[2,1] CAPUT I. Partitio uniuersalis Doctrinae Humanae in Historiam, Poesim, Philosophiam ; secundum tres Intellectus facultates, Memoriam, Phantasiam, Rationem : quodque eadem partitio competat etiam Theologicis. PARTITIO Doctrinae Humanae ea est uerissima, quae sumitur ex triplici facultate Animae Rationalis, quae doctrinae sedes est. Historia ad Memoriam refertur ; Poesis ad Phantasiam ; Philosophia ad Rationem. Per Poesim autem hoc loco intelligimus non aliud quam historiam confictam, siue fabulas. Carmen enim stili quidam character est, atque ad artificia orationis pertinet; de quo suo loco. Historia proprie indiuiduorum est, quae circumscribuntur loco et tempore. Etsi enim Historia Naturalis circa species uersari uideatur, tamen hoc fit ob promiscuam rerum naturalium (in plurimis) sub una specie similitudinem; ut si unam noria omnes noris. Sicubi autem indiuidua reperiantur, quae aut unics sunt in sua specie, ueluti sol et luna; aut a specie insigniter deflectunt, ut monstra; non minus recte constituitur narratio de illis in Historia Naturali, quam de hominibus singularibus in Historia Ciuili. Haec autem omnia ad Memoriam spectant. Poesis, eo sensu quo dictum est, etiam indiuiduorum est, confictorum ad similitudinem illorum quae in historia uera memorantur; ita tamen ut modum saepius excedat, et quae in rerum natura nunquam conuentura aut euentura fuissent ad libitum componat et introducat ; quemadmodum facit et Pictoria. Quod quidem Phantasiae opus est. Philosophia indiuidua dimittit, neque impressiones primas indiuiduorum sed notiones ab illis abstractas complectitur ; atque in iis componendis et diuidendis ex lege naturae et rerum ipsarum euidentia uersatur. Atque hoc prorsus officium est atque opificium Rationis. Haec autem ita se habere, si quis intellectualium origines petat, facile cernet. Indiuidua sola sensum percellunt, qui intellectus ianua est. Indiuiduorum eorum imagines, siue impressiones a sensu exceptae, figuntur in memoria, atque abeunt in eam a principio tanquam integrae, eodem quo occurrunt modo. Eas postea recolit et ruminat anima humana ; quas deinceps aut simpliciter recenset; aut lusu quodam imitatur; aut componendo et diuidendo digerit. Itaque liquido constat ex tribus his fontibus, Memoriae, Phantasiae, et Rationis, esse tres illas emanationes Historiae, Poeseos, et Philosophiae ; nec alias aut plures esse posse. Etenim historiam et experientiam pro eadem re habemus, quemadmodum etiam philosophiam et scientias. Neque alia censemus ad Theologica partitione opus esse. Differunt certe informationes oraculi et sensus, et re et modo insinuandi ; sed spiritus humanus unus est, eiusque arculae et cellae eaedem. Fit itaque ac si diuersi liquores, atque per diuersa infundibula, in unum atque idem uas recipiantur. Quare et Theologia aut ex Historia Sacra constat; aut ex Parabolis, quae, instar diuinae Poeseos sunt ; aut ex Praeceptis et Dogmatibus, tanquam perenni quadam Philosophia. Quod enim ad eam partem pertinet quae redundare uidetur, Prophetiam uidelicet; ea Historiae genus est : quandoquidem Historia Diuina ea polleat supra Humanam praerogatiua, ut narratio factum praecedere non minus quam sequi possit. [2,2] CAPUT II. Partitio Historiae in Naturalem et Ciuilem, Ecclesiastica et Literaria sub Ciuili comprehensa. Partitio Historiae Naturalis in Historiam Generationum, Praeter-Generationam, et Artium. Historia aut Naturalis est, aut Ciuilis. In Naturali, naturae res gestae et facinora memorantur ; in Ciuili, hominum. Elucent proculdubio Diuina in utrisque, sed magis in Ciuilibus ; ut etiam propriam historiae speciem constituant, quam Sacram aut Ecclesiasticam appellare consueuimus. Nobis uero etiam ea uidetur Literarum et Artium dignitas, ut iis historia propria seorsim attribui debeat; quam sub Historia Ciuili (quemadmodum et Ecclesiasticam) comprehendi intelligimus. Partitionem Historiae Naturalis moliemur ex statu et conditione ipsius Naturae, quae in triplici statu posita inuenitur, et tanquam regimen trinum subit. Aut enim libera est natura et cursu consueto se explicans, ut in coelis, animalibus, plantis, et uniuerso naturae apparatu ; aut a prauitatibus et insolentiis materiae contumacis et ab impedimentorum uiolentia de statu suo detruditur, ut in monstris ; aut denique ab arte et opera humana constringitur et fingitur, et tanquam nouatur, ut in artificialibus. Sit itaque partitio Historiae Naturalis in Historiam Generationum, Praeter-Generationum, et Artium ; quam postremam etiam Mechanicam et Experimentalem appellare consueuimus. Harum prima Libertatem Naturae tractat ; secunda Errores; tertia Uincula. Libenter autem Historiam Artium, ut Historiae Naturalis speciem constituimus; quia inueterauit prorsus opinio, ac si aliud quippiam esset ars a natura, artificialia a naturalibus ; unde illud malum, quod plerique Historiae Naturalis scriptores perfunctos se putent, si historiam animalium aut plantarum aut mineralium confecerint, omissis artium mechanicarum experimentis. Sed et illabitur etiam animis hominum aliud subtilius malum; nempe, ut ars censeatur solummodo tanquam additamentum quoddam naturae, cuius scilicet ea sit uis ut naturam (sane) uel