[2,0,0] DE DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM. LIBER SECUNDUS. AD REGEM SUUM. [2,0,1] CONSENTANEUM uideri possit, tametsi non raro secus eueniat, (Rex optime) ut qui sobole numerosa aucti sunt, quique immortalitatem suam in posteris ipaorum quasi prospectant, prae caeteris mortalibus sint solliciti de statu futurorum temporum ; utpote quibus satis intelligunt charissima illa sua tandem debere pignora transmitti. Elizabetha regina, propter uitam coelibem, hospes potius in mundo quam incola fuit ; sua quidem tempora ornauit, et in multis beauit. Enimuero tuae Maiestati (cui Deus pro benignitate sua dedit tot suscipere liberos, dignos certe qui te perpetuent, cuiusque aetas uigens et thorus foecundus adhuc plures pollicetur) usquequaque conuenit non modo tuum (quod facis) saeculum irradiare, uerum etiam ad illa curas tuas extendere quae memoria omnis alat quaeque ipsa intueatur aeternitas. Inter ea autem (nisi studium meum erga literas me fallit) nil dignius est aut nobilius quam si dotetur orbis terrarum Augmentis Scientiarum solidis et fructuosis. Quousque enim tandem pauculos aliquos scriptores statuemus nobis tanquam Columnas Herculis, ne plus ultra in doctrinis progrediamur ; cum habeamus Maiestatem tuam instar lucidi et benigni syderis, quod nos inter nauigandum conducat et fortunet? [2,0,2] Ut igitur ad rem redeamus : Recolamus iam et nobiscum perpendamus quid principes uiri aliique huc usque ad literarum amplificationem attulerint, quid praetermiserint? Hoc autem presse et distincte excutiamus sermone quodam actiuo et masculo, nusquam digrediendo, nil amplificando. Ponatur igitur illud (quod quiuis concedat) opera quaeque maxima et difficillima uel praemiorum amplitudine, uel consiliorum prudentia et sanitate, uel laborum coniunctione superari ; quorum primum conatum extimulat, secundum ambages et errores tollit, tertium mortalium fragilitati succurrit. At inter haec tria merito primas tenet consilii prudentia et sanitas ; hoc est, monstratio et delineatio uiae rectae et procliuis ad rem quae proponit peragendam : Claudus enim (quod dici solet) in uia anteuertit cursorem extra uiam. Et Salomon, perapposite ad hanc rem: "Ferrum si retusum fuerit, uiribus utendum maioribus ; quod uero super omnia praeualet est sapientia". Quibus uerbis innuit, medii prudentem electionem efficacius conducere ad rem, quam uirium aut intentionem aut accumulationem. Haec ut dicam illud impellit, quod (saluo semper eorum honore qui de literis quomodocunque meruerunt) perspicio atque animaduerto opera eorum atque acta pleraque ad magnificentiam potius et nominis sui memoriam quam ad scientiarum ipsarum profectum et augmenta spectasse, et literatorum potius numerum auxisse quam artibus ipsis multum incrementi attulisse. [2,0,3] Actiones autem et opera quae ad literas amplificandas pertinent circa tria uersantur obiecta : circa literarum Sedes ; circa Libros ; et circa Personas eruditorum. Quemadmodum enim aqua, siue ex coelesti rore descendens siue ex fontibus scaturiens, facile dispergitur et disperditur, nisi colligatur in aliqua receptacula, ubi per unionem et congregationem se sustentare et fouere possit, (quem in finem excogitauit solertia humana aquaeductus, cisternas, stagna ; eaque etiam uariis ornamentis condecorauit, quae magnificentiae et dignitati non minus quam usui et necessitati deseruiant,) similiter liquor iste scientiae pretiossimus, siue a diuina inspiratione destillet siue e sensibus exiliat, mox periret omnis atque euanesceret, nisi conseruaretur in libris, traditionibus, colloquiis; ac praecipue in locis certis his rebus destinatis, quales sunt Academiae, Collegia, Scholae; ubi et permanentes habeat sedes, et crescendi insuper et se congregandi copiam et facultatem. [2,0,4] Ac primo, opera quae ad Musarum Sedes spectant quatuor numerantur; Edificiorum structura, Prouentuum dotatio, Priuilegiorum concessio, Disciplinae lex et institutio ; quae omnia ad secessum et otium (ut plurimum) conferunt, et ad uacationem a curis et molestiis : qualia sunt quae ad aluearia constituenda in usum mellis requirit Virgilius : "Principio sedes apibus statioque petenda, Quo neque sit uentis aditus, etc.". [2,0,5] At opera circa libros duo sunt praecipua: primum bibliothecae, in quibus, tanquam mausolaeis, priscorum sanctorum reliquiae, uirtutis plenae, conditae sunt; secundo, nouae editiones authorum, emendatioribus impressionibus, fidelioribus uersionibus, utilioribus commentariis, annotationibus magis diligentibus, et huiusmodi famulitio, instructae et ornatae. Porro opera quae literatorum hominum personas respiciunt (praeterquam quod ipsi ornandi sint et promouendi) sunt etiam duo : remuneratio et designatio Lectorum in artibus iamdudum inuentis et cognitis ; et remuneratio ac designatio Scriptorum circa eas doctrinae partes quae non satis hactenus excultae aut elaboratae sunt. [2,0,6] Haec summatim opera sunt et acta, in quibus inclytorum principum aliorumque illustrium uirorum promerita erga rem literariam claruerunt. De particulari alicuius commemoratione qui de literis bene meruit cogitanti, occurrit illud Ciceronis, quod eum post reditum suum ad gratias promiscue agendas impulit : "Difficile non aliquem, ingratum quenquam praeterire". Potius (ex Scripturarum consilio) spatium intueamur quod adhuc restat in stadio decurrendum, quam oculos reflectamus ad ea quae a tergo iampridem reliquimus. [2,0,7] Primum igitur, inter tot totius Europae collegia praeclarissime fundata, omnia illa certis professionibus destinata esse demiror, nulla liberis atque uniuersalibus artium et scientiarum studiis dedicata. Nam si quis iudicet doctrinam omnem referendam esse ad usum et actionem, recte sapit ; ueruntamen facile est isto modo prolabi in errorem illum quem fabula perantiqua perstringit ; in qua caetera corporis membra litem uentriculo intenderunt, quod neque motum praeberet ut artus, neque sensum ut caput; quamuis interea alimentum coctum atque confectum uentriculus ille in reliquum corpus diuideret. Plane eodem modo, qui in philosophia ac contemplationibus uniuersalibus positum omne studium inane atque ignauum arbitratur, non animaduertit singulis professionibus et artibus exinde succum et robur suppeditari. Atque certe persuasum habeo, hanc ipsam haud minimam causam fuisse cur felicior doctrinae progressus huc usque retardatus sit; quod opera hisce fundamentalibus scientiis nauata sit tantum in transitu, neque haustus pleniores inde epoti. Nam si arborem solito fructuosiorem fieri cupias, de ramis medicandis frustra cogitaueris; terra ipsa circa radicem subigenda et gleba laetior admouenda, aut nihil egeris. Neque rursus silentio praetermittendum est, hanc collegiorum et societatum in usum tantummodo doctrinae professoriae dedicationem non solum scientiarum incrementis inimicam fuisse, sed etiam in regnorum et rerumpublicarum detrimentum cessisse. Hinc enim fieri solet ut principes, delectum habituri ministrorum qui rebus ciuilibus tractandis sint idonei, eiusmodi hominum miram solitudinem circa se reperiant ; propterea quod non habeatur educatio aliqua collegiata in hos usus destinata, ubi scilicet homines a natura ad hoc facti et comparati, (praeter artes alias) historiae, linguis modernis, libris et tractatibus politicis, praecipue incumbant ; ut inde ad ciuilia munera magis habiles et instructi accedant. [2,0,8] Quoniam uero fundatores collegiorum plantant, praelectionum uero rigant; sequitur iam ordine, ut dicam quid in publicis lectionibus desideretur. Nimirum improbo uel maxime tenuitatem stipendiorum, praelectoribus siue artium siue professionum (praesertim apud nos) assignatam. Interest enim inprimis progressus in scientiis, ut lectores in unoquoque genere ex optimis instructissimisque eligantur ; utpote quorum opera non in usum transitorium, sed ad sufficiendam sobolem scientiae in saecula adhibeatur. Id fieri nequit, nisi praemia et conditiones tales constituantur quibus eminentissimus quisque in ea arte plane contentus esse possit ; ut illi demum graue non sit in eodem munere immori, neque practicam cogitet. Quocirca scientiae ut floreant, militaris lex seruanda Dauidis ; "ut aequa esset pars descendentis ad proelium et manentis ad sarcinas" ; sarcinis male aliter prospectum erit. Sic lectores in scientiis sunt tanquam conseruatores et custodes totius literarii apparatus unde praxis et militia deinceps scientiarum instruatur ; proinde aequum est ut merces ipsorum lucra practicorum exaequare possit. Aliter si patribus scientiarum praemia non constituantur satis ampla et luculenta, eueniet illud, "Et patrum inualidi referent ieiunia nati". [2,0,9] Defectum nunc notabo alium, in quo alchymista quispiam in auxilium aduocandus foret; cum id genus hominum studiosis authores sint, ut libros uendant, fornaces exstruant, Mineruam ac Musas (tanquam uirgines steriles) deserant, ac Vulcano se applicent. Fatendum est enimuero tam ad penetralia contemplâtionis quam ad operatiuae fructum in nonnullis scientiis (praesertim Naturali Philosophia et Medicina) haud unica subsidia e libris petenda esse. Qua in re neutiquam omnino cessauit munificentia hominum; quippe uidemus non libros magis quam sphaeras, globos, astrolabia, mappas, et alia similia, ut adminicula quaedam astronomiae et cosmographiae comparari et studio praeberi. Videmus etiam loca nonnulla, Medicinae studio dicata, hortos habere pro simplicium cuiusque generis inspectione et notitia ; nec usu mortuorum corporum ad obseruationes anatomicas destitui. Caeterum haec ad pauca spectant. In genere, pro certo habeatur, magnos in rebus naturae abditis eruendis et reserandis progressus uix fieri posse, nisi ad experimenta, siue Vulcani siue Daedali (fornacis scilicet aut machinae) uel cuiuscunque alteriue generis, sumptus abunde suppeditentur. Ideoque sicut principum secretariis et emissariis conceditur exhibere rationes expensarum pro diligentiis suis in explorando et eruendo res nouas et arcana ciuilia; similiter et exploratoribus ac speculatoribus Naturae satisfaciendum de expensis suis ; alias de quamplurimis scitu dignissimis nunquam fiemus certiores. Si enim Alexander magnam uim pecuniae suppeditauit Aristoteli, qua conduceret uenatores, aucupes, piscatores, et alios, quo instructior accederet ad conscribendam historiam Animalium; certe maius quiddam debetur iis, qui non in saltibus naturae pererrant, sed in labyrinthis artium uiam sibi aperiunt. [2,0,10] Defectus etiamnum alius nobis obseruandus (magni certe momenti), neglectus quidam est, in academiarum rectoribus, consultationis ; in regibus siue superioribus, uisitationis ; in hunc finem, ut diligenter consideretur et perpendatur, utrum praelectiones, disputationes, aliaque exercitia scholastica antiquitus instituta et ad nostra usque tempora usitata, continuare fuerit ex usu, uel potius antiquare, aliaque meliora substituere. Etenim inter Maiestatis tuae canones prudentissimos illum reperio ; "In omni uel consuetudine uel exemplo, tempora spectanda sunt quando primum res coepta ; in quibus si uel confusio regnauerit uel inscitia, derogat illud in primis authoritati rerum, atque omnia reddit suspecta". Quamobrem, quandoquidem academiarum instituta plerunque originem traxerint a temporibus hisce nostris haud paulo obscurioribus et indoctioribus, eo magis conuenit ut examini denuo subiiciantur. Exemplum in hoc genere unum aut alterum proponam in rebus quae maxime obuiae uidentur et familiares. Pro more receptum est (licet, uti mihi uidetur, perperam) ut literarum studiosi Logicam et Rhetoricam praepropere nimis addiscant, artes sane prouectioribus magis conuenientes quam pueris et tyronibus. Etenim hae duae, si uere res perpendatur, sunt ex artibus grauissimis; cum sint Artes Artium, altera ad iudicium, altera ad ornatum. Quinetism regulam et normam continent, res et materiam subiectam uel disponendi uel illustrandi. Ideoque id agere, ut mentes rerum ignarae et rudes, (quaeque nondum id collegerunt quod a Cicerone Sylua uel Supellex appellatur, id est materiem et copiam rerum,) initium ab istis scientiis sumant, (ac si quis discere uellet ponderare uel metiri uel ornare uentum,) haud aliud profecto parit, quam ut harum artium uirtus et facultas (quae permagnae sunt et latissime diffusae) fere contemptae iaceant ; atque uel in puerilia sophismata affectationesque ridiculas degenerauerint, uel saltem existimatione sua haud parum mulctatae sint. Quinetiam praematura et intempestiua ad has artes accessio dilutam earum atque ieiunam traditionem ac tractationem necessario secum traxit, qualis nimirum captui puerorum adaptetur. Alterum exemplum (quod adducam) erroris, qui in academiis iamdiu inueterauit, eiusmodi est ; quod scilicet inuentionis atque memoriae in exercitiis scholasticis fieri solet nimio plus noxium diuortium. Illic siquidem orationes pleraeque aut omnino praemeditatae sunt, adeo ut conceptis uerbis proferantur et inuentioni nihil relinquatur; aut plane extemporariae, ut perparum relinquatur memoriae; (cum in uita communi et praxi rarus sit alterutrius istorum usus seorsim, sed potius mixturae ipsorum ; id est notarum siue commentariorum, atque dictionis subitae;) ita ut hoc pacto exercitia ad praxim haud sint accommodata, nec imago respondeat uitae. Illud autem in exercitiis perpetuo tenendum est ut omnia (quam fieri potest) maxime repraesentent ea, quae in uita agi solent; alioqui motus et facultates mentis peruertent, non praeparabunt. Huius autem rei ueritas non obscure cernitur, cum academici ad praxim suarum professionum uel alia ciuilis uitae munia se accingant; quod cum faciunt, hunc de quo loquimur defectum ipsi in se cito deprehendunt; sed citius etiamnum alii. Caeterum hanc partem, de institutorum academicorum emendatione, clausula illa (ex Caesaris quadam ad Oppium et Balbum epistola desumpta) concludam : "Hoc quemadmodum fieri possit, nonnulla mihi in mentem ueniunt, et multa reperiri possunt ; de iis rebus rogo uos, ut cogitationem suscipiatis". [2,0,11] Alter defectus quem obseruo, altius paulo quam praecedens ascendit. Quemadmodum enim doctrinarum