[4,0] FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO, DE DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM LIBER QUARTUS. AD REGEM SUUM. [4,1] CAPUT I. Partitio Ductrinae de Homine in Philosophiam Humanitatis et Ciuilem. Partitio Philosophiae Humanitatis in Doctrinam circa Corpus Hominis et Doctrinam circa Animam Hominis. Constitutio unius Doctrinae generalis de Natura siue de Statu Hominis. Partitio Doctrinae de Statu Hominis in Doctrinam de Persona Hominis et de Foedere Animi et Corporis. Partitio Doctrinae de Persona Hominis in Doctrinam de Miseriis Hominis et de Praerogatiuis. Partitio Doctrinae de Foedere in Doctrinam de Indicationibus et de Impressionibus. Assignatio Physiognomiae et Interpretationis Somniorum Naturalium Doctrinae de Indicationibus. Si quis me (Rex optime) ob aliquid eorum quae proposui aut deinceps proponam impetat aut uulneret, (praeterquam quod intra praesidia Maiestatis tuae tutus esse debeam,) sciat is se contra morem et disciplinam militiae facere. Ego enim buccinator tantum, pugnam non ineo; unus fortasse ex iis de quibus Homerus, g-Chairete g-kehrukes, g-Dios g-aggeloi g-ehde g-kai g-androhn : hi enim inter hostes, etiam infensissimos et acerbissimos, ultro citroque inuiolati ubique commeabant, Neque uero nostra buccina homines aduocat et excitat ut se mutuo contradictionibus proscindant, aut secum ipsi praelientur et digladientur ; sed potius ut pace inter ipsos facta coniunctis uiribus se aduersus Naturam Rerum comparent, eiusque edita et munita capiant et expugnent, atque fines imperii humani (quantum Deus Optimus Maximus pro bonitate sua indulserit) proferant. Veniamus nunc ad eam scientiam ad quam nos ducit oraculum antiquum ; nempe ad scientiam nostri. Cui, quo magis nostra intersit, eo incumbendum est diligentius. Haec scientia Homini pro fine est scientiarum ; at Naturae ipsius portio tantum. Atque hoc pro regula ponatur generali ; quod omnes scientiarum partitiones ita intelligantur et adhibeantur, ut scientias potius signent aut distinguant quam secent et diuellant; ut perpetuo euitetur Solutio Continuitatis in Scientiis. Huius etenim contrarium particulares scientias steriles reddidit, inanes, et erroneas ; dum a fonte et fomite communi non aluntur, sustentantur, et rectificantur. Sic uidemus Ciceronem oratorem de Socrate et eius schola conquerentem, quod hic primus Philosophiam a Rhetorica disiunxerit; unde facta sit Rhetorica ars loquax et inanis. Constat similiter sententiam Copernici de Rotatione Terrae (quae nunc quoque inualuit), quia phaenomenis non repugnat, ab Astronomicis Principiis non posse reuinci ; a Naturalis tamen Philosophiae Principiis, recte positis, posse. Artem denique Medicam uidemus, si a Naturali Philosophia destituatur, empiricorum praxi haud multum praestare. Hoc igitur posito, accedamus ad Doctrinam de Homine. Ea duplex est. Aut enim contemplatur Hominem segregatum, aut congregatum atque in societate. Alteram harum Philosophiam Humanitatis, alteram Ciuilem uocamus. Philosophia Humanitatis, siue Humana, ex partibus similibus illis, ex quibus Homo ipse, consistit ; nempe ex scientiis quae circa Corpus, et ex scientiis quae circa Animam uersantur. Verum priusquam distributiones particulares persequamur, constituamus scientiam unam generalem de Natura et Statu Hominis; digna enim certe res est ut emancipetur haec scientia et in scientiam seorsum redigatur. Conficitur autem illa ex iis rebus quae sunt tam corpori quam animae communes. Rursus, haec scientia de Natura et Statu Hominis distribui potest in duas partes; attribuendo alteri naturam hominis indiuisam, alteri uinculum ipsum animae et corporis; quarum primam doctrinam de Persona Hominis, secundam doctrinam de Foedere uocabimus. Liquet autem haec omnia, cum sint communia et mixta, primae illi diuisioni scientiarum circa Corpus et scientiarum circa Animam uersantium assignari non potuisse. Doctrina de Persona Hominis duas res praecipue complectitur; contemplationes scilicet de Miseriis-Humani Generis, et de eiusdem Praerogatiuis siue Excellentiis. Atque deploratio humanarum aerumnarum eleganter et copiose a compluribus adornata est, tam in scriptis philosophicis quam theologicis. Estque res et dulcis simul et salubris. At illa altera de Praerogatiuis digna uisa res nobis, quae inter Desiderata proponatur. Elegantissime certe Pindarus (ut plerumque solet) inter laudandum Hieronem ait, "eum decerpere summitates ex omnibus uirtutibus". Equidem plurimum ad magnanimitatem et humanum decus conferre pose putarem, si ultimitates (ut loquuntur Scholastici) siue summitates (ut Pindarus) humanae naturae colligerentur ; praecipue ex historiae fide ; illud est, quid ultimum et supremum fuerit quo unquam humana natura per se ascenderit, in singulis et corporis et animi dotibus. Quanta res, quae de Caesare narratur, quod amanuensibus quinque simul dictare suffecerit? Quin et exercitationes ille antiquorum rhetorum, Protagorae, Gorgiae; etiam philosophorum, Callisthenis, Poaidonii, Carneadis,—ut de quouis themate in utramque partem ex tempore disserere eleganter et copiose potuerint,—Ingenii Humani Vires haud parum nobilitant. Res autem usa minor, at ostentatione et facultate fortasse maior, quam de Archia magistro suo memorat Cicero; "eum magnum numerum optimorum uersuum, de iis rebus quae tum agerentur, potuisse dicere ex tempore". Tot millibus hominum nomina reddere potuisse Cyrum aut Scipionem, magnum memoriae decus. At uirtutum moralium palmae non minus celebres, quam intellectualium. Quantam rem in exercitio patientia exhibet historia illa uulgata de Anaxarcho, qui quaestioni et tormentis subiectus linguam (indicii spem) dentibus praescidit, et in os tyranni exspuit. Neque tolerantia cedit (licet dignitate plurimum), quod saeculo nostro accidit in Burgundo quodam, Principis Aurasionensis interfectore. Is uirgis ferreis flagellatus et forcipibus ignitis laceratus, nullum prorsus gemitum edidit ; quinetiam cum forte fractum aliquid desuper in caput adstantis cuiuspiam incideret, ustulatus iam nebulo et in mediis tormentis risit ; qui tamen paulo ante, cum cincinni capillitii quos gestabat tonderentur, fleuerat. "Animi quoque mira serenitas et securitas, sub ipsum tempus mortis", in pluribus enituit; qualis fuit illa centurionis apud Tacitum. Is cum a milite, qui eum ex imperato occisurus esset, iuberetur ut ceruices porrigeret fortiter, "Utinam" (inquit ille) tu tam fortiter ferias". At Ioannes Dux Saxoniae, cum inter ludum scacchorum diploma, quo nex eius in posterum diem mandabatur, allatum esset, adstantem quendam ad se uocauit, et subridens, "Specta", inquit, num non potiores partes ludi huius teneam. Iste enim" (ad collusorem innuens), "me mortuo, iactabit suas potiores partes fuisse". Noster uero Morus, Angliae Cancellarius, cum pridie quo moriturus esset tonsor ad eum ueniret (missus scilicet ad hoc, ne forte capillitio promisso esset apud populum in spectaculo miserabilior) eumque interrogaret num tonderi placeret, renuit; atque ad tonsorem uersus, "Mihi", inquit, "cum rege de capite meo controuersia est; antequam uero illa terminata fuerit, sumptus in illud non faciam". Quin et idem, sub ipsum mortis articulum, postquam iam caput in truncum fatalem reclinasset, rursus se paululum erexit, et barba quae ei erat promissior leniter amota, "At certe haec", inquit, "non offendit regem". Verum, ne hoc loco longiores simus, satis patet quid uelimus ; nempe ut Miracula Naturae Humanae, uiresque eius et uirtutes ultimae, tam animi quam corporis, in uolumen aliquod colligantur; quod fuerit instar Fastorum de Humanis Triumphis. Qua in re institutum Valerii Maximi et C. Plinii probamus, diligentiam et iudicium eorum requirimus. Quantum ad doctrinam de Foedere, siue de Communi Vinculo Animae et Corporis, ea in duas partes tribui possit. Quemadmodum enim inter foederatos intercedunt et mutua rerum suarum communicatio et mutua officia, sic foedus istud animae et corporis duabus sirniliter rebus continetur; nimirum ut describatur "quomodo haec duo" (Anima scilicet et Corpus) "se inuicem detegant; et quomodo inuicem in se agant"; Notitia siue Indicatione, et Impressione. Harum prior (descriptio scilicet, qualis possit haberi notitia de anima ex habitu corporis, aut de corpore ex accidentibus animi) duas nobis peperit artes ; utramque Praedictionis; inquisitionibus, alteram Aristotelis alteram Hippocratis, decoratam. Quanquam autem tempora recentiora has artes superstitiosis et phantasticis mixturis polluerint; repurgatae tamen ac in integrum restitutae, et fundamentum habent in natura solidum, et fructum edunt ad uitam communem utilem. Prima est Physiognomia, quae per corporis lineamenta animi indicat propensiones; altera Somniorum Naturalium Interpretatio, quae corporis statum et dispositionem ex animi agitationibus detegit. In harum priore, partem nonnullam desiderari perspicio. Siquidem Aristoteles ingeniose et solerter corporis fabricam, dum quiescit, tractauit ; eandem in motu (nimirum gestus corporis) omisit ; qui tamen non minus artis obseruationibus subiiciuntur, et maioris sunt usus. Etenim lineamenta corporis animi inclinationes et propensiones generales ostendunt ; oris autem et partium motus et gestus, insuper aditus et tempora et praesentis dispositionis et uoluntatis signa declarant. Ut enim aptissimis atque elegantissimis Maiestatis tuae uerbis utar, "Lingua aures ferit, gestus uero oculos alloquitur". Hoc uero bene norunt ueteratores complures et astuti homines, quorum oculi in aliorum uultu et gestibus habitant, idque in commodum suum trahunt; utpote in quo facultatis et prudentiae suae pars maxima uertatur. Nec sane negari potest hoc ipsum simulationis in altero indicem esse mirificum, et monere homines optime de electionibus temporum et opportunitatum adeundi personas ; quae ciuilis prudentiae pars est non parua. Nemo autem putet huiusmodi solertiam aliquid quidem ualere circa homines indiuiduos, sub regula autem non cadere; nam ad unum fere modum omnes ridemus, et ploramus, et erubescimus, et frontem contrahimus ; et sic (ut plurimum) de motibus subtilioribus. Si quis autem hic Chiromantiae meminit, sciat rem esse prorsus uanam, et in huiusmodi sermonibus quos tractamus nec dignam quidem quae nominetur. Quod uero ad Somniorum Naturalium Interpretationem attinet, res est quorundam laboribus pertractata, sed plurimis ineptiis scatens. Illud tantum in praesentia innuo, basim illam huic rei quae maxime est solida non substerni. Ea huiusmodi est : ubi idem fit ab interna causa quod fieri quoque solet ab externa, actus ille externus transit in somnium. Similis est stomacbi oppressio ex crasso uapore, atque incubitu ponderis externi; itaque qui incubo laborant pondus sibi superimponi, magno cum apparatu circumstantiarum, somniant. Similis uiscerum pensilitas ex fluctuum agitatione in mari, et ex flatu circa praecordia collecto; itaque hypochondriaci saepius nauigationes et agitationes super aquas somniant. Sunt et innumera id genus. Posterior pars doctrinae Foederis (quam Impressionem nominauimus) in artem nondum redacta est ; sed obiter tantum et carptim inter alios tractatus aliquando interuenit. Illa eandem antistrophen cum priori habet. Quippe duo considerat : aut quomodo, et quousque, humores et temperamentum corporia immutent animam, in eamque agant; aut rursus, quomodo et quousque animae passiones uel apprehensiones immutent corpus, et in illud agant ? Horum prius in re medica interdum tractari uidemus; at id ipsum se miris modis religionibus inseruit. Pharmaca enim praescribunt medici, quae morbis animae persanandis inseruiant, ut in curationibus maniae et melancholiae ; quinetiam medicinas porrigunt ad animum exhilarandum, ad cor muniendum, atque inde fortitudinem augendam, ad ingenium acuendum, ad memoriam roborandam, et similia. At diaetae, et delectus ciborum et potuum, et ablutiones, et aliae circa corpus obseruantiae, in secta Pythagoraeorum, et in haeresi Manichaeorum, et in lege Mahometi, omnem modum superant. Ordinationes quoque legis caeremonialis sanguinis et adipis esum prohibentes, ac animalia munda ab immundis distinguentes (quatenus ad cibi usum), et plurimae sunt et praecisae. Imo Christiana fides ipsa (quamuis a caeremoniarum nube libera et serena) usum tamen retinet ieiuniorum, abstinentiarum, et aliarum rerum quae ad corporis macerationem et humiliationem spectant, tanquam rerum non mere ritualium sed etiam fructuosarum. Atqui radix omnium huiusmodi praeceptionum (praeter ipsam caeremoniam, et exercitium obedientiae) in hac re consistit, de qua loquimur ; nimirum, quod anima compatiatur corpori. Si quis autem iudicio infirmior existimet istas corporis in animam impressiones aut immortalitatem animae in dubium reuocare aut imperio animae in corpus derogare, leui dubitationi leue responsum suffecerit. Exempla petat uel ab infante in utero matris, qui simul cum matris affectibus compatitur, et tamen e corpore matris suo tempore excluditur ; uel a monarchis, qui, licet potentes, a seruorum impetu quandoque flectuntur, salua interim maiestate sua regia. Iam quod ad partem reciprocam (de Anima et affectibus eius in Corpus agentibus), illa quoque in medicina locum inuenit. Nemo enim medicus est paulo prudentior, quin Accidentia Animi, ut rem maximi ad sanationes suas momenti, quaeque omnia dia remedia plurimum uel adiuuet uel impediat, consideret et tractet. At aliud quidpiam, quod huc pertinet, parce admodum, nec pro rei uel subtilitate uel utilitate, inquisitum est; quatenus scilicet (missis affectibus) ipsa imaginatio animae, uel cogitatio perquam fixa, et ueluti in fidem quandam exaltata, ualeat ad immutandum corpus imaginantis ? Quamuis enim uim habeat ad nocendum manifestam, haud tamen inde sequitur pari potentia praeditum esse ad subueniendum ; non magis hercle quam si quis concluserit, quoniam reperitur aliquis aer ita pestilens ut subito interimat, debere quoque esse aliquem aerem ita salubrem ut decumbentem subito restituat. Atque haec inquisitio nobilis profecto esset usus ; uerum (ut ait Socrates) natatore Delio indiget, quia mergitur in profundo. Rursus inter has doctrinas de Fcedere, siue consensibus animae et corporis, non alia fuerit magis necessaria quam illa disquisitio de Sedibus propriis et Domiciliis quae singulae Animae Facultates habent in Corpore eiusque Organis. Quod genus scientiae qui sectati fuerint, non desunt; sed quae habentur in plerisque aut controuersa sunt aut leuiter inquisita ; ut maiori diligentia et acumine opus sit. Nam sententia introducta a Platone, qua Intellectus in Cerebro, tanquam in arce, collocatus est ; Animositas (quam ille satis imperite Iracundiam uocauit, cum Tumori et Superbiae sit propior) in Corde ; Concupiscentia autem et Sensualitas in Iecinore ; neque prorsus contemnenda est neque cupide recipienda. Rursus, nec collocatio facultatum illarum intellectualium (Phantasiae, Rationis, Memoriae) secundum Ventriculos Cerebri, erroris expers est. Atque doctrinam de Natura Hominis indiuisa, ac etiam de Foedere Animi et Corporis, explicauimus.