[3,5] Partitio Operatiuae Doctrinae de Natura, in Mechanicam et Magiam; quae respondent partibus Speculatiuae: Physicae Mechanica, Metaphysicae Magia ; et Expurgatio uocabuli Magiae. Appendices duce Operatiuae; Inuentarium Opum Humanarum et Catalogua Polychrestorum. Operatiuam de Natura similiter in duas partes diuidemus, idque ex necessitate quadam. Subiicitur enim haec diuisio diuisioni priori doctrinae Speculatiuae : Physica siquidem et inquisitio Causarum Efficientium et Materialium producit Mechanicam ; at Metaphysica et Inquisitio Formarum producit Magiam. Nam Causarum Finalium inquisitio sterilis est, et tanquam uirgo Deo consecrata nihil parit. Neque nos fugit esse et Mechanicam saepius mere empiricam et operariam, quae a Physica non pendeat; uerum hanc in Historiam Naturalem coniecimus, a Philosophia Naturali segregamus. Loquimur tantum de ea Mechanica, quae cum Causis Physicis coniuncta est. Veruntamen interuenit quaedam Mechanica, quae nec prorsus operaria est, neque tamen philosophiam proprie attingit. Operum enim inuenta omnia, quae in hominum notitiam uenerunt, aut casu occurrerunt et deinceps per manus tradita sunt, aut de industria quaesita. Quae autem intentionaliter inuenta sunt, illa aut per causarum et axiomatum lucem eruta sunt, aut per extensionem quandam uel translationem uel compositionem inuentorum priorum deprehensa; quae magis ingeniosa quaedam res est et sagax, quam philosophica. Hanc uero partem, quam neutiquam contemnimus, non multo post, cum de Experientia Literata inter Logica tractabimus, cursim perstringemus. Enimuero Mechanicam, de qua nunc agimus, tractauit Aristoteles promiscue ; Hero in Spiritalibus ; etiam Georgius Agricola, scriptor recens, diligenter admodum in Mineralibus ; aliique quamplurimi in subiectis particularibus; adeo ut non habeam quod dicam de omissis in hac parte ; nisi quod Mechanica promiscua, secundum exemplum Aristotelis, diligentius debuissent continuari per labores recentiorum, praesertim cum delectu eorum Mechanicorum, quorum aut causae magis obscurae aut effectus magis nobiles. Verum qui in hisce insistunt, quasi oras tantum maritimas perreptant, "premendo litus iniquum" {Horace, Odes, II, 10, 3-4}. Meo siquidem iudicio uix possit aliquid in Natura radicitus uerti aut innouari, uel per casus aliquos fortuitos, uel per tentamenta experimentorum, uel ex luce causarum physicarum, sed solummodo per Inuentionem Formarum. Si igitur desiderari eam partem Metaphysicae quae de Formis agit posuimus, sequitur ut Naturalis etiam Magia, quae ad eam est relatiua, similiter desideretur. Verum hoc loco postulandum uidetur, ut uocabulum istud Magiae, in deteriorem partem iampridem acceptum, antiquo et honorifico sensui restituatur. Etenim Magia apud Persas pro sapientia sublimi, et scientia consensuum rerum uniuersalium, accipiebatur ; atque etiam tres illi reges, qui ab Oriente ad Christum adorandum uenerunt, Magorum nomine uocabantur. Nos uero eam illo in sensu intelligimus, ut sit scientia quae cognitionem Formarum Abditarum ad opera admiranda deducat; atque, quod dici solet, actiua cum passiuis coniungendo magnalia naturae manifestet. Nam quantum ad Naturalem Magiam (quae in libris plurimorum uolitat) credulas quasdam et superstitiosas traditiones et obseruationes de Sympathiis et Antipathiis rerum, atque de occultis et specificis proprietatibus complectentem, cum friuolis ut plurimum experimentis, potius occultandi artificio et larua quam reipsa admirandis ; non errauerit sane, qui eam dixerit a scientia quam quaerimus tantum distare, quoad ueritatem naturae, quantum libri rerum gestarum Arthuri ex Britannia, aut Hugonis Burdegalensis, et huiusmodi heroum umbratilium, differunt a Caesaris Commentariis, quoad ueritatem historicam. Manifestum enim est Caesarem maiora reuera perpetrasse, quam illi de heroibus suis confingere ausi sunt, sed modis faciendi minime fabulosis. Huiusmodi doctrinas bene adumbrauit Fabula de Ixione ; qui cum Iunonis, Potentiae Deae, concubitum animo sibi designaret, cum euanida nube rem habuit, ex qua Centauros et Chimaeras progenuit. Sic qui insana et impotenti cupiditate feruntur ad ea quae per imaginationis tantum fumos et nebulas cernere se putant, loco operum, nil aliud quam spes inanes, et deformia quaedam ac monstrosa