progressio haud parum in prudenti regimine et institutione academiarum singularum consistit; ita magnus ad hoc cumulus accedere possit, si academiae uniuersae per totam Europam sparsae arctiorem coniunctionem et necessitudinem contraherent. Sunt enim, uti uidemus, multi ordines et sodalitia, quae licet regnis et spatiis longinquis disiuncta sint, tamen societatem et tanquam fraternitatem inter se ineunt et colunt; adeo ut habeant praefectos (alios Prouinciales, alios Generales) quibus omnes parent. Et certe,. quemadmodum natura creat fraternitatem in familiis ; artes mechanicae contrahunt fraternitatem in sodalitiis; unctio diuina superinducit fraternitatem in regibus et episcopis ; uota et regulae conciliant fraternitatem in ordinibus ; eodem modo fieri non potest, quin intercedat fraternitas illustris et generosa inter homines per doctrinas et illuminationse, quandoquidem Deus ipse Pater Luminum nuncupetur. [2,0,12] Postremo illud queror (de quo superius nonnihil praemisi) quod uel nunquam, uel raro admodum, publica aliqua extiterit designatio uirorum idoneorum, qui uel scriberent uel inquisitionem instituerent de illis scientiarum partibus in quibus satis adhuc non fuerit elaboratum. Cui rei illud inseruiet quam maxime, si tanquam lustrum condatur doctrinarum ; et census excipiatur, quae ex illis locupletes sint et maiorem in modum auctae, quae autem inopes et destitutae. Opinio enim copias inter causas inopiae est; atque multitudo librorum luxuriae potius quam penuriae indicium quoddam prae se fert. Quae tamen redundantia (si quis recte iudicet) neutiquam delendis antehac scriptis libris, sed nouis melioribus edendis, tolli debet ; qui eius generis sint ut, tanquam "serpens Mosis, serpentes Magorum" deuorent. [2,0,13] Horum quos enumerauimus omnium defectuum remedia, praeter illius postremi ; quinetiam eiusdem postremi, quoad partem eius actiuam, quae spectat ad designationem scribentium ; opera sunt uere basilica; erga quae priuati alicuius conatus et industria fere sic se habeat ut Mercurius in biuio ; qui digitum potest in uiam intendere, pedem inferre non potest. At speculatiua illa pars, quae ad examen doctrinarum (quid nimirum in singulis desideretur) pertinet, etiam industriae hominis priuati patet. Mihi igitur in animo est perambulationem doctrinarum et lustrationem generalem et fidelem aggredi, praecipue cum inquisitione sedula et accurata quaenam earum partes neglectae incultaeque iaceant, hominum industria nondum subactae et ad usum conuersae ; ut huiusmodi delineatio et registratio et publicis designationibus et priuatorum spontaneis laboribus facem accendat. In quo nihilominus consilium est hoc tempore, omissiones duntaxat et Desiderata notare ; non autem errores et infelicitates redarguere. Aliud enim est inculta loca indicare, aliud culturae modum corrigere. [2,0,14] Quam quidem ad rem cum me comparo et accingor, non sum nescius quantum opus moueam, quamque difficilem prouinciam sustineam ; etiam quam sint uires minime uoluntati pares. Attamen magnam in spem uenio, si ardentior meus erga literas amor me longius prouexerit, usurum me excusatione affectus ; quia non simul cuiquam conceditur "amare et sapere". Nescius equidem non sum eandem iudicii libertatem aliis relinquendam, quam ipse usurpauerim. Equidem libenter aeque acceperim ab aliis ac impertiuerim humanitatis illud officium, "nam qui erranti comiter monstrat uiam", etc. Prospicio etiam animo complura ex illis quae tanquam omissa et desiderata in registrum hoc nostrum referre uisum fuerit, in diuersas censuras incursura; alia scilicet quod sint dudum peracta, et iam extent; alia quod curiositatem sapiant, et fructum promittunt perexilem ; alia quod nimis ardua existant, et fere impossibilia quae ab hominibus absoluantur. Ad priora duo quod attinet, res ipsae pro se causam agent. Circa postremum de impossibilitate ita statuo : ea omnia possibilia et praestabilia censenda, quae ab aliquibus perfici possint, licet non a quibusuis; et quae a multis coniunctim, licet non ab uno; et quae in successione saeculorum, licet non eodem aeuo ; et denique quae publica cura et sumptu, licet non opibus et industria singulorum. Si quis tamen sit, qui malit Salomonis illud usurpare, "Dicit piger, Leo est in uia"; quam illud Virgilii, "Possunt, quia posse uidentur" ; satis mihi erit si labores mei inter uota tantum siue optata melioris notae habeantur. Sicut enim haud omnino rei imperitum esse oportet, qui quaestionem apposite instituat; ita nec sensu inops uideatur, qui haudquaquam absurda optauerit. [2,1] CAPUT I. Partitio uniuersalis Doctrinae Humanae in Historiam, Poesim, Philosophiam ; secundum tres Intellectus facultates, Memoriam, Phantasiam, Rationem : quodque eadem partitio competat etiam Theologicis. PARTITIO Doctrinae Humanae ea est uerissima, quae sumitur ex triplici facultate Animae Rationalis, quae doctrinae sedes est. Historia ad Memoriam refertur ; Poesis ad Phantasiam ; Philosophia ad Rationem. Per Poesim autem hoc loco intelligimus non aliud quam historiam confictam, siue fabulas. Carmen enim stili quidam character est, atque ad artificia orationis pertinet; de quo suo loco. Historia proprie indiuiduorum est, quae circumscribuntur loco et tempore. Etsi enim Historia Naturalis circa species uersari uideatur, tamen hoc fit ob promiscuam rerum naturalium (in plurimis) sub una specie similitudinem; ut si unam noria omnes noris. Sicubi autem indiuidua reperiantur, quae aut unics sunt in sua specie, ueluti sol et luna; aut a specie insigniter deflectunt, ut monstra; non minus recte constituitur narratio de illis in Historia Naturali, quam de hominibus singularibus in Historia Ciuili. Haec autem omnia ad Memoriam spectant. Poesis, eo sensu quo dictum est, etiam indiuiduorum est, confictorum ad similitudinem illorum quae in historia uera memorantur; ita tamen ut modum saepius excedat, et quae in rerum natura nunquam conuentura aut euentura fuissent ad libitum componat et introducat ; quemadmodum facit et Pictoria. Quod quidem Phantasiae opus est. Philosophia indiuidua dimittit, neque impressiones primas indiuiduorum sed notiones ab illis abstractas complectitur ; atque in iis componendis et diuidendis ex lege naturae et rerum ipsarum euidentia uersatur. Atque hoc prorsus officium est atque opificium Rationis. Haec autem ita se habere, si quis intellectualium origines petat, facile cernet. Indiuidua sola sensum percellunt, qui intellectus ianua est. Indiuiduorum eorum imagines, siue impressiones a sensu exceptae, figuntur in memoria, atque abeunt in eam a principio tanquam integrae, eodem quo occurrunt modo. Eas postea recolit et ruminat anima humana ; quas deinceps aut simpliciter recenset; aut lusu quodam imitatur; aut componendo et diuidendo digerit. Itaque liquido constat ex tribus his fontibus, Memoriae, Phantasiae, et Rationis, esse tres illas emanationes Historiae, Poeseos, et Philosophiae ; nec alias aut plures esse posse. Etenim historiam et experientiam pro eadem re habemus, quemadmodum etiam philosophiam et scientias. Neque alia censemus ad Theologica partitione opus esse. Differunt certe informationes oraculi et sensus, et re et modo insinuandi ; sed spiritus humanus unus est, eiusque arculae et cellae eaedem. Fit itaque ac si diuersi liquores, atque per diuersa infundibula, in unum atque idem uas recipiantur. Quare et Theologia aut ex Historia Sacra constat; aut ex Parabolis, quae, instar diuinae Poeseos sunt ; aut ex Praeceptis et Dogmatibus, tanquam perenni quadam Philosophia. Quod enim ad eam partem pertinet quae redundare uidetur, Prophetiam uidelicet; ea Historiae genus est : quandoquidem Historia Diuina ea polleat supra Humanam praerogatiua, ut narratio factum praecedere non minus quam sequi possit. [2,2] CAPUT II. Partitio Historiae in Naturalem et Ciuilem, Ecclesiastica et Literaria sub Ciuili comprehensa. Partitio Historiae Naturalis in Historiam Generationum, Praeter-Generationam, et Artium. Historia aut Naturalis est, aut Ciuilis. In Naturali, naturae res gestae et facinora memorantur ; in Ciuili, hominum. Elucent proculdubio Diuina in utrisque, sed magis in Ciuilibus ; ut etiam propriam historiae speciem constituant, quam Sacram aut Ecclesiasticam appellare consueuimus. Nobis uero etiam ea uidetur Literarum et Artium dignitas, ut iis historia propria seorsim attribui debeat; quam sub Historia Ciuili (quemadmodum et Ecclesiasticam) comprehendi intelligimus. Partitionem Historiae Naturalis moliemur ex statu et conditione ipsius Naturae, quae in triplici statu posita inuenitur, et tanquam regimen trinum subit. Aut enim libera est natura et cursu consueto se explicans, ut in coelis, animalibus, plantis, et uniuerso naturae apparatu ; aut a prauitatibus et insolentiis materiae contumacis et ab impedimentorum uiolentia de statu suo detruditur, ut in monstris ; aut denique ab arte et opera humana constringitur et fingitur, et tanquam nouatur, ut in artificialibus. Sit itaque partitio Historiae Naturalis in Historiam Generationum, Praeter-Generationum, et Artium ; quam postremam etiam Mechanicam et Experimentalem appellare consueuimus. Harum prima Libertatem Naturae tractat ; secunda Errores; tertia Uincula. Libenter autem Historiam Artium, ut Historiae Naturalis speciem constituimus; quia inueterauit prorsus opinio, ac si aliud quippiam esset ars a natura, artificialia a naturalibus ; unde illud malum, quod plerique Historiae Naturalis scriptores perfunctos se putent, si historiam animalium aut plantarum aut mineralium confecerint, omissis artium mechanicarum experimentis. Sed et illabitur etiam animis hominum aliud subtilius malum; nempe, ut ars censeatur solummodo tanquam additamentum quoddam naturae, cuius scilicet ea sit uis ut naturam (sane) uel inchoatam perficere, uel in deterius uergentem emendare, uel impeditam liberare; minime uero penitus uertere, transmutare, aut in imis concutere possit. Quod ipsum rebus humanis praeproperam desperationem intulit. At contra, illud animis hominum penitus insidere debuerat; artificialia a naturalibus non Forma aut Essentia, sed Efficiente solummodo, differre : homini quippe in naturam nullius rei potestatem esse praeterquam motus, ut scilicet corpora naturalia aut admoueat aut amoueat; ubi igitur datur admotio corporum naturalium aut remotio, coniungendo (ut uocant) actiua passiuis, omnia potest homo ; ubi non datur, nihil. Neque interest, si res ponantur in ordine ad aliquem effectum, utrum hoc fiat per hominem uel absque homine. Aurum aliquando excoquitur igne, aliquando in arenulis purum inuenitur, ministrante sibi ipsi Natura. Iris similiter fit ex nube roscida in sublimi ; fit etiam per aspersionem aquae, hic apud nos. Itaque Natura omnia regit ; subordinantur autem illa tria, cursus Naturae; exspatiatio Naturae; et ars, siue additus rebus homo ; ideoque in Historia Naturali tria illa comprehendi par est, quod etiam C. Plinius magna ex parte fecit; qui Historiam Naturalem solus pro dignitate complexus est, sed complexam minime ut decuit, imo potius indignis modis, tractauit. Harum prima habetur mediocriter exculta ; sequentes duae ita tenuiter et inutiliter tractantur, ut in Desideratorum classe reponendae sint. Neque enim reperias satis instructam et locupletem collectionem operum naturae eorum, quae a cursu ordinario generationum, productionum, et motuum aberrarunt et deflexerunt; siue sint illa foetus certarum regionum aut locorum singulares; siue temporum euentus insoliti; siue casuum (ut ait ille) ingenia ; siue proprietatum abditarum effectus ; siue monodica naturae in sua specie. Non negauerim inueniri libros nimio plures, fabulosis experimentis, commentitiis secretis, et friuolis imposturis, ad uoluptatem et nouitatem refertos; caeterum narrationem grauem et seueram de heteroclitis et mirabilibus naturae, diligenter examinatam ac fideliter descriptam, non, inquam, inuenio; praesertim cum debita reiectione et publica tanquam proscriptione mendaciorum et fabularum quae inualuerunt. Nam ut res se nunc habet, si forte mendacia aliqua circa res naturales obtinuerint et celebrata sint (siue quod tantum possit reuerentia antiquitatis, siue quod illa denuo examini subiicere sit molestum, siue quod mirifica scilicet ornamenta putantur orationis, propter similitudines et comparationes) nunquam postea eaterminantur aut retractantur. Finis huiusmodi operis, quod exemplo suo decorauit Aristoteles, nil minus est quam ut curiosis et inanibus ingeniis gratificetur, sicut faciunt mirabilarii et prodigiastri ; uerum duas ob causas, utramque seriam et grauem : unam, ut axiomatum corrigatur iniquitas, quae plerumque in exemplis tritis et uulgatis fundamentum habent ; alteram, quod a miraculis naturae ad miracula artis expeditus sit transitus et peruius. Neque enim huic rei plus ineat negotii, praeterquam ut naturae uestigia persequaris sagaciter, cum ipsa sponte aberret; ut hoc pacto postea, cum tibi libuerit, eam eodem loci deducere et compellere possis. Neque ueto praeceperim ut ex historia ista mirabilium superstitiosae narrationes de maleficiis, fascinationibus, incantationibus, somniis, diuinationibus, et similibus, prorsus excludantur, ubi de facto et re gesta liquido constet. Nondum enim innotuit quibus in rebus, et quousque, effectus superatitioni attributi ex causis naturalibus participent. Ideoque licet huiusmodi artium usum et praxim merito damnandum censeamus, tamen a speculatione et consideratione ipsarum (si strenue excutiantur) notitiam haud inutilem consequemur, non solum ad delicta in hoc genere reorum rite diiudicanda, sed etiam ad naturae secreta ulterius rimanda. Neque certe haesitandum de ingressu et penetratione intra huiusmodi antra et recessus, si quis sibi unicam ueritatis inquisitionem proponat ; quod et Maiestas tua exemplo proprio confirmauit. Tu enim duobus illis clarissimis et acutissimis religionis ac naturalis philosophiae oculis, tales umbras prudenter ac perspicaciter perlustrasti ; ut te Soli simillimum probaueris, qui polluta loca ingreditur, nec tamen inquinatur. Caeterum illud monuerim, narrationes istas cum rebus superstitiosis coniunctas seorsum componi, neque cum puris et sinceris naturalibus commisceri oportere. Quod uero ad narrationes attinet circa prodigia et miracula religionum, illa certe aut non utique uera sunt, aut nulla ex parte naturalia ; ideoque ad Historiam Naturalem non pertinent. Quantum ad Naturae Historiam Subactae et Factitiae, quam Mechanicam appellare solemus ; inuenio sane collectiones quasdam de agricultura, etiam de artibus compluribus mechanicis; sed quod pessimum est in hoc genere, semper negliguntur et reiiciuntur experimenta in artibus singulis familiaria et uulgata; quae tamen ad interpretationem naturae aeque aut plus faciunt quam minus trita. Nam labes quaedam literis aspergi uideatur, si forte uiri docti se submittant inquisitioni aut obseruationi rerum mechanicarum ; nisi fuerit earum, quae pro arcanis artis aut pro rebus admodum raris aut subtilibus reputentur. Quod tam inanis ac superciliosae arrogantiae uitium merito irrisit Plato, quando Hippiam sophistam iactabundum inducit cum Socrate disputantem, sincero et solido ueritatis inusatigatore ; qui, cum de pulchritudine sermo institutus esset, pro uago suo et soluto disputandi more, primum intulit exemplum uirginis pulchrae, dein equae pulchrae, postremo ollae fictilis pulchrae et affabre factae. Hoc ultimo exemplo Hippias commotus dixit, "Stomacharer certe (nisi humanitatis ratio me eo adigeret) cum quoquam disputare, qui exempta tam uilia et sordida allegaret". Cui Socrates, "Te quidem ita decet, cum tam nitidis sis amictus uestibus et pulchris calceis" ; et alia, per ironiam. Enimuero illud pro certo asseri possit, grandia exempla haud optimam aut tutissimam afferre informationem. Id quod exprimitur non insulse in peruulgata illa fabula de philosopho, qui cum stellas sublatis oculis intueretur, incidit in aquam ; nam si oculos demisisset, stellas illico in aqua uidere potuisset; uerum suspiciens in caelum, aquam in stellis uidere non potuit. Eodem modo saepe accidit ut res minutae et humiles plus conferant ad notitiam grandium, quam grandes ad notitiam minutarum. Bene siquidem notauit Aristoteles, "Cuiusque rei naturam in portionibus eius minimis optime cerni". Quam ob causam reipublicae naturam perscrutatur primo in familia, et in simplicissimis combinationibus societatis, (mariti scilicet et uxoris, parentum et liberorum, domini et serui,) quae in quolibet tuguriolio occurrunt. Simili plane ratione natura huiusce magnae ciuitatis (uniuersitatis nimirum rerum) eiusque dispensatio, in prima quaque symbolizatione et minimis rerum portionibus inuestiganda est; uti fieri uidemus, quod secretum illud naturae) (habitum pro maximo) de uerticitate ferri, tactu magnetis exciti, ad polos, se conspiciendum praebuit non in uectibus ferreis, sed in acubus. Ego uero, si quod sit mei pondus iudicii, sic plane statuo ; Historiae Mechanicae usum erga philosophiam naturalem esse maxime radicalem et fundamentalem. Talem intelligo philosophiam naturalem, quae non abeat in fumos speculationum subtilium aut sublimium, sed quae efficaciter operetur ad subleuanda uitae humanae incommoda. Neque enim ad praesens tantum iuuabit, nectendo et transferendo obseruationes unius artis in usum aliarum, et inde nouas commoditates eliciendo, quod necesse est fieri cum experimenta diuersarum artium in unius hominis obseruationem et considerationem uenient; sed porro ad causas rerum indagandas et artium axiomata deducenda lucidiorem facem accendet, quam hactenus unquam affulsit. Quemadmodum enim ingenium alicuius haud bene noris aut probaris, nisi eum irritaueris ; neque Proteus se in uarias rerum facies uertere solitus est, nisi manicis arcte comprehensus; similiter etiam natura arte irritata et uexata se clarius prodit, quam cum sibi libera permittitur. Antequam uero hoc membrum Historiae Naturalis (quod Mechanicum atque Experimentale uocamus) dimittamus, illud adiiciendum ; corpus talis historiae non solum ex artibus ipsis mechanicis, uerum et ex operatiua parte scientiarum liberalium, ac simul ex practicis compluribus (quae in artem non coaluerunt), confici debere ; ut nihil utile praetermittatur quod ad informandum intellectum iuuat. Atque haec est Historiae Naturalis partitio prima. [2,3] CAPUT III. Partitio Historiae Naturalis secunda, ex Usu et Fine suo, in Narratiuam et Inductiuam ; quodque Finis nobilissimus Historiae Naturalis sit, ut ministret et in ordine sit ad condendam philosophiam; quem Finem intuetur Inductiua. Partitio Historiae Generationum in Historiam Coelestium ; Historiam Meteororum ; Historiam Globi Terrae et Maris ; Historiam Massarum siue Collegiorum Maiorum ; et Historiam Specierum siue Collegiorum Minorum. HISTORIA Naturalis, ut subiecto triplex (quemadmodum diximus) ita usu duplex est. Adhibetur enim aut propter Cognitionem Rerum ipsarum quae historiae mandantur ; aut tanquam Materia Prima philosophiae. Atque prior illa, quae aut Narrationum iucunditate delectat, aut Experimentorum usu iuuat, atque huiusmodi uoluptatis aut fructus gratis quaesita est, longe inferioris notae censenda, prae ea quae Inductionis uerae et legitimae silua sit atque supellex, et primam philosophiae mammam praebeat. Rursua itaque partiemur Historiam Naturalem in Narratiuam et Inductiuam. Hanc autem posteriorem inter Desiderata ponimus. Neque uero aciem mentis alicuius perstringant aut magna antiquorum nomina, aut magna recentium uolumina. Satis enim scimua haberi Historiam Naturalem mole amplam, uarietate gratam, diligentia saepius curiosam. Attamen si quis ex ea fabulas et antiquitatem et authorum citationes et inanes controuersias, philologiam denique et ornamenta, eximat (quae ad conuiuales sermones, hominumque doctorum Noctes, potius quam ad instituendam philosophiam sint accommodata), ad nil magni res recidet. Longe autem profecto abest ab ea historia quam animo metimur. Primo enim desiderantur duae illae Historiae Naturalis partes (de quibus modo diximus), Praeter-Generationum et Artium, in quibus nos plurimum ponimus; deinde, in tertia illa (quae reliqua est) parte generali, nimirum de Generationibus, uni tantum ex quinque partibus eius satisfacit. Siquidem historiae Generaitionum constituuntur partes subordinatae quinque. Prima Caelestium, quae phaenomena ipsa sincera complectitur, atque separata a dogmatibus. Secunda, Meteororum (annumerando etiam cometas) et Regionum, quas uocant, Aeris; neque enim de cometis, meteoris ignitis, uentis, pluuiis, tempestatibus, et reliquis inuenitur aliqua historia, quae ullius sit pretii. Tertia, Terrae et Maris (quatenus sunt Uniuersi partes integrales), montium, fluminum, aestuum, arenarum, siluarum, insularum, denique figurae ipsius continentium prout exporriguntur; in his omnibus potius naturalia inquirendo et obseruando, quam cosmographica. Quarta, de Massis Materiae communibus, quas Collegia Maiora uocamus (uulgo Elementa dicuntur); neque enim de igne, aere, aqua, terra, eorumque naturis, motibus, operibus, impressionibus, narrationes reperiuntur quae corpus aliquod historias iustum constituant. Quinta et ultima, de Collectionibus Materiae exquisitis, quae a nobis Collegia Minora, uulgo Species, appellantur. In hac autem postrema sola industria scriptorum enituit ; ita tamen, ut potius luxuriata sit in superfluis (iconibus animalium aut plantarum, et similibus intumescens), quam solidis et diligentibus obseruationibus ditata, quae ubique in Historia Naturali subnecti debeant. Atque, ut uerbo dicam, omnis quam habemus Naturalis Historia, tam inquisitione sua quam congerie, nullo modo in ordine ad eum quem diximus finem (condendae scilicet Philosophiae) aptata est. Quare Historiam Inductiuam desiderari pronunciamus. Atque de Naturali Historia hactenus. [2,4] CAPUT IV. Partitio Historiae Ciuilis in Ecclesiasticam, Literariam, et (quae generis nomen retinet) Ciuilem: quodque Historia Literaria desideretur. Eius conficiendae praecepta. HISTORIAM Ciuilem in tres species recta diuidi putamus : primo, Sacram, siue Ecclesiasticam; deinde eam quae generis nomen retinet, Ciuilem; postremo, Literarum et Artium. Ordiemur autem ab ea specie, quam postremo posuimus; quia reliquae duae habentur, illam autem inter Desiderata referre uisum est. Ea est Historia Literarum. Atque certe historia mundi, si hac parte fuerit destituta, non absimilis censeri possit statuae Polyphemi, eruto oculo; cum ea pars imagina desit, quae ingenium et indolem personae maxime referat. Hanc licet desiderari statuamus, nos nihilominus minime fugit in scientiis particularibus iureconsultorum, mathematicorum, rhetorum, philosophorum, haberi leuem aliquam mentionem aut narrationes quasdam ieiunas de sectis, scholis, libris, authoribus, et successionibus huiusmodi scientiarum ; inueniri etiam de rerum et artium inuentoribus tractatus aliquos exiles et infructuosos ; attamen iustam atque uniuersalem Literarum Historiam nullam adhuc editam asserimus. Eius itaque et argumentum, et conficiendi modum, et usum proponemus. Argumentum non aliud est, quam ut ex omni memoria repetatur, quae doctrinae et artes quibus mundi aetatibus et regionibus floruerint. Earum antiquitates, progressus, etiam peragrationes per diuersas orbis partes (migrant enim scientiae, non secus ac populi), rursus declinationes, obliuiones, instaurationes commemorentur. Obseruetur simul per singulas artes inuentionis occasio et origo; tradendi mos et disciplina; colendi et exercendi ratio et instituta. Adiiciantur etiam sectae, et controuersiae maxime celebres quae homines doctos tenuerunt; calumniae quibus patuerunt; laudes et honores quibus decoratae sunt. Notentur authores praecipui, libri praestantiores, scholae, successiones, academiae, societates, collegia, ordines, denique omnia quae ad statum literarum spectant. Ante omnia etiam id agi uolumus (quod Ciuilis Historiae decus est, et quasi anima), ut cum euentis causae copulentur ; uidelicet ut memorentur natune regionum ac populorum ; indolesque apta et habilis, aut inepta et inhabilis ad disciplinas diuersas; accidentia temporum, quae scientiis aduersa fuerint aut propitia ; zeli et mixturae religionum ; malitiae et fauores legum ; uirtutes denique insignes, et efficacia quorundam uirorum erga literas promouendas, et similis. At haec omnia ita tractari praecipimus, ut non criticorum more in laude et censura tempus teratur; sed plane historice res ipsae narrentur, iudicium parcius interponatur. De modo autem huiusmodi historiae conficiendae, illud inprimis monemus ; ut materia et copia eius non tantum ab historiis et criticis petatur, uerum etiam ut per singulas annorum centurias, aut etiam minora interualla, seriatim (ab ultima antiquitate facto principio) libri praecipui qui per ea temporis spatia conscripti sunt in consilium adhibeantur; ut ex eorum non perlectione (id enim infinitum quiddam esset) sed degustatione, et obseruatione argumenti, stili, methodi, Genius illius temporis Literarius ueluti incantatione quadam a mortuis euocetur. Quod ad usum attinet, haec eo spectant; non ut honor literarum et pompa per tot circumfusas imagines celebretur; nec quia, pro flagrantissimo quo literas prosequimur amore, omnia quae ad earum statum quoquo modo pertinent usque ad curiositatem inquirere et scire et conseruare auemus ; sed praecipue ob causam magis seriam et grauem. Ea est (ut uerbo dicamus) quoniam per talem qualem descripsimus narrationem, ad uirorum doctorum in doctrinae usu et administratione prudentiam et solertiam maximam accessionem fieri posse existimamus ; et rerum intellectualium non minus quam ciuilium motus et perturbationes, uitiaque et uirtutes, notari posse; et regimen inde optimum educi et institui. Neque enim B. Augustini, aut B. Ambrosii opera ad prudentiam episcopi aut theologi tantum facere posse putamus, quantum si Ecclesiastica Historia diligenter inspiciatur et reuoluatur. Quod et uiris doctis ex Historia Literarum obuenturum non dubitamus. Casum enim omnino recipit, et temeritati exponitur, quod exemplis et memoria rerum non fulcitur. Atque de Historia Literaria haec dicta sint. [2,5] CAPUT V. De Dignitate et Difficultate Historiae Ciuilis. ' SEQUITUR Historia Ciuilis specialis, cuius dignitas atque authoritas inter scripta humana eminet. Huius enim fidei, exempla maiorum, uicissitudines rerum, fundamenta prudentiae ciuilis, hominum denique nomen et fama commissa sunt. Ad dignitatem rei accedit difficultas non minor. Etenim animum in scribendo ad praeterita retrahere et ueluti antiquum facere, temporum motus, personarum characteres, consiliorum trepidationes, actionum (tanquam aquarum) ductus, praetextuum interiora, imperii arcana, cum diligentia scrutari, cum fide et libertate referre, denique uerborum lumine sub oculos ponere, magni utique laboris est et iudicii ; praesertim cum antiquiora quaeque incerta, recentiora periculo obnoxia reperiantur. Quamobrem et plurima Historiam istam Ciuilem circumstant uitia; dum plerique narrationes quasdam inopes et plebeias, et plane dedecora historiarum, conscribant; alii particulares relationes et commentariolos opera festinata et textu inaequali consarciant; alii capita tantum rerum gestarum percurrant; alii contra, minima quaeque et ad summas actionum nihil facientia persequantur ; nonnulli, nimia erga ingenia propria indulgentia, plurima audacter confingant; ast alii non tam ingeniorum suorum quam affectuum imaginem rebus imprimant et addant, partium suarum memores, rerum parum fideles testes ; quidam politica, in quibus sibi complacent, ubique inculcent, et diuerticula ad ostentationem quaerendo narrationem rerum nimis leuiter interrumpant; alii in oratiouum et concionum, aut etiam actorum ipsorum, prolixitate parum cum iudicio nimii sint; adeo ut satis constet, non inueniri inter scripta hominum rarius quicquam, quam historiam legitimam et omnibus numeris suis absolutam. Verum nos in preesenti partitionem doctrinarum instituimus, ut omissa; non censuram, ut uitiosa, notentur. Nunc partitiones Historiae Ciuilis persequemur, easque diuersorum generum. Minus enim implicabuntur species si partitiones diuersae proponantur, quam si una partitio curiose per membra deducatur. [2,6] CAPUT VI. Partitio prima Historiae Ciuilis in Memorias, Antiquitatea, et Historiam Iustam. HISTORIA Ciuilis tripartita est, tribus picturarum aut imaginum generibus non absimilis. Videmus enim ex picturis et imaginibus alias imperfectas, ut quibus ultima manus non accesserit ; alias perfectaa ; alias uero uetustate mutilatas et deformatas. Historiam similiter Ciuilem (qua imago rerum et temporum quaedam est) in tres species, illis picturarum congruas, partiemur; Memorias scilicet; Historiam Iustam; et Antiquitates. Memoriae sunt Historia inchoata, aut prima et rudis historiae lineamenta; Antiquitates uero historia deformata sunt, siue reliquiae historiae, quae casu e naufragio temporum ereptae sunt. Memoriae, siue praeparationes ad historiam, duplicia generis sunt ; quorum alterum Commentarios, alterum Registra uocare placet. Commentarii nudam actionum et euentuum seriem ac connexionem proponunt, praetermissis causis rerum et praetextibus, initiis quoque earundem et occasionibus, consiliis itidem et orationibus, et reliquo actionum apparatu. Talis enim est propria Commentariorum natura, licet Caesari, per modestiam quandam cum magnanimitate coniunctam, praestantissimae inter eas quae exstant historiae Commentariorum nomen indere placuerit. At Registra duplicis naturae sunt. Complectuntur enim aut titulos rerum et personarum in serie temporum, quales dicuntur Fasti et Chronologiae; aut actorum solennitates, cuius generis sunt principum edicta, senatuum decreta, iudiciorum processus, orationes publice habitae, epistolae publice missae, et similia, absque narrationis contextu siue filo continuo. Antiquitates, seu historiarum reliquiae, sunt (uti iam diximus) tanquam tabulae naufragii ; cum deficiente et fere submersa rerum memoria, nihilominus homines industrii et sagaces, pertinaci quadam et scrupulosa diligentia, ex genealogiis, fastis, titulis, monumentis, numismatibus, nominibus propriis et stilis, uerborum etymologiis, prouerbiis, traditionibus, archiuis et instrumentis tam publicis quam priuatis, historiarum fragmentis librorum neutiquam historicorum locis dispersis ; ex his inquam omnibus, uel aliquibus, nonnulla a temporis diluuio eripiunt et conseruant. Res sane operosa, sed mortalibus grata, et cum reuerentia quadam coniuncta ; ac digna certe quae, deletis fabulosis nationum originibus, in locum huiusmodi commentitiorum substituatur : sed tamen eo minus habens authoritatis, quia paucorum licentiae subiicitur quod paucis curae est. In his Imperfectae Historiae generibus defectum aliquem non puto designandum, cum sint tanquam imperfecte mista ; ut defectus huiusmodi sit ex ipsa earum natura. Ad Epitomas quod attinet (historiarum certe teredines et tineas), eas exulare uolumus ; quod etiam cum plurimis qui maxime sani fuerunt iudicii facimus ; utpote quae complura nobilissimarum historiarum corpora exederint et corroderint, atque in faeces inutiles demum redegerint. [2,7] CAPUT VII. Partitio Historiae Iustae in Chronica, Vitas, et Relationes; earumque partium explicatio. AT Historia Iusta trium est generum, pro ratione obiecti quod sibi proponit repraesentandum. Aut enim portionem aliquam temporis repraesentat ; aut personam singularem memoria dignam ; aut actionem aliquam siue rem gestam ex illustrioribus. Primum Chronica, siue Annales, appellamus; secundum Vitas; tertium Relationes. Inter quae, Chronica celebritate et nomine excellere uidentur; Vitae autem fructu et exemplis; Relationes rursus sinceritate et ueritate. Chronica namque amplitudinem actionum publicarum, et personarum facies externas et in publicum uersas, proponunt; minora autem quae tum ad res tum ad personas pertinent, omittunt et silentio inuoluunt. Cum uero id artificii diuini sit proprium ut maxima e minimis suspendat, fit saepenumero ut huiusmodi historia, maiora tantum persecuta, negotiorum pompam potius et solennia quam eorum ueros fomites et texturas subtiliores ostendat; quinetiam, etsi consilia ipsa addat atque immisceat, tamen granditate gaudens, plus grauitatis atque prudentiae, quam reuera habent humanis actionibus aspergat; ut satira aliqua possit esse uerior humanae uitae tabula, quam nonnulla ex eiusmodi historiis. Contra Vitae, si diligenter et cum iudicio perscribantur (neque enim de elogiis et huiusmodi commemorationibus ieiunis loquimur), quandoquidem personam singularem pro subiecto sibi proponant, in qua necesse est actiones non minus leues quam graues, paruas quam grandes, priuatas quam publicas, componi et commisceri, sane magis uiuas et fidas rerum narrationes, et quas ad exemplum tutius et felicius transferre possis, exhibent. At Relationes actionum speciales (qualia sunt Bellum Peloponnesi, Expeditio Cyri, Coniuratio Catilinae, et similia) omnino puriore et magis sincero ueritatis candore uestiri par est, quam Historias Iustas temporum ; quia argumentum in iis deligi et sumi potest habile et definitum, atque eiusmodi ut de eo notitia et certitudo bona et plena informatio haberi possit : cum contra Historia Temporis (praesertim quae aetate scriptoris multo antiquior sit) necessario in memoria rerum saepius fatiscat, et ueluti spatia uacua contineat, quae ingenio et coniectura occupari et suppleri satis licenter consueuerunt. Hoc tamen ipsum, quod de Relationum sinceritate dicimus, cum exceptione intelligendum est; nam fatendum certe est (cum humana omnia ex parte laborent, et commoda cum incommodis fere perpetuo coniuncta sint) huiusmodi Relationes, praesertim si sub ipsa rerum gestarum tempora edantur, (cum saepius uel ad gratiam uel ad inuidiam scribantur) omnium narrationum merito maxime suspectas esse. Sed rursus huic incommodo etiam illud connascitur remedium ; quod illae ipsae Relationes, cum non ex una parte solummodo, sed pro factionibus et partium studiis ex utraque parte, semper fere edantur, uiam hoc pacto quandam ueritati, tanquam inter extrema, aperiunt et muniunt; atque, postquam contentiones animorum deferbuerint, historico bono et prudenti non pessima historiae perfectioris materia et sementis sunt. Quod uero ad ea, quae in his tribus Historiae generibus desiderari uideantur ; dubium certe non est, quin plurimae historiae particulares (de talibus loquimur quae esse possint alicuius dignitatis, aut etiam mediocritatis), cum maximo regnorum et rerumpublicarum quibus debentur honoris et nominis detrimento, hucusque praetermissae sint ; quas notare perlongum esset. Caeterum exterarum nationum historias exterorum curae relinquens (ne forte sim in aliena republica curiosus) non possum non apud Maiestatem tuam conqueri de Historiae Angliae, quae nunc habetur, uilitate et indignitate, quatenus ad corpus eius integrum ; necnon Historiae Scotiae iniquitate et obliquitate, quatenus ad authorem eius recentissimum et uberrimum ; reputans mecum honorificum admodum Maiestati tuae futurum, atque opus posteritati gratissimum, si quemadmodum insula haec Magnae Britanniae se nunc in unam monarchiam coalitam ad sequentes aetates transmittit, ita in una historia descripta a praeteritis saeculis repeteretur ; eodem modo quo historiam decem tribuum regni Israëlis et duarum tribuum regni Iudae, tanquam gemellam, Sacra Pagina deducit. Quod si moles huiusmodi historiae (magna certe et ardua) quominus exacte et pro dignitate perscribatur, uideatur obfutura, ecce tibi memorabilem multa angustioris temporis periodum, quatenus ad Historiam Angliae ; nimirum ab Unione Rosarum ad Unionem Regnorum ; spatium temporis quod meo quidem iudicio maiorem recipit euentuum (quae raro se ostendunt) uarietatem, quam in pari successionum numero uspiam in regno haereditario deprehendere licet. Incipit enim ab adeptione coronae mixta, partim armis, partim iure ; ingressum siquidem ferrum aperuit, stabilimentum attulerunt nuptiae ; secuta igitur sunt tempora illis initiis consentanea ; simillima fluctibus post magnam tempestatem tumores et agitationes suas sed absque aliqua immani procella, retinentibus; atque gubernatoris prudentia, qui unus inter antecessores reges consilio enituit, superatis. Ordine proximus succedit rex, cuius actiones, licet magis impetu quam consilio administratae, non leue tamen in rebus Europae momentum attulerunt, eas subinde librando et inclinando, prout ipsae propendebant. Quo etiam regnante, coepit fieri ingens illa status ecclesiastici mutatio, qualis raro admodum prodit in theatrum. Secutus est rex minor. Dein tentamentum tyrannidis, licet illud breuissimum fuerit, instar febris ephemerae. Dein regnum feminae, extero regi nuptae. Rursus regnum feminae solitariae et coelibis. Haec omnia demum excepit euentus iste faustus et gloriosua ; nimirum huiusce insulae Britanniae, a toto orbe diuisae, in se unio ; per quam uetus illud oraculum Aeneae redditum, quod requiem ei praemonstrabat, "Antiquam exquirite matrem" supra nobilissimas gentes Angliae et Scotiae, in nomine illo Britanniae, antiquae suae matris, iam conuenientes, adimpletum sit; in pignus et tesseram metae et exitus errorum et peregrinationis iam reperti. Ita ut quemadmodum corpora ponderosa iactata, antequam ponant et consistant, trepidationes quasdam experiantur ; eodem modo probabile uidetur Diuina Prouidentia factum esse, ut monarchia ista, priusquam in tua Maiestate regiaque tua sobole (in qua spero eam in perpetuum fore stabilitam) consisteret et confirmata esset, has tam uarias mutationes et uicissitudines, tanquam praeludia stabilitatis suae, subiret. De Vitis cogitantem, subit quaedam admiratio, tempora ista nostra haud nosse bona sua ; cum tam rara sit commemoratio et conscriptio uitarum, eorum qui nostro saeculo claruerunt. Etsi enim reges, et qui absolutum principatum obtineant, pauci esse possint; principes etiam in republica libera (tot rebuspublicis in monarchiam conuersis) haud multi ; utcunque tamen non defuerunt uiri agregii (licet sub regibus) qui meliora merentur quam incertam et uagam memoriae suae famam, aut elogia arida et ieiuna. Etenim hac ex parte inuentum cuiusdam ex poetis recentioribus, quo antiquam fabulam locupletauit, non inelegans est. Fingit ille in extremitate fili Parcaram numisma quoddam seu monile pendere, in quo defuncti nomen impressum sit; Tempus autem cultrum Atropi praestolari, et statim abscisso filo numismata eripere, eaque asportata paulo post in fluuiam Lethes ex gremio suo proiicere ; circa fluuium autem magnam auium uim uolitare, quae numismata arripiunt, ac postquam in rostris ipsarum paulisper eadem circumtulerint, paulo post per incuriam in fluuium decidere permittunt; inter eas uero cygnos reperiri nonnullos, qui si numisma aliquod cum nomine prehenderint, illico ad templum quoddam illud deferre solebant, Immortalitati consecratum. Huiusmodi itaque cygni nostris temporibus fere defecerunt. Quamuis autem plurimi hominum, curis et studiis suis nimio plus quam corporibus mortales, nominis sui memoriam ueluti fumum aut auram despiciant, "Animi nil magnae laudis egentes"; quorum scilicet philosophia et seueritas ab ea radice pullulat, "Non prius laudes contempsimus, quam laudanda facere desiuimus"; id tamen apud nos Salomonis iudicio non praeiudicabit; "Memoria iusti cum laudibus, at impiorum nomen putrescet" : Altera perpetuo floret, alterum aut in obliuionem protinus abit, aut in odorem tetrum computrescit. Ac propterea in eo ipso stilo uel loquendi formula, quae recte admodum recepta est ut defunctis tribuatur (felicis memoriae, piae memoriae, bonae memoriae) agnoscere uidemur illud quod Cicero (mutuatus id ipsum a Demosthene) protulit, "Bonam famam propriam esse possessionem defunctorum". Quam quidem possessionem non possum non notare nostro aeuo incultam ut plurimum et neglectam iacere. Quantum sd Relationes, optandum esset prorsus ut multo maior circa eas adhiberetur diligentia. Quippe uix incidit aliqua actio paulo illustrior, cui non intersit calamus aliquis ex melioribus, qui eam excipere et describere possit. Quoniam autem is perpaucorum hominum esse debet, qui historiam iustam pro dignitate conscribat (ut ex paucitate historicorum uel mediocrium satis liquet), idcirco si actiones particulares sub tempus ipsum quo geruntur tolerabili aliquo scripto memoriae mandarentur, sperandum esset exorituros quandoque, qui historiam iustam ope et auxilio illarum Relationum conscribere possent Illae enim instar seminarii esse possint, unde, cum usus foret, hortus amplus et magnificus consereretur. [2,8] CAPUT VIII. Partitio Historia Temporum in Historiam Uniuersalem, et Particularem ; et utriusque commoda, et incommoda. HISTORIA Temporum aut Uniuersalis est, aut Particularis. Haec alicuius Regni, uel Reipublicae, uel Nationis res gestas complectitur; illa Uniuersi Orbis. Neque enim defuerunt, qui Historiam Mundi etiam ab origine scripsisse uideri uolunt; farraginem rerum et compendia narrationum pro historia exhibentes; alii sui temporis res per orbem terrarum memorabiles tanquam iusta historia complecti posse confisi sunt ; conatu profecto magnanimo, atque fructu haud exiguo. Neque enim res humanae ita imperiis aut regionibus diuisae sunt, ut non habeant multa connexa ; quare iuuat certe fata, alicui saeculo aut aetati destinata, ueluti una tabula contenta et descripta intueri. Fit etiam, ut plurima scripta non contemnenda (qualia sunt eae de quibus antea locuti sumus Relations), alias forte peritura neque prelum saepius passura, aut saltem capita ipsorum, in huiusmodi Historiam Generalem recipiantur, atque hoc pacto figantur et conseruentur. Veruntamen, si quis rem rectius perpendat, animaduertet tam seueras esse Historiae Iustae leges, ut eas in tanta argumenti uastitate exercere uix liceat; adeo ut minuatur potius historiae maiestas molis granditate, quam amplificetur. Fiet enim, ut qui tam uaria undequaque persequitur, is informationis religione paulatim remissa, et diligentia sua, quae ad tot res extenditur, in singulis elanguescente, auras populares et rumores captet ; et ex relationibus non admodum authenticis, aut huiusmodi aliqua leuidensi materia, historiam conficiet. Quinetiam necesse ei erit (ne opus in immensum excrescat) plurima relatu digna consulto praetermittere, atque ad epitomarum rationes saepius delabi. Incumbit etiam aliud periculum non paruum, atque utilitati Historiae Uniuersalis ex diametro oppositum ; quemadmodum enim Uniuersalis Historia narrationes aliquas, quae alias forte fuissent periturae, conseruat; ita contra saepenumero narrationes alias satis fructuosas, quae aliter uicturae fuissent, propter grata mortalibus rerum compendia perimit. [2,9] CAPUT IX. Partitio alia Historiae Temporum, in Annales et Acta Diurna. ETIAM Historia Temporum recta diuiditur in Annales, et Diaria; quae diuisio, licet ex periodis temporum nomina sumat, tamen ad delectum rerum etiam pertinet. Recte enim Corneliua Tacitus, cum in mentionem magnificentiae quarundam structurarum incidit, statim subdit, "ex dignitate populi Romani repertum esse res illustres Annalibus, talia Diurnis urbis Actis mandare"; applicando Annalibus res quae ad statum reipublicae pertinent, acta uero et accidentia leuiora Diariis. Meo utique iudicio, ualere conueniret disciplinam quandam Haraldicum in disponendis non minus librorum quam personarum dignitatibus. Sicut enim nihil rebus ciuilibus magis detrahit, quam ordinum et graduum confusio ; ita etiam authoritati historiae grauis haud parum derogat, si admisceantur politicis res leuioris momenti ; quales sunt pompae et solennitates et spectacula, et huiusmodi. Atque sane optandum esset ut illa ipsa distinctio in consuetudinem ueniret. Nostris uero temporibus, Diaria in nauigationibus tantum et expeditionibus bellicis in usu sunt. Apud antiquos certe regum honori dabatur, ut acta palatii sui in Diaria referrentur ; quod uidemus factum fuisse sub Ahasuero Persarum rege; qui cum noctem ageret insomnem Diaria poposcit, ubi coniurationem Eunuchorum recognouit. At in Alexandri Magni Diariis tam pusilla continebantur, ut etiam si forte ad mensam dormiret in acta reponeretur. Neque enim sicut Annales tantum grauia, ita Diaria tantum leuia complexa sunt ; sed omnia promiscue et cursim Diariis excipiebantur, seu maioris seu minoris momenti. [2,10] CAPUT X. Partitio secunda Historiae Ciuilis, in Meram et Mixtam. Postrema uero partitio Historiae Ciuilis ea sit ; ut diuidatur in Meram, et Mixtam. Mixturae celebres duae ; altera ex Scientia Ciuili, altera praecipue ex Natureli. Introductum est enim ab aliquibus genus scribendi, ut quis narrationes aliquas, non in serie historiae continuatas, sed ex delectu authoris excerptas conscribat; deinde easdem recolat et tanquam ruminet ; et sumpta ab ipsis occasione, de rebus politicis disserat. Quod genus Historiae Ruminatae nos sane magnopere probamus, modo huiusmodi scriptor hoc agat, et hoc se agere confiteatur. Historiam autem Iustam ex professo scribenti politica ubique ingerere, atque per illa filum historiae interrumpere, intempestiuum quiddam et molestum est. Licet enim Historia quaeque prudentior politicis praeceptis et monitis ueluti impregnata sit, tamen scriptor ipse sibi obstetricari non debet. Mixta etiam est Historia Cosmographica, idque multipliciter. Habet enim ex Historia Naturali, regiones ipsas, atque earum situs et fructus ; ex Historia Ciuili, urbes, imperia, mores ; ex Mathematicis, climata et configurationes coeli, quibus tractus mundi subiacent. In quo genere Historiae siue scientiae, est quod saeculo nostro gratulemur. Orbis enim terrarum factus est hac nostra aetate mirum in modum fenestratus atque patens. Antiqui certe Zonas et Antipodas nouerant, "Nosque ubi primus equis Oriens afflauit anhelis, Illic sera rubens accendit lumina Vesper", idque ipsum magis per demonstrationes quam per peregrinationes. Verum ut carina aliqua parua coelum ipsum aemularetur ; atque uniuersum globum terrestrem, magis etiam obliquo et flexuoso quam coelestia solent itinere, circumiuerit ; ea est nostri saeculi praerogatiua ; ita ut praesens aetas iure in symbolo suo usurpare possit non tantum illud "Plus ultra", ubi antiqui usurpabant "Non ultra" ; atque insuper illud Imitabile fulmen ubi antiqui Non imitabile fuimen, "Demens qui nimbos et non imitabile fulmen"; uerum et illud, quod omnem admirationem superat, Imitabile coelum; propter nauigationes noatras, quibus circa uniuersum terrae ambitum, coelestium corporum more, uolui et circumagi saepius concessum fuit. Atque haec praeclara in re nautica atque orbe perlustrando felicitas, de ulterioribus etiam progressibus et augmentis scientiarum spem magnam facere possit ; praesertim cum diuino uideatur consilio esse decretum, ut hoc duo coaeua sint. Sic enim Daniel Propheta, de nouissimis temporibus uerba faciene, praedicit, "Plurimi pertransibunt et augebitur scientia"; quasi pertransitus siue perlustratio mundi, atque multiplex augmentum scientiarum, eidem saeculo destinarentur; sicut magna ex parte iam completum uidemus; quandoquidem tempora nostra, duabus illis prioribus doctrinarum periodis aut reuolutionibus (alteri apud Graecos, alteri apud Romanos) eruditione non multum cedant, eas uero in aliquibus longe superent. [2,11] CAPUT XI. Partitio Historiae Ecclesiasticae, in Ecclesiasticam specialem, Historiam ad Prophetias, et Historiam Nemeseos. HISTORIA Ecclesiastica in genere easdem fere cum Historia Ciuili partitiones subit. Sunt enim Chronica Ecclesiastica, sunt Vitae Patrum, sunt Relationes de Synodis et reliquis ad Ecclesiam spectantibus. Proprio uero nomine, recte diuiditur in Historiam .Ecclesiasticam (generis nomine seruato) et Historiam ad Prophetias, et Historiam Nemeseos siue Prouidentiae. Prima Ecclesiae Militantis tempora et statum diuersum memorat; siue illa fluctuet, ut Arca in Diluuio; siue itineretur, ut Arca in Eremo ; siue consistat, ut Arca in Templo ; hoc est, Statum Ecclesiae in Persecutione, in Motu, et in Pace. In hac parte defectum aliquem non inuenio ; quin supersunt in illa complura potius quam desunt. Illud sane optarem, ut massae tam praegrandi uirtus quoque et sinceritas narrationum responderent. Secunda pars, quae est Historia ad Prophetias, ex duobus relatiuis constat, Prophetia ipsa et eius Adimpletione. Quapropter tale esse debet huius operis institutum, ut cum singulis ex Scripturis prophetiis, euentuum ueritas coniungatur ; idque per omnes mundi aetates ; tum ad confirmationem fidei, tum ad instituendam disciplinam quandam et peritiam in interpretatione prophetiarum quae adhuc restant complendae. Attamen in hac re admittenda est illa latitudo, quae diuinis uaticiniis propria est et familiaris ; ut adimpletiones eorum fiant et continenter et punctualiter. Referunt enim Authoris sui naturam, "Cui unus dies tanquam mille anni, et mille anni tanquam unus dies" ; atque licet plenitudo et fastigium complementi eorum plerumque alicui certae aetati uel etiam certo momento destinetur, attamen habent interim gradus nonnullos et scalas complementi per diuersas mundi aetates. Hoc opus desiderari statuo ; uerum tale est ut magna cum sapientia, sobrietate, et reuerentia tractandum sit, aut omnino dimittendum. Tertia pars, quae Historia Nemeseos est, sane in calamos nonnullorum piorum uirorum incidit, sed non sine partium studio ; occupata est autem in obseruanda diuina illa conuenientia, quae nonnunquam intercedit inter Dei uoluntatem reuelatam et secretam. Quamuis enim tam obscura sint consilia et iudicia Dei, ut homini animali sint penitus inscrutabilia; quinetiam saepius eorum oculis qui prospiciunt e tabernaculo se subducant; diuinae tamen sapientiae uisum aliquando per uices, ad suorum confirmationem et confusionem eorum qui tanquam sine Deo sunt in mundo, ea, quasi maioribus characteribus descripta, sic proponere conspicienda, ut (sicuti loquitur Propheta) "quiuis etiam in cursu ea perlegere possit" ; hoc est, ut homines mere sensuales et uoluptarii, qui iudicia illa diuina praeteruehi festinant neque cogitationes suas in ea unquam defigunt, tamen quamuis propere currant et aliud agant, ipsa agnoscere cogantur. Talia sunt uindictae serae et inopinae ; salutes subito affulgentes et insperatae ; consilia diuina per ambages rerum tortuosas et stupendas spiras tandem se manifesto expedientia ; et similia; quae ualent non solum ad consolandos animos fidelium, sed ad percellendas et conuincendas conscientias improborum. [2,12] CAPUT XII. De Appendicibus Historiae ; quce circa Verba Hominum (quemadmodum Historia ipsa circa Facta) uersantur : Partitio earum, in Orationes, Epistolas, et Apophthegmata. AT non Factorum solummodo humani generis, uerum etiam Dictorum, memoria seruari debet. Neque tamen dubium quin Dicta illa quandoque historiae ipsi inserantur, quatenus ad res gestas perspicue et grauiter narrandas faciant et deseruiant. Sed Dicta siue Verba Humana proprie custodiunt libri Orationum, Epistolarum, et Apophthegmatum. Atque Orationes sane uirorum prudentium, de negotiis et causis grauibus et arduis habitae, tum ad rerum ipsarum notitiam tum ad eloquentiam multum ualent. Sed maiora adhuc praestantur auxilia ad instruendam prudentiam ciuilem ab Epistolis, quae a uiris magnis de negotiis seriis missae sunt. Etenim ex Verbis Hominum nil sanius aut praestantius, quam huiusmodi Epistolae. Habent enim plus natiui sensus quam orationes, plus etiam maturitatis quam colloquia subita. Eaedem quando continuantur secundum seriem temporum (ut fit in illis quae a legatis, praefectis prouinciarum, et aliis imperii ministris, ad reges uel senatus uel alios superiores suos mittuntur, aut uicissim ab imperantibus ad ministros), sunt certe ad Historiam prae omnibus pretiosissima supellex. Neque Apophthegmata ipsa ad delectationem et ornatum tantum prosunt, sed ad res gerendas etiam et usus ciuiles. Sunt enim (ut aiebat ille) ueluti secures aut mucrones uerborum, qui rerum et negotiorum nodos acumine quodam secant et penetrant. Occasiones autem redeunt in orbem, et quod olim erat commodum rursus adhiberi et prodesse potest ; siue quis ea tanquam sua proferat, siue tanquam uetera. Neque certe de utilitate eius rei ad ciuilia dubitari potest, quam Caesar dictator opera sua honestauit ; cuius liber utinam extaret, cum ea quae usquam habentur in hoc genere nobis parum cum delectu congesta uideantur. Atque haec dicta sint de Historia; ea scilicet parte doctrinae quae respondet uni ex Cellis siue Domiciliis Intellectus, quae est Memoria. [2,13] CAPUT XIII. De secundo Membro principali Doctrinae, nempe Poesi. Partitio Poeseos in Narratiuam, Dramaticam, et Parabolicam. Exempla Parabolicae tria proponuntur. Iam ad Poesim ueniamus. Poesis est genus doctrinae, uerbis plerunque astrictum, rebus solutum et licentiosum ; itaque, ut initio diximus, ad Phantasiam refertur, quae iniqua et illicita prorsus rerum coniugia et diuortia comminisci et machinari solet. Poesis autem (ut supra innuimus) duplici accipitur sensu, quatenus ad Verba, uel quatenus ad Res respiciat. Priore sensu, Sermonis quidam Character est: Carmen enim stili genus, et elocutionis formula quaedam, nec ad res pertinet ; nam et uera narratio carmine, et ficta oratione soluta conscribi potest. Posteriore uero sensu, constituimus eam ab initio Doctrinae Membrum Principale, eamque iuxta Historiam collocauimus, cum nihil aliud sit quam Historiae Imitatio ad Placitum. Nos igitur in partitionibus nostris ueras doctrinarum uenas indagantes et persequentes, neque consuetudini et diuisionibus receptis (in multis) cedentes, Satiras et Elegias et Epigrammata et Odas et huiusmodi ab instituto sermone remouemus, atque ad philosophiam et artes orationis reiicimus. Sub nomine autem Poeseos de Historia ad Placitum conficta tantummodo tractamus. Partitio Poeseos uerissima atque maxime ex proprietate, praeter illas diuisiones quae sunt ei cum Historia communes (sunt enim ficta Chronica, Vitae fictae, fictae etiam Relationes), ea est, ut sit aut Narratiua, aut Dramatica, aut Parabolica. Narratiua prorsus historiam imitatur, ut fere fallat, nisi quod res extollat saepius supra fidem. Dramatica est ueluti historia spectabilis ; nam constituit imaginem rerum tanquam praesentium, historia autem tanquam praeteritarum. Parabolica uero est historia cum typo, quae intellectualia deducit ad sensum. Atque de Poesi Narratiua, siue eam Heroicam appellare placet, (modo hoc intelligas de Materia, non de Versu,) ea a fundamento prorsus nobili excitata uidetur, quod ad dignitatem humanae naturae inprimis spectat. Cum enim mundus sensibilis sit anima rationali dignitate inferior, uidetur Poesis haec humanae naturae largiri, quae historia denegat ; atque animo umbris rerum utcunque satisfacere, cum solida haberi non possint. Si quis enim rem acutius introspiciat, firmum ex Poesi sumitur argumentum, magnitudinem rerum magis illustrem, ordinem magis perfectum, et uarietatem magis pulchram, animae humanae complacere, quam in natura ipsa, post lapsum, reperire ullo modo possit. Quapropter, cum res gestae et euentus qui uerae historiae subiiciuntur non sint eius amplitudinis in qua anima humana sibi satisfaciat, praesto est Poesis, quae facta magis heroica confingat ; cum historia uera successus rerum minime pro meritis uirtutum et scelerum narret, corrigit eam Poesis, et exitus et fortunas secundum merita et ex lege Nemeseos exhibet ; cum historia uera, obuia rerum satietate et similitudine, animae humanae fastidio sit, reficit eam Poesis, inexpectata et uaria et uicissitudinum plena canens. Adeo ut Poesis ista non solum ad delectationem, sed etiam ad animi magnitudinem et ad mores conferat. Quare et merito etiam diuinitatis cuiuspiam particeps uideri possit; quia animum erigit et in sublime rapit, rerum simulacra ad animi desideria accommodando, non animum rebus (quod ratio facit et historia) submittendo. Atque his quidem illecebris et congruitate qua animum humanum demulcet, addito etiam consortio musices unde suauius insinuari possit, aditum sibi patefecit, ut honori fuerit etiam saeculis plane rudibus et apud nationes barbaras, culn aliae doctrinae prorsus exclusae essent. Dramatica autem Poesis, quae theatrum habet pro mundo, usu eximia est, si sana foret. Non parua enim esse posset theatri et disciplina et corruptela. Atque corruptelarum in hoc genere abunde est ; disciplina plane nostris temporibus est neglecta. Attamen licet in rebuspublicis modernis habeatur pro re ludicra actio theatralis, nisi forte nimium trahat e satira et mordeat ; tamen apud antiquos curae fuit, ut animos hominum ad uirtutem institueret. Quinetiam uiris prudentibus, et magnis philosophis, ueluti animorum plectrum quoddam censebatur. Atque sane uerissimum est, et tanquam secretum quoddam naturae, hominum animos cum congregati sint, magis quam cum soli sint, affectibus et impressiouibus patere. At Poesis Parabolica inter reliquas eminet, et tanquam res sacra uidetur et augusta; cum praesertim religio ipsa eius opera plerumque utatur, et per eam commercia diuinorum cum humanis exerceat. Attamen et haec quoque ingeniorum circa allegorias leuitate et indulgentia contaminata inuenitur. Est autem usus ambigui, atque ad contraria adhibetur. Facit enim ad inuolucrum; facit etiam ad illustrationem. In hoc docendi quaedam ratio ; in illo occultandi artificium quaeri uidetur. Haec autem docendi ratio, quae facit ad illustrationem, antiquis saeculis plurimum adhibebatur. Cum enim rationis humanae inuenta et conclusiones (etiam eae quae nunc tritae et uulgatae sunt) tunc temporis nouae et insuetae essent, uix illam subtilitatem capiebant ingenia humana, nisi propius eae ad sensum per huiusmodi simulachra et exempla deducerentur. Quare omnia apud illos fabularum omnigenarum et parabolarum et aenigmatum et similitudinum plena fuerunt. Hinc tesserae Pythagorae, aenigmata Sphingis, Aesopi fabulae, et similia. Quinetiam apophthegmata ueterum Sapientum fere per similitudines rem demonstrabant. Hinc Menenius Agrippa apud Romanos (gentem eo saeculo minime literatam) seditionem fabula repressit. Denique ut hieroglyphica literis, ita parabolae argumentis erant antiquiores. Atque hodie etiam, et semper, eximius est et fuit parabolarum uigor ; cum nec argumenta tam perspicua nec uera exempla tam apta esse possint. Alter est usus Poeseos Parabolicae, priori quasi contrarius, qui facit (ut diximus) ad inuolucrum ; earum nempe rerum, quarum dignitas tanquam uelo quodam discreta esse mereatur ; hoc est, cum occulta et mysteria Religionis, Politicae, et Philosophiae, fabulis et parabolïs uestiuntur. Utrum uero fabulis ueteribus poetarum subsit aliquis sensus mysticus, dubitationem nonnullam habet. Atque ipsi certe fatemur nos in eam sententiam propendere, ut non paucis antiquorum poetarum fabulis mysterium infusum fuisse putemus. Neque nos mouet, quod ista pueris fore et grammaticis relinquantur, et uilescant, ut de illis contemptim sententiam feramus; quin contra cum plane constet scripta illa, quae fabulas istas recitant, ex scriptis hominum post Literas Sacras esse antiquissima, et longe his antiquiores fabulas ipsas, (etenim tanquam prius creditae et receptae, non tanquam excogitatae ab illis scriptoribus, referuntur) ; uidentur esse instar tenuis cuiusdam aurae, quae ex traditionibus nationum magis antiquarum in Graecorum fistulas inciderunt. Cum uero quae circa harum parabolarum interpretationem adhuc tentata sint, per hommes scilicet imperitos nec ultra locos communes doctos, nobis nullo modo satisfaciant ; Philosophiam secundum Parabolas Antiquas inter Desiderata referre uisum est. Eius autem operis exemplum unum aut alterum subiungemus. Non quod res sit fortasse tanti, sed ut institutum nostrum seruemus. Id huiusmodi est, ut de operibus illis quae inter Desiderata ponimus (si quid sit paulo obscurius) perpetuo aut praecepta ad opus illud instruendum, aut exempla proponamus ; ne quis forte existimet leuem aliquam tantum notionem de illis mentem nostram perstrinxisse, nosque regiones siclut augures animo tantum metiri, neque eas ingrediendi uias nosse. Aliam aliquam partem in Poesi desiderari non inuenimus ; quin potius cum planta sit Poesis, quae ueluti a terra luxuriante absque certo semine germinauerit, supra caeteras doctrinas excreuit et diffusa est. Verum iam Exempla proponemus, tria tantum numero ; unum e Naturalibus, e Politicis unum, atque unum denique e Moralibus. Exemplum primum Philosophiae secundum Parabolas antiquas, in Naturalibus. De Uniuerso, secundum fabulam Panis. ANTIQVI uenerationem Panis in dubio relinquunt. Alii enim eum a Mercurio genitum, alii longe alium generationis modum ei tribuunt. Aiunt enim procos uniuersos cum Penelope rem habuisse, ex quo promiscuo concubitu Pana communem filium ortum esse. Neque praetermittenda, est tertia iIla generationis explicatio. Quidam enim prodiderunt eum Iouis et Hybreos (id est, Contumeliae) filium fuisse. Utcunque orto, Parcae illi sorores fuisse perhibentur, quae in specu subterraneo habitabant ; Pan autem morabatur sub dio. Effigies Panis talis ab antiquitate describitur ; cornutus, cornibus in acutum surgentibus, et usque ad coelum fastigiatis ; corpore toto hispidus et uillosus ; barba in primis promissa ; figura, biformis, humana quoad superiora, sed semifera et in caprae pedes desinente. Gestabat autem insignia potestatis, sinistra fistulam et septem calamis compactam, dextra pedum siue baculum superius curuum et inflexum. Induebatur chlamyde ex pelle pardalis. Potestates ei et munera huiusmodi attribuuntur, ut sit Deus uenatorum, etiam pastorum, et in uniuersum ruricolarum ; praeses item montium. Erat etiam, proximus a Mercurio, nuncius Deorum. Habebatur etiam dux et imperator Nympharum, quae circa eum perpetuo choreas ducere et tripudiare solebant : comitabantur et Satyri, et his seniores Sileni. Habebat insuper potestatem terrores immittendi, praesertim inanes et superstitiosos, qui et Panici uocati sunt. Res gestae autem eius non multae memorantur. Illud praecipuum, quod Cupidinem prouocauit ad luctam, a quo etiam in certamine uictus est. Etiam Typlionem gigantem retibus implicauit et cohibuit. Atque narrant insuper, cum Ceres moesta et ob raptam Proserpinam indignata se abscondisset, atgne Dii omnes ad eam inuestigandam magnopere incubuissent et se per uarias uias dispertiti essent, Pani solummodo ex felicitate quadam contigisse ut inter uenandum eam inueniret et indicaret. Ausus est quoque cum Apolline de uictoria musices decertare, atque etiam Mida iudice praelatus est ; ob quod iudicium Midas asininas aures tulit, sed clam et secreto. Amores Panis nulli referuntur, aut saltem admodum rari ; quod mirum, inter turbam Deorum prorsus tam profuse amatoriam, uideri possit. Illud solummodo ei datur, quod Echo adamaret, que etiam uxor eius est habita ; atque unam praeterea nympham, Syringam nomine ; in quam, propter iram et uindictam Cupidinis (quem ad luctam prouocare non reueritus esset) incensus est. Etiam Lunam quondam in altas siluas seuocasse dicitur. Neque etiam prolem ullam suscepit (quod similiter mirum est, cum Dii, praesertim masculi, prolifici admodum essent), nisi quod ei attribuatur tanquam filia, muliercula quaedam ancilla, Iambe nomine ; quae ridiculis narratiunculis oblectare hospites solebat, eiusque proles ex coniuge Echo esse a nonnullis existimabatur. Parabola talis esse uidetur. Pan (ut et nomen ipsum etiam sonat) Uniuersum, siue Uniuersitatem Rerum, repraesentat et proponit. De huius origine duplex omnino sententia est, atque adeo esse potest. Aut enim a Mercurio est, uerbo scilicet diuino (quod et Sacrae Literae extra controuersiam ponunt, et philosophi ipsi qui magis diuini habiti sunt uiderunt), aut ex confusis rerum seminibus. Etenim quidam e philosophis semina rerum etiam substantia infinita statuerunt ; unde opinio de homoiomeris fluxit, quam Anaxagoras aut inuenit aut celebrauit. Nonnulli uero magis acute et sobrie censebant ad uarietatem rerum expediendam sufficere, si semina substantia eadem, figuris uaria sed certis et definitis, essent ; et reliqua in positura et complexu seminum ad inuicem ponebant ; ex quo fonte opinio de Atomis emanauit, ad quam Democritus se applicauit, cum Leucippus eius autor fuisset. At alii, licet unum rerum principium assererent (aquam Thales, aerem Anaximenes, ignem Heraclitus), tamen illud ipsum principium actu unicum, potentia uarium et dispensabile posuerunt, ut in quo rerum omnium semina laterent. Qui uero Materiam omnino spoliatam, et informem, et ad Formas indifferentem introduxerunt, (ut Plato et Aristoteles) multo etiam propius et propensius ad parabolae figuram accesserunt. Posuerunt enim Materiam tanquam publicam meretricem, Formas uero tanquam procos ; adeo ut omnes de rerum principiis opiniones huc redeant et ad illam distributionem reducantur, ut mundus sit uel a Mercurio, uel a Penelope et procis omnibus. Tertia autem Generatio Panis eiusmodi est, ut uideantur Graeci aliquid de Hebraeis mysteriis uel per Aegyptios internuncios, uel utcunque, inaudiuisse. Pertinet enim ad statum mundi non in meris natalibus suis, sed post lapsum Adami, morti et corruptioni expositum et obnoxium factum. Ille enim status Dei et Peccati (siue Contumeliae) proles fuit, ac manet. Fuit enim peccatum Adami ex genere Contumeliae, cum Deo similis fieri uellet. Itaque triplex ista narratio de Generatione Panis etiam uera uideri possit, si rite et rebus et temporibus distinguatur. Nam iste Pan (qualem eum nunc intuemur et complectimur) ex Verbo Diuino, mediante confusa Materia (quae tamen ipsa Dei opus erat), et subintrante Praeuaricatione et per eam corruptione, ortum habet. Naturae rerum Fata rerum sorores uere perhibentur et ponuntur. Fata enim uocantur, ortus rerum, et durationes, et interitus ; atque depressiones etiam, et eminentiae, et labores, et felicitates, denique conditiones quaecunque indiuidui ; quae tamen nisi in indiuiduo nobili (utpote homine, aut urbe, aut gente) fere non agnoscuntur. Atqui ad istas conditiones tam uarias deducit indiuidua illa singula Pan, rerum scilicet natura ; ut tanquam eadem sit res (quatenus ad indiuidua) catena Naturae, et filum Parcarum. Ad haec insuper finxerunt antiqui Panem semper sub dio morari, sed Parcas sub specu ingenti subterraneo habitare, atque inde maxima pernicitate ad homines subito aduolare ; quia Natura atque Uniuersi facies spectabilis est et aperta, at Fata indiuiduorum occulta et rapida. Quod si Fatum accipiatur largius, ut omnem prorsus euentum, non illustriores tantum denotet, tamen utique et eo sensu optime conuenit cum uniuersitate rerum ; cum ex ordine naturae nil tam exiguum sit quod sine causa fiat, et rursus nil tam magnum ut non aliunde pendeat ; adeo ut fabrica ipsa naturae suo sinu et gremio omnem euentum et minimum et maximum complectatur, et suo tempore certa lege prodat. Itaque nil mirum, si Parcae ut Panis sorores introductae sint, et certe legitimae. Nam Fortuna uulgi filia est, et leuioribus tantum philosophis placuit. Sane Epicurus non solum profanum instituere sermonem, sed etiam desipere uidetur, cum dixit praestare credere fabulam Deorum, quam Fatum asserere ; ac si quicquam in Uniuerso esse possit instar insulae, quod a rerum nexu separetur. Verum Epicurus, philosophiam suam naturalem (ut ex ipsius uerbis patet) morali suae accommodans et subiiciens, nullam opinionem admittere uoluit quae animum premeret et morderet, atque Euthymiam illam (quam a Democrito acceperat) lacesseret aut turbaret. Itaque suauitati cogitationum indulgens potius quam ueritatis patiens, plane iugum iactauit, et tam Fati necessitatem quam Deorum metum repudiauit. Verum de Parcarum germanitate cum Pane satis dictum est. Cornua autem mundo attribuuntur, ab imo latiora, ad uerticem acuta. Omnis enim rerum natura instar pyramidis acuta est. Quippe indiuidua, in quibus basis naturae exporrigitur, infinita sunt ; ea colliguntur in species, et ipsas multiplices ; species rursus insurgunt in genera, atque haec quoque ascendendo in magis generalia contrahuntur ; ut tandem natura tanquam in unum coire uideatur ; quod figura illa pyramidali Cornuum Panis significatur. Mirum uero minime est, Panis cornua etiam coelum ferire ; cum excelsa naturae, siue ideae uniuersales, ad diuina quodam modo pertingunt. Itaque et catena illa Homeri decantata, (causarum scilicet naturalium,) ad pedem solii Iouis fixa memorabatur ; neque quisquam (ut uidere est) metaphysicam et quae in natura aeterna et immobilia sunt tractauit, atque animum a fluxu rerum paulisper abduxit, qui non simul in Theologiam Naturalem inciderit ; adeo paratus et propinquus est transitus a uertice illa pyramidis ad diuina. Corpus autem Naturae elegantissime et uerissime depingitur hirsutum, propter rerum radios. Radii enim sunt tanquam Naturae crines, siue uilli ; atque omnia fere uel magis uel minus radiosa sunt. Quod in facultate uisus manifestissimum est ; nec minus in omni uirtute magnetica et operatione ad distans. Quidquid enim operatur ad distans, id etiam radios emittere recte dici potest. Sed maxime omnium prominet Barba Panis, quia radii corporum coelestium, et praecipue Solis, maxime ex longinquo operantur et penetrant ; adeo ut superiora terrae atque etiam interiora ad distantiam nonnullam, plane uerterint et subegerint, et spiritu impleuerint. Elegantior autem est figura de Barba Panis, quod et Sol ipse, quando parte superiore eius nube obuoluta radii inferius erumpunt, ad aspectum barbatus cernitur. Etiam corpus Naturae rectissime describitur biforme, ob differentiam corporum superiorum et inferiorum. Illa enim ob pulchritudinem et motus aequalitatem et constantiam, necnon imperium in terram et terrestria, merito sub humana figura repraesentantur ; cum natura humana ordinis et dominationis particeps sit. Haec autem ob perturbationem, et motus incompositos, et quod a coelestibus in plurimis regantur, bruti animalis figura contenta esse possunt. Porro eadem corporis biformis descriptio pertinet ad participationem specierum. Nulla enim Naturae species simplex uideri potest, sed tanquam ex duobus participans et concreta. Habet enim homo nonnihil ex bruto, brutum nonnihil ex planta, planta nonnihil ex corpore inanimato, omniaque reuera biformia sunt, et ex specie superiore et inferiore compacta. Acutissima autem est allegoria de Pedibus Caprae, propter ascensionem corporum terrestrium uersus regiones aeris et coeli, ubi etiam pensilia fiunt, et inde deiiciuntur magis quam descendunt. Capra enim animal scansorium est, eaque e rupibus pendere atque in praecipitiis haerere amat ; similiter etiam res, licet inferiori globo destinatae, faciunt ; idque miris modis, ut in nubibus et meteoris manifestissimum est. Imo non sine causa Gilbertus, qui de magnete laboriosissime et secundum uiam experimentalem conscripsit, dubitationem iniecit : numnon forte corpora grauia, post longam a terra distantiam, motum uersus inferiora paulatim exuant ? Insignia autem in manibus Panis ponuntur duplicia ; alterum harmoniae, alterum imperii. Fistula enim ex septem calamis concentum rerum et harmoniam, siue concordiam cum discordia mixtam (quae ex septem stellarum errantium motu conficitur), euidenter ostendit. Neque enim alii, praeterquam septem planetarum, inueniuntur in coelo errores siue expatiationes manifestae, quae cum aequalitate stellarum fixarum earumque perpetua et inuariabili ad se inuicem distantia compositae et temperatae, tum constantiam specierum tum fluxum indiuiduorum tueri et ciere possint. Si qui uero sint planetae minores, qui non conspiciuntur ; si qua etiam mutatio in coelo maior (ut in cometis nonnullis superlunaribus) ; uidentur illa profecto tanquam fistulae aut omnino mutae aut ad tempus tantum streperae ; utpote quarum operationes uel ad nos non perlabantur, uel harmoniam illam septem fistularum Panis non diu interturbent. Pedum autem illud Imperii nobilis translatio est, propter uias naturae partim rectas, partim obliquas. Atque Baculum illud, siue Virga, uersus superiorem partem praecipue curua est, quia omnia Prouidentiae Diuinae opera in mundo fere per ambages et circuitus fiunt ; ut aliud agi uideri possit, aliud reuera agatur : sicut Iosephi uenditio in Egyptum, et similia. Quinetiam in regimine humano omni prudentiore, qui ad gubernacula sedent, populo conuenientia, per praetextus et uias obliquas felicius quae uolunt quam ex directo, superinducunt et insinuant. Etiam (quod mirum fortasse uideri possit) in rebus mere naturalibus, citius naturam fallas quam premas ; adeo quae ex directo fiunt inepta sunt et seipsa impediunt ; cum contra uia obliqua et insinuans molliter fluat, et effectum sortiatur. Vestis Panis et amiculum ingeniose admodum ex pelle pardalis fuisse fingitur, propter maculas ubique sparsas. Coelum enim stellis, maria insulis, tellus floribus, consperguntur ; atque etiam res particulares fere uariegatae esse soient circa superficiem, quae ueluti rei clilamys est. Officium autem Panis nulla alia re tam ad uiuum proponi atque explicari potuerit, quam quod Deus Venatorum sit. Omnis enim naturalis actio, atque adeo motus et progressio, nillil aliud quam Venatio est. Nam et scientiae et artes opera sua uenantur ; et consilia humana fines suos ; atque res naturales omnes uel alimenta sua ut conseruentur, uel uoluptates et delicias suas ut perficiantur, uenantur; (omnis siquidem uenatio est aut praedae aut animi causa;) idque modis peritis et sagacibus ; "Torua leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam, Florentem cytisum sequitur lasciua capella". Etiam Ruricolarum in genere Pan Deus est, quia huiusmodi homines magis secundum naturam uiuant, cum in urbibus et aulis natura a cultu nimio corrumpatur ; ut illud poetae amatorium, uerum propter huiusmodi delicias etiam de natura, sit, "Pars minima est ipsa puella sui". Montium autem inprimis Praeses dicitur Pan, quia in montibus et locis editis Natura Rerum panditur, atque oculis et contemplationi magis subiicitur. Quod alter a Mercurio Deorum Nuncius sit Pan, ea allegoria plane diuina est; cum, proxime post uerbum Dei, ipsa mundi imago diuinae potentiae et sapientiae praeconium sit. Quod et poeta diuinus cecinit, "Coeli enarrant gloriam Dei, atque opera manuum eius indicat firmamentum". At Pana oblectant Nymphae Animae scilicet ; deliciae enim mundi Animae uiuentium sunt. Hic autem merito illarum imperator, cum illae naturam quaeque suam tanquam ducem sequantur, et circa eum infinita cum uarietate, ueluti singulae more patrio, saltent et choreas ducant, motu neutiquam cessante. Itaque acute quidam ex recentioribus facultates animae omnes ad Motum reduxit, et nonnullorum ex antiquis fastidium et praecipitationem notauit, qui memoriam et phantasiam et rationem defixis praepropere oculis intuentes et contemplantes, Vim Cogitatiuam, quae primas tenet, praetermiserunt. Nam et qui meminit, aut etiam reminiscitur, cogitat ; et qui imaginatur similiter cogitat ; et qui ratiocinatur utique cogitat : denique Anima, siue a sensu monita, siue sibi permissa, siue in functionibus intellectus, siue affectuum et uoluntatis, ad modulationem cogitationum saltat ; quae est illa Nympharum tripudiatio. Una uero perpetuo comitantur Satyri et Sileni, Senectus scilicet et Iuuentus. Omnium enim rerum est aetas quaedam hilaris et motu gaudens, atque rursus aetas tarda et bibula ; utriusque autem aetatis studia uere contemplanti fortasse ridicula et deformia uideantur, instar Satyri alicuius aut Sileni. De Panicis autem Terroribus prudentissima doctrina proponitur. Natura enim rerum omnibus uiuentibus indidit metum et formidinem, uitae atque essentiae suae conseruatricem, ac mala ingruentia uitantem et depellentem. Veruntamen eadem Natura modum tenere nescia est, sed timoribus salutaribus semper uanos et inanes admiscet; adeo ut omnia, (si intus conspici darentur,) Panicis terroribus plenissima sint ; praesertim humana ; et maxime omnium apud uulgum, qui superstitione (quae uere nihil aliud quam Panicus terror est) in immensum laborat et agitatur, paecipue temporibus duris et trepidis et aduersis. Neque superstitio ista tantummodo in uulgo regnat, sed ab opinionibus uulgi etiam in sapientiores aliquanclo insilit, ut diuine Epicurus (si caetera quae de Diis disseruit ad hanc normam fuissent) locutus sit ; "Non Deos uulgi necare profanum, sed uulgi opiniones Diis applicare profanum". Quod uero attinet ad audaciam Panis, et pugnam per prouocationem cum Cupidine; id eo spectat, quia materia non caret inclinatione et appetitu ad dissolutionem mundi et recidiuationem in illud Chaos antiquum, nisi praeualida rerum concordia (per Amorem siue Cupidinem significata) malitia et impetus eius cohiberetur, et in ordinem compelletur. Itaque bone admodum hominum et rerum fato fit (uel potius immensa bonitate diuina) ut Pan illud certamen aduersum experiatur, et uictus abscedat. Eodem prorsus pertinet et illud de Typhone in retibus implicato, quia utcunque aliquando uasti et insoliti rerum tumores (ici quod Typhon sonat), siue intumescant maria, siue intumescant nubes, siue intumescat terra, siue alia, tamen rerum natura huiusmodi corporum exuberantias atque insolentias reti inextricabili implicat et coercet, et ueluti catena adamantina deuincit. Quod autem Inuentio Cereris huic Deo attribuatur, idque inter uenationem ; reliquis autem Diis negetur, licet sedulo quaerentibus et illud ipsum agentibus ; monitum habet rarum aclmodum et prudens : hoc scilicet, ne rerum utilium ad uitam et cultum inuentio a philosophiis abstractis, tanquam Diis Maioribus, expetetur, licet totis uiribus in illud ipsum incumbant ; sed tantummodo a Pane, id est experientia sagaci, et rerum mundi notitia uniuersali ; quae etiam casu quodam, ac ueluti inter uenandum, in huiusmodi inuenta incidere solet. Utilissima enim quaeque inuenta experientiae debentur, et ueluti donaria quaedam fuere casu in homines sparsa. Illud autem Musices certamen eiusque euentus salutarem exhibet doctrinam, atque eam quae rationi et iudicio humano gestienti et se efferenti sobrietatis uincula iniicere possit. Duplex enim uidetur esse harmonia, et quasi Musica; altera sapientiae diuinae, altera rationis humanae. Iudicio enim humano, ac ueluti auribus mortalium, administratio mundi et rerum et iudicia diuina secretiora sonant aliquid durum et quasi absonum ; quae inscitia licet asininis auribus merito insigniatur, tamen et illae ipsae aures secreto non palam gestantur. Neque enim huiusce rei deformitas a uulgo conspicitur aut notatur. Postremo minime mirum est si nulli Amores Pani attribuantur, praeter Coniugium Echus. Mundus enim se ipso, atque in se rebus omnibus, fruitur ; qui amat autem frui uult ; neque in copia desiderio locus est. Itaque mundi amores esse nulli possunt, nec potiundi cupido (cum se ipse contentus sit), nisi fortasse amores Sermonis. Ii sunt Nympha Echo, res non solida sed uocalis; aut si accuratiores sint, Syringa, quando scilicet uerba et uoces numeris quibusdam, siue poeticis siue oratoriis, et tanquam modulamine reguntur. Inter sermones autem siue uoces, excellenter ad coniugium mundi sumitur sola Echo. Ea enim demum uera est philosophia, quae mundi ipsius uoces fidelissime reddit, et ueluti dictante mundo conscripta est ; et nihil aliud est quam eiusdem simulachrum et reflexio ; neque addit quicquam de proprio, sed tantum lterat et resonat. Nam quod Lunam Pan in altas siluas aliquando seuocasset, uidetur pertinere ad congressum sensus cum rebus coelestibus siue diuinis. Nam alia est Nndymionis ratio, alia Panis. Ad Endymionem dormientem sponte se demittit Lima ; siquidem ad intellectum sopitum, et a sensibus abductum, quandoque sponte influunt diuina; quod si accersantur et uocentur a sensu, tanquam a Pane, tum uero non aliud lumen praebent quam illud, "Quale sub incertam lunam, sub luce maligna, Est iter in siluis". Ad mundi etiam sufficientiam et perfectionem pertinet, quod prolem non edat. Ille enim per partes generat ; per totum quomodo generare possit, cum corpus extra ipsum non sit? Nam de muliercula illa Iambe, filia Panis putatiua, est sane ea adiectio quaedam ad fabulam sapientissima. Per illam enim repraesentantur eae, quae perpetuis temporibus passim uagantur atque omnia implent, uaniloquae de rerum natura doctrinae, reipsa infructuosae, genere quasi subdititiae, garrulitate uero interdum iucundae, interdum molestae et importunae. Exemplum alterum Philosophiae, secundum Parabolas antiquas, in Politicis. De Bello, secundum fabulam Persei. PERSEUS, Orientalis cum fuisset, missus traditur a Pallade ad obtruncandam Medusam; quae populis plurimis ad Occidentem in extremis Iberiae partibus maximae calamitati fuit. Monstrum enim hoc, alias crudele et immane, etiam aspectu tam dirum atque horrendum fuit, ut eo solo homines in saxa uerteret. Erat autem e Gorgonibus una Medusa, ac sola inter eas mortalis, cum reliquae passiuae non essent. Perseus igitur, ad tam nobile facinus se comparans, arma ad dona a tribus Diis mutuo accepit ; alas a Mercurio, talares scilicet non axillares : a Plutone autem galeam ; scutum denique a Pallade et speculum. Neque tamen (licet tanto apparatu instructus) ad Medusam recta perrexit, sed primum ad Graeas diuertit. Eae sorores ex altera parente Gorgonibus erant. Atque Graeae istae canae etiam a natiuitate erant, et tanquam uetulae. Oculus autem iis tantummodo et dens erat omnibus unicus ; quos, prout exire foras quamque contigerat, uicissim gestabant, reuersae autem deponere solebant. Hunc itaque oculum atque hunc dentem illae Perseo commodarunt. Tum demum cum se abunde ad destinata perficienda instructum iudicaret, ad Medusam properauit impiger et uolans. Illam autem offendit dormientem, neque tamen aspectui eius (si forsan euigilaret) se committere audebat, sed ceruice reflexa et in speculum illud Palladis inspiciens, atque hoc modo ictus dirigens, caput Medusae abscidit. Ex sanguine uero eiusdem in terram fuso statim Pegasus alatus emicuit. Caput autem abscissum Perseus in scutum Palladis transtulit et inseruit, cui etiamnum sua mansit uis, ut ad eius intuitum omnes ceu attoniti aut syderati obrigerent. Fabula conficta uidetur de belligerandi ratione et prudentia. Atque primo omnis belli susceptio debet esse tanquam missio a Pallade ; non a Venere certe (ut bellum Troianum fuit), aut alia leui ex causa ; quippe cum in consiliis solidis decreta de bellis fundari oporteat. Deinde de genere belli eligendo tria proponit fabula praecepta, sana aclmodum et grauia. Primum est, ut de subiugatione nationum finitimarum quis non magnopere laboret. Neque enim eadem est patrimonii et imperii amplificandi ratio. Nam in possessionibus priuatis uicinitas praediorum spectatur, sed in propagando imperio occasio et belli conficiendi facilitas et fructus loco uicinitatis esse debent. Itaque Perseus, licet Orientalis, tamen tam longinquam expeditionem usque ad extremum Occidentem minime detrectauit. Huius rei exemplum insigne est in belligerandi diuersa ratione patris et filii regum, Philippi et Alexandri. Ille enim in finitimis bellis occupatus urbes paucas imperio adiecit, idque non sine maxima contentione et periculo; quippe qui et alias, et praecipue in praelio Chaeroneo, in ultimum discrimen adductus fuit; at Alexander, longinquam expeditionem bene ausus in Persas, nationes infinitas subiugauit, magis itineribus quam praeliis fatigatus. Hoc ipsum adhuc clarius cernitur in propagatione imperii Romanorum, qui quo tempore ex parte Occidentis uix ultra Liguriam armis penetrauerant, eodem tempore Orientis prouincias usque ad montem Taurum armis et imperio complexi sunt. Etiam Carolus Octauus rex Galliae bellum Britannicum (quod matrimonio tandem compositum est) non admodum facile expertus, expeditionem illam Neapolitanam longinquam admiranda quadam facilitate et felicitate transegit. Habent certe hoc bella longinqua, ut cum iis manus conseratur qui militiae et armis inuasoris minime sint assueti, quod in finitimis secus se habet. Etiam et apparatius in huiusmodi expeditionibus solet esse diligentior et instructior, et terror apud hostes ex ipso ausu et fiducia maior. Neque etiam fere possit fieri in iis expeditionibus remotis, per hostes ad quos tam longo itinere peruenitur, diuersio aliqua aut inuasio reciproca, quae in belligerandi ratione cum finitimis saepius adhibetur. Caput autem rei est, quod in subiugandis finitimis occasionum delectus in angusto uersatur ; at si quis longinquiora non detrectet, poterit pro arbitrio suo eo transferre bellum ubi aut disciplina militaris maxime est eneruata, aut uires nationis plurimum attritae et consumptae, aut dissidia ciuilia opportune oborta, aut aliae huiusmodi commoditates se ostendant. Secundum est, ut semper subsit causa belli iusta et pia et honorifica et fauorabilis. Id enim alacritatem tum militibus tum populis impensas conferentibus addit, et societates aperit et conciliat, et plurimas denique commoditates habet. Inter causas autem belli, admodum fauorabilis est ea que ducit ad debellandas tyrannides, sub quibus populus succumbit et prosternitur sine animis et uigore, tanquam sub Aspectum Medusae quod etiam Herculi diuinitatem conciliauit. Romanis certe magna religio fuit, strenue et impigre accurrere ad socios tuendos, si quoquo modo oppressi fuissent. Etiam bella ob uindictam iustam fere semper felicia fuerunt, sicut bellum aduersus Brutum et Cassium ad uindicandam mortem Caesaris ; Seueri ad uindicandam mortem Pertinacis ; Iunii Bruti ad uindicandam mortem Lucretiae. Denique quicunque bello calamitates hominum et iniurias aut leuant aut uindicant, sub Perseo militant. Tertium, ut in omni bello suscipiendo uera sit aestimatio uirium; atque recte perpendatur utrum bellum sit tale quod confici et ad exitum perduci possit, ne quis uastas et infinitas spes persequatur. Prudenter enim Perseus inter Gorgonas (per quas bella representantur) eam delegit quae in sua natura mortalis erat, neque ad impossibilia animum adiecit. Atque de iis quae in suscipiendo bello deliberationem subeunt, haec praecipit fabula; reliqua ad belligerationem ipsam pertinent. In bello maxime omnium prosunt illa tria Dona Deorum, adeo ut fortunam ipsam fere regant et trahant. Accepit enim Perseus celeritatem a Mercurio, occultationem consiliorum ab Orco, et prouidentiam a Pallade. Neque caret allegoria, eaque prudentissima, quod alae illae celeritatis in rebus conficiendis (cum celeritas in bello plurimum possit) talares non axillares fuerint, atque pedibus non humeris additae ; quia non tam in primis belli aggressibus, quam in iis quae sequuntur et primis subsidio sunt, celeritas requiritur. Nullus enim error in bello magis frequens fuit, quam quod prosecutiones et subsidiarii impetus initiorum alacritati non respondeant. At galea Plutonis (quae homines inuisibiles reddere solebat) manifesta parabola est. Nam consiliorum occultatio, post celeritatem, maximi ad bellum est momenti. Cuius etiam celeritas ipsa pars magna est. Celeritas enim consiliorum euulgationem praeuertit. Ad galeam Plutonis spectant, ut unus bello praesit cum mandatis liberis ; consultationes enim cum multis habent aliquid potius ex cristis Martis, quam ex galea Plutonis. Eodem spectant praetextus uarii, et designationes ancipites, et famae emissariae, quae oculos hominum aut perstringunt aut auertunt, atque uera consiliorum in obscuro ponunt. Etiam cautiones diligentes et suspicaces de literis, de legatis, de perfugis, et complura alia, galeam Plutonis ornant et reuinciunt. At non minus interest consilia hostium explorare, quam sua occultare. Itaque galeae Plutonis adiungendum est speculum Palladis, per quod hostium uires, inopia, occulti fautores, dissidia et factiones, progressus, consilia cernantur. Quoniam uero tantum fortuitorum suscipit bellum, ut nec in consiliis propriis occultandis nec in hostinm explorandis nec in celeritate ipsa multum fiduciae ponendum sit, ideo ante omnia sumendum Palladis scutum, Prouidentiae scilicet, ut quam minimum Fortunae relinquatur. Huc pertinent, explorato uias inire, castra diligenter munire (quod in militia moderna in desuetudinem fere abiit, castra uero instar urbis munitae Romanis ad aduersos praelii euentus erant), acies stabilis et ordinata, non nimium fldendo cohortibus leuis armaturae, aut etiam equitum turmis ; denique, omnia quae ad solidam et sollicitam defensiuam spectant ; cum plus ualeat utique in bellis scutum Palladis, quam gladius ipse Martis. Verum Perseo utcunque copiis aut animis instructo restat aliud quidpiam, maximi per omnia momenti, antequam bellum incipiatur: nimirum, ut diuertat ad Graecas. Graeae autem proditiones sunt, bellorum scilicet sorores, non germanae illae quidem, sed generis nobilitate quasi impares. Bella enim generosa, proclitiones degeneres et turpes. Earum descriptio elegans est, ut canae a natiuitate sint et tanquam uetulae, propter perpetuas proditorum curas et trepidationes. Earum autem uis, (antequam in manifestam defectionem erumpant,) aut in oculo, aut in dente est. Omuis enim factio, a statu quopiam alienata et in proditionem propensa, et speculatur et mordet. Atque huiusmodi oculus et dens tanquam communis est; nam quicquid didicerunt et nouerunt, fere per manus ab una ad alteram transit et percurrit. Et quod ad dentem attinet, uno quasi ore mordent, et eadem scandala iactant; ut si unam audias, omnes audias. Itaque Perseo sunt istae Graeae conciliandae atque in auxilium adducendae, praesertim ut oculum et dentem suum ei commodent ; oculum ad indicia, dentem ad rumores serendos et inuidiam conflandam et animos hominum sollicitandos. Postquam uero omnia bene sint ad bellum praeparate disposita, illud in primis curandum, quod Perseus fecit, ut Medusa dormiens inueniatur. Prudens enim belli susceptor semper fere hostem assequitur imparatum, et securitati propiorem. Denique in ipsis belli actionibus atque insultibus, ille intuitus in speculum Palladis adoperandus est. Plurimi enim ante ipsa pericula res hostium acute et attente introspicere possunt ; at in ipso periculi articulo aut terrore offunduntur, aut pericula nimium praecipites et a fronte spectant ; unde in illa temere ruunt, uincendi memores, uitandi obliti. At neutrum horum fieri debet ; sed in speculum Palladis ceruice reflexa inspiciendum, ut impetus recte dirigatur absque uel terrore uel furore. A bello perfecto et uictoria sequuntur effecta duo ; Pegasi illa generatio et exsuscitatio, quae satis euidenter Famam denotat, quae per omnia, uolat, et uictoriam celebrat, et reliquias belli faciles et in uotum cedentes efficit. Secundum, gestatio capitis Medusae in scuto ; siquidem nullum praesidii genus huic ob praestantiam comparari possit. Unicum enim facinus insigne et memorabile, feeliciter gestum et perpetratum, omnes hostium motus obrigescere facit, atque maleuolentiam ipsam stupidam reddit. Exemplum tertium Philosophiae secundum Parabolas antiquas, in Moralibus. De Cupiditate, secundum fabulam Dionysi. NARRANT Semelem Iouis pellicem, postquam iuramento eum inuiolabili ad uotum indefinitum obstrinxisset, petiisse ut ad amplexus suos accederet talis qualis cum Iunone consuesset. Itaque illa ex conflagratione periit. Infans autem quem in utero gestabat, a patre exceptus, in femur eius insutus est, donec menses foetui destinatos compleret. Ex quo tamen onere Iupiter interim nonnihil claudicabat. Itaque puer, quod Iouem, dum in femore eius portaretur, grauaret et pungeret, Dionysi nomen accepit. Postquam autem editus esset, apud Proserpinam per aliquot annos nutritus est ; cum uero adultus esset, ore fere muliebri conspiciebatur, ut sexus uideretur tanquam ambigui. Etiam extinctus et sepultus quondam erat ad tempus, et non ita multo post reuixit. Atque prima iuuenta uitis culturam, atque adeo uini confectionem et usum, primus inuenit et edocuit; ex quo celebris factus et inclytus orbem terrarum subiugauit, et ad ultimos Indorum terminos perrexit. Curru autem uehebatur a tigribus tracto ; circa eum subsultabant daemones deformes, Cobali uocati, Acratus et alii. Quin et Musae comitatui eius se adiungebant. Uxorem autem sibi sumpsit Ariadnem, a Theseo desertam et relictam. Arbor ei sacra erat hedera. Etiam sacrorum et caeremoniarum inuentor et institutor habebatur ; eius tamen generis, quae et fanaticae erant et plenae corruptelarum, atque insuper crudeles. Furores quoque immittendi potestatem habebat. Certe in orgyis eius, a mulieribus furore percitis duo uiri insignes discerpti narrantur, Pentheus et Orpheus ; ille dum arbore conscensa spect.ator eorum quae agerentur curiosus esse uoluisset ; hic cum lyram suauiter et perite pulsaret. Atque huius dei res gestae cum Iouis rebus fere confunduntur. Fabula uidetur ad Mores pertinere, ut uix quicquam in philosophia morali melius inueniatur. Describitur autem sub persona Bacchi natura Cupiditatis, siue affectuum et perturbationum animi. Primum igitur, quod ad natalia Cupiditatis attinet. Origo cupiditatis omnis, licet nocentissimae, non alia est quam Bonum Apparens. Sicut enim uirtutis mater est Bonum Existens, similiter cupiditatis mater est Bonum Apparens. Altera Iouis (sub cuius persona anima humana repraesentatur) uxor legitima, altera pellex ; quae tamen Iunonis honores aemuletur, tanquam Semele. Concipitur uero Cupiditas in uoto illicito, prius temere concesso quam rite intellecto et iudicato. Atque postquam efferuescere coeperit, Mater eius (natura scilicet et species boni), ex nimio incendio destruitur et perit. Processus autem Cupiditatis a conceptu suo talis est. Illa ab animo humano (qui eius est genitor) et nutricatur et occultatur, praecipue in inferiori parte eius, tanquam femore; atque animum pungit et conuellit et deprimit, adeo ut actiones et decreta ab ea impediantur et claudicent. Quinetiam postquam consensu et tempore confirmata est et in actus erumpit, ut iam quasi menses compleuerit et edita plane sit atque nata, primo tamen ad tempus nonnullum apud Proserpinam educatur, id est latebras quaerit, atque clandestina est, et quasi subterranea ; donec remotis Pudoris et Metus fraenis, et coalita audacia, aut uirtutis alicuius praetextum sumit aut infamiam ipsam contemnit. Atque illud uerissimum est, oinnem affectum uehementiorem tanquam ambigui sexus esse. Habet enim impetum uirilem, impotentiam autem muliebrem. Etiam illud praeclare, Bacchum mortuum reuiuiscere. Videntur enim affectus quandoque sopiti atque extincti; sed nulla fides habenda est iis, ne sepultis quidem ; siquidem praebita materia et occasione, resurgunt. De Inuentione Vitis parabola prudens est. Omnis enim affectus ingeniosus est admodum et sagax, ad inuestigandum ea quae ipsum alant et foueant. Atqui ante omnia quae hominibus innotuere, uinum ad perturbationes cuiuscunque generis excitandas et inflammandas patentissimum est et maxime efficax ; atque est Cupiditatibus in genere instar fomitis communis. Elegantissime autem ponitur Affectus, siue Cupiditas, prouinciarum subiugator et expeditionis infinitae susceptor. Nunquam enim partis acquiescit, sed appetitu infinito neque satiabili ad ulteriora tendit, et nouis semper inhiat. Etiam tigres apud Affectus stabulant, et ad currum eorum subinde iugantur. Postquam enim Affectus curulis esse coeperit, non pedestris, sed uictor rationis et quasi triumphator factus sit, in omnes qui aduersantur aut se opponunt crudelis est et indomitus ac immitis. Facetum autem est, quod circa currum Bacchi subsultant illi daemones deformes et ridiculi. Omnis enim affectus uehementior progignit motus in oculis et ore ipso et gestu indecoros et inconditos, subsultorios et deformes; adeo ut qui sibi ipsi fortasse in aliquo affectu (ueluti ira, arrogantia, amore) uideatur magnificus et tumidus, aliis tamen appareat turpis et ridiculus. Conspiciuntur autem in Cupiditatis comitatu Musae. Neque enim reperitur ullus fere affectus tam prauus et uilis, cui non blandiatur aliqua doctrina. Hac enim in re ingeniorum indulgentia et procacitas Musarum maiestatem in immensum minuit ; ut cum duces uitae et signiferi esse debeant, sint non raro cupiditatum pedissequae et oblectatrices. Inprimis uero nobilis est illa allegoria, Bacchum amores suos in eam effudisse, quae ab alio relicta erat et fastidita. Certissimum enim est, affectus id petere atque ambire, quod experientia iampridem repudiauit. Atque norint omnes, qui affectibus suis seruientes et indulgentes pretium potiundi in iminensum augent (siue honores appetant, siue amores, siue gloriam, siue scientiam, siue alia quaecunque) se res relictas petere, et a compluribus per omnia fere saecula post experimentum dimissas et repudiatas. Neque mysterio caret, quod hedera Baccho sacra fuerit. Hoc enim duplici modo conuenit ; primum quod hedera hyeme uirescat ; deinde quod circa tot res (arbores, parietes, aedificia) serpat ac circumfundatur et se attollat. Quod ad primum enim attinet, omnis cupiditas per renitentiam et uetitum et tanquam antiperistasin (ueluti per frigora brumae hedera) uirescit, ac uigorem acquirit. Secundo, affectus aliquis in humana anima praedominans omnes eius actiones et decreta tanquam hedera circumsepit ; neque fere quicquam purum inuenias, cui illa clauiculas suas non imprimat. Neque mirum est, si superstitiosi ritus Baccho attribuantur ; cum omnis fere malesanus affectus in prauis religionibus luxurietur, adeo ut haereticorum colluuies bacchanalia ethnicorum superarit ; quorum etiam superstitiones non minus cruentae quam turpes extiterunt. Neque itidem mirum est, si furores a Baccho immitti putentur ; cum et omnis affectus in excessu suo ueluti furor breuis sit, et si uehementius obsideat et incumbat, in insania saepius terminetur. Illud autem de Pentheo et Orpheo inter Orgya Bacchi laceratis, euidentem parabolam habet ; cum affectus quisque praeualidus erga duas res sit asperrimus atque infensissimus ; quarum altera est inquisitio in eum curiosa, altera admonitio salutaris et libera. Neque auxilio fuerit, si illa inquisitio fiat tantum contemplationis aut spectandi gratia, tanquam arbore conscensa, absque omni animi malignitate ; neque rursus, si admonitio illa multa cum suauitate et dexteritate adhibeatur ; uerum utcunque non tolerant Orgya aut Pentheum aut Orpheum. Postremo, illa confusio personarum Iouis et Bacchi ad parabolam recte traduci potest ; quandoquidem res gestae nobiles et clarae, atque merita insignia et gloriosa, interdum a Virtute et recta ratione et magnanimitate, interdum autem a latente affectu et occulta cupiditate (utcunque famae et laudis celebritate utraque res pariter gaudeat) proueniant ; ut non facile sit distinguere facta Dionysi a factis Iouis. Verum in theatro nimis diu moramur ; transeamus ad palatium animi ; cuius limina maiori cum ueneratione et cura ingredi conuenit.