[6,1] FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI AI.BANI, DE DIGNITATE ET AUGFMENTIS SCIENTIARUM LIBER SEXTUS. AD REGEM SUUM. CAPUT I. Partitio Traditiuae in Doctrinam de Organo Sermonis, Doctrinam de Methodo Sermonis, et Doctrinam de Illustratione Sermonis. Partitio Doctrinae de Organo Sermonis in Doctrinam de Notis Rerum, de Locutione, et de Scriptione ; quarum duae posteriores Grammaticam constituunt, eiusque partitiones sunt. Partitio Doctrinae de Notis Rerum in Hieroglyphica, et Characteres Reales. Partitio Secunda Grammaticae in Literariam, et Philosophantem. Aggregatio Poeseos quoad Metrum ad Doctrinam de Locutione. Aggregatio Doctrinae de Ciphris ad Doctrinam de Scriptione. CONCEDITUR certe cuiuis (Rex Optime) seipsum et sua ridcre et ludere. Quis igitur nouit, num forte opus istud nostrum non descriptum fuerit ex libro quodam ueteri, reperto inter libros famosissimae illius bibliothecae Sancti Victoris; quorum catalogum excepit magister Franciscus Rabelesius ? Illic enim inuenitur liber, cui titulus est Formicarium Artium. Nos sane pusillum aceruum puluisculi congessimus, et sub eo complura scientiarum et artium grana condidimus ; quo formicae reptare possint, et paulatim conquiescere, et subinde ad nouos se labores accingere. At regum sapientissimus pigros quoscunque remittit ad formicas ; nos autem pigros eos homines pronunciamus, quibus acquisitis uti tantum cordi sit, neque subinde nouae scientiarum sementes et messes facere. Accedamus nunc ad Artem Tradendi, ciue Proferendi et Enunciandi ea quae inuenta, iudicata, ac in memoria reposita sunt ; quam nomine generali Traditiuam appellabimus. Ea omnes artes circa Verba et Sermones complectitur. Quamuis enim Ratio Sermonis ueluti anima sit, tamen in tractando disiungi debent Ratio et Sermo; non minus quam Anima et Corpus. Traditiuam in tires partes diuidemus ; Doctrinam circa Organum Sermonis; Doctrinam circa Methodum Sermonis; et Doctrinam circa Sermonis Illustrationem siue Ornatum. Doctrina de Organo Sermonis uulgo recepta, quae et Grammatica dicitur, duplex est ; altera de Locutione, altera de Scriptione ; recte enim Aristoteles : "Cogitationum tesserae uerba, uerborum literae". Utrunque Grammaticae assignabimus. Verum ut rem altius repetamus, antequam ad Grammaticam et partes eius iam dictas ueniamus, in genere de Organo Traditiuae dicendum est. Videntur enim esse proles quaedam Traditiuae aliae, praeter Verba et Literas. Hoc igitur plane statuendum est ; quidquid scindi possit in differentias satis numerosas ad notionum uarietatem explicandam (modo differentiae illae sensui perceptibiles sint) fieri posse uehiculum cogitationum de homine in hominem. Nam uidemus nationes linguis discrepantes commercia non male per gestus exercere. At in practica nonnullorum, qui surdi et muti usque a natiuitate fuerant et alias erant ingeniosi, miros uidimus haberi inter eos et amicos suos, qui eorum gestus perdidicerant, dialogos. Quinetiam notissimum fieri iam coepit, quod in China et prouinciis ultimi Orientis in usu hodie sint characteres quidam reales, non nominales ; qui scilicet nec literas nec uerba, sed res et notiones exprimunt. Adeo ut gentes complures linguis prorsus discrepantes, sed huiusmodi characteribus (qui apud illos latius recepti sunt) consentientes, scriptis communicent ; eousque ut librum aliquem, huiusmodi characteribus conscriptum, quaeque gens patria lingua legere et reddere possit. Notae igitur Rerum, quae absque ope aut medio Verborum res significant, duplicis generis sunt; quarum prius genus ex Congruo, alterum ad Placitum significat. Prioris generis sunt Hieroglyphica, et Gestus ; posterioris uero ii, quos diximus, Characteres Reales. Hieroglyphicorum usus uetustus admodum et in ueneratione quadam habitus, praecipue apud AEgyptios, gentem ualde antiquam ; adeo ut uideantur Hieroglyphica fuisse Scriptio quaedam ante nata et senior ipsis Elementis Literarum, nisi forte apud Hebraeos. Gestus autem tanquam Hieroglyphica transitoria sunt. Quemadmodum enim uerba prolata uolant, scripta manent; ita et Hieroglyphica gestibus expressa transeunt, depicta durant. Cum enim Periander, consultus de conseruanda tyrannide, legatum astare iuberet; atque ipse in horto deambulans summitates florum eminentiorum carperet, ad caedem procerum innuens; non minus usus est Hieroglyphico, quam si id in charta depinxisset. Illud interim patet, Hieroglyphica et Gestus semper cum re significata aliquid similitudinis habere, et emblemata quaedam esse ; unde eas notas rerum ex congruo nominauimus. At Characteres Reales nihil habent ex emblemate, sed plane surdi sunt ; non minus quam ipsa elementa literarum; et ad placitum tantum efficti, consuetudine autem tanquam pacto tacito recepti. Illud interim liquet, uasta ipsorum multitudine ad scribendum opus esse ; tot enim esse debent, quot sunt uocabula radicalia. Haec igitur portio Doctrinae de Organo Sermonis quae est de Notis Rerum, nobis ponitur pro Desiderato. Etsi autem tenuis possit uideri esse eius usus, cum uerba et scriptio per literas sint organa Traditiuae longe commodissima ; uisum est tamen nobis, ueluti rei non ignobilis, aliquam hoc loco mentionem eius facere. Tractamus enim hic ueluti numismata rerum intellectualium ; nec abs re fuerit nosse, quod sicut nummi possint confici ex alia materia praeter aurum et argentum, ita et Notae Rerum aliae possint cudi, praeter Verba et Literas. Pergamus igitur ad Grammaticam. Ea uero ueluti uiatoris locum erga caeteras scientias obtinet; non nobilem illum quidem, sed inprimis tamen necessarium; praesertim cum scientiae nostris saeculis ex linguis eruditis, non uernaculis, potissimum hauriantur. Neque tamen dignitas eius parua censenda est ; quandoquidem antidoti cuiusdam uicibus fungatur contra maledictionem illam confusionis linguarum. Sane hoc agit industria humana, ut se restituat et redintegret in benedictionibus illis quibus culpa sua excidit. Atque contra maledictionem primam generalem de sterilitate terrae et comedendo panem suum in sudore uultus sui, reliquis artibus omnibus se munit et instruit. At contra secundam illam de confusione linguarum, aduocat in auxilium Grammaticam. Eius in linguis quibusque uernaculis exiguus certe usus est; in externis perdiscendis latior; amplissimus uero in illis linguis quae uulgares esse desierunt, et in libris tantum perpetuantur. Grammaticam etiam bipartitam ponemus ; ut alia sit Literaria, alia Philosophica. Altera adhibetur simpliciter ad linguas, nempe ut eas quis aut celerius perdiscat, aut emendatius et purius loquatur. Altera uero aliquatenus Philosophiae ministrat. Qua in parte occurrit nobis Caesarem libros De Analogia conscripsisse ; atque dubitatio subiit utrum illi hanc, quam dicimus, Grammaticam Philosophicam tractarint. Suspicamur tamen nil admodum in illis fuisse subtilius aut sublimius ; sed tantum praeceptiones tradidisse de oratione casta et integra, neque a consuetudine loquendi praua neque ab affectatione aliquorum uitiata et polluta; in quo genere ipse excelluit. Veruntamen hac ipsa re moniti, cogitatione complexi sumus Grammaticam quandam quae non analogiam uerborum ad inuicem, sed analogiam inter uerba et res, siue rationem, sedulo inquirat; citra tamen eam, quae Logicae subseruit, hermeniam. Vestigia certe rationis uerba sunt ; itaque uestigia etiam aliquid de corpore indicant. Huius igitur rei adumbrationem quandam tenuem dabimus. Primo autem minime probamus curiosam illam inquisitionem, quam tamen Plato uir eximius non contempsit; nimirum de impositione et originali etymologia nominum ; supponendo ac si illa iam a principio ad placitum indita minime fuissent, sed ratione quadam et significanter deriuata et deducta ; materiam certe elegantem, et quasi ceream, quae apte fingi et flecti possit ; quoniam uero antiquitatum penetralia perscrutari uidetur, etiam quodammodo uenerabilem; sed nihilominus parce ueram, et fructu cassam. Illa demum, ut arbitramur, foret nobilissima Grammaticae species, si quis in linguis plurimis tam eruditis quam uulgaribus eximie doctus, de uariis linguarum proprietatibus tractaret ; in quibus quaeque excellat, in quibus deficiat, ostendens. Ita enim et linguae mutuo commercio locupletari possint, et fiet ex iis quae in singulis linguis pulchra sunt (tanquam Venus Apellis) orationis ipsius quaedam formosissima imago et exemplar quoddam insigne, ad sensus animi rite exprimendos. Atque una etiam hoc pacto capientur signa haud leuia, sed obseruatu digna (quod fortasse quispiam non putaret) de ingeniis et moribus populorum et nationum, ex linguis ipsorum. Equidem libenter audio Ciceronem notantem, quod apud Graecos desit uerbum, quod Latinum illud ineptum reddat; "Propterea", inquit, "quod Graecis hoc uitium tam familiare fuit, ut illud in se ne agnoscerent quidem" : digna certe grauitate Romana censura. Quid illud quod Graeci in compositionibus uerborum tanta licentia usi sunt, Romani contra magnam in hac re seueritatem adhibuerunt? Plane colligat quis Graecos fuisse artibus, Romanos rebus gerendis, magis idoneos. Artium enim distinctiones uerborum compositionem fere exigunt; at res et negotia simpliciora uerba postulant. Quin Hebraei tantum compositiones illas refugiunt, ut malint metaphora abuti quam compositionem introducere. Quinetiam uerbis tam paucis et minime commixtis utuntur, ut plane ex lingua ipsa quis perspiciat gentem fuisse illam Nazaraeam, et a reliquis gentibus separatam. Annon et illud obseruatione dignum (licet nobis modernis spiritus nonnihil retundat) antiquas linguas plenas declinationum, casuum, coniugationum, temporum, et similium fuisse ; modernas, his fere destitutas, plurima per praepositiones et uerba auxiliaria segniter expedire ? Sane facile quis coniiciat, utcunque nobis ipsi placemus, ingenia priorum saeculorum nostris fuisse multo acutiora et subtiliora. Innumera sunt eiusmodi, quae iustum uolumen complere possint. Non abs re igitur fuerit Grammaticam Philosophantem a Simplici et Literaria distinguere, et Desideratam ponere. Ad Grammaticam etiam pertinere iudicamus omnia illa quae uerbis quoquo modo accidunt, qualia sunt Sonus, Mensura, Accentus. At prima illa literarum simplicium cunabula (nempe qua percussione linguae, qua apertura oris, qua adductione labiorum, quo nisu gutturis, singularum literarum sonus generetur) ad Grammaticam non pertinent, sed portio sunt Doctrinae de Sonis, sub Sensu et Sensibili tractanda. Sonus, de quo loquimur, Grammaticus ad Euphonias tantum pertinet et Dysphonias. Illarum quaedam communes aunt. Nulla enim est lingua, quin uocalium concurrentium hiatus aut consonantium concurrentium asperitates aliquatenus refugiat. Sunt et aliae respectiuae, quae scilicet diuersorum populorum auribus gratae aut ingratae accedunt. Graeca lingua diphthongis scatet ; Latina longe parcius. Lingua Hispanica literas tenues odit, easque statim uertit in medias. Linguae quia ex Gothis fluxere aspiratis gaudent. Multa sunt eiusmodi : uerum haec ipsa fortasse plus satis. At Mensura Verborum ingens nobis corpus artis peperit, Poesim scilicet, non quatenus ad materiam (de qua supra) sed quatenus ad stilum et figuram uerborum ; uersus nimirum siue carmina. Circa quae ars habetur quasi pusilla, exempla accedunt grandia et infinita. Neque tamen ars illa (quam Prosodiam Grammatici appellant) ad carminum genera et mensuras edocendas tantum restringi debeat. Adiicienda enim sunt praecepta, quod carminum genus cuique materiae siue subiecto optima conueniat. Antiqui heroica carmina historiis et encomiis applicauerunt ; elegos querimoniis ; iambos inuectiuis ; lyricos odis et hymnis. Neque haec prudentia recentioribus poetis in linguis propriis defuit. Illud reprehendendum, quod quidam antiquitatis nimium studiosi linguas modernas ad mensuras antiquas (heroicas, elegiacas, sapphicas, etc.) traducere conati sunt ; quas ipsarum linguarum fabrica respuit, nec minus aures exhorrent. In huiusmodi rebus sensus iudicium artis praeceptis praeponendum ; ut ait ille, "Cenae fercula nostrae Mallem conuiuis quam placuisse cocis". Neque uero ars est, sed artis abusus, cum illa naturam non perficiat sed peruertat. Verum quod ad Poesim attinet, (siue de fabulis siue de metro loquamur) est illa (ut superius diximus) tanquam herba luxurians, sine semine nata, ex uigore ipsius terrae germinans. Quare ubique serpit, et latissime diffusa est; ut superuacuum foret de defectibus eius sollicitum esse. De illa igitur cura est abiicienda. Quod uero ad Accentus Verborum, nil opus est de re tam pusilla dicere ; nisi forte illud quis notatu dignum putet, quod accentus Verborum exquisite, accentus autem Sententiarum neutiquam in obseruationem uenit. Attamen illud fere uniuerso generi humano commune est, ut uocem in fine periodi submittant, in interrogatione eleuent, et alia huiusmodi non pauca. Atque de Grammaticae parte, quee ad Locutionem spectat, hactenus. Quod ad Scriptionem attinet, ea aut Alphabeto Vulgari perficitur (quod ubique recipitur), aut Occulto et Priuato, de quo inter singulos conuenit; quod Ciphras uotant. At Orthographia Vulgaris etiam controuersiam et quaestionem nobis peperit ; utrum scilicet eodem uerba scribere oporteat quo pronunciantur modo, an potius ex more consueto? At illa scriptio quae reformata uideri possit, (ut scilicet scriptio pronunciationi consona sit,) est ex genere inutilium subtilitatum. Nam et ipsa pronunciatio quotidie gliscit, nec constans est; et deriuationes uerborum, praesertim ex linguis extraneis, prorsus obscurantur. Denique cum ex more recepto scripta morem pronunciandi nullo modo impediant, sed liberam relinquant, quorsum attinet ista nouatio ? Ad Ciphras igitur ueniendum. Earum genera haud pauca sunt : Ciphrae simplices ; Ciphrae non significantibus characteribus intermixtae; Ciphrae duplices literas uno charactere complexae ; Ciphrae Rotae ; Ciphrae Clauis ; Ciphrae Verborum ; aliae. Virtutes autem in Ciphris requirendae tres sunt; ut sint expeditae, non nimis operosae ad scribendum ; ut sint fidae, et nullo modo pateant ad deciphrandum; addo denique, ut, si fieri possit, suspicione uacent. Si enim epistolae in manus eorum deuenient qui in eos qui scribunt, aut ad quos scribuntur, potestatem habeant, tametsi Ciphra ipsa fida sit et deciphratu impossibilis, tamen subiicitur haec res examini et quaestioni ; nisi Ciphra sit eiusmodi, quae aut suspicione uacet aut examinationem eludat. Quod uero ad elusionem examinis attinet, suppetit inuentum ad hoc nouum atque utile, quod cum in promptu habeamus, quorsum attinet illud inter Desiderata referre, sed potius id ipsum proponere ? Hoc huiusmodi est ; ut habeat quis duo alphabeta, unum literarum uerarum, alterum non significantium ; et simul duas epistolas inuoluat, unam quae secretum deferat, alteram qualem uerisimile fuerit scribentem missurum fuisse, absque periculo tamen. Quod si quis de Ciphra seuere interrogetur, porrigat ille alphabetum non significantium pro ueris literis, alphabetum autem uerarum literarum pro non significantibus. Hoc modo incidet examinator in epistolam illam exteriorem ; quam cum probabilem inueniet, de interiori epistola nihil suspicabitur. Ut uero suspicio omnis absit, aliud inuentum subiiciemus, quod certe cum adolescentuli essemus Parisiis eacogitauimus; nec etiam adhuc uisa nobis res digna est quae pereat. Habet enim gradum Ciphrae altissimum ; nimirum ut omnia per omnia significari possint ; ita tamen, ut scriptio quae inuoluitur quintuplo minor sit quam ea cui inuoluatur : alia nulla omnino requiritur conditio, aut restrictio. Id hoc modo fiet. Primo, uniuersae literae alphabeti in duas tantummodo literas soluantur per transpositionem earum. Nam transpositio duarum literarum per locos quinque, differentiis triginta duabus, multo magis uiginti quatuor (qui est numerus alphabeti apud nos) sufficiet. Huius alphabeti exemplum tale est. Exemplum Alphabeti Biliterarii. A (Aaaaa.) B (aaaab.) C (aaaba.) D (aaabb.) E (aabaa.) F (aabab.) G (aabba.) H (aabbb.) I (abaca.) K (abaab.) L. (ababa.) M (ababb.) N (abbaa.) O (abbab.) P (abbba.) Q (abbbb.) R (baaaa.) S (baaab.) T (baaba.) V (baabb.) W (babaa.) X (babab.) Y (babba.) Z (babbb.). Neque leue quiddam obiter hoc modo perfectum est. Etenim ex hoc ipso patet modus, quo ad omnem loci distantiam, per obiecta quia uel uisui uel auditui subiici possint, sensa animi proferre et significare liceat ; si modo obiecta illa, duplicis tantum differentiae capacia eunt; ueluti per campanas, per buccinas, per flammeos, per sonitus tormentorum, et alia quaecunque. Verum ut incoeptum persequamur, cum ad scribendum accingeris, epistolam interiorem in Alphabetum hoc Biliterarium solues. Sit epistola interior ; "Fuge". Exemplum Solutionis. F (Aabab.) V (baabb.) G (aabba.) E (aabaa.). Praesto simul sit aliud Alphabetum Biforme ; nimirum quod singulas Alphabeti Communis literas, tam capitales quam minores, duplici forma, prout cuique commodum sit, exhibeat. Exemplum Alphabeti Biformis. {tabula} Tum demum epistolae interiori, iam factae biliteratae, epistolam exteriorem biformem literatim accommodabis, et postea describes. Sit epistola exterior : "Manere te uolo donec uenero". Eremplum Accommodations. F (aabab.b) V (aa bb.aa) G (bba.aa) E (baa.). Manere - te - uolo - donec - uenero. Apposuimus etiam exemplum aliud largius eiusdem ciphrae, scribendi omnia per omnia. Epistola interior ; ad quam delegimus epistolam spartanam, missam olim in scytale. Perditae res. Mindarus cecidit. Milites esuriunt. Neque hinc nos extricare, neque hic diutius manere possumus. Epistola exterior, sumpta ex epistola prima Ciceronis; in qua epistola spartana inuoluitur. "Ego omni officio ac potius pietate erga te caeteris satisfacio omnibus: Mihi ipse nunquam satisfacio. Tanta est enim magnitudo tuorum erga me meritorum, ut quoniam tu, nisi perfecta re, de me non conquiesti ; ego, quia non idem in tua causa efficio, uitam mihi esse acerbam putem. In causa haec sunt : Ammonius regis legatus aperte pecunia nos oppugnat : res agitur per eosdem creditores per quos cum tu aderas agebatur: regis causa si qui sunt qui uelint, qui pauci sunt, omnes ad Pompeium rem deferri uolunt : senatus religionis calumniam, non religione sel maleuolentia, et illius regiae largitionis inuidia comprobat, etc". {Cicéron, Lettres à des familiers, I, 1} Doctrina autem de Ciphris aliam secum traxit doctrinam erga ipsam relatiuam. Illa est de Deciphratione, siue reseratione ciphrarum, licet quis alphabetum ciphrae aut pactum de latebra penitus ignoret. Res sane est illa laboriosa simul et ingeniosa, et arcanis principum, ueluti et illa prior, dicata. Attamen praecautione solerti fieri possit inutilis ; etsi quomodo res nunc se habent magni prorsus sit usus. Etenim si ciphrae introductae essent bonae et fideles, plurimae fuerint quae operam deciphratoris prorsus eluderent et excluderent ; quae tamen sint satis commodae et expeditae ad legendum aut scribendum. Verum imperitia et inscitia secretariorum et amanuensium in aulis principum tanta est, ut maxima plerunque negotia ciphris infirmis et futilibus committantur. Interea fieri potest, ut suspicetur quispiam nos in enumeratione et quasi censu artium id agere, ut scientiarum copiae (quas ueluti in aciem adducimus) auctae et multiplicatae magis sint admirationi ; cum tamen numerus earum forte ostentari, uires tam breui tractatu uix explicari possint. Verum nos institutum nostrum fideliter urgemus, atque in hoc globo scientiarum conficiendo etiam insulas minores aut remotiores omitti nolumus. Neque uero (ut arbitramur) perfunctorie, licet cursim, eas artes attingimus ; sed potius nucleos et medullas ipsarum ex multa materiae massa stilo acuto excerpimus. Cuius rei iudicium ipsis illis qui in huiusmodi artibus peritissimi sunt permittimus. Cum enim plerique qui multiscii uideri uolunt hoc fere habeant, ut uocabula et exteriora artium passim iactantes, illarum ignaris admirationi, magistris ludibrio sint; speramus nostra contrarium prorsus euentum habitura, ut peritissimi cuiusque in artibus singulis iudicium maxime detineant, caeteris minoris sint. Quod uero ad artes illas quae minorum quasi gentium uideri possunt, si quis existimet nos nimium quid ipsis tribuere, circumspiciat ille, et uidebit homines in prouinciis suis magnos sane et celebres, cum ad metropolim aut sedem imperii forte migrauerint, turbae fere immisceri, et inferioris notae esse : similiter mirum non est, artes istas leuiores iuxta artes principales et supremas collocatas dignitate minui ; cum tamen iis qui operam illis praecipue impenderint, res uideantur utique magnae et praeclarae. Atque de Organo Sermonis haec dicta sint.