spectra, suscipient. Huius autem Magiae Naturalis, leuis et degeneris, operatio super homines similis est soporiferis quibusdam medicamentis, que somnum conciliant, atque insuper inter dormiendum laeta et placentia somnia immittunt. Primo enim intellectum humanum in soporem coniicit, canendo proprietates specificas, et uirtutes occultas et tanquam caelitus demissas, et per traditionum susurros solummodo perdiscendas; unde homines ad ueras causas eruendas et indagandas non amplius excitantur et euigilant, sed in huiusmodi otiosis et credulis opinionibus acquiescunt ; deinde uero innumera commenta grata, et qualia quis optaret maxime, instar somniorum, insinuat. Atque operae pretium est notare in illis scientiis, quae nimium trahunt ex phantasia et fide (quales sunt Magia ista leuis, de qua nunc loquimur, Alchymia, Astrologia, et aliae consimiles), media sua et theoriam solere esse magis monstrosa, quam finis ipse est, et actio quo tendunt. Versio argenti, aut argenti uiui, aut alicuius alterius metalli, in aurum, res creditu dura ; attamen longe uerisimilius est, ab bouline qui Ponderis, Coloris flaui, Malleabilis et Extensibilis, Fixi etiam et Volatilis naturas cognitas et perspectas habuerit, quique similiter prima mineralium semina et menstrua diligenter introspexerit, posse aurum multa et sagaci molitione tandem produci ; quam quod pauca Elixiris grana, paucis momentis, alia metalla in aurum uertere ualeant per actiuitatem eiusdem Elixiris, quae naturam scilicet perficere et omni impedimento liberare possit. Similiter senectutis retardatio, aut gradus alicuius iuuentutis instauratio, non facile fidem reperiat ; attamen longe uerisimilius est, ab homine qui naturam Arefactionis et spirituum super solida corporis depraedationes bene norit; quique naturam Assimilationis atque Alimentationis, uel perfectionis uel prauioris, perspexerit; naturam etiam spirituum et quasi flammae corporis, alias ad consumendum appositae alias ad reparandum, notarit; posse per diaetas, balnea, unctiones, medicinas proprias, accommodata etiam exercitia, et similis, uitam prolongari aut uigorem iuuentutis aliqua ex parte renouari; quam quod hoc fieri possit per guttas pauculas, aut scrupulos alicuius pretiosi liquoris aut quintessentiae. Rursus, ex astris fata elici posse non statim aut facile homines consenserint ; illa uero, quod Hora Natiuitatis (quae saepissime ex pluribus accidentibus naturalibus uel acceleratur uel differtur) uitae totius fortunam regat ; aut quod Hora Quaestionis sit cum re ipsa que quaeritur confatalis ; meras nugas dixeris. Attamen tanta exercet humanum genus impotentia et intemperies, ut non solum quae fieri non possunt sibi spondeant, sed etiam maxime ardua sine molestia aut sudore, tanquam feriantes, se adipisci posse confidant. Verum de Magia hactenus ; cuius et uocabulum ipsum ab infamia uindicauimus, et speciem ueram a falsa et ignobili segregauimus. Huius uero partis, Operatiuae scilicet de Natura, duae sunt Appendices, magni utraque pretii. Prima est, ut fiat Inuentarium Opum Humanarum, quo excipiantur et breuiter enumerentur omnia hominum bona et fortunae (siue sint ex fructibus et prouentibus naturae, siue artis) quae iam habentur, et quibus homines fruuntur; adiectis iis quae olim innotuisse constat, nunc autem perierunt; ad hunc finem, ut qui ad noua inuenta accingitur, de iam inuentis et extantibus negotium sibi non facessat. Hoc uero Inuentarium magis erit artificiosum magisque etiam utile, si quae communi hominum opinione Impossibilia reputantur in unoquoque genere adiunxeris; atque una Proxima Impossibilibus, quae tamen habentur, copules ; ut alterum humanam inuentionem acuat, alterum quadantenus dirigat; utque ex his Optatiuis et Potentialibus, Actiua promptius deducantur. Secunda est, ut fiat Kalendarium eorum Experimentorum, quae maxime Polychresta sunt, et ad aliorum inuentionem faciunt et ducunt. Exempli gratia ; experimentum artificialis conglaciationis aquae per glaciem cum sale nigro, ad infinita pertinet ; hoc enim modum condensationis secretum reuelat, quo homini nihil est fructuosius. Praesto enim est ignis ad rarefactiones; uerum in condensationibus laboratur. Plurimum autem facit ad inueniendi compendium, si huiusmodi Polychresta proprio Catalogo excipiantur.