inchoatam perficere, uel in deterius uergentem emendare, uel impeditam liberare; minime uero penitus uertere, transmutare, aut in imis concutere possit. Quod ipsum rebus humanis praeproperam desperationem intulit. At contra, illud animis hominum penitus insidere debuerat; artificialia a naturalibus non Forma aut Essentia, sed Efficiente solummodo, differre : homini quippe in naturam nullius rei potestatem esse praeterquam motus, ut scilicet corpora naturalia aut admoueat aut amoueat; ubi igitur datur admotio corporum naturalium aut remotio, coniungendo (ut uocant) actiua passiuis, omnia potest homo ; ubi non datur, nihil. Neque interest, si res ponantur in ordine ad aliquem effectum, utrum hoc fiat per hominem uel absque homine. Aurum aliquando excoquitur igne, aliquando in arenulis purum inuenitur, ministrante sibi ipsi Natura. Iris similiter fit ex nube roscida in sublimi ; fit etiam per aspersionem aquae, hic apud nos. Itaque Natura omnia regit ; subordinantur autem illa tria, cursus Naturae; exspatiatio Naturae; et ars, siue additus rebus homo ; ideoque in Historia Naturali tria illa comprehendi par est, quod etiam C. Plinius magna ex parte fecit; qui Historiam Naturalem solus pro dignitate complexus est, sed complexam minime ut decuit, imo potius indignis modis, tractauit. Harum prima habetur mediocriter exculta ; sequentes duae ita tenuiter et inutiliter tractantur, ut in Desideratorum classe reponendae sint. Neque enim reperias satis instructam et locupletem collectionem operum naturae eorum, quae a cursu ordinario generationum, productionum, et motuum aberrarunt et deflexerunt; siue sint illa foetus certarum regionum aut locorum singulares; siue temporum euentus insoliti; siue casuum (ut ait ille) ingenia ; siue proprietatum abditarum effectus ; siue monodica naturae in sua specie. Non negauerim inueniri libros nimio plures, fabulosis experimentis, commentitiis secretis, et friuolis imposturis, ad uoluptatem et nouitatem refertos; caeterum narrationem grauem et seueram de heteroclitis et mirabilibus naturae, diligenter examinatam ac fideliter descriptam, non, inquam, inuenio; praesertim cum debita reiectione et publica tanquam proscriptione mendaciorum et fabularum quae inualuerunt. Nam ut res se nunc habet, si forte mendacia aliqua circa res naturales obtinuerint et celebrata sint (siue quod tantum possit reuerentia antiquitatis, siue quod illa denuo examini subiicere sit molestum, siue quod mirifica scilicet ornamenta putantur orationis, propter similitudines et comparationes) nunquam postea eaterminantur aut retractantur. Finis huiusmodi operis, quod exemplo suo decorauit Aristoteles, nil minus est quam ut curiosis et inanibus ingeniis gratificetur, sicut faciunt mirabilarii et prodigiastri ; uerum duas ob causas, utramque seriam et grauem : unam, ut axiomatum corrigatur iniquitas, quae plerumque in exemplis tritis et uulgatis fundamentum habent ; alteram, quod a miraculis naturae ad miracula artis expeditus sit transitus et peruius. Neque enim huic rei plus ineat negotii, praeterquam ut naturae uestigia persequaris sagaciter, cum ipsa sponte aberret; ut hoc pacto postea, cum tibi libuerit, eam eodem loci deducere et compellere possis. Neque ueto praeceperim ut ex historia ista mirabilium superstitiosae narrationes de maleficiis, fascinationibus, incantationibus, somniis, diuinationibus, et similibus, prorsus excludantur, ubi de facto et re gesta liquido constet. Nondum enim innotuit quibus in rebus, et quousque, effectus superatitioni attributi ex causis naturalibus participent. Ideoque licet huiusmodi artium usum et praxim merito damnandum censeamus, tamen a speculatione et consideratione ipsarum (si strenue excutiantur) notitiam haud inutilem consequemur, non solum ad delicta in hoc genere reorum rite diiudicanda, sed etiam ad naturae secreta ulterius rimanda. Neque certe haesitandum de ingressu et penetratione intra huiusmodi antra et recessus, si quis sibi unicam ueritatis inquisitionem proponat ; quod et Maiestas tua exemplo proprio confirmauit. Tu enim duobus illis clarissimis et acutissimis religionis ac naturalis philosophiae oculis, tales umbras prudenter ac perspicaciter perlustrasti ; ut te Soli simillimum probaueris, qui polluta loca ingreditur, nec tamen inquinatur. Caeterum illud monuerim, narrationes istas cum rebus superstitiosis coniunctas seorsum componi, neque cum puris et sinceris naturalibus commisceri oportere. Quod uero ad narrationes attinet circa prodigia et miracula religionum, illa certe aut non utique uera sunt, aut nulla ex parte naturalia ; ideoque ad Historiam Naturalem non pertinent. Quantum ad Naturae Historiam Subactae et Factitiae, quam Mechanicam appellare solemus ; inuenio sane collectiones quasdam de agricultura, etiam de artibus compluribus mechanicis; sed quod pessimum est in hoc genere, semper negliguntur et reiiciuntur experimenta in artibus singulis familiaria et uulgata; quae tamen ad interpretationem naturae aeque aut plus faciunt quam minus trita. Nam labes quaedam literis aspergi uideatur, si forte uiri docti se submittant inquisitioni aut obseruationi rerum mechanicarum ; nisi fuerit earum, quae pro arcanis artis aut pro rebