[4,3] CAPUT III. Partitio Philosophiae Humanae circa Animam, in Doctrinam de Spiraculo et Doctrinam de Anima Sensibili siue Producta. Partitio secunda eiusdem Philosophiae in Doctrinam de Substantia et Facultatibus Animae et Doctrinam de Usu et Obiectis Facultatum. Appendices duae Doctrinae de Facultatibus Animae; Doctrina de Diuinatione Naturali, et Doctrina de Fascinatione. Distributio Facultatum Animae Sensibilis, in Motum et Sensum. VENIAMUS ad doctrinam de Anima Humana; e cuius thesauris omnes caeterae doctrinae depromptae sunt. Eius duae sunt partes ; altera tractat de Anima Rationali, quae diuina est; altera de Irrationali, quae communis est cum brutis. Notauimus autem paulo superius (ubi de Formis loquebamur) differentes illas duas Animarum emanationes, quae in prima utriusque creatione se dant conspiciendas ; nimirum, quod altera ortum habuerit a Spiraculo Dei, altera e Matricibus Elementorum. Nam de Animae Rationalis generatione primitiua ita ait Scriptura, "Formauit hominem de limo terrae, et spirauit in faciem eus spiraculum uitae". At generatio Animae Irrationalis, siue Brutorum, facta est per uerba illa, "Producat aqua; Producat terra"; haec autem Anima (qualis est in homine) Animae Rationali organum tantum est, atque originem habet et ipsa quoque, quemadmodum in brutis, e limo terrae. Neque enim dictum est, "Formauit corpus hominis de limo terrae", sed "Formauit hominem" ; integrum scilicet hominem, excepto illo spiraculo. Quamobrem partem primam doctrinae generalis circa Animam Humanam, doctrinam de Spiraculo appellabimus ; Secundam uero, doctrinam de Anima Sensibili siue Producta. Neque tamen, cum hactenus Philosophiam solam tractemus (quippe Sacram Theologiam in fine operis collocauimus) partitionem istam a Theologia mutuaremus, niai etiam cum principiis Philosophiae conueniret. Plurimae enim et maximae sunt Animae Humanae praecellentiae supra animas brutorum, etiam philosophantibus secundum sensum manifestae. Ubicunque autem tot et tantarum inuenitur excellentiarum symbolum, ibi merito semper constitui debet differentia specifica. Itaque nobis non nimium placet confusa illa et promiscua philosophorum de Animae Functionibus tractatio ; ac si Anima Humana gradu potius quam specie discriminata esset ab anima brutorum ; non aliter quam sol inter astra, aut aurum inter metalla. Subiungenda est etiam partitio alia Doctrinae Generalis circa Animam Humanam, antequam de speciebus fusius loquamur. Etenim quae de speciebus postea dicemus utramque partitionem, tum illam quam iam modo posuimus, tum istam quam nunc proponemus, simul tractabunt. Secunda igitur partitio sit, in doctrinam de Substantia et Facultatibus Animae, et doctrinam de Usu et Obiectis Facultatum. Praemissis itaque his partitionibus geminis, ad species accedamus. Doctrina de Spiraculo, eademque de Substantia Animae Rationalis, complectitur inquisitiones illas de natura eius; "utrum natiua sit illa, an aduentitia; separabilis, an inseparabilis; mortalis, an immortalis; quatenus legibus materiae alligata, quatenus minime" ; et similia. Quae uero huius sunt generis, licet etiam in philosophia et diligentiorem et altiorem inquisitionem subire possint quam adhuc habetur, utcunque tamen in fine religioni determinanda et diffinienda rectius transmitti censemus. Aliter enim erroribus haud paucis et sensus illusionibus omnino exponentur. Etenim cum Substantia Animae in creatione sua non fuerit extracta aut deducta ex massa coeli et terrae, sed immediate inspirata a Deo; cumque leges coeli et terrae sint propria subiecta philosophiae; quomodo possit cognitio de Substantia Animae Rationalis ex philosophia peti et haberi? Quinimo ab eadem inspiratione diuina hauriatur, a qua Substantia Animae primo emanauit. Doctrina uero de Anima Sensibili siue Producta, etiam quatenus ad Substantiam eius, uere inquiritur; at ea inquisitio nobis quasi desiderari uidetur. Quid enim ad doctrinam de Substantia Animae faciunt Actus Ultimus et Forma Corporis, et huiusmodi nugae logicae? Anima siquidem Sensibilis siue Brutorum plane substantia corporea censenda est, a calore attenuata et facta inuisibilis; aura (inquam) ex natura flammee et aerea conflata, aeris mollitie ad impressionem recipiendam, ignis uigore ad actionem uibrandam, dotata ; partim ex oleosis, partim ex aqueis nutrita ; corpore obducta, atque in animalibus perfectis in capite praecipue locata, in neruis percurrens, et sanguine spirituoso arteriarum refecta et reparata ; quemadmodum Bernardinus Telesius, et discipulus eius Augustinus Donius, aliqua ex parte non omnino inutiliter asseruerunt. Itaque de hac doctrina diligentior fiat inquisitio ; eo magis, quod haec res non bene intellecta opiniones superstitiosas et plane contaminatas, et dignitatem Animae Humanae pessime conculcantes, de Metempsychosi et Lustrationibus Animarum per periodos annorum, denique de nimis propingua Animae Humanae erga animas brutorum per omnia cognitione, peperit. Est autem haec Anima in brutis anima principalis, cuius corpus brutorum organum ; in homine autem, organum tantum et ipsa Animae Rationalia ; et Spiritus potius appellatione quam Animas indigitari possit. Atque de Substantia Animae hactenus. Facultates autem Animas notissimae sunt; Intellectus, Ratio, Phantasia, Memoria, Appetitus, Voluntas, denique uniuersae illae, circa quas uersantur scientiae Logicae et Ethicae. Sed in doctrina de Anima, Origines ipsarum tractari debent, idque physice, prout animae innatae sint et adhaereant; Usus tantum ipsarum, et Obiecta, illis alteris artibus deputantur. Atque in hac parte nihil egregii (ut nobis uidetur) adhuc repertum est ; quanquam desiderari eam haud sane dixerimus. Habet etiam pars ista De Facultatibus Animae, appendices duas; quae et ipsae, quemadmodum tractantur, potius fumos nobis exhibuerunt quam flammam aliquam lucidam ueritatis. Altera harum est doctrina de Diuinatione Naturali; altem de Fascinatione. Diuinationem ab antiquis, nec male, in duas partes diuisam habemus ; Artificialem, et Naturalem. Artificialis, ratiocinando, ex indicatione signorum, praedictionem colligit : Naturalis, ex ipsa animi praesensione interna, absque signorum adminiculis, praesagit. Artificialis duplex ; altera argumentatur ex Causis, altera ex Experimentis tantum, caeca quadam authoritate. Quae posterior, ut plurimum, superstitiosa est; quales erant ethnicorum disciplinae circa Inspectionem Extorum, Volatum Auium, et similia. Etiam Chaldaeorum Astrologia solennior, non multo melior. At Artificialis Diuinatio utraque inter diuersas scientias spargitur. Habet Astrologue praedictiones suas, ex situ astrorum. Habet etiam Medicus suas, de morte ingruente; de conualescentia; de symptomatibus morborum superuenturis, ex urinis, pulsibus, aspectu aegrorum, et similibus. Habet et Politicus suas ; "O urbem uenalem, et cito perituram si emptorem inuenerit" ; cuius uaticinii fides non diu morata est ; impleta primum in Sylla, postea in Caesare. Huiusmodi igitur praedictiones praesentis non sunt instituti, uerum ad artes proprias remitti debent. Naturalis autem Diuinatio, ex ui scilicet interna animi ortum habens, ea demum est de qua nunc agitur. Haec duplex est ; altera Natiua, altera per Influxum. Natiua hoc nititur suppositionis fundamento ; quod anima in se reducta atque collecta, nec in corporis organa diffusa, habeat ex ui propria essentiae suae aliquam praenotionem rerum futurarum. Illa uero optime cernitur in somnis, ecstasibus, confiniis mortis; rarius inter uigilandum, aut cum corpus sanum sit ac ualidum. Huiusmodi uero status animi procuratur fere aut adiuuatur ex abstinentiis, atque illis rebus quae animam a muneribus corporis exercendis maxime seuocant, ut sua natura absque impeditionibus exteriorum gaudere possit. Diuinatio uero per Influxum hoc altero suppositionis fundamento nititur ; quod anima, ueluti speculum, illuminationem quandam secundariam a praescientia Dei et spirituum excipiat; cui etiam idem, qui priori, status et regimen corporis confert. Eadem enim animae seuocatio efficit, ut et sua natura impensius utatur, et diuinorum influxuum sit magis susceptiua; nisi quod in Diuinationibus per Influxum anima feruore quodam atque tanquam numinis praesentis impatientia (quae apud priscos Sacri Furoria nomine uocabatur) corripiatur ; in Diuinatione autem Natiua, quieti potius et uacationi propior sit. Fascinatio autem est uis et actus imaginationis intensiuus in corpus alterius: (uim enim imaginationis super corpus proprium ipsius imaginantis superius perstrinximus.) In hoc genere schola Paracelsi, et ementitae Naturalis Magiae cultores, tam fuerunt immodici ut imaginationis impetum et apprehensionem Miracula patranti Fidei tantum non exaequarint. Alii ad similitudinem ueri propius accedentes, cum occultas rerum energias et impressiones, sensuum irradiationes, contagionum de corpore in corpus transmissiones, uirtutum magneticarum delationes, acutius intuerentur, in eam opinionem deuenerunt, ut multo magis a spiritu in spiritum (cum spiritus prae rebus omnibus sit et ad agendum strenuus, et ad patiendum tener et mollis) impressiones et delationes et communicationes fieri poterint. Unde increbuerunt opiniones factae quasi populares de Genio superiori, de hominibus quibusdam infaustis et ominosis, de ictibus amoris et inuidiae, et aliae his similes. Atque huic coniuncta est disquisitio, quomodo imaginatio intendi et fortificari possit? Quippe si imaginatio fortis tantarum sit uirium, operae pretium fuerit nosse quibus modis eam exaltari et seipsa maiorem fieri detur? Atque hic oblique, nec minus periculose, se insinuat palliatio quaedam et defensio maximae partis Magiae Caeremonialis. Speciosus enim fuerit praetextus, caeremonias, characteres, incantationes, gesticulationes, amuleta, et similia, non ex aliquo tacito aut sacramentali cum malis spiritibus contractu uires nancisci ; sed eo pertinere tantum, ut imaginatio illius qui his utitur roboretur et exaltetur; quemadmodum etiam in religione usus imaginum, ad mentes hominum in rerum contemplatione defigendas et deuotionem precantium excitandam, inualuit. Attamen mea talis est sententia; etiamsi detur uim imaginationis esse utique potentem; atque insuper caeremonias uim illam intendere et roborare ; posito denique quod adhibeantur caeremoniae ad hanc intentionem sincere, atque tanquam remedium physicum, absque aliqua uel minima cogitatione de inuitandis per ipsas auxiliis spirituum ; haberi nihilominus debent pro illicitis, propterea quod sententiae illi diuinae aduersus hominem propter peccatum latae repugnent et recalcitrent, "In sudore uultus comedes panem tuum". Siquidem Magia eius generis egregios illos fructus quibus Deus pretium laborem constituit, adipiscendos proponit per paucas easque faciles et minime operosas obseruantias. Supersunt doctrinas duae, quae ad Facultates Animae Inferioris aiue Sensibilis praecipue spectant; utpote quae cum organis corporeis maxime communicant; altera de Motu Voluntario, altera de Sensu et Sensibili. In priori harum, etiam alias satis ieiune inquisita, unica pars fere integra deest. Etenim de officio et fabrica commoda neruorum et musculorum, et aliorum quae ad hunc motum requiruntur ; quaeque pars corporis quiescat dum alia moueatur ; tum quod huiusce motus rector et quasi auriga sit imaginatio, adeo ut dimissa imagine ad quam motus fertur statim intercipiatur et sistatur motus ipse (ut cum deambulamus, si alia subeat cogitatio acris et defixa, continuo consistimus) ; et aliae nonnullae subtilitates non malae, in obseruationem et inquisitionem iampridem uenerunt. Quomodo uero compressiones et dilatationes et agitationes spiritus (qui proculdubio motus fons est) corpoream et crassam partium molem flectat, excitet, aut pellat, adhuc diligenter inquisitum et tractatum non est. Neque mirum, cum Anima ipsa Sensibilis hactenus potius pro entelechia et functione quadam habita sit, quam pro substantia. At quando iam innotuerit ipsam esse substantiam corpoream et materiatam, necesse est etiam ut quibus nixibus aura tam pusilla et tenera corpora tam crassa et dura in motu ponere possit inquiratur. De hac parte igitur, cum desideretur, fiat inquisitio. At de Sensu et Sensibili longe uberior et diligentior adhibita est inquisitio, tam in tractatibus circa ea generalibus quam in artibus specialibus, utpote Perspectiua, Musica; quam uere, nihil ad institutum ; quandoquidem illa tanquam Desiderata ponere non liceat. Sunt tamen duae partes nobiles et insignes, quas in hac doctrina desiderari statuimus ; altera de Differentia Perceptionis et Sensus, altera de Forma Lucis. Atque differentiam inter Perceptionem et Sensum bene enucleatam debuerant philosophi tractatibus suis de Sensu et Sensibili praemittere, ut rem maxime fundamentalem. Videmus enim quasi omnibus corporibus naturalibus inesse uim manifestam percipiendi ; etiam electionem quandam amica amplectendi, inimica et aliena fugiendi. Neque nos de subtilioribus perceptionibus tantum loquimur; ueluti cum magnes ferrum allicit; flamma ad naphtham assilit; bulla bullae approximata coit; radiatio ab obiecto albo dissilit; corpus animalis utilia assimilat, inutilia excernit; spongiae pars (etiam super aquam eleuata) aquam attrahit, aerem expellit ; et huiusmodi. Etenim quid attinet talia enumerare ? Nullum siquidem corpus ad aliud admotum illud immutat aut ab illo immutatur, nisi operationem praecedat Perceptio reciproca. Percipit corpus meatus quibus se insinuat ; percipit impetum alterius corporis cui cedit; percipit amotionem alterius corporis a quo detinebatur, cum se recipit ; percipit diuulsionem sui continui, cui ad tempus resistit; ubique denique est Perceptio. Aer uero Calidum et Frigidum tam acute percipit, ut eius Perceptio sit longe subtilior quam tactus humani ; qui tamen pro calidi et frigidi norma habetur. Duplex igitur deprehenditur circa hanc doctrinam hominum culpa; alia, quod eam intactam et intractatam (cum tamen sit res nobilissima) plerumque reliquerunt; alia, quod qui huic contemplationi forte animum adiecerunt longius quam par est prouecti sunt, et Sensum corporibus omnibus tribuerunt ; ut piaculum fere sit ramum arboris auellere, ne forte instar Polydori ingemiscat. At debuerant illi Differentiam Perceptionis et Sensus, non tantum in comparatione sensibilium ad insensibilia, secundum corpus integrum, explorare, (ueluti plantarum et animalium) ; uerum etiam in corpore ipso sensibili animaduertere, quid in causa sit cur tot actiones expediantur absque omni tamen Sensu; cur alimenta digerantur, egerantur; humores et succi sursum deorsum ferantur; cor et pulsus uibrent ; uiscera sua quaeque opificia, sicut officinae, producant; et tamen haec omnia, et complura alia, absque Sensu fiant? Verum homines non satis acute, qualis sit actio Sensus, uiderunt; atque quod genus corporis, quae mora, quae conduplicatio impressionis ad hoc requirantur, ut dolor uel uoluptas sequatur? Denique differentiam inter Perceptionem simplicem et Sensum nullo modo nosse uidentur ; nec quatenus fieri possit Perceptio absque Sensu. Neque enim haec uerborum tantum controuersia est, sed de re magni prorsus momenti. De hac igitur doctrina (ut inprimis utili, et ad plurima spectante) melius inquiratur. Quandoquidem etiam circa hanc rem inscitia tantum apud nonnullos ex antiquis philosophis potuerit, ut omnibus sine discrimine corporibus animam infundi putauerint ; neque enim uidebant quomodo Motus cum discretione fieri potuerit absque Sensu, aut Sensus adesse absque Anima. De Forma Lucia quod debita non facta fuerit inquisitio (praesertim cum in Perspectiua strenue elaborarint homines), stupenda quaedam negligentia censeri possit. Etenim nec in Perspectiua nec alias aliquid de Luce quod ualeat inquisitum est. Radiationes eius tractantur, origines minime. Sed collocatio demum Perspectiuae inter Mathematica hunc ipsum defectum, et alios similes, peperit; quia a Physicis praemature discessum est. Tractatio autem de Luce et causis eius in Physicis rursus superstitiosa fere est, tanquam de re inter diuina et naturalia media ; adeo ut quidam ex Platonicis eam Materia ipsa antiquiorem introduxerint : cum enim spatium esset dilatum, id primum lumine, postea uero corpore impletum fuisse, uanissimo commento asseruerunt; quando tamen Scripturae Sacrae massam coeli et terrae tenebrosam, ante lucem creatam, diserte posuerint. Quae uero physice et secundum sensum de ea tractantur, ea statim ad radiationes descendunt, ut parum physicae inquisitionis circa hanc rem extet. Debuerant autem homines contemplationes suas submittere paulisper, et quid sit Corporibus omnibus Lucidis commune inquirere, tanquam de Forma Lucis. Etenim quam immensa est corporis differentia (si ex dignitate considerentur) inter solem et lignum putridum, aut squamas etiam piscium putridas? Inquirere etiam debuerant, quid tandem in causa sit cur aliqua ignescant, et Lucem ex se iaciant calefacta, alia minime ? Ferrum, metalla, lapides, uitrum, ligna, oleum, seuum, ab igne, uel flammam uibrant uel saltem rubescunt; at aqua, aer, acerrimo et tanquam furenti calore feruefacta, nihil tamen Lucis adipiscuntur, nec splendent. Quod si quis hoc eo fieri putet quod proprium sit ignis lucere, aqua autem et aer igni omnino inimica sint ; is sane nunquam per obscura noctis in aqua salsa, tempestate calida, remigauit; cum guttulas aquae, ex remorum concussione subsilientcs, micare et lucescere uidere potuisset. Quod etiam fit in spuma maris feruentiore, quam Pulmonem Marinum uocant. Quid denique habent commune cum flamma et ignitis cicendulae et luciolae ; et musca Indica, quae cameram totam illustrat ; et oculi quorundam animalium in tenebris; et saccharum inter radendum aut frangendum ; et sudor equi nocte aestuosa festinantis; et alia nonnulla? Quin et homines tam parum in hac re uiderunt, ut plerique scintillas e silice, aerem attritum putent. Attamen quando aer calore non ignescat, et Lucem manifesto concipiat, quomodo tandem fit ut noctuae et feles et alia nonnulla animalia noctu cernant ? Adeo ut ipsi aeri (quando uisio absque Luce non transigatur) necesse est inesse Lucem aliquam natiuam et genuinam, quamuis tenuem admodum et infirmam, quae tamen sit radiis uisiuis huiusmodi animalium proportionata, iisque ad uidendum sufficiat. Verum huiusce mali (ut plurimorum) causa est, quod homines ex instantiis particularibus Formas naturarum Communes non elicuerunt ; id quod nos tanquam subiectum proprium Metaphysicae posuimue, quae et ipsa Physicae siue doctrinae de Natura pars est. Itaque de Forma et Originibus Lucia fiat inquisitio, eaque interim inter Desiderata ponatur. Atque de doctrina circa Substantiam Animte tam Rationalis quam Sensibilis, cum Facultatibus suis; atque de eiusdem doctrinae Appendicibus, haec dicta sint.