rege quopiam conscriptus fuisset. Neque uero mouet decorum illud, quod uulgo praescribitur, ne quis coram laudetur ; modo laudes illae nec modum excedant, nec intempestiue aut nulla data occasione tribuantur. Cicero certe, in luculentissima illa oratione sua pro M. Marcello, nihil aliud agit quam ut exhibeat tabulam quandam singulari artificio depictam de laudibus Caesaris, licet coram ipso oratio illa haberetur. Quod et Plinius Secundus fecit erga Traianum. Itaque iam ad propositum reuertamur. Pertinet porro ad hanc partem de Officiis Respectiuis Vocationum et Professionum singularum, doctrina alia, tanquam priori relatiua siue opposita ; nimirum de Fraudibus, Cautelis, Imposturis, et Vitiis ipsarum; siquidem deprauationes et uitia officiis et uirtutibus opponuntur. Neque omnino de his, in plurimis scriptis et tractatibus, siletur; sed saepe ad illa notanda saltem obiter excurritur. At quo tandem modo? Per satiram scilicet, et cynice (more Luciani), potius quam serio et grauiter. Etenim plus operae impenditur, ut pleraque in artibus etiam utilia et sana maligno dente uellicentur, et ad ludibrium hominibus exponantur, quam ut quae in iisdem corrupta sunt et uitiosa secernantur a salubribus et incorruptis. At optime Salomon : "Quaerenti derisori scientiam ipsa se abscondit, sed studioso fit obuiam". Quicunque enim ad scientiam accedat animo irridendi et aspernandi, inueniet proculdubio quae cauilletur plurima, ex quibus uero doctior fiat perpauca. Verum tractatio huius de quo loquimur argumenti grauis et prudens, atque cum integritate quadam et sinceritate coniuncta, inter munitissima uirtutis ac probitatis propugnacula uidetur numeranda. Nam sicut fabulose perhibetur de Basilisco, si primus quempiam conspexerit, illico hominem perimit; si quis ilium prior, basiliscus perit; pari ratione fraudes, imposturae, et malae artes, si quis eas prior detexerit, nocendi facultate priuantur, quod si illae praeuenerint, tum uero, non alias, periculum creant. Est itaque quod gratias agamus Macciauello et huiusmodi scriptoribus, qui aperte et indiesimulanter proferunt quid hommes facere soleant, non quid debeant. Fieri enim nullo modo potest, ut coniungatur serpentin illa prudentia cum innocentia columbina, nisi quis mali ipsius naturam penitus pernoscat. Absque hoc enim deerunt uirtuti sua praesidia et munimenta. Imo, neque ullo modo possit uir bonus et probus malos et improbos corrigere et emendare, nisi ipse prius omnia malitiae latibula et profunda explorauerit. Etenim qui iudicio plane corrupto sunt et deprauato hoc habent, ut praesupponant honestatem in hominibus ab inscitia et simplicitate quadam morum oriri ; atque ab eo tantum, quod fides habeatur concionatoribus et paedagogis ; item libris, praeceptis moralibus, et iis qui uulgo praedicantur et decantantur sermonibus. Adeo ut nisi plane perspiciant opiniones suas prauas ac corrupta et detorta principia non minus illis qui hortantur et admonent quam sibi ipsis esse explorata et cognita, probitatem omnem morurn et consiliorum aspernentur: iuxta oraculum illud Salomonis mirabile : "Non recipit stultus uerba prudentiae, nisi ea dixeris quae uersantur in corde eius". Hanc autem partem de Cautelis et Vitiis Respectiuis inter Desiderata numeramus; eamque nomine Satirae Seriae, siue Tractatus de Interioribus Rerum, appellabimus. Etiam ad doctrinam de Officiis Respectiuis pertinent Officia Mutua, inter maritum et uxorem, parentes et liberos, dominum et seruum ; similiter leges amicitiae, et gratitudinis ; necnon ciuiles obligationes fraternitatum, collegiorum ; etiam uicinitatis; ac similium. Verum intelligatur hoc semper, illa istic tractari, non quatenus sunt partes Societatis Ciuilis (id enim ad Politicam refertur,) sed quatenus animi singulorum ad illa Societatis Vincula tuenda instrui et praedisponi debeant. At doctrina de Bono Communionis (quemadmodum et illa de Indiuiduali) Bonum tractat non tantum simpliciter, sed et comparate ; quo spectat officia perpendere inter hominem et hominem; inter casum et casum; inter priuata et publica; inter tempus praesens et futurum. Sicut uidere est in animaduersione illa seuera et atroci L. Bruti contra filios suos, illam a plerisque in coelum laudibus efferri; at alius quispiam dixit, "Infelix, utcunque ferent ea facta minores". Id ipsum licet intueri in coena illa, ad quam inuitati sunt M. Brutus, C. Cassius, et alii. Illic enim cum ad animos explorandos circa conspirationem in caput Caesaris intentam, quaestio astute mota esset : "Num licitum foret tyrannum occidere ?" ibant conuiuae in opiniones diuersas; dum alii dicerent, plane licere, "quod seruitus ultimum esset malorum"; alii minime, "quod tyrannis minus exitialis esset quam bellum ciuile" ; tertium autem genus ueluti ex schola Epicuri asserebat, "indignum esse prudentes periclitari pro stultis". Verum plurimi sunt casus de Officiis Comparatis, inter quos frequenter ille interuenit; utrum a iustitia "deflectendum sit propter salutem patriae, aut huiusmodi aliquod insigne bonum in futuro?" Circa quem Iason Thessalus dicere solebat, "Aliqua sunt iniuste facienda, ut multa iuste fieri possint": uerum replicatio in promptu est; "Authorem praesentis iustitiae habes ; sponsorem futurae non habes". Sequantur homines quae in praesentia bona et iusta sunt; futura Diuinae Prouidentiae remittentes. Atque circa doctrinam de Exemplari, siue de Bono, haec dicta sint.