[6,1] FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI AI.BANI, DE DIGNITATE ET AUGFMENTIS SCIENTIARUM LIBER SEXTUS. AD REGEM SUUM. CAPUT I. Partitio Traditiuae in Doctrinam de Organo Sermonis, Doctrinam de Methodo Sermonis, et Doctrinam de Illustratione Sermonis. Partitio Doctrinae de Organo Sermonis in Doctrinam de Notis Rerum, de Locutione, et de Scriptione ; quarum duae posteriores Grammaticam constituunt, eiusque partitiones sunt. Partitio Doctrinae de Notis Rerum in Hieroglyphica, et Characteres Reales. Partitio Secunda Grammaticae in Literariam, et Philosophantem. Aggregatio Poeseos quoad Metrum ad Doctrinam de Locutione. Aggregatio Doctrinae de Ciphris ad Doctrinam de Scriptione. CONCEDITUR certe cuiuis (Rex Optime) seipsum et sua ridcre et ludere. Quis igitur nouit, num forte opus istud nostrum non descriptum fuerit ex libro quodam ueteri, reperto inter libros famosissimae illius bibliothecae Sancti Victoris; quorum catalogum excepit magister Franciscus Rabelesius ? Illic enim inuenitur liber, cui titulus est Formicarium Artium. Nos sane pusillum aceruum puluisculi congessimus, et sub eo complura scientiarum et artium grana condidimus ; quo formicae reptare possint, et paulatim conquiescere, et subinde ad nouos se labores accingere. At regum sapientissimus pigros quoscunque remittit ad formicas ; nos autem pigros eos homines pronunciamus, quibus acquisitis uti tantum cordi sit, neque subinde nouae scientiarum sementes et messes facere. Accedamus nunc ad Artem Tradendi, ciue Proferendi et Enunciandi ea quae inuenta, iudicata, ac in memoria reposita sunt ; quam nomine generali Traditiuam appellabimus. Ea omnes artes circa Verba et Sermones complectitur. Quamuis enim Ratio Sermonis ueluti anima sit, tamen in tractando disiungi debent Ratio et Sermo; non minus quam Anima et Corpus. Traditiuam in tires partes diuidemus ; Doctrinam circa Organum Sermonis; Doctrinam circa Methodum Sermonis; et Doctrinam circa Sermonis Illustrationem siue Ornatum. Doctrina de Organo Sermonis uulgo recepta, quae et Grammatica dicitur, duplex est ; altera de Locutione, altera de Scriptione ; recte enim Aristoteles : "Cogitationum tesserae uerba, uerborum literae". Utrunque Grammaticae assignabimus. Verum ut rem altius repetamus, antequam ad Grammaticam et partes eius iam dictas ueniamus, in genere de Organo Traditiuae dicendum est. Videntur enim esse proles quaedam Traditiuae aliae, praeter Verba et Literas. Hoc igitur plane statuendum est ; quidquid scindi possit in differentias satis numerosas ad notionum uarietatem explicandam (modo differentiae illae sensui perceptibiles sint) fieri posse uehiculum cogitationum de homine in hominem. Nam uidemus nationes linguis discrepantes commercia non male per gestus exercere. At in practica nonnullorum, qui surdi et muti usque a natiuitate fuerant et alias erant ingeniosi, miros uidimus haberi inter eos et amicos suos, qui eorum gestus perdidicerant, dialogos. Quinetiam notissimum fieri iam coepit, quod in China et prouinciis ultimi Orientis in usu hodie sint characteres quidam reales, non nominales ; qui scilicet nec literas nec uerba, sed res et notiones exprimunt. Adeo ut gentes complures linguis prorsus discrepantes, sed huiusmodi characteribus (qui apud illos latius recepti sunt) consentientes, scriptis communicent ; eousque ut librum aliquem, huiusmodi characteribus conscriptum, quaeque gens patria lingua legere et reddere possit. Notae igitur Rerum, quae absque ope aut medio Verborum res significant, duplicis generis sunt; quarum prius genus ex Congruo, alterum ad Placitum significat. Prioris generis sunt Hieroglyphica, et Gestus ; posterioris uero ii, quos diximus, Characteres Reales. Hieroglyphicorum usus uetustus admodum et in ueneratione quadam habitus, praecipue apud AEgyptios, gentem ualde antiquam ; adeo ut uideantur Hieroglyphica fuisse Scriptio quaedam ante nata et senior ipsis Elementis Literarum, nisi forte apud Hebraeos. Gestus autem tanquam Hieroglyphica transitoria sunt. Quemadmodum enim uerba prolata uolant, scripta manent; ita et Hieroglyphica gestibus expressa transeunt, depicta durant. Cum enim Periander, consultus de conseruanda tyrannide, legatum astare iuberet; atque ipse in horto deambulans summitates florum eminentiorum carperet, ad caedem procerum innuens; non minus usus est Hieroglyphico, quam si id in charta depinxisset. Illud interim patet, Hieroglyphica et Gestus semper cum re significata aliquid similitudinis habere, et emblemata quaedam esse ; unde eas notas rerum ex congruo nominauimus. At Characteres Reales nihil habent ex emblemate, sed plane surdi sunt ; non minus quam ipsa elementa literarum; et ad placitum tantum efficti, consuetudine autem tanquam pacto tacito recepti. Illud interim liquet, uasta ipsorum multitudine ad scribendum opus esse ; tot enim esse debent, quot sunt uocabula radicalia. Haec igitur portio Doctrinae de Organo Sermonis quae est de Notis Rerum, nobis ponitur pro Desiderato. Etsi autem tenuis possit uideri esse eius usus, cum uerba et scriptio per literas sint organa Traditiuae longe commodissima ; uisum est tamen nobis, ueluti rei non ignobilis, aliquam hoc loco mentionem eius facere. Tractamus enim hic ueluti numismata rerum intellectualium ; nec abs re fuerit nosse, quod sicut nummi possint confici ex alia materia praeter aurum et argentum, ita et Notae Rerum aliae possint cudi, praeter Verba et Literas. Pergamus igitur ad Grammaticam. Ea uero ueluti uiatoris locum erga caeteras scientias obtinet; non nobilem illum quidem, sed inprimis tamen necessarium; praesertim cum scientiae nostris saeculis ex linguis eruditis, non uernaculis, potissimum hauriantur. Neque tamen dignitas eius parua censenda est ; quandoquidem antidoti cuiusdam uicibus fungatur contra maledictionem illam confusionis linguarum. Sane hoc agit industria humana, ut se restituat et redintegret in benedictionibus illis quibus culpa sua excidit. Atque contra maledictionem primam generalem de sterilitate terrae et comedendo panem suum in sudore uultus sui, reliquis artibus omnibus se munit et instruit. At contra secundam illam de confusione linguarum, aduocat in auxilium Grammaticam. Eius in linguis quibusque uernaculis exiguus certe usus est; in externis perdiscendis latior; amplissimus uero in illis linguis quae uulgares esse desierunt, et in libris tantum perpetuantur. Grammaticam etiam bipartitam ponemus ; ut alia sit Literaria, alia Philosophica. Altera adhibetur simpliciter ad linguas, nempe ut eas quis aut celerius perdiscat, aut emendatius et purius loquatur. Altera uero aliquatenus Philosophiae ministrat. Qua in parte occurrit nobis Caesarem libros De Analogia conscripsisse ; atque dubitatio subiit utrum illi hanc, quam dicimus, Grammaticam Philosophicam tractarint. Suspicamur tamen nil admodum in illis fuisse subtilius aut sublimius ; sed tantum praeceptiones tradidisse de oratione casta et integra, neque a consuetudine loquendi praua neque ab affectatione aliquorum uitiata et polluta; in quo genere ipse excelluit. Veruntamen hac ipsa re moniti, cogitatione complexi sumus Grammaticam quandam quae non analogiam uerborum ad inuicem, sed analogiam inter uerba et res, siue rationem, sedulo inquirat; citra tamen eam, quae Logicae subseruit, hermeniam. Vestigia certe rationis uerba sunt ; itaque uestigia etiam aliquid de corpore indicant. Huius igitur rei adumbrationem quandam tenuem dabimus. Primo autem minime probamus curiosam illam inquisitionem, quam tamen Plato uir eximius non contempsit; nimirum de impositione et originali etymologia nominum ; supponendo ac si illa iam a principio ad placitum indita minime fuissent, sed ratione quadam et significanter deriuata et deducta ; materiam certe elegantem, et quasi ceream, quae apte fingi et flecti possit ; quoniam uero antiquitatum penetralia perscrutari uidetur, etiam quodammodo uenerabilem; sed nihilominus parce ueram, et fructu cassam. Illa demum, ut arbitramur, foret nobilissima Grammaticae species, si quis in linguis plurimis tam eruditis quam uulgaribus eximie doctus, de uariis linguarum proprietatibus tractaret ; in quibus quaeque excellat, in quibus deficiat, ostendens. Ita enim et linguae mutuo commercio locupletari possint, et fiet ex iis quae in singulis linguis pulchra sunt (tanquam Venus Apellis) orationis ipsius quaedam formosissima imago et exemplar quoddam insigne, ad sensus animi rite exprimendos. Atque una etiam hoc pacto capientur signa haud leuia, sed obseruatu digna (quod fortasse quispiam non putaret) de ingeniis et moribus populorum et nationum, ex linguis ipsorum. Equidem libenter audio Ciceronem notantem, quod apud Graecos desit uerbum, quod Latinum illud ineptum reddat; "Propterea", inquit, "quod Graecis hoc uitium tam familiare fuit, ut illud in se ne agnoscerent quidem" : digna certe grauitate Romana censura. Quid illud quod Graeci in compositionibus uerborum tanta licentia usi sunt, Romani contra magnam in hac re seueritatem adhibuerunt? Plane colligat quis Graecos fuisse artibus, Romanos rebus gerendis, magis idoneos. Artium enim distinctiones uerborum compositionem fere exigunt; at res et negotia simpliciora uerba postulant. Quin Hebraei tantum compositiones illas refugiunt, ut malint metaphora abuti quam compositionem introducere. Quinetiam uerbis tam paucis et minime commixtis utuntur, ut plane ex lingua ipsa quis perspiciat gentem fuisse illam Nazaraeam, et a reliquis gentibus separatam. Annon et illud obseruatione dignum (licet nobis modernis spiritus nonnihil retundat) antiquas linguas plenas declinationum, casuum, coniugationum, temporum, et similium fuisse ; modernas, his fere destitutas, plurima per praepositiones et uerba auxiliaria segniter expedire ? Sane facile quis coniiciat, utcunque nobis ipsi placemus, ingenia priorum saeculorum nostris fuisse multo acutiora et subtiliora. Innumera sunt eiusmodi, quae iustum uolumen complere possint. Non abs re igitur fuerit Grammaticam Philosophantem a Simplici et Literaria distinguere, et Desideratam ponere. Ad Grammaticam etiam pertinere iudicamus omnia illa quae uerbis quoquo modo accidunt, qualia sunt Sonus, Mensura, Accentus. At prima illa literarum simplicium cunabula (nempe qua percussione linguae, qua apertura oris, qua adductione labiorum, quo nisu gutturis, singularum literarum sonus generetur) ad Grammaticam non pertinent, sed portio sunt Doctrinae de Sonis, sub Sensu et Sensibili tractanda. Sonus, de quo loquimur, Grammaticus ad Euphonias tantum pertinet et Dysphonias. Illarum quaedam communes aunt. Nulla enim est lingua, quin uocalium concurrentium hiatus aut consonantium concurrentium asperitates aliquatenus refugiat. Sunt et aliae respectiuae, quae scilicet diuersorum populorum auribus gratae aut ingratae accedunt. Graeca lingua diphthongis scatet ; Latina longe parcius. Lingua Hispanica literas tenues odit, easque statim uertit in medias. Linguae quia ex Gothis fluxere aspiratis gaudent. Multa sunt eiusmodi : uerum haec ipsa fortasse plus satis. At Mensura Verborum ingens nobis corpus artis peperit, Poesim scilicet, non quatenus ad materiam (de qua supra) sed quatenus ad stilum et figuram uerborum ; uersus nimirum siue carmina. Circa quae ars habetur quasi pusilla, exempla accedunt grandia et infinita. Neque tamen ars illa (quam Prosodiam Grammatici appellant) ad carminum genera et mensuras edocendas tantum restringi debeat. Adiicienda enim sunt praecepta, quod carminum genus cuique materiae siue subiecto optima conueniat. Antiqui heroica carmina historiis et encomiis applicauerunt ; elegos querimoniis ; iambos inuectiuis ; lyricos odis et hymnis. Neque haec prudentia recentioribus poetis in linguis propriis defuit. Illud reprehendendum, quod quidam antiquitatis nimium studiosi linguas modernas ad mensuras antiquas (heroicas, elegiacas, sapphicas, etc.) traducere conati sunt ; quas ipsarum linguarum fabrica respuit, nec minus aures exhorrent. In huiusmodi rebus sensus iudicium artis praeceptis praeponendum ; ut ait ille, "Cenae fercula nostrae Mallem conuiuis quam placuisse cocis". Neque uero ars est, sed artis abusus, cum illa naturam non perficiat sed peruertat. Verum quod ad Poesim attinet, (siue de fabulis siue de metro loquamur) est illa (ut superius diximus) tanquam herba luxurians, sine semine nata, ex uigore ipsius terrae germinans. Quare ubique serpit, et latissime diffusa est; ut superuacuum foret de defectibus eius sollicitum esse. De illa igitur cura est abiicienda. Quod uero ad Accentus Verborum, nil opus est de re tam pusilla dicere ; nisi forte illud quis notatu dignum putet, quod accentus Verborum exquisite, accentus autem Sententiarum neutiquam in obseruationem uenit. Attamen illud fere uniuerso generi humano commune est, ut uocem in fine periodi submittant, in interrogatione eleuent, et alia huiusmodi non pauca. Atque de Grammaticae parte, quee ad Locutionem spectat, hactenus. Quod ad Scriptionem attinet, ea aut Alphabeto Vulgari perficitur (quod ubique recipitur), aut Occulto et Priuato, de quo inter singulos conuenit; quod Ciphras uotant. At Orthographia Vulgaris etiam controuersiam et quaestionem nobis peperit ; utrum scilicet eodem uerba scribere oporteat quo pronunciantur modo, an potius ex more consueto? At illa scriptio quae reformata uideri possit, (ut scilicet scriptio pronunciationi consona sit,) est ex genere inutilium subtilitatum. Nam et ipsa pronunciatio quotidie gliscit, nec constans est; et deriuationes uerborum, praesertim ex linguis extraneis, prorsus obscurantur. Denique cum ex more recepto scripta morem pronunciandi nullo modo impediant, sed liberam relinquant, quorsum attinet ista nouatio ? Ad Ciphras igitur ueniendum. Earum genera haud pauca sunt : Ciphrae simplices ; Ciphrae non significantibus characteribus intermixtae; Ciphrae duplices literas uno charactere complexae ; Ciphrae Rotae ; Ciphrae Clauis ; Ciphrae Verborum ; aliae. Virtutes autem in Ciphris requirendae tres sunt; ut sint expeditae, non nimis operosae ad scribendum ; ut sint fidae, et nullo modo pateant ad deciphrandum; addo denique, ut, si fieri possit, suspicione uacent. Si enim epistolae in manus eorum deuenient qui in eos qui scribunt, aut ad quos scribuntur, potestatem habeant, tametsi Ciphra ipsa fida sit et deciphratu impossibilis, tamen subiicitur haec res examini et quaestioni ; nisi Ciphra sit eiusmodi, quae aut suspicione uacet aut examinationem eludat. Quod uero ad elusionem examinis attinet, suppetit inuentum ad hoc nouum atque utile, quod cum in promptu habeamus, quorsum attinet illud inter Desiderata referre, sed potius id ipsum proponere ? Hoc huiusmodi est ; ut habeat quis duo alphabeta, unum literarum uerarum, alterum non significantium ; et simul duas epistolas inuoluat, unam quae secretum deferat, alteram qualem uerisimile fuerit scribentem missurum fuisse, absque periculo tamen. Quod si quis de Ciphra seuere interrogetur, porrigat ille alphabetum non significantium pro ueris literis, alphabetum autem uerarum literarum pro non significantibus. Hoc modo incidet examinator in epistolam illam exteriorem ; quam cum probabilem inueniet, de interiori epistola nihil suspicabitur. Ut uero suspicio omnis absit, aliud inuentum subiiciemus, quod certe cum adolescentuli essemus Parisiis eacogitauimus; nec etiam adhuc uisa nobis res digna est quae pereat. Habet enim gradum Ciphrae altissimum ; nimirum ut omnia per omnia significari possint ; ita tamen, ut scriptio quae inuoluitur quintuplo minor sit quam ea cui inuoluatur : alia nulla omnino requiritur conditio, aut restrictio. Id hoc modo fiet. Primo, uniuersae literae alphabeti in duas tantummodo literas soluantur per transpositionem earum. Nam transpositio duarum literarum per locos quinque, differentiis triginta duabus, multo magis uiginti quatuor (qui est numerus alphabeti apud nos) sufficiet. Huius alphabeti exemplum tale est. Exemplum Alphabeti Biliterarii. A (Aaaaa.) B (aaaab.) C (aaaba.) D (aaabb.) E (aabaa.) F (aabab.) G (aabba.) H (aabbb.) I (abaca.) K (abaab.) L. (ababa.) M (ababb.) N (abbaa.) O (abbab.) P (abbba.) Q (abbbb.) R (baaaa.) S (baaab.) T (baaba.) V (baabb.) W (babaa.) X (babab.) Y (babba.) Z (babbb.). Neque leue quiddam obiter hoc modo perfectum est. Etenim ex hoc ipso patet modus, quo ad omnem loci distantiam, per obiecta quia uel uisui uel auditui subiici possint, sensa animi proferre et significare liceat ; si modo obiecta illa, duplicis tantum differentiae capacia eunt; ueluti per campanas, per buccinas, per flammeos, per sonitus tormentorum, et alia quaecunque. Verum ut incoeptum persequamur, cum ad scribendum accingeris, epistolam interiorem in Alphabetum hoc Biliterarium solues. Sit epistola interior ; "Fuge". Exemplum Solutionis. F (Aabab.) V (baabb.) G (aabba.) E (aabaa.). Praesto simul sit aliud Alphabetum Biforme ; nimirum quod singulas Alphabeti Communis literas, tam capitales quam minores, duplici forma, prout cuique commodum sit, exhibeat. Exemplum Alphabeti Biformis. {tabula} Tum demum epistolae interiori, iam factae biliteratae, epistolam exteriorem biformem literatim accommodabis, et postea describes. Sit epistola exterior : "Manere te uolo donec uenero". Eremplum Accommodations. F (aabab.b) V (aa bb.aa) G (bba.aa) E (baa.). Manere - te - uolo - donec - uenero. Apposuimus etiam exemplum aliud largius eiusdem ciphrae, scribendi omnia per omnia. Epistola interior ; ad quam delegimus epistolam spartanam, missam olim in scytale. Perditae res. Mindarus cecidit. Milites esuriunt. Neque hinc nos extricare, neque hic diutius manere possumus. Epistola exterior, sumpta ex epistola prima Ciceronis; in qua epistola spartana inuoluitur. "Ego omni officio ac potius pietate erga te caeteris satisfacio omnibus: Mihi ipse nunquam satisfacio. Tanta est enim magnitudo tuorum erga me meritorum, ut quoniam tu, nisi perfecta re, de me non conquiesti ; ego, quia non idem in tua causa efficio, uitam mihi esse acerbam putem. In causa haec sunt : Ammonius regis legatus aperte pecunia nos oppugnat : res agitur per eosdem creditores per quos cum tu aderas agebatur: regis causa si qui sunt qui uelint, qui pauci sunt, omnes ad Pompeium rem deferri uolunt : senatus religionis calumniam, non religione sel maleuolentia, et illius regiae largitionis inuidia comprobat, etc". {Cicéron, Lettres à des familiers, I, 1} Doctrina autem de Ciphris aliam secum traxit doctrinam erga ipsam relatiuam. Illa est de Deciphratione, siue reseratione ciphrarum, licet quis alphabetum ciphrae aut pactum de latebra penitus ignoret. Res sane est illa laboriosa simul et ingeniosa, et arcanis principum, ueluti et illa prior, dicata. Attamen praecautione solerti fieri possit inutilis ; etsi quomodo res nunc se habent magni prorsus sit usus. Etenim si ciphrae introductae essent bonae et fideles, plurimae fuerint quae operam deciphratoris prorsus eluderent et excluderent ; quae tamen sint satis commodae et expeditae ad legendum aut scribendum. Verum imperitia et inscitia secretariorum et amanuensium in aulis principum tanta est, ut maxima plerunque negotia ciphris infirmis et futilibus committantur. Interea fieri potest, ut suspicetur quispiam nos in enumeratione et quasi censu artium id agere, ut scientiarum copiae (quas ueluti in aciem adducimus) auctae et multiplicatae magis sint admirationi ; cum tamen numerus earum forte ostentari, uires tam breui tractatu uix explicari possint. Verum nos institutum nostrum fideliter urgemus, atque in hoc globo scientiarum conficiendo etiam insulas minores aut remotiores omitti nolumus. Neque uero (ut arbitramur) perfunctorie, licet cursim, eas artes attingimus ; sed potius nucleos et medullas ipsarum ex multa materiae massa stilo acuto excerpimus. Cuius rei iudicium ipsis illis qui in huiusmodi artibus peritissimi sunt permittimus. Cum enim plerique qui multiscii uideri uolunt hoc fere habeant, ut uocabula et exteriora artium passim iactantes, illarum ignaris admirationi, magistris ludibrio sint; speramus nostra contrarium prorsus euentum habitura, ut peritissimi cuiusque in artibus singulis iudicium maxime detineant, caeteris minoris sint. Quod uero ad artes illas quae minorum quasi gentium uideri possunt, si quis existimet nos nimium quid ipsis tribuere, circumspiciat ille, et uidebit homines in prouinciis suis magnos sane et celebres, cum ad metropolim aut sedem imperii forte migrauerint, turbae fere immisceri, et inferioris notae esse : similiter mirum non est, artes istas leuiores iuxta artes principales et supremas collocatas dignitate minui ; cum tamen iis qui operam illis praecipue impenderint, res uideantur utique magnae et praeclarae. Atque de Organo Sermonis haec dicta sint. [6,2] CAPUT II. Doctrina de Methodo Sermonis constituitur ut pars Traditiuae Substantiua et Principalis. Nomen ei inditur Prudentia Traditiuae. Enumerantur Methodi genera diuersa ; et subiunguntur eorum commoda et incommoda. VENIAMUS ad Doctrinam de Methodo Sermonis. Ea ut pars dialecticae tractari consueuit. Etiam locum in Rhetorica per nomen Dispositionis reperit. Verum collocatio eius in famulitio aliarum artium in causa fuit, ut plurima quae ad ipsam spectant cognitu utilia praetermissa sint. Visum igitur est nobis Doctrinam Substantiuam et Principalem de Methodo constituere, quam nomine generali Prudentiam Traditiuae appellamus. Itaque Methodi genera (cum uaria sint) enumerabimus potius quam partiemur. Atque de unica Methodo, et dichotomiis perpetuis, nil attinet dicere. Fuit enim nubecula quaedam doctrinae, quae cito transiit ; res certe simul et leuis et scientiis damnosissima. Etenim huiusmodi homines, cum Methodi suae legibus res torqueant et quaecunque in dichotomias illas non apte cadunt aut omittant aut praeter naturam inflectant, hoc efficiunt ut quasi nuclei et grana scientiarum exiliant, ipsi aridas tantum et desertas siliquas stringant. Itaque inania compendia parit hoc genus Methodi, solida Scientiarum destruit. Constituatur igitur prima differentia Methodi, ut sit aut Magistralis, aut Initiatiua. Neque uero uerbum Initiatiuae ita intelligimus, quasi haec initia scientiarum tantum traderet, illa doctrinam integram ; uerum contra (uocabulum a Sacris mutuantes) eam dicimus Methodum Initiatiuam, quae ipsa scientiarum mysteria recludat et denudet. Magistralis siquidem docet; Initiatiua intimat. Magistralis poscit ut fides habeatur iis quae dicuntur; Initiatiua uero potius ut examen subeant. Altera scientias discentium uulgo; altera tanquam filiis scientiarum tradit. Denique altera pro fine habet scientiarum (quales iam sunt) usum ; altera earundem continuationem et ulteriorem progressum. Harum posterior, uia uidetur deserta et interclusa. Ita enim adhuc scientiae tradi consueuerunt, quasi ex pacto tam docens quam discens errores asciscere cupiant. Etenim qui docet, eo docet modo quo maxime dictis suis fides astruatur, non quo illa commodissime examini subiiciantur; et qui discit, sibi extemplo satisfieri, non legitimam disquisitionem praestolari expetit; ut magis sit ei cordi non dubitare quam non errare. Ita ut et magister, amore gloriae, infirmitatem scientiae suae prodere caueat ; et discipulus, laboris odio, uires proprias experiri nolit. Scientia uero, quae aliis tanquam tela pertexenda traditur, eadem Methodo (si fieri possit) animo alterius est insinuanda, qua primitus inuenta est. Atque hoc ipsum fieri sane potest in scientia per Inductionem acquisita ; sed in anticipata ista et praematura scientia (qua utimur), non facile dicat quis quo itinere ad eam quam nactus est scientiam peruenerit. Attamen sane secundum maius et minus possit quis scientiam propriam reuisere, et uestigia suae cognitionis simul et consensus remetiri ; atque hoc pacto scientiam sic transplantare in animum alienum sicut creuit in suo. Artibus enim idem usuuenit quod plantis. Si planta aliqua uti in animo habeas, de radice quid flat nil refert; si uero transferre cupias in aliud solum, tutius est radicibus uti quam surculis. Sic traditio (quae nunc in usu est) exhibet plane tanquam truncos (pulchros illos quidem) scientiarum, sed tamen absque radicibus ; fabro lignario certe commodos at plantatori inutiles. Quod si disciplinae ut crescant tibi cordi sit, de truncis minus sis sollicitus ; ad id curam adhibe, ut radices illaesae, etiam cum aliquantulo terrae adhaerentis, extrahantur. Cuius quidem generis traditionis Methodus mathematicorum, in eo subiecto, similitudinem quandam habet ; generatim autem non uideo quod aut in usu sit, aut quod quis inquisitioni eius dederit operam. Proinde eam inter Desiderata numerabimus, eamque Traditionem Lampadis, siue Methodum ad Filios, appellabimus. Sequitur aliud Methodi discrimen, priori intentione affine, reipsa fere contrarium. Hoc enim habet utraque Methodus commune, ut uulgus auditorum a selectis separet; illud oppositum, quod prior introducit modum tradendi solito apertiorem ; altera, de qua iam dicemus, occultiorem. Sit igitur discrimen tale, ut altera Methodus sit Exoterica, altera Acroamatica. Etenim quam antiqui adhibuerunt praecipue in edendis libris differentiam, eam nos transferemus ad ipsum modum tradendi. Quinetiam Acroamatica ipsa apud ueteres in usu fuit, atque prudenter et cum iudicio adhibita. At Acroamaticum siue Aenigmaticum istud dicendi genus posterioribus temporibus dehonestatum est a plurimis, qui eo tanquam lumine ambiguo et fallaci abusi sunt ad merces suas adulterinas eatrudendas. Intentio autem eius ea esse uidetur, ut traditionis inuolucris uulgus (profanum scilicet) a secretis scientiarum summoueatur; atque illi tantum admittantur, qui aut per manus magistrorum parabolarum interpretationem nacti sunt, aut proprio ingenii acumine et subtilitate intra uelum penetrare possint. Sequitur aliud Methodi discrimen, magni prorsus ad scientias momenti ; cum scilicet scientiae traduntur aut per Aphorismos, aut Methodice. Notatu enim inprimis dignum est, in consuetudinem plerunque uenisse ut homines ex pauculis axiomatibus et obseruationibus, in quouismodo subiecto, artem constituant quasi completam et solennem ; eam ingenii quibusdam commentationibus suffarcinando, exemplis illustrando, et Methodo reuinciendo. At illa altera Traditio per Aphorismos plurima secum fert commoda, ad quae Traditio Methodica non attingit. Primum enim de scriptore specimen dat, utrum ille leuiter et perfunctorie scientiam hauserit, an penitus imbiberit. Aphorismi enim, nisi prorsus forent ridiculi, necesse est ut ex medullis et interioribus scientiarum conficiantur. Abscinditur enim illustratio et excursio ; abscinditur uarietas exemplorum ; abscinditur deductio et connexio ; abscinditur descriptio practicae ; ut ad materiem Aphorismorum nihil relinquatur, praeter copiam obseruationum bene amplam. Igitur ad Aphorismos non sufficiet quispiam, imo de eis nec cogitabit sune, qui se neutiquam copiose et solide instructum ad scribendum perspexerit. At in Methodis, "Tantum series iuncturaque pollet, Tantum de medio sumptis accedit honoris" ; ut speciem artis nescio cuius praeclarae saepenumero reportent, ea quae, si soluantur, segregentur, et denudentur, ad nihilum fere recasura forent. Secundo, Traditio Methodica ad fidem et consensum ualet ; ad indicationes de praxi minus innuit ; siquidem demonstrationem quandam in orbe prae se fert, partibus se inuicem illuminantibus, ideoque intellectui satisfacit magis; quia uero actiones in uita communi sparguntur, non ordine componuntur, ideo magis iisdem conducunt etiam sparsa documenta. Postremo Aphorismi, cum scientiarum portiones quasdam et quasi frusta tantum exhibeant, inuitant ut alii etiam aliquid adiiciant et erogent; Traditio uero Methodica, dum scientiam integram ostentat, securos illico homines reddit, quasi iam summa adeptos. Sequitur aliud Methodi discrimen, magni et illud quoque momenti; cum scilicet scientiae traduntur aut per Assertiones adiectis Probationibus, aut per Quaestiones una cum Determinationibus. Hanc autem posteriorem Methodum si immoderatius quis persequatur, scientiarum profectui non minus illa officit, quam fortunis et progressibus exercitus cuiuspiam impedimento et damno foret, si in minutis quibusque castellis aut oppidis expugnandis subinde haereat. Etenim si quis in acie sit superior, et summae belli sedulo incumbat, minora illa loca ultro se submittent. Illud tamen inficias non ierim, urbem aliquam magnam et munitam a tergo relinquere haudquaquam semper tutum esse. Eodem modo, confutationbus in scientiarum Traditione temperandum, iisque parce utendum ; et ad hoc tantum, ut maiores praeoccupationes animorum et praeiudicia frangantur ; minime autem ut leuioree dubitationes excitentur et prouocentur. Sequitur aliud Methodi discrimen, ut scilicet Methodus sit subiectae materiae quae tractatur accommoda. Alio enim modo traduntur Mathematica (quae sunt inter scientias maxime abstracta et simplicia); alio Politica (quae maxime sunt immersa et composita). Neque (ut iam diximus) Methodus uniformis in materia multiformi commode se habere potest. Equidem quemadmodum Topicas Particulares ad inueniendum probauimus, ita et Methodos Particulares ad tradendum similiter aliquatenus adhiberi uolumus. Sequitur aliud Methodi discrimen, in tradendis scientiis cum iudicio adhibendum. Illud autem regitur per informationes et anticipationes de scientia (quae tradenda est) in animis discentium prius infusas et impressas. Aliter enim tradi debet scientia quae ad animos hominum noua et peregrina prorsus accedit; aliter ea quae opinionibus iampridem imbibitis et receptis est affinis et familiaris. Ideoque Aristoteles, Democritum sugillare cupiens, reuera eum laudat; "Si" (inquit) "serio disputare uelimus, non sectari similitudines", etc. ; id uitio uertens Democrito, quod in comparationibus esset nimius. At illi quorum documenta in opinionibus popularibus iam sedes suas collocarunt, non aliud habent quod agant, nisi ut disputent et probent. Illis contra quorum dogmata opiniones populares transcendunt, gemino labore opus est ; primo ut intelligantur quae afferunt, deinde ut probentur : ita ut necessum habeant confugere ad auxilia similitudinum et translationum, quo se captui hominum insinuent. Videmus igitur sub infantia doctrinarum saeculis rudioribus, cum syllepses illae, quae iam factae sunt uulgares et tritae, nouae fuerant et inauditae, omnia parabolis et similitudinibus plena fuisse). Alias euenisset, ut quae proponebantur, aut absque nota seu attentione debita transmissa aut pro paradoxis reiecta fuissent. Etenim regula quaedam est Traditiuae, quod scientia omnis quae anticipationibus siue praesuppositionibus non est consona, a similitudinibus et comparationibus suppetias petere debeat. Atque de Methodorum diuersis generibus haec dicta sint ; iis uidelicet quae antehac ab aliis notata non fuerunt. Nam quantum ad caeteras illas Methodos, Analyticam, Systaticam, Diaereticam, etiam Crypticam, Homericam, et similes, recte sunt eae inuentae et distributae; neque causa uidetur, cur illis immoremur. At Methodi Genera huiusmodi sunt, Partes autem duae ; altera de Dispositione totius Operis uel Argumenti libri alicuius ; altera de Limitatione Propositionum. Etenim ad Architecturam spectat non solum fabrica totius aedificii, sed etiam efformatio et figura columnarum, trabium, et similium. Methodus uero ueluti scientiarum Architectura est. Atque hac in parte melius meruit Ramus, in optimis illis regulis (g-Katholou g-prohton, g-kata g-pantos, g-kath' g-auto, etc.) renouandis, quam in unica sua Methodo et Dichotomiis obtrudendis. Veruntamen nescio quo fato fit, ut in humanis (sicut saepius fingunt poetae) rebus pretiosissimis semper adhibeantur perniciosissimi quique custodes. Certe conatus Rami circa illam propositionum limam, coniecit eum in epitomas illas et scientiarum uada. Auspicato enim et felicis cuiusdam genii ductu processerit oportet, qui axiomata scientiarum conuertibilia facere attentauerit, et non simul ea reddiderit circularia, aut in semet recurrentia. Conatum nihilo secius Rami in hac parte utilem fuisse non inficiamur. Supersunt duae adhuc Propositionum Limitationes, praeter eam ut fiant Conuertibiles ; altera de Extensione, altera de Productione ipsarum. Sane habent Scientiae, si quis recte aduertat, praeter profunditatem, alias duas dimensiones; latitudinem scilicet, ac longitudinem suam. Ac profunditas quidem ad ipsarum ueritatem et realitatem refertur; hae enim sunt quae soliditatem conferunt. Quantum ad reliquas duas, latitudo accipi et computari potest de scientia in scientiam ; longitudo uero sumitur a summa propositione ad imam in eadem scientia. Altera fines et ueros scientiarum terminos complectitur, ut propositiones proprie non promiscue tractentur, et euitetur repetitio, excursio, denique confusio omnis ; altera normam praescribit, quousque et ad quem particularitatis gradum propositiones scientiarum sint deducendae. Sane dubium non est, quin aliquid exercitationi et practicae sit relinquendum; oportet siquidem Antonini Pii uitium euitari, ne simus Cymini Sectores in scientiis, neue diuisiones ad infima quraque muliplicemus. Itaque qualiter in hac parte nobis ipsi temperemus, inquisitione plane dignum est. Videmus enim nimium generalia (nisi deducantur) parum informare, quin potius hominum practicorum ludibrio scientias exponere; cum nihilo magis ad practicam faciant quam chorographia Ortelii uniuersalis ad uiam monstrandam quae Londino ducit Eboracum. Certe regulae optimae speculis ex metallo non inscite assimilantur, in quibus cernuntur utique imagines, sed non antequam expolita fuerint ; sic iuuant demum regulae et praecepta, postquam exercitationis limam subierint. Quod si tamen usque a principio regulae illae fieri possint nitidae et quasi crystallinae, id optimum factu foret, quandoquidem exercitatione assidua minus indigebunt. Atque de Scientia Methodi (quam Prudentiam Traditiuae nominauimus) haec dicta sint. Neque tamen illud praetermittendum, quod nonnulli uiri magis tumidi quam docti insudarunt circa Methodum quandam, legitimae Methodi nomine haud dignam ; cum potius sit Methodus imposturae; quae tamen quibusdam ardelionibus acceptissima proculdubio fuerit. Haec Methodus ita scientiae alicuius guttulas aspergit, ut quis sciolus specie nonnulla eruditionis ad ostentationem possit abuti. Talis fuit Ars Lullii ; talis Typocosmia a nonnullis exarata; quae nihil aliud fuerunt quam uocabulorum artis cuiusque massa et aceruus ; ad hoc, ut qui uoces artis habeant in promptu, etiam artes ipsas perdidicisse existimentur. Huius generis collectanea officinam referunt ueteramentariam, ubi praesegmina multa reperiuntur, sed nihil quod alicuius sit pretii. [6,3a] CAPUT III. De Fundamentis et Officio Rhetoricae. Appendices tres Rhetoricae, quae ad Promptuariam tantummodo pertinent ; Colores Boni et Mali, tam Simplicis guam Comparati ; Antitheta Rerum; Formulae minores Orationis. VENIMUS iam ad Doctrinam de Illustratione Sermonis. Ea est, quae Rhetorica dicitur, siue Oratoria : scientia certe et in se egregia, et egregie a scriptoribus exculta. Eloquentia autem, si quis uere rem aestimet, sapientia proculdubio est inferior. Videmus enim quanto interuallo haec illam post se relinquat, in uerbis quibus allocutus est Mosem Deus, cum ille munus sibi delatum propter defectum elocutionis recusasset: "Habes Aaronem, ille erit tibi uice oratoris, tu uero ei uice Dei". At fructu et populari existimatione, sapientia eloquentiae cedit. Ita enim Salomon, "Sapiens corde appellabitur prudens, sed dulcis eloquio maiora reperiet" ; haud obscure innuens sapientiam famam quandam et admirationem cuipiam conciliare, at in rebus gerendis et uita communi eloquentiam praecipue esse efficacem. Ad artis uero huius culturam quod attinet; Aristotelis erga rhetores sui temporis aemulatio, atque Ciceronis studium acre et uehemens illi nobilitandae totis uiribus incumbens, cum longo usu coniunctum, in causa fuerunt ut in libris suis de hac arte conscriptis seipsos uicerint. Dein Exempla illa luculentissima huiusce artis, quae in Orationibus Demosthenis et Ciceronis habentur, praeceptorum acumini et diligentiae addita, profectus ipsius geminarunt. Quare, quae in hac arte desiderari inuenimus uersabuntur potius in Collectionibus quibusdam, quae tanquam pedissequae huic arti presto sint, quam in disciplina _ et usu artis ipsius. Nam etiam tum cum Promptuariae cuiusdam inter Logica mentionem faceremus, uberiora eius rei exempla in Rhetoricis polliciti sumus. Veruntamen ut, more nostro, circa radices huius artis glebam paululum aperiamus et subigamus ; Rhetorica certe Phantasiae, quemadmodum Dialectica Intellectui, subseruit. Estque, si quis altius rem penetret, officium et munus Rhetoricae non aliud quam ut Rationis dictamina Phantasiae applicet et commendet, ad excitandum appetitum et uoluntatem. Regimen enim rationis impeti et perturbari uidemûs tribus modis : uel per Illaqueationem Sophismatum, quod ad Dialecticam pertinet; uel per Praestigias Verborum, quod ad Rhetoricam; uel per Affectuum Violentiam, quod ad Ethicam. Quemadmodum enim in negotiis quae cum aliis contrahimus uinci quis et perduci solet uel Astu, uel Importunitate, uel Vehementia; ita etiam in illa negotiatione interna quam nobiscum exercemus, aut Argumentorum Fallaciis subruimur, aut Impreesionum et Obseruationum Assiduitate sollicitamur et inquietamur, aut Affectuum Impetu concutimur et rapimur. Neque uero tam infeliciter agitur cum natura humana, ut illae artes et facultates ad rationem deturbandam ualeant, neutiquam uero ad eandem roborandam et stabiliendam; uerum ad hanc rem longe magis. Finis enim Dialecticae est docere formam argumentorum, ad praesidia intellectus, non ad insidias. Finis itidem Ethicae affectus ita componere, ut rationi militent, non autem eam inuadant. Finis denique Rhetoricae phantasiam implere obuersationibus et simulachris, quae rationi suppetias ferant, non autem eam opprimant. Abusus enim artis ex obliquo tantum interueniunt, ad cauendum, non ad utendum. Quapropter in Platone summa fuit iniquitas (licet ex non immerito erga Rhetores sui temporis odio orta), cum Rhetoricam inter artes uoluptarias collocauit ; eam similem esse dicens Coquinariae, quae non minus cibos salubres corrumperet, quam insalubres gratiores redderet, condimentorum uarietate et deliciis abutens. Absit autem, ut oratio non frequentius uersetur in rebus honestis ornandis, quam in turpibus oblinendis. Hoc enim ubique praesto est: siquidem nemo est quin honestius loquatur, quam aut sentiat aut faciat. Sane a Thucydide optime notatum est, tale quidpiam solitum fuisse obiici Cleoni; quod cum semper deteriorem partem tueretur, in hoc multus esset, ut eloquentiam et sermonis gratiam carperet : probe quippe cum sciret, de rebus sordidis et indignis non posse quempiam pulchre loqui; at de rebus honestis facillime. Eleganter enim Plato (licet iam in triuio decantetur) "Virtus si conspici daretur, ingentes sui amores concitaret" ; at Rhetorica uirtutem et bonum depingit plane, et reddit quasi conspicuum. Cum enim in corporea effigie illa Sensui monstrari nequeant, superest ut per ornatum uerborum Phantasiae, repraesentatione quantum fieri potest uiua, coram sistantur. Siquidem mos Stoicorum merito derisus est a Cicerone, qui concisis et argutis sententiis et conclusionibus uirtutem animis hominum imponere satagebant, quae res paruum habet cum phantasia et uoluntate consensum. Porro, si affectus ipsi in ordinem compulsi et rationi prorsus morigeri essent, uerum est nullum magnopere futurum persuasionum et insinuationum, quae aditum ad mentem praebere possint, usum ; sed satis fore si res ipsae nude et simpliciter proponantur et probentur. Verum affectus, contra, tantas secessiones faciunt, quinetiam tantas turbas et seditiones mouent, (secundum illud, "Video meliora proboque, Deteriora sequor"). ut ratio prorsus in seruitutem et captiuitatem abrepta foret, nisi eloquentiae suada efficeret quo minus phantasia a partibus affectuum staret, sed potius opera eius foedus ineatur inter rationem et phantasiam contra affectus. Notandum est enim, affectus ipsos ad bonum apparens semper ferri, atque hac ex parte aliquid habere cum ratione commune ; uerum illud interest, quod "Affectus intuentur praecipue bonum in praesentia ; Ratio prospiciens in longum, etiam futurum et in summa". Ideoque cum quae in praesentia obuersentur impleant phantasiam fortius, succumbit plerunque ratio et subiugatur. Sed postquam eloquentia et suasionum ui effectum sit ut futura et remota constituantur et conspiciantur tanquam praesentia, tum demum, abeunte in partes rationis phantasia, ratio fit superior. Concludamus igitur non deberi magis uitio uerti Rhetoricae, quod deteriorem pattern cohonestare sciat, quam Dialecticae, quod sophismata concinnare doceat. Quis enim nescit contrariorum eandem rationem esse, licet usu opponantur? Porro non eo tantum differt Dialectica a Rhetorica, quod (ut uulgo dicitur) altera instar pugni, altera instar palmae sit, (altera scilicet presse, allers fuse tractet); uerum multo magis, quod Dialectica rationem in suis naturalibus, Rhetorica qualis in opinionibus uulgi sita est, consideret. Prudenter igitur Aristoteles Rhetoricam inter Dialecticam et Ethicam cum Politica collocat, cum ex utrisque participet. Siquidem probationes et demonstrationes Dialecticae unuersis hominibus sunt communes ; at probationes et suasiones Rhetoricae pro ratione auditorum uariari debent ; ut quis tanquam musicus, auribus diuersis se accommodans, sit demum : "Orpheus in siluis, inter delphinas Arion". Quae quidem applicatio et uariatio orationis (si quis eius perfectionem et culmen desideret) eo usque extendi debet, ut si eadem ipsa apud diuersos homines sint dicenda, apud singulos tamen aliis atque aliis uerbis sit utendum. Quanquam hac parte Eloquentiae (politica scilicet et negotiosa, in priuatis sermonibus) maximos oratores plerunque destitui certum sit ; dum ornatum et formulas elegantes orationis captantes, uolubili illa applicatione et characteribus sermonum, quibus uersus singulos uti consultius foret, excidunt. Certe non abs re fuerit circa hoc ipsum, de quo nunc dicimus, nouam instituere inquisitionem, eamque nomine Prudentiae Sermonis Priuati indigitare, atque inter Desiderata reponere; rem certe quam quo attentius quis recogitet, eo pluris faciet. Utrum uero haec inter Rhetorica an Politica collocetur, haud magni refert. Descendamus modo ad Desiderata in hac arte, quae (ut ante diximus) eius sunt generis, ut pro Appendicibus potius censeri debeant quam pro portionibus artis ipsius ; et pertinent omnia ad Promptuariam. Primo igitur non inuenimus, qui prudentiam illam simul et diligentiam Aristotelis bene persecutus sit aut suppleuerit. Hic nimirum coepit colligere Signa Popularia siue Colores Boni ac Mali Apparentis, tam simplicis quam comparati, qui sunt uere Sophismata Rhetorica. Sunt autem eximii usus, praesertim ad negotia et prudentiam Sermonis Priuati. Labores uero Aristotelis circa colores istos in tribus claudicant : primo, quod, cum multi sint, paucos admodum recenseat ; secundo, quod Elenchos suos non habeant adiunctos ; tertio, quod uidetur ille usum eorum ex parte ignorasse. Usus enim eorum non magis ad probandum quam ad afficiendum et commouendum subseruit. Complures siquidem loquendi formulae, quae idem significant, uarie tamen afficiunt. Nam longe fortius penetrat quod acuminatum est, quam quod obtusum ; licet in ipsa percussione uires aequaliter intendantur. Nemo est certe, qui non magis afficiatur, audiens inimici tui de hoc miros triumphos agent, "Hoc Ithacus uelit, et magno mercentur Atridae"; quam si simpliciter dicatur, hoc rebus tuis incommodabit. Itaque mucrones isti et aculei sermonum minime sunt negligendi. Cum uero hanc rem ut Desideratam proponamus, ex consuetudine nostra illam Exemplis fulciemus. Praecepta enim minus rem illustrauerint. Exempla Colorum Boni et Mali, tam Simplicis quam Comparati. SOPHISMA. 1. Quod laudant homines et celebrant, bonum ; quod uituperant et reprehendunt, malum. ELENCHUS. Fallit Sophisma quatuor modis; scilicet, aut propter Ignorantiam ; aut propter Malam Fidem ; aut propter Studia et Factiones; aut propter Ingenia Laudatornm et Vituperatorum. Propter Ignorantiam ; quid uulgi iudicium ad examen boni et mali? Melius Phocion, qui cum populus ei praeter solitum applauderet, quaesiuit : "Num forte deliquisset"? Propter Malam Fidem ; laudantes enim et uituperantes suam rem saepius agunt, neque loquuntur ut sentiunt: "Laudat uenales qui uult extrudere merces?" Item, "Malum est, malum est (inquit emptor), sed cum recesserit, tum gloriabitur". Propter Factiones ; cuiuis enim patet, consuescere homines, eos qui suarum partium sunt immodicis efferre laudibus ; qui autem contrariarum sunt, infra meritum deprimere. Propter Ingenia ; alii enim natura facti sunt et compositi ad adulationem seruilem, alii contra Momi et tetrici ; ut laudando et uituperando suis Ingeniis tantum obsecundent, parum de ueritate solliciti. SOPHISMA. 2. Quod etiam ab inimicis laudatur, magnum bonum ; quod uero etiam ab amicis reprehenditur, magnum malum. Sophisma fundamento hoc niti uidetur; quod quae ingratiis et contra animi nostri affectum et propensionem loquimur, ea ipsa uim ueritatis a nobis extorquere facile creditur. ELENCHUS. Fallit Sophisma propter Astutiam, tam Inimicorum quam Amicorum. Inimici enim laudes quandoque tribuunt, non inuite, nec a ui ueritatis coacti ; sed eas tamen deligentes, quae inimicis suis inuidiam et pericula conflare possint. Itaque apud Graecos superstitio quaedam inualuit, ut crederent, si quis ab altero laudaretur animo maleuolo et proposito nocendi, "naribus eius pustulam annasci solere". Fallit iterum, quia laudes interdum impertiunt inimici, tanquam praefatiunculas quasdam, ut postea liberius et maliciosius calumniarentur. Ex altera parte, fallit etiam hoc sophisma propter astutiam Amicorum. Solent enim et illi uitia amicorum interdum agnoscere et praedicare, non quod aliqua uis ueritatis eos cogat, sed ea eligentes quae minimum amicos suos laedere possint ; ac si caetera quidam uiri optimi esaent. Fallit iterum, quia Amici quoque reprehensionibus suis (sicut de Inimici laudibus diximus) tanquam praefatiunculis quibusdam utuntur, quo paulo post in laudes effusius excurrant. SOPHISMA. 3. Cuius priuatio bona, id ipsum malum ; cuius priuatio mala, id ipsum bonum. ELENCHUS. Fallit Sophisma duobus modis ; aut propter Comparationem Boni et Mali ; aut propter Successionem Boni ad Bonum, aut Mali ad Malum. Propter Comparationem ; si bonum fuerit generi humano priuari esu glandium, non sequitur quod malus ille erat; sed Dodona bona, Ceres melior. Neque, si malum fuit populo Syracusano Dionysio seniore priuari, sequitur quod Dionysius ille bonus fuerit, sed minus malus quam iunior. Per Successionem; etenim priuatio boni alicuius non semper dat locum malo, sed quandoque maiori bono ; ut cum flos decidit, fructus succedit; nec priuatio alicuius mali dat semper locum bono, sed interdum maiori malo. Nam sublato inimico Clodio, Milo simul et segetem gloriae perdidit. SOPHISMA. 4. Quod bono aut malo uicinum est, id ipsum itidem bonum: aut malum : quod uero remotum est a bono, malum; quod a malo, bonum. Habet hoc fere rerum natura, ut quae natura sua conueniant, etiam locis conueniant ; quae uero contrariae naturae sunt, etiam interuallis distent ; cum singula amica sibi associare, inimica summouere gaudeant. ELENCHUS. Sed fallit Sophisma tribus modis; primo propter Destitutionem ; secundo propter Obscurationem ; tertio propter Protectionem. Propter Destitutionem; fit ut quae in suo genere amplissima sunt et maxime excellunt, omnia quantum fieri potest ad se trahant, et in uicino quaeque posita destituant ac quasi inedia conficiant. Itaque in propinquo arborum grandium uirgulta nunquam laeta reperies. Recte etiam ille, "Diuitis serui maxime serui". Nec male cauillatus est qui inferius famulitium in aulis principum festorum uigiliis comparauit ; quae festa sua in proximo attingunt, ipsae autem ieiuniis addicuntur. Propter Obscurationem ; etenim et hoc habent quaeque in suo genere praestantissima, ut licet proxima non extenuent aut destituant, tamen obscurent et obumbrent ; quod etiam de Sole notant astronomi ; quod sit scilicet aspectu bonus, coniunctione et approximatu malus. Propter Protectionem ; nam non solum res coëunt et congregantur propter consortium et naturae similitudinem, sed etiam malum (praesertim in ciuilibus) confugit ad bonum, ut lateat et protegatur. Itaque scelerati homines petunt asyla Diuorum, et uitium ipsum se in uirtutis umbram recipit : "Saepe latet uitium proximitate boni." Contra, et bonum se aggregat ad malum, non propter consortium, sed ut illud conuertat et reformet in bonum. Itaque et medici magis accedunt ad aegrotos quam ad sanos, et Seruatori nostro obiectum est, quod conuersaretur cum publicanis et peccatoribus. SOPHISMA. 5. Cui caeterae partes uel sectae secundas unanimiter deferunt (cum singulae principatum sibi uendicent) melior reliquis uidetur: nam primas quaeque ex zelo uidetur sumere, secundas autem ex uero et merito tribuere. Ita Cicero argumentatur sectam Academicorum, quae acatalepsiam tenuit, philosophiarum fuisse praestantissimam. Interroga enim (inquit) Stoicum, quae secta sit potior; ille suam caeteris anteponet : deinde quae secundas teneat; Academicam fatebitur. Age similiter cum Epicureo (qui Stoici uix aspectum tolerauerit), postquam suam sectam collocarit in summo, collocabit Academicam in proximo. Similiter, uacante dignitate aliqua, princeps si competitores singulos interrogaret quem post se potissimum commendare uellent, uerisimile est secunda illorum uota in eum qui praecipue dignus et optime meritus fuerit concursura. ELENCHUS. Fallit Sophisma propter Inuidiam. Solent enim homines, proxime post se et factionem suam, in eos inclinare et propendere qui reliquorum maxime sint enerues et imbelles, quique eis minimum molestiae exhibuerunt ; in odium illorum qui illis plurimum insultarunt aut incommodarunt. SOPHISMA. 6. Cuius excellentia uel exuperantia melior, id toto genre melius. Huc pertinent Formulae illae usitatae : "Ne peruagemur in generalibus. Conferamus particularem aliquem cum particulari", etc. ELENCHUS. Videtur hoc Sophisma satis neruosum, et magis Dialecticum quiddam quam Rhetoricum. Attamen interdum fallit. Primo quia sunt res haud paucae, periculo plurimum obnoxiae, quae tamen si euadant caeteris antecellant; ita ut genere sint deteriores, quia saepius periclitantur et excidunt ; indiuiduo autem nobiliores. In hoc numero est Gemma Martia, de qua Gallicum adagium : "Filius Parisiorum et Gemma mensis Martii, si ex illis euadat unus, erit instar decem aliorurn". Adeo ut in genere gemma Maii gemmae Martii praestet; sed tamen in indiuiduo optima gemma Martii optimae gemmae Maii praeferatur. Fallit secundo, propter naturam rerum in aliquibus generibus aut speciebus magis aequalem, in aliquibus magis inaequalem ; quemadmodum in obseruationem uenit climata calidiora generaliter ingenia producere acutiora ; at in frigidioribus ingenia illa quae eminent etiam acutissimis calidarum regionum praestare. Similiter, in exercitibus compluribus, si res duello inter singulos transigeretur, fortasse ad unam partem accederet uictoria ; si copiis uniuersis, in alteram. Etenim excellentiae et exuperantiae casum recipiunt ; at genera natura aut disciplina reguntur. Quinetiam, in genere, metallum lapide pretiosius; attamen adamas praecellit auro. SOPHISMA. 7. Quod rem integram seruat, bonum; quod sine receptu est, malum. Nam se recipere non posse, impotentiae genus est; potentia autem bonum. Hinc confinxit AEsopus fabulam de duabus ranis, quae in magna siccitate, cum aquae ubique deficerent, deliberarunt quid sibi demum agendum esset. Prior autem ; "Descendamus (inquit) in puteum profundum, neque enim uerisimile est ibi aquam defuturam". Cui altera ita regerit : "Quin si forte ibi quoque aqua deficiet, quomodo exinde rursus ascendere poterimus"? Firmamentum autem huius Sophismatis est, quod actiones humanae adeo sint incertae et periculis expositae, ut illud optimum uideatur quod plurima habeat effugia. Huc spectant formulae illae, quae in usu sunt ; Obligatum plane et obstrictum te reddes : Non tantum quantum uoles sumes ex fortuna, etc. ELENCHUS. Fallit Sophisma primo, quia in actionibus humanis fortuna urget ut aliquid demum decernatur. Etenim, ut eleganter a quopiam dictum est, "etiam non statuere est aliquid statuere" ; adeo ut saepenumero consilii suspensio pluribus nos implicet necessitatibus quam si aliquid statuissemus. Videtur autem iste morbus quidam animi similis ei qui reperitur in auaris; sed translatus a cupiditate retinendi opes ad cupiditatem retinendi arbitrium et potestatem. Siquidem auarus frui non uult, ne quid detrahat de summa ; ita et huiusmodi scepticus nil exequi uult, ut omnia ei sint integra. Fallit secundo, quia necessitas, et illud (quod aiunt) "Iacta est alea", stimulos addit animis; sicut inquit ille, "Caeteris pares, necessitate certe superiores estis". SOPHISMA. 8. Quod quis culpa sua contraxit, maius malum; quod ab externis imponitur, minus malum. Huius rei causa est, quod morsus conscientiae aduersa conduplicet ; contra, conscium sibi esse quod culpa quis uacet, magnum praebet in calamitate solatium. Itaque poetae ea pathemata maxime exaggerant, tanquam desperationi propiora, ubi quis seipsum accuset et discruciet : "Seque unum clamat causamque caputque malorum"? Contra, calamitates uirorum insignium eleuat et diluit innocentiae et meriti conscientia. Porro cum malum ab aliis intentetur, habet quiuis quod libere conqueri posait ; unde dolores sui exhalent neque cor suffocent. Etenim iis quae ab iniuria hominum profecta sunt, indignari solemus, aut ultionem meditari, aut denique Nemesim diuinam uel implorare uel expectare ; quinetiam, si a Fortuna ipsa inflictum quid ait, tamen datur quaedam cum Fatis ipsis expostulatio : "Atque Deos atque astra uocat crudelia mater". Contra, ubi quis malum aliquod sua culpa contraxerit, stimuli doloris intro uertuntur, animumque magie uulnerant et confodiunt. ELENCHUS. Fallit istud Sophisma, primo propter Spem ; quae malorum magnum est antidotum. Etenim culpae emendatio saepe in nostra potestate sita est; fortunae uero minime. Itaque Demosthenes non semel ciues suos huiusmodi uerbis affatus est ; "Quod ad praeterita pessimum, id ad futura optimum est. Quid hoc tandem sit? Hoc ipsum scilicet, quod uestra incuria et culpa res uestrae male se habeant. Nam si uos officio uestro per omnia perfuncti essetis, et nihilominus status uester, ut nunc, laborasset, ne spes quidem reliqua esset eum futurum aliquando meliorem. Cum uero errores uestri in causa potissimum fuerint, confidendum plane uos illis emendatis pristinum statum uestrum recuperaturos". Similiter Epictetus, de gradibus tranquillitatis animi uerba faciens, infimum locum illis attribuit qui alios accusant, superiorem iis qui seipsos, supremum uero illis qui nec alios nec seipsos. Fallit secundo, propter insitam animis humanis Superbiam; qua aegre adducuntur homines ut errores proprios agnoscant. Hoc uero ut euitent, patientiam adhibent longe maiorem in iis malis quae culpa sua contraxerunt. Etenim, quemadmodum fieri uidemus, ut cum culpa admissa sit, neque de authore constiterit, supra modum excandescunt homines et tumultuantur ; quod si postea in notitiam peruenerit culpam illam ad filium aut uxorem aut gratiosum aliquem pertinere, statim sedantur turbae et consilescunt ; eodem modo fit, cum res aliqua accidit propter quam necessitas incumbit culpam in nos ipsos recipiendi. Id quod in mulieribus saepissime conspicitur, quae si quid infeliciter egerunt contra consensum parentum aut amicorum, qualecunque infortunium sequatur, illud sedulo dissimulabunt. SOPHISMA. 9. Gradus priuationis maior uidetur quam gradus diminutionis ; et rursus, gradus inceptionis maior uidetur quam gradus incrementi. Canon est in Mathematicis nullas esse rations nihili ad aliquid. Itaque gradus nullitatis et quidditatis maiores uidentur gradibus incrementi et decrementi. Sicut monoculo durius est unum perdere oculum, quam utrunque oculum habenti. Similiter, complures liberos habenti grauius est ultimum qui superstes fuerit filium amittere, quam reliquos priores. Itaque et Sibylla cum duos priores libros combussisset, pretium tertii duplicauit; siquidem illius amissio gradus fuisset Priuationis, non Diminutionis. ELENCHUS. Fallit Sophisma primo, propter eas res quarum usus in sufficientia quadam siue competentia, hoc est, quantitate determinata, consistit. Si quis enim obligetur poenaliter ad solutionem certae pecuniae summae ad diem certum, grauius ei fuerit nummo unico aureo carere, quam si, posito quod ille unicus parari non potuerit, deessent etiam decem alii. Similiter in decoctionibus fortunarum, damnosior uidetur gradus obserationis qui primus sortem minuit, quam extremus, qui ad egestatem redigit. Huc spectant formulae illae usitatae ; "Sera in fundo parsimonia" "Parum interest utrum nihil habeas, an quod nihil iuuet", etc. Fallit secundo, propter illud principium in natura, quod "corruptio unius sit generatio alterius". Adeo ut gradus ipse Priuationis ultimae minus interdum incommodet, quoniam ansam et stimulum praebet nouae alicui rationi ineundae. Unde etiam Demosthenes saepius conqueritur apud ciues euos : "Conditiones minus utiles et honorificas, quas a Philippo impositas subibant, nihil aliud esse quam alimenta quaedam ipsorum ignauiae et socordiae ; ut multo iis fuisset satius illis omnino carere, propterea quod hoc pacto industria illorum melius acui possit ad alia paranda remedia". Nouimus certe medicum quendam qui mulieribus delicatis querentibus se male habere sed tamen a medicamentis omnibus abhorrere, solebat dicere, non minus facete quam morose, "Vobis omnino opus est ut deterius ualeatis, quo medicamenta etiam quaelibet libenter toleretis". Quinetiam ipse gradus Priuationis siue indigentiae ultimae salutaris esse possit, non tantum ad excitandam industriam, uerum etiam ad imperandam patientiam. Quod ad secundum membrum huius Sophismatis, illud eodem quo prius fundamento (de gradibus quidditatis et nullitatis) nititur. Hinc tanta ueurpantur de initiis negotiorum praeconia ; "Dimidium facti, qui bene coepit, habet, etc." Hinc Astrologorum superstitio, qui iudicium faciunt de dispositione aut fortuna hominis ex momento siue articulo natiuitatis aut conceptus. ELENCHUS. Fallit Sophisma primo, quoniam in nonnullis primae rerum inceptiones nihil aliud sunt quam quae Epicurus in philosophia sua appellat Tentamenta ; id est, rudimenta quaedam, quae nihili sunt nisi iterentur aut prouehantur. Itaque in hoc casu gradus secundus dignior uidetur et potentior quam primus. Quemadmodum in plaustris, equus qui penultimus est plus confert ad motum plaustri quam primus. Etiam non inepte dici solet : "Conuitium regestum illud esse quod pugnae sit reum". Prius enim fortasse praeteruolaturum fuisset. Itaque "prius malo principium dedit, sed posterius modum abstulit". Fallit Sophisma secundo, propter dignitatem perseuerantiae ; quae in progressu, non in aggressu sita est. Etenim casus aut natura primum impetum progignere possunt; at affectus tantummodo maturus et iudicium, constantiam. Fallit tertio in iis rebus, quorum natura et cursus ordinarius in contrarium rei inceptae fertur; ita ut prima inceptio perpetuo euacuetur, nisi uires continuentur. Quemadmodum in formulis illis usitatis dicitur; "Non progredi, est regredi"; et "Qui non proficit, deficit"; ut in cursu in aduersum montis; remigatione in aduersum gurgitis. At contra, si in decliui montis motus incipiat, aut secundo flumine remigatio fiat, tum gradus inceptus longe potiores partes tenet. Porro iste Color non tantum extenditur ad gradum inceptionis qui sit a potentia ad actum, comparatum cum gradu qui sit ab actu ad incrementum ; uerum etiam ad gradum qui sit ab impotentia ad potentiam, comparatum cum gradu qui sit a potentia ad actum. Etenim gradus ab impotentia ad potentiam maior uidetur quam a potentia ad actum. SOPHISMA. 10. Quod ad ueritatem refertur maius est quam quod ad opinionem. Modus autem et probatio eius quod ad opinionem pertinet, haec est; quod quis, si clam putaret fore, facturus non esset. Ita pronunciant Epicurei de Felicitate Stoicorum in Virtute collocata, quod similis sit felicitati histrionis in scena; qui si a spectatoribus et plausu eorum destitueretur, animis statim concideret. Itaque uirtutem, per ignominiam, Bonum Theatrale uotant. Aliter fit in diuitiis, de quibus Ille, "Populus me sibilat; at mihi plaudo". Itidem in uoluptate, "Grata sub imo Gaudia corde premens, uultu simulante pudorem". ELENCHUS. Fallacia huius Sophismatis subtilior paulo est ; licet responsio ad exemplum quod adducitur facilis. Neque enim uirtus eligitur propter auram popularem ; cum etiam illud praeceptum sit, "Ut quis maxime omnium seipsum reuereatur". Ita ut uir bonus idem fuerit in solitudine, idem in theatro. Licet forte intendatur uirtus nonnihil per laudes, quemadmodum calor augetur per reflexionem. Sed hoc suppositionem negat, non fallaciam redarguit. Elenchus uero talis est. Dato, quod uirtus (praesertim ea quae labores et conflictus subit) non eligeretur, nisi quod laudes et fama eam comitari soleant; haud inde sequitur, quod appetitus et motus ad uirtutem non sit praecipue propter se. Siquidem fama possit esse causa tantum impulsiua aut sine qua non, neutiquam efficiens sut constituens. Exempli gratia : si duo fuerint equi, quorum unus calcaribus non admotis quaeuis haud segniter praestaret, at alter calcaribus admotis priorem longe superaret; posterior iste (arbitror) palmam referet, et pro equo meliore iudicabitur. Neque quenquam iudicii sani commouerit formula illa ; "Apage istum equum, cuius spiritus siti sunt in calcaribus". Quandoquidem enim instrumentum ordinarium equitanti sit calcar, neque ullo modo oneri aut impedimento ei sit, non minoris propterea aestimandus est equus qui calcare incitatur; neque etiam ille alter, qui absque calcaribus mira praestat, eo ipso melior, sed delicatior tantum, habendus est. Simili ratione, gloria et honor uirtuti pro stimulis et calcaribus subseruiunt; ac licet uirtus sine illis paulo futura esset languidior, tamen cum semper illa praesto sint ei etiam non inuitata, nil officit quominus uirtus propter se quoque expetatur. Itaque recte redarguitur illa positio ; "Nota eius rei, quod propter opinionem et non propter ueritatem eligitur, haec est ; quod quis si clam putaret fore, facturus non fuisset". SOPHISMA. 11. Quod opera et uirtute nostra partum est, maius bonum ; quod ab alieno beneficio uel ab indulgentia fortunae delatum est, minus bonum. Causae huius rei hae sunt : primo, propter Spem de Futuro Siquidem in aliorum gratia aut fortunae ipsius uentis secundis, non multum inest certitudinis ; propria uero industria aut uirtus semper domi adsunt. Adeo ut postquam boni quid nobis hoc modo paratum fuerit, maneant etiam eadem instrumenta in nouos usus parata; quin et consuetudine et successu reddita ualidiora. Secundo, quia quod alieno beneficio adipiscimur, eius etiam aliis debitores sumus; cum quae per nos ipsi comparauerimus nihil oneris secum trahant. Etiam si quid indulgentia diuina in nos cumulauerit, retributionem quandam erga Dei bonitatem efflagitat, quod homines prauos et improbos mordet; ubi in priore genere illud Prophetae usuueniat, "Laetantur et exultant, immolant plagis suis, et sacrificant reti suo". Tertio, quia ea quae a uirtute nostra minime profecta sunt, nulla sequitur laus et existimatio. Quae enim felicitatis sunt, admirationem quandam pariunt, laudem minime. Sicut ait Cicero ad Caesarem : "Quae miremur habemus, quae laudemus expectamus". Quarto, quia quae industria propria acquiruntur, cum laboribus et contentione fere coniuncta sunt, quod nonnullam habet in se suauitatem ; uti Salomon, "Suauis cibus a uenatu". ELENCHUS. At quatuor inueniuntur Colores Oppositi, qui rem in contrariam partem inclinant, possintque esse prioribus instar Elenchorum. Primo, quia Felicitas uidetur esse signum quoddam et character Fauoris Diuini; et propterea tum in nobismetipsis confidentiam et alacritatem generat, tum apud alios authoritatem et reuerentiam. Felicitas autem ista etiam fortuita complectitur, ad quae uirtus aegre aspirat ; ueluti cum Caesar ad nauis gubernatorem animos addendo dixit, "Caesarem portas et fortunam eius". Quod si dixisset, Caesarem portas et uirtutem eus, frigidum prorsus fuisset solatium periclitanti in procella. Secundo, quia ea quae a uirtute aut industria procedunt sunt imitabilia, et aliisa patent ; cum felicitas sit res inimitabilis, et praerogatiua quaedam hominis indiuidui. Itaque in genere uidemus res naturales artificialibus praeponi, quia imitationem non recipiunt. Quod enim imitabile est, potentia uulgatum est. Tertio, quae ex felicitate proueniunt, bona uidentur gratuita, nec laboribus empta ; at quae uirtute propria, pretio ueluti acquisita. Itaque eleganter Plutarchus de rebus Timoleontis, hominis longe fortunatissimi, cum rebus Agesilai et Epaminondae qui uno aeuo uixerunt comparatis, diait : "Illas Homeri carminibus fuisse similes, qua, cum alias excellant, sponte etiam fluere uideantur, et quasi Genium sapere". {Plutarque, Vie de Timoléon, 36} Quarto, quia quod praeter spem aut preeter expectatum contingit, gratius et maiore cum uoluptate in hominum animos influit. Illud uero neutiquam competit iis, quae propria cura et ambitu comparantur. SOPHISMA. 12. Quod ex pluribus constat et diuisibilibus, est maius quam quod ex paucioribus et magis unum; nam omnia per partes considerata maiora uidentur. Quare et pluralitas partium magnitudinem prae se fert ; fortius autem operatur pluralitas partium, si ordo absit; nam inducit similitudinem infiniti, et impedit comprehensionem. Sophisma istud uidetur etiam primo intuitu fallax, et quasi palpabile ; siquidem non pluralitas partium tantum, sed maioritas earundem, poterit constituere totum auctius. Attamen abripit hoc ipsum Sophisma saepius phantasiam ; quinetiam insidiatur sensui. Etenim aspectui ipsi breuior uidetur uia in planitie, ubi nihil intercurrat quod uisum frangat, quam in tali tractu terrae ubi simul conspiciuntur arbores, aut aedificia, aut aliud aliquod signum quod spatium metiri et diuidere possit. Sic homini bene nummato, postquam arcas suas et marsupia diuisent et digesserit, maior etiam quam antea subit diuitiarum phantasia. Habet etiam uim in amplificationibus, si res in plures portiones diuidatur, atque singulae seorsum tractentur. Hoc uero adhuc magis phantasiam implet, si fiat promiscue et sine ordine. Confusio enim multitudinis opinionem generat. Siquidem quae ordine ostenduntur aut proponuntur, tum ipsa, magis finita apparent, tum certum praebent argumentum nihil esse praetermissum. At contra, quae confuse repraesentantur non solum in se numerosa putantur, sed et suspicioni locum relinquunt restare adhuc plura quae omittuntur. ELENCHUS. Fallit Sophisma primo, ubi quis ampliorem praeceperit de re aliqua opinionem quam pro uera rei ipsius magnitudine. Etenim cum hoc fit, distributio falsam illam opinionem destruet, et rem in ueritate sua, non autem cum amplificatione, monstrabit. Itaque si quis morbo aut dolore corripiatur, horae longiores ei uidebuntur absque horologio aut clepsydra, quam si iisdem mensurentur. Nam si taedium et uexatio morbi tempus uideri longius faciunt quam reuera est, at computatio temporis errorem ilium corrigit, et breuius facit quam opinio illa falsa conceperat. Etiam in planitie, contra quam superius dictum est aliquando euenit. Licet enim uisus in principio uiam ostentet breuiorem sensui, quia indiuisa est ; tamen si ex eo obrepat opinio de longe minori interuallo quam reperitur, opinionis eius uanae frustratio efficiet ut uideatur demum etiam quam reuera est productior. Itaque si quis opinioni alicuius falsae de magnitudine rei cuiuspiam uelificari cupiat, caueat a distributionibus, sed rem integram utique extollat. Fallit Sophisma secundo, si distributio ea distrahatur, non autem simul obuersetur, aut uno aspectu uisum feriat. Itaque si flores in horto aliquo in plures torulos distinguantur, maioris quantitatis speciem praebebunt quam si omnes in uno toro simul crescerent, modo toruli oculis simul subiiciantur ; aliter enim unio distributioni distractae praeualebit. Sic reditus eorum maiores uidentur, quibus praedia et latifundia sua uicina aut coniuncta sunt. Nam, si sparsim sita sint, non ueniunt tam facile sub aspectum. Fallit Sophisma tertio, propter dignitatem unitatis supra multitudinem. Omnis enim compositio, indigentiae in singulis signum est certissimum; ubi illud usu uenit, "Et quae non prosunt singula, multa iuuant". Itaque Mariae partes potiores ; "Martha, Martha, attendis ad plurima, unum sufficit". Hinc illa fabula AEsopi de uulpe et feli. Iactabat enim uulpes quantas artes haberet et effugia, quibus se a canibus eriperet; felis autem se unico tantum confidere auxilio dixit, utpote quae tenuem scandendi facultatem haberet; quod tamen reliquis illis uulpinis longe praestantius praesidium fuit : unde adagium ; "Multa nouit uulpes, sed felis unum magnum". Quinetiam in huius fabulae significatione morali idem cernitur. Nam potenti et fido amico niti plus praesidii habet, quam artes et astutiae complurimae. Atque haec exempli loco sufficient. Superest autem nobis eiusmodi Colorum numerus etiam magnus, quos olim adolescentes congessimus ; attamen sine illustrationibus suis atque Elenchis ; quos hoc tempore concinnare non uacat. Ideoque Colores illos nudos absque illustrationibus suis (cum superiores isti uestiti prodeant) proponere, minime nobis consentaneum uidetur. Illud interim monemus ; rem istam, qualiscunque ea uideri possit, haud parui iudicio nostro esse pretii: utpote quae ex Philosophia Prima, et ex Politica, et ex Rhetorica participet. Atque de Signis Popularibus siue Coloribus Boni ac Mali apparentis, tam Simplicis quam Comparati, hactenus. Secunda Collectio, quae pertinet ad Promptuariam, et desideratur, ea est quam Cicero (ut superius in Logica diximus) innuit; cum praecipit, ut in promptu habeantur Loci Communes, in utramque partem disputati et tractati. Quales sunt, Pro uerbis legis et Pro sententia legis, etc. Nos uero hoc praeceptum etiam ad alia extendimus ; ut non solum ad genus Iudiciale, sed etiam ad Deliberatiuum et Demonstratiuum adhibeatur. Omnino hoc uolumus, Locos omnes quorum frequens est usus (siue ad probationes et refutationes, siue ad suasiones et diasuasiones, siue ad laudes et uituperia spectent) meditatos iam haberi ; eosque ultimis ingenii uiribus, et tanquam improbe et prorsus praeter ueritatem, attolli et deprimi. Modum autem huius collectionis, tam ad usum quam ad breuitatem, optimum fore censemus, si huiusmodi Loci contrahantur in sententias quasdam acutas et concisas ; tanquam glomos quosdam, quorum fila in fusiorem discursum, cum res postulat, explicari possint. Atque similem quandam diligentiam in Seneca reperimus, sed in hypothesibus siue casibus. Eius generis, cum plurima parata habeamus, aliqua ad exemplum proponere uisum est. Ea autem Antitheta Rerum nominamus. [6,3b] Exempla Antithetorum. I. NOBILITAS. Pro. Quibus uirtus a genere penitus insita est, ii iam non mali esse nolunt, sed nequeunt. Nobilitas laurea, qua tempus homines coronat. Antiquitatem etiam in monumentis mortuis ueneramur; quanto magis in uiuis ? Si nobilitatem familiarum contemnas, quae tandem erit differentia inter sobolem hominum et brutorum ? Nobilitas uirtutem inuidiae subducit, gratiae tradit. Contra. Raro ex uirtute nobilitas ; rarius ex nobilitate uirtus. Nobiles maiorum deprecatione ad ueniam saepius utuntur, quam suffragatione ad honores. Tanta solet esse industria hominum nouorum, ut nobiles prae illis tanquam statuae uideantur. Nobiles in stadio respectant nimis sepe ; quod mali cursoris est. II. FORMA. Pro. Deformes naturam ulcisci solent. Et uirtus nil aliud quam interna forma ; et forma nil aliud quam externa uirtus. Deformes se a contemptu per malitiam utique suam uindicare cupiunt. Forma uirtutes splendere facit, uitia rubere. Contra. Virtus, ut gemma nobilis, melius inseritur sine multo auro et ornatu. Quod uestis lauta deformi, hoc forma improbo. Similiter plerunque leues sunt quos forma ornat et quos mouet. III. IUVENTUS. Pro. Primae cogitationes, et iuuenum consilia, plus habent e numine. Senes sibi sapiunt magis, aliis et reipublicae minus. Si conspici daretur, magis deformat animos quam corpora senectus. Senes omnia metuunt, praeter Deos. Contra. Iuuentus paenitentiae campus. Ingenitus est iuuenibus senilis authoritatis contemptus ; ut quisque suo periculo sapiat. Tempus, ad quae consilia non aduocatur, nec rata habet. Senibus Veneres mutantur in Gratias. IV. VALETUDO. Pro. Cura ualetudinis animum humilem facit et corpori supplicem. Corpus sanum hospes animae est ; aegrum, ergastularius. Nil tam summas actionum promouet, quam prospera ualetudo; at contra infirma feriatur nimis. Contra. Saepe conualescere est saepe iuuenescere. Excusatio ualetudinis polychresta ; ad quam etiam sani confugimus. Nimis arcto foedere corpus animae iungit sanitas. Et lectus magna imperia administrauit, et lectica magnos exercitus. V. UXOR ET I.IBERI. Pro. Charitas reipublicae incipit a familia. Uxor et liberi disciplina quaedam humanitatis ; at coelibes tetrici et seueri. Coelibatus et orbitas ad nil aliud conferunt, quam ad fugam. Morti sacrificat, qui liberos non procreat. Caetera felices, in liberis fere infortunati sunt; ne diuinae sorti nimium appropinquent homines. Contra. Qui uxorem duxit et liberos suscepit, obsides fortunae dedit. Generare et liberi, humana sunt; creare et opera, diuina. Brutorum aeternitas soboles; Virorum, fama, merita, et instituta. Oeconomicae rationes publicas plerunque euertunt. Aliquibus fortuna Priami placuit, qui suis omnibus superstes fuit. VI. DIVITIAE. Pro. Diuitias contemnunt, qui desperant. Inuidia diuitiarum uirtutem effecit deam. Dum philosophi dubitant utrum ad uirtutem an uoluptatem omnia sint referenda, collige instrumenta utriusque. Virtus per diuitias uertitur in commune bonum. Caetera bona prouincialem habent administrationem, diuitiae solae generalem. Contra. Diuitiarum magnarum uel custodia est, uel dispensatio quaedam, uel fama ; at nullus usus. Annon uides lapillis et id genus deliciis fingi pretia, ut possit esse aliquis magnarum diuitiarum usus ? Multi dum diuitiis suis omnia uenalia fore crediderunt, ipsi in primis uenerunt. Non aliud diuitias dixerim, quam impedimenta uirtutis; nam uirtuti et necessariae sunt, et graues. Diuitiae bona ancilla, pessima domina. VII. HONORES. Pro. Honores non tyrannorum (ut loquuntur), sed Prouidentiae Diuinae calculi sunt. Honores faciunt et uirtutes et uitia conspicua; itaque illas prouocant, haec refraenant. Non nouit quispiam quantum in uirtutis cursu profecerit, nisi honores ei campum praebeant apertum. Virtutis, ut rerum aliarum, rapidus motus est ad locum, placidus in loco ; est autem uirtutis locus honos. Contra. Dum honores appetimus libertatem exuimus. Honores dant fere potestatem earum rerum, quaa optima conditio est nolle, proxima non posse. Honorum accensus arduus, statio lubrica, regressus praeceps. Qui in honore sunt, uulgi opinionem mutuentur oportet, ut seipsos beatos putent. VIII. IMPERIA. Pro. Felicitate frui, magnum bonum est ; sed eam et aliis impertiri posse, adhuc maius. Reges non hominum instar sed astrorum sunt; nam et in singulos et in tempora ipsa magnum habent influxum. Qui Dei uices gerunt, iis resistere non tantum laesae maiestatis crimen est, sed theomachia quaedam. Contra. Quam miserum habere nil fere quod appetas, infinita quae metuas. Qui in imperiis sunt, similes sunt corporibus caelestibus, quae magnam uenerationem habent, requiem nullam. Nemo humanae sortis ad Deorum conuiuia admittitur, nisi ad ludibrium. IX. LAUS, EXISTIMATIO. Pro. Virtutis radii reflexi laudes. Laue honor is est, ad quem liberis suffragiis peruenitur. Honores a diuersis politiis conferuntur; sed laudes ubique sunt libertatis. Vox populi habet aliquid diuinum. Nam quomodo aliter tot capita in unum conspirare possint ? Ne mireris, si uulgus uerius loquatur quam honoratiores ; quia etiam tutius loquitur. Contra. Fama deterior iudex quam nuncia. Quid uiro bono cum saliua uulgi? Fama, ueluti fluuius, leuia attollit, solida mergit. Infimarum uirtutum apud uulgus laus est; mediarum admiratio ; supremarum sensus nullus. Laus magis ex ostentatione quam ex merito, et uentosis magis accedit quam realibus. X. NATURA. Pro. Consuetudinis progressus est arithmeticus ; naturae geometricus. Ut in rebuspublicis se habent leges communes erga consuetudines, eodem modo in singulis se habet natura ad consuetudinem. Consuetudo contra naturam, quasi tyrannis quaedam est ; et cito ac leui occasione corruit. Contra. Cogitamus secundum naturam ; loquimur secundum praecepta; sed agimus secundum consuetudinem. Natura pedantius quidam est ; consuetudo magistratus. XI. FORTUNA. Pro. Virtutes apertae laudes pariunt, occultae fortunas. Virtutes officiorum laudes pariunt, facultatum fortunas. Fortuna ueluti Galaxia ; hoc est, nodus quarundam obscurarum uirtutum, sine nomine. Fortuna saltem ob filias suas honoranda est; Confidentiam scilicet, et Authoritatem. Contra. Stultitia unius, fortuna alterius. In fortuna illud praecipue laudauerim, quod cum non eligat, non tueatur. Viri magni, dum inuidiam uirtutum suarum declinarunt, inter fortunae cultores reperti sunt. XII. VITA. Pro. Absurdum est accidentia uitae magis amare, quam uitam ipsam. Praestat ad omnia, etiam ad uirtutem, curriculum longum quam breue. Absque spatiis uitae maioribus, nec perficere datur, nec perdiscere, nec poenitere. Contra. Philosophi, dum tantum apparatum aduersus mortem colligunt, ipsam magis timendam effecerunt. Mortem homines timent, quia nesciunt; ut pueri tenebras. Non inuenias inter humanos affectum tam pusillum, qui si intendatur paulo uehementius non mortis metum superet. Mori uelle non tantum fortire, aut miser, aut prudens, sed etiam fastidiosus poteet. XIII. SUPERSTITIO. Pro. Qui zelo peccant non probandi, sed tamen amandi surit. Mediocritates moralibus debentur, extremitates diuinis. Superstitiosus religiosus designatus. Fabulosissima quaeque portenta cuiusuis religionis citius crediderim, quam haec omnia sine numine fieri. Contra. Ut simiae similitudo cum homine deformitatem addit, ita superstitioni similitudo cum religione. Quale odium est affectationis in ciuilibus, tale superstitionis in diuinis. Praestat nullam habere de Diis opinionem, quam contumeliosam. Non Epicuri schola, sed Stoa, ueteres respublicas perturbauit. Non cadit in mentem humanam, ut sit merus atheista dogmate ; sed magni hypocritae sunt ueri atheistae, qui sacra perpetuo contrectant, eed nunquam uerentur. XIV. SUPERBIA. Pro. Superbia etiam uitiis insociabilis ; atque ut uenenum ueneno, ita haud pauca uitia superbia expelluntur. Facilis, etiam alienis uitiis obnoxius est ; superbus tantum suis. Superbia, si ab aliorum contemptu ad sui contemptum ascendet, fiet demum philosophia. Contra. Hedera uirtutum ac bonorum omnium superbia. Caetera uitia uirtutibus tantum contraria ; superbia sola contagiosa. Superbia optima uitiorum conditione caret, id est, latebris. Superbus, cum caeteros contemnit, se interim negligit. XV. INGRATITUDO. Pro. Crimen ingrati animi nil aliud est, quam perspicacia quaedam in causam beneficii collati. Dum grati erga quosdam eese uolumus, nec caeteris iustitiam praestamus, nec nobis ipsis libertatem. Beneficii gratia eo minus reddenda est, quod de pretio non constat. Contra. Crimen ingrati animi non suppliciis coercetur, sed furiis permittitur. Arctiora sunt uincula beneficiorum quam officiorum; quare, qui ingratus, iniustus et omnia. Ea est conditio humana : nemo tam publica fortuna natus est, quin priuatae et gratiae et uindictae se omnino debeat. XVI. INVIDIA. Pro. Naturale est exprobrationem fortunae suae odisse. Inuidia in rebuspublicis tanquam salubris ostracismus. Contra. Inuidia festos dies non agit. Nemo uirtuti inuidiam reconciliauerit praeter mortem. Inuidia uirtutes laboribus exercet, ut Iuno Herculem. XVII. IMPUDICITIA. Pro. Zelotypiae debetur, quod castitas sit facta uirtus. Multa tristitia opus est, ut quis Venerem rem seriam putet. Quid uel diaetae partem, uel munditiae speciem, uel superbiae filiam, inter uirtutes collocas ? Amorum, ut auium siluestrium, nulla proprietas est, sed ius possessione transfertur. Contra. Pessima Circes transformatio impudicitia. Impudicus prorsus reuerentiam sui perdidit; quod fraenum est omnium uitiorum. Omnes, ut Paris, qui formae optionem faciunt, prudentiae et potentiae iacturam faciunt. In ueritatem non uulgarem incidit Alexander, cum Somnum et Venerem mortis arrhabones esse dixit. XVIII. CRUDELITAS. Pro. Nulla uirtutum tam saepe rea est, quam clementia. Crudelitas, si a uindicta est, iustifia est ; si a periculo, prudentia. Qui misericordiam inimico impertit, sibi denegat. Non saepius phlebotomiae necessariae sunt in curationibus, quam caedes in ciuilibus. Contra. Caedibus grassari, aut ferae aut Furiae est. Crudelitas uiro bono semper fabulosa esse uidetur, et fictio tragica. XIX. GLORIA VANA. Pro. Qui suas laudes appetit, aliorum simul appetit utilitates. Qui tam sobrius est ut nihil alienum curet, uereor ne et publica aliena putet. Ingenia in quibus aliquid inane est, facilius curam reipublicae recipiunt. Contra. Gloriosi semper factiosi, mendaces, mobiles, nimii. Thraso Gnathonis praeda. Turpe est proco sollicitare ancillam ; est autem uirtutis ancilla laus. XX. IUSTITIA. Pro. Imperia et politiae iustitiae tantum additamenta sunt ; si enim iustitia aliter possit exerceri, illis minime fuerit opus. Iustitiae debetur, quod homo homini sit Deus, non lupus. Iustitia etsi uitia tollere non possit, tamen hoc efficit ut non laedant. Contra. Si hoc est iustum esse, quae tibi fieri nolis ea alteri non facere, clementia demum iustitia est. Si suum cuique tribuendum est, certe et uenia humanitati. Quid mihi aequitatem narras, cum sapienti omnia insequalia sint ? Considera qualis reorum conditio fuerit apud Romanos, et pronuncia iustitiam e republica non esse. Vulgaris ista iustitia politiarum, philosophus in aula; hoc est, facit tantum ad reuerentiam imperantium. XXI. FORTITUDO. Pro. Nil terribile nisi ipse timor. Nil aut in uoluptate solidum aut in uirtute munitum, ubi timor infestat. Qui pericula apertis oculis intuetur ut excipiat, aduertit et ut euitet. Caeterae uirtutes nos a dominatu liberant uitiorum; fortitudo sola a dominatu fortunae. Contra. Praeclara uirtus, uelle perire ut perdas. Praeclara uirtus, quam etiam ebrietas inducit. Vitae suae prodigus, alienae periculosus. Virtus ferreae aetatis fortitudo. XXII. TEMPERANTIA. Pro. Eadem fere uis abstinendi et sustinendi. Uniformitates, concordiae, et mensurae motuum coelestia sunt, et characteres aeternitatis. Temperantia, uelut frigora salubria, animi uires colligit et firmat. Exquisiti et uagi sensus narcoticis indigent ; similiter et affectus. Contra. Negatiuae istae uirtutes non placent ; nam innocentiam praestant, non merita. Languet mens quae excessibus caret. Amo uirtutes quae excellentiam actionis inducunt, non hebetudinem passionis. Cum consonantes animi motus ponis, paucos ponis ; nam pauperis est, numerare pecus. Ista Non uti ut non appetas; Non appetere ut non timeas ; pusillanimi sunt et diffidentis. XXIII. CONSTANTIA. Pro. Basis uirtutum constantia. Miser est, qui qualis ipse futurus sit non nouit. Imbecillitas humani iudicii rebus ipsis constare non potest ; quare saltem sibi constet. Etiam uitiis decus aspirat constantia. Si ad fortunae inconstantiam accedat etiam inconstantia mentis, in quantis tenebris uiuitur ! Fortuna tanquam Proteus, si perseueres, ad formam redit. Contra. Constantia, ut ianitrix morosa, multa utilia indicia abigit. aequum est ut constantia res aduersas bene toleret; nam fere inducit. Stultitia breuissima optima. XXIV. MAGNANIMITAS. Pro. Si animus semel generosos fines optauerit, statim non modo uirtutes circumstant, sed et numina. Virtutes ex habitu aut praeceptis, gregales sunt; ex fine, heroïcae. Contra. Magnanimitas est uirtus poetica. XXV. SCIENTIA, CONTEMPLATIO. Pro. Ea demum uoluptas est secundum naturam, cuius non est satietas. Dulcissimus prospectus in errores aliorum subiacentes. Quam bonum est orbes mentis habere concentricos uniuerso ! Omnes affectus praui falsae aestimationes sunt ; atque eadem sunt bonitas et ueritas. Contra. Contemplatio, speciosa inertia. Bene cogitare non multo melius est, quam bene somniare. Orbem Numen curat, tu patriam. Vir politicus etiam contemplationes serit. XXVI. LITERAE. Pro. Si de rebus minutis libri ecripti forent, uix ullus esset experientiae usus. Lectio est conuersatio cum prudentibus ; actio fere cum stultis. Non inutiles Scientiae existimandae sunt, quarum in se nullus est usus, si ingenia acuant et ordinent. Contra. In Academiis discunt credere. Quae unquam Ars docuit tempestiuum Artis usum? Sapere ex regula et ex experientia, plane contrariae rationes sunt ; ut qui alteri assuefactus sit, ad alterum sit ineptus. Artis saepissime ineptus usus est, ne sit nullus. Hoc fere omnes Academici habent, ut ex qualibet re soleant agnoscere quod sciant, et non addiscere quod nesciant. XXVII. PROMPTITUDO. Pro. Opportuna prudentia non est, quae celeris non est. Qui cito errat, cito errorem emendat. Qui ex composito et non obiter prudens est, nil magni facit. Contra. Prudentia non alte petitur, quae praesto est. Prudentia, ut uestis, leuis quae expedita. Cuius consilia non maturat deliberatio, nec prudentiam aetas. Quae ad breue tempus excogitantur, ad breue tempus placent.. XXVIII. TACITURNITAS IN SECRETIS. Pro. Taciturno nil reticetur; quia omnia tuto communicantur. Qui facile loquitur quae scit, loquitur et quae nescit. Secretis etiam mysteria debentur. Contra. Varietas morum optime animum collocat in secreto. Taciturnitas confessoris uirtus. Taciturno omnia reticentur ; quia silentium rependitur. Tectus, ignoto proximus. XXIX. FACILITAS. Pro. Amo uirum alieno affectui obnoxium, sed tamen iudicium ab obsequio reuocantem. Flexibilem esse, ad naturam auri proxime accedit. Contra. Facilitas, iudicii quaedam inepta priuatio. Facilium beneficia, debita uidentur; negationes, iniuriae. Sibi gratiam habet, qui a facili aliquid impetrat. Facilem omnes difficultates premunt, nam omnibus se implicat. Facilis fere se recipit cum pudore. XXX. POPULARITAS. Pro. Prudentibus eadem fere placent ; at stultorum uarietati occurrere, prudentiae est. Colere populum, est coli. Qui ipsi magni uiri sunt, neminem unum fere habent quem uereantur, sed populum. Contra. Qui ualde cum stultis congruit, ipse suspectus esse potest. Qui turbae placet, fere et turbas miscet. Nil moderatum uulgo gratum est. Infima assentatio est assentatio uulgi. XXXI. LOQUACITAS. Pro. Qui silet, aut alios habet pro suspectis aut suspectus est ipse sibi. Custodiae omnes infelices, miserrima silentii. Silentium, stultorum uirtus. ltaque recte ille silenti : Si prudens es, stultus es ; si stultus, prudens. Silentium, ueluti nox, insidiis opportunum. Cogitationes in profluente sanissimae. Silentium, solitudinis genus. Opinioni se uenditat, qui silet. Silentium nec prauas cogitationes egerit, nec bonas distribuit. Contra. Silentium uerbis et gratiam addit et auctoritatem. Silentium, ueluti somnus quidam, alit prudentiam. Silentium fermentatio cogitationum. Stilus prudentiae silentium. Silentium ambit ueritatem. XXXII. DISSIMULATIO. Pro. Dissimulatio compendiaria sapientia. Non idem dicere, sed idem spectare, debemus. Etiam in animo deformis nuditas. Dissimulatio et decori est, et praesidio. Sepes consiliorum dissimulatio. Aliqui bono suo falluntur. Qui indissimulanter omnia agit, aeque decipit; nam plurimi aut non capiunt aut non credunt. Indissimulatio nihil aliud, quam animi impotentia. Contra. Cum cogitare secundum rerum ueritatem non possimus, at loquamur secundum cogitationem. Quibus artes ciuiles supra captum ingenii sunt, iis dissimulatio pro prudentia erit. Qui dissimulat, praecipuo ad agendum instrumento se priuat, id est fide. Dissimulatio dissimulationem inuitat. Qui dissimulat, liber non est. XXXIII. AUDACIA. Pro. Docet improbare qui uerecundatur. Quod actio oratori, id audacia uiro ciuili ; primum, secundum, tertium. Confitentem uerecundiam amo, accusantem odi. Confidentia morum animos promptius sociat. Placet obscurus uultus, et perspicua oratio. Contra. Audacia stultitiae uiator. Inuerecundia inutilis nisi ad imposturam. Confidentia stultorum imperatrix, prudentium scurra. Audacia est stupor quidam sensus, cum malitia uoluntatis. XXXIV. CAERIMONIAE, PUNTOS, AFFECTATIO. Pro. Vultus et gestus decora moderatio, uerum condimentum uirtutis. Si et in uerbis uulgo paremus, quidni in habitu et gestu? Qui in leuibus et quotidiana consuetudine decus non retinet, sit licet uir magnus, noris tamen hunc tantum certis horis sapere. Virtus et prudentia, sine punctis, uelut peregrinae linguae sunt ; nam uulgo non intelliguntur. Qui uulgi sensum per congruitatem non nouit, is si nec per obseruationem nouerit, omnium stultissimus est. Puncti, translatio sunt uirtutis in linguam uernaculam. Contra. Quid deformius, quam scenam in uitam transferre? Ex ingenuitate decorum, ex arte odium. Magis placent cerussatae buccae et calamistrata coma, quam cerussati et calamistrati mores. Qui animum ad tam exiles obseruationes applicat, magnae cogitationis capax non est. Affectatio, ingenuitatis putredo lucens. XXXV. IOCI. Pro. Oratorum ars iocus. Qui in omnibus modestum leporem miscet, libertatem animi retinet. Res est supra opinionem politica, facile transire a ioco ad serium, a serio ad iocum. Veritatis alias non peruenturae saepe uehiculum iocus. Contra. Istos deformitatum ac concinnitatum aucupes, quis non contemnat? Rerum magnitudinem eluere ioco, improbum artificium est. Iocos tum considera, cum risu destituti sunt. Faceti isti fere non penetrant ultra superficiem rerum, ubi ioci sedes est. Ubi iocus ad seria momenti aliquid habet, ibi leuitas puerilis est. XXXVI. AMOR. Pro. Annon uides omnes se quaerere ? At amans solus se inuenit. Non est melior ordinatio animi, quam ex imperio affectus alicuius insignis. Qui sapit, desiderium quaerat ; nam qui non aliquid insigniter appetit, ei omnia ingrata sunt et taedio plana. Quidni in unitate acquiescat unus? Contra. Amori multum debet scena, nihil uita. Nil tam uarii nominis est quam amor ; nam res aut tam stulta est ut se nesciat, aut tam turpis ut se fuco condat. Odi istos Mono-Phrontistas. Angusta admodum contemplatio amor. XXXVII. AMICITIA. Pro. Eadem facit amicitia quae fortitudo, sed suauius. Suaue condimentum omnium bonorum amicitia. Pessima solitudo, non ueras habere amicitias. Digna malae fidei ultio, amicitiis priuari. Contra. Qui amicitias arctas copulat, nouas necesaitates sibi imponit. Animi imbecilli est, partiri fortunam. XXXVIII. ADULATIO. Pro. Adulatio magis ex more, quam ex malitia. Laudando instituere, semper formula fuit debita potentioribus. Contra. Adulatio stilus seruorum. Adulatio calx uitiorum. Adulatio aucupii illud genus, quod similitudine uocis aues fallit. Adulationis deformitas comica, nocumentum tragicum. Auribus mederi difficillimum. XXXIX. VINDICTA. Pro. Vindicta priuata, iustitia agrestis. Qui uim rependit, legem tantum uiolat, non hominem. Utilis metus ultionis priuatae ; nam leges nimium saepe dormiunt. Contra. Qui iniuriam fecit, principium malo dedit; qui reddidit, modum abstulit. Vindicta, quo magis naturalis, eo magis coercenda. Qui facile iniuriam reddit, is fortasse tempore, non uoluntate, posterior erat. XL. INNOVATIO. Pro. Omnis medicina innouatio. Qui noua remedia fugit, noua mala opperitur. Nouator maximus tempus : quidni igitur tempus imitemur ? Exempla remota, inepta sunt; recentia, corrupta et ambitiosa. Imperitis et contentiosis permitte, ut ad exempla res agant. Sicut qui nobilitatem in familiam introducunt digniores fere sunt posteris; ita nouationes rerum plerunque praestant iis quae ad exempla fiunt. Morosa morum retentio res turbulenta est, aeque ac nouitas. Cum per se res mutentur in deterius, si consilio in malus non mutentur, quis finis erit mali ? Moris serui, temporis ludibria. Contra. Noui partus deformes sunt. Nullus author placet, praeter tempus. Nulla nouitas absque iniuria; nam praesentia conuellit. Quae usu obtinuere, si non bona, at saltem apta inter se sunt. Quis nouator tempus imitatur; quod nouationes ita insinuat, ut sensus fallant? Quod praeter spem euenit, cui prodest minus acceptum, cui obest magis molestum. XLI. MORA. Pro. Fortuna multa festinanti uendit, quibus morantem donat. Dum initia rerum amplecti properamus, umbras prensamus. Fluctuantibus rebus aduertendum, inclinantibus agendum. Prima actionum Argo committenda sunt, extrema Briareo. Contra. Occasio primum ansam uasis porrigit, deinde uentrem. Occasio, instar Sibyllae, minuit oblatum, pretium auget.. Celeritas Orci galea. Quae mature fiunt, iudicio fiunt; quae sero, per ambitum. XLII. PRAEPARATIO. Pro. Qui paruis copiis rem magnam aggreditur, fingit opportunitatem ut speret. Paruis apparatibus non fortuna, sed prudentia emitur. Contra. Optimus terminus parandi, prima occasio agendi. Nemo speret se fortunam apparatu ligare posse. Alternatio apparatus et actionis, politica sunt ; distinctio, tumida et infelix. Magnus apparatus, prodigus et temporis et rerum. XLIIL PRINCIPIIS OBSTARE. Pro. Plura pericula fallunt, quam uincunt. Minus operis est periculo remedium adhibere, quam progressum eius obseruare et custodire. Non iam leue est periculum, si leue uideatur. Contra. Docet periculum progredi qui accingitur, et periculum figit remedio. Etiam in remediis periculorum leuia pericula subsistunt. Praestat cum paucis periculis, quae inualuerunt, rem habere, quam cum minis singulorum. XLIV. CONSILIA VIOLENTA. Pro. Qui lenem istam prudentiam amplectuntur, iis augmenta mali salubria sunt. Necessitas, quae uiolenta consulit, eadem exequitur. Contra. Omne remedium uiolentum, praegnans noui mali. Violenta consilia nemo dat, praeter iram et metum. XLV. SUSPICIO. Pro. Diffidentia nerui prudentiae ; at suspicio medicamentum arthriticum. Merito eius fides suspecta est, quam suspicio labefacit. Suspicio fragilem fidem soluit, fortem intendit. Contra. Suspicio fidem absoluit. Suspicionum intemperies est mania quaedam ciuilis. XLVI. VERBA LEGIS. Pro. Non est interpretatio, sed diuinatio, quae recedit a litera. Cum receditur a litera, iudex transit in legislatorem. Contra. Ex omnibus uerbis eliciendus est sensus, qui interpretetur singula. Pessima tyrannis lex in equuleo. XLVII. PRO TESTIBUS CONTRA ARGUMENTA. Pro. Secundum oratorem non secundum causam pronunciat, qui argumentis nititur. Qui argumentis potius credit quam testibus, etiam ingenio magis debet fidere quam sensui. Tutum foret argumentis credere, si homines nihil absurdi facerent. Argumenta, cum sint contra testimonia, hoc praestant ; ut res mira uideatur, non autem ut uera. Contra. Si testibus credendum sit contra argumenta, sufficit tantum iudicem esse non surdum. Argumenta antidotum contra uenena testimoniorum. Iis probationibus tutissimo creditur, quae rarissime mentiuntur. Atque haec Antitheta (quae nunc proposuimus) fortasse tanti non fuerint; sed cum iam olim parata et collecta a nobis essent, noluimus diligentiae nostrae iuuenilis fructum perire; praesertim cum (si quis acutius introspiciat) semina sint, non flores. In illo autem adolescentiam plane spirant, quod sint in Morali siue Demonstratiuo genere uberiora ; in Deliberatiuo et Iudiciali perpauca. Tertia Collectio, quae pertinet ad Promptuariam, atque etiam desideratur, est ea quam uocare placet Formularum Minorum. Illae autem sunt ueluti uestibula, posticae, ante-camerae, re-camerae, transitus, etc., orationis ; quae indiscriminatim omnibus subiectis competere possint. Quales sunt Praefationes, Conclusiones, Digressiones, Transitiones, Promissiones, Declinationes, et plurima eiusmodi. Quemadmodum enim in edificiis plurimum facit et ad uoluptatem et ad usum, ut frontispicia, gradus, ostia, fenestrae, aditus, transitus, et huiusmodi, commode distribuantur; eodem modo etiam in oratione fit, ut additamenta et interpositiones istae (si decore et perite formentur et collocentur) plurimum tum gratiae tum commoditatis uniuersae orationis structurae adiiciant. Harum Formularum exemplum unum aut alterum proponemus, neque diutius iisdem immorabimur. Etsi enim sint res haud exigui usus, tamen cum nihil in his addamus de nostro, sed tantum Formulas nudas ex Demosthene aut Cicerone aut alio quopiam selecto authore describamus, inferius quiddam uidentur quam ut in eo tempus teramus. Exempla Formularum Minorum. CONCUSIO DELIBERATIVA. Sic et culpam praeteritam fas erit redimere, et futuris incommodis eadem opera prospicere. PARTITIONIS ACCURATAE COROLLARIUM. Ut omnes intelligent nihil me et subterfugere uoluisse reticendo, aut obscurare dicendo. TRANSITIO CUM MONITO. Verum haec ita praetereamus, ut tamen intuentes et respectantes relinquamus. PRAE-OCCUPATIO CONTRA OPINIONEM INVETERATAM. Faciam ut intelligatis in tota causa quid rea ipsa tulerit, quid error affinxerit, quid inuidia conflauerit. Haec pauca enumerasse, ad exempla satis fuerit; cum quibus Appendices Rhetoricae, quae ad Promptuariam spectant, concludimus. [6,4] CAPUT IV. Appendices generales duae Traditiuae ; Critica et Paedagogica. SUPERSUNT duae appendices Traditiuae in genere ; altera Critica, altera Paedagogica. Sicut enim pars Traditiuae praecipua in Scriptione Librorum consistit, ita pars eius relatiua in Librorum uersatur Lectione. Lectio autem uel magistrorum ope regitur, uel industria cuiusque propria perficitur; atque huic rei inseruiunt doctrinae illae, quas diximus, duae. Ad Criticam spectant primo authorum probatorum limata correctio et emendata editio ; quibus et ipsorum authorum honor uindicatur, et studiosis lumen praefertur. Qua tamen in re, studiis haud parum detrimenti intulit quorundam hominum diligentia temeraria. Criticis enim haud paucis mos est, ubi incidunt in quidpiam quod non intelligunt, uitium statim in exemplari supponere ; ueluti in illo loco Taciti : cum quaedam colonia ius asyli apud senatum assereret, narrat Tacitus non aequis admodum auribus quae ab iis proferebantur fuisse ab imperatore et senatu audita ; itaque legati causa diffisi bonam pecuniae summam Tito Vinio dederunt, ut eis patrocinaretur ; hoc itaque pacto res obtinuit. "Tum (inquit Tacitus) dignitas et antiquitas coloniae ualuit" : quasi argumenta quae antea leuia uidebantur, accedente pretio, nouum tum pondus accepissent. At Criticus quidam, non ex infimis, uerbum "Tum" expunxit, et "Tantum" reposuit. Atque hac praua Criticorum consuetudine factum est, ut (quod nonnemo prudenter notauit) "exemplaria maxime castigata sint saepenumero minime omnium casta". Quinimo, ut uerum dicamus, nisi Critici fuerint eruditi in scientiis illis de quibus libri ab ipsis editi tractant, periculo diligentia eorum non uacat. Secundo ad Criticam spectant authorum interpretatio et explicatio, commentarii, scholia, notae, spicilegia, et similis. In istiusmodi autem laboribus pessimus ille Criticorum nonnullos quasi morbus inuasit, ut multa ex obscurioribus transiliant, in satis uero perspicuis ad fastidium usque immorentur et expatientur. Scilicet non tam illud agitur ut author ipse illustretur, quam ut Criticus ille multiplicem suam eruditionem et uariam lectionem, ubique arrepta occasione, ostentet. Optandum inprimis foret (licet haec res ad Traditiuam principalem, non ad Appendices pertineat) ut qui argumenta obscuriora et nobiliora pertractet scriptor, suas ipse explicationes subiungat; ut et textus ipse digressionibus aut explicationibus non abrumpatur, et notae a scriptoris mente non recedant. Cuiusmodi quidpiam suspicamur de Theone Euclidis. Tertio ad Criticam spectat (quod etiam nomen eidem indidit) de authoribus quos edunt breue aliquod iudicium interponere ; et illos cum caeteris scriptoribus qui eadem tractant comparare; ut per huiusmodi censuram studiosi et de librorum delectu moneantur, et ad ipsam lectionem eorum instructiores accedant. Atque hoc ultimum est Criticorum tanquam cathedra, quam certe nostra aetate nobilitarunt uiri nonnulli magni, maiores certe nostro iudicio quam pro modulo Criticorum. Ad Paedagogicam quod attinet, breuissimum foret dictu, "Consule scholas Iesuitarum" : nihil enim, quod in usum uenit, his melius. Nos tamen pauca more nostro monebimus, tanquam spicas legentes. Omnino institutionem pueritiae et iuuentutis collegiatam probamus ; non in aedibus priuatis ; non sub ludi magistris tantum. Adest adolescentulis in Collegiis aemulatio maior erga aequales ; adest quoque ipse uultus et aspectus uirorum grauium, quod facit ad uerecundiam, et teneros animos etiam a principio conformat ad exemplar; denique sunt quidem plurima Educationis Collegiatae commoda. In Ordine autem et Modo disciplinae, illud inprimis consuluerim ; ut caueatur a compendiis et a praecocitate quadam doctrinae, quae ingenia reddat audacula, et magnos profectus potius ostentet quam faciat. Quin et fauendum nonnihil ingeniorum libertati, ut si quis quae ex more disciplinae sunt faciat, et simul tempus ad alia in quae propensus est suffuretur, ne utique cohibeatur. Porro operae pretium fuerit diligenter animaduertere (quod fortasse adhuc non fuerit notatum) esse duos assuefaciendi et exercendi et praeparandi ingenia modos, eosque tanquam antistrophos. Alter incipit a facilioribus, et ad magis ardue paulatim deducit; alter ab initio duriora imperat et urget, ut iis obtentis, facilioribus quis etiam suauiter perfungi possit. Alia enim est methodus, incipere natare cum utribus, qui subleuent; alia incipere saltare cum calceis ponderosis, qui aggrauent. Neque facile est dictu, quantum harum methodorum prudens intermixtio conferat ad promouendas tam animi quam corporis facultates. Item applicatio et delectus studiorum, pro natura ingeniorum quae erudiuntur, res est singularis et usus et iudicii; quam etiam bene et uere notatam et perspectam magistri parentibus adolescentium debent ; ut de genere uitae, cui filios suos destinent, consulere possent. Verum et illud attentius paulo obseruandum ; non tantum in iis ad quae natura quisque sua fertur longe maximos fieri profectus; sed etiam ad ea ad quae uitio nuturae quis maxime fuerit inhabilis, reperiri in studiis ad hoc proprie delectis remedia et curationes. Exempli gratia; si cuipiam ingenium tale sit quale est auium, ut facile abripiatur, nec per moram (qualem oportet) intentum esse sustineat; remedium huic rei praebebunt Mathematica, in quibus si euagetur paulo mens, de integro renouanda est demonstratio. Etiam exercitiorum, in erudiendo, partes liquet esse uel maximas. At illud a paucis notatum est, quod exercitiorum debeat esse non solum prudens institutio, sed etiam prudens intermissio. Optime siquidem Cicero notauit, "quod in exercitiis plerumque exerceri contingat non minus uitia quam facultates", adeo ut malus habitus quandoque simul acquiratur et se insinuet cum bono. Itaque tutius est intermittere exercitia, et subinde repetere, quam assidue continuare et urgere. Verum de his satis. Sunt certe hae res primo aspectu minus grandes et solennes, sed fructuosae tamen et efficaces. Quemadmodum enim in plantis ad felicitatem uel infelicitatem ipsarum plurimum faciunt iniuriae aut auxilia quae iisdem cum tenerae fuissent interuenerint; quemadmodum etiam incrementa illa immensa Imperii Romani merito a quibusdam attribuuntur uirtuti et prudentiae sex illorum Regum, qui eidem in pueritia sua ueluti tutores fuerunt aut nutritii : sic certe cultura et institutio annorum puerilium aut teneriorum eas habet uires, licet latentes et minime in cuiusuis obseruationem incurrentes, quas neque temporis diuturnitas neque laborum assiduitas et contentio postea aetate maturiore possint ullo modo aequiparare. Non abs re fuerit etiam notare, facultates uel mediocres, si in magnos uiros aut res magnas inciderint, graues et insignes interdum producere effectus. Eius rei ponemus exemplum memorabile ; quod eo magis adducimus, quia Iesuitae eandem disciplinam non uidentur aspernari; sano (ut nobis uidetur) iudicio. Atque est res, quae si sit professoria, infamis est ; uerum disciplinaria facta, ex optimis est. Intelligimus autem Actionem Theatralem ; quippe quae memoriam roborat; uocis et pronunciationis tonum atque efficaciam temperat; uultum et gestum ad decorum componit; fiduciam non paruam conciliat; denique oculis hominum iuuenes assuefacit. Erit autem exemplum, e Tacito desumptum, Vibuleni cuiusdam, olim histrionis, tunc temporis autem militantis in legionibus Pannonicis. Ille sub excessu Augusti seditionem mouerat, ita ut Blaesus praefectus aliquos ex seditiosis in carcerem coniiceret. Milites uero, impressione facta, illos effractis carceribus liberarunt. At Vibulenus, apud milites concionabundus, sic orsus est; "Vos" (inquit) "his innocentibus et miserrimis lucem et spiritum reddidistis; sed quis fratri meo uitam, quis fratrem mihi reddit? quem missum ad uos a Germanico exercitu de communibus commodis nocte proxima iugulauit per gladiatores suos, quos in exitium militum habet atque armat. Responde, Blaese, ubi cadauer abieceris ? Ne hostes quidem sepulturam inuident. Cum osculis, cum lacrimis dolorem meum impleuero, me quoque trucidari iube; dum interfectos, nullum ob scelus, sed quia utilitati legionum consulebamus, hi sepeliant." Quibus uerbis inuidiae ac consternationis nimium quantum conciuit; adeo ut nisi breui postea innotuisset nihil horum fuisse, quinetiam fratrem eum nunquam habuisse, uix a praefecto milites manus abstinuissent ; ille uero rem totam tanquam fabulam in scena peregit. Nunc uero ad colophonem peruenimus tractatus nostri de Doctrinis Rationalibus. In quibus, licet a partitionibus receptis interdum recesserimus, nemo tamen existimet nos illas omnes improbare partitiones quibus usi non sumus. Duplex enim nobis imponitur necessitas partitiones mutandi. Una, quia haec duo, nimirum res natura proximas in unam classem redigere, et res ad usum promendas coniicere in unum cumulum, fine ipso et intentione sunt omnino diuersa. Exempli gratia ; secretarius aliquis regis aut reipublicae, in musaeo chartas suas ita proculdubio distribuit, ut quae similis sint naturae simul componat; ueluti foedera seorsum, seorsum mandata, literas ab exteris, literas domesticas, et similia, seorsum omnia : contra, in scrinio aliquo particulari illas simul componit, quas, licet diuersi generis sunt, simul tamen usui fore existimet. Sic nimirum, in hoc uniuersali scientiae repositorio, nobis pro natura rerum ipsarum partitiones erant instituendae ; cum tamen, si particularis aliqua scientia fuisset pertractanda, partitiones fuissemus secuti usui et praxi potius accommodatas. Altera necessitas partitiones mutandi est, quia Desideratorum ad scientias adiectio, et eorum cum reliquis in integrum corpus redactio, etiam, per consequentiam, scientiarum ipsarum partitiones transtulit. Nam (demonstrationis gratia), esto quod artes quae habentur rationem habeant numeri 15, adiectis autem Desideratis numeri 20. Dico quod partes numeri 15, non sunt eaedem partes quae numeri 20. Nam partes numeri 15, sunt 3 et 5 ; partes uero numeri 20 sunt 2, 4, 5, et 10. Itaque patet, quod haec aliter fieri non potuerint. Atque de Scientiis Logicis haec dicta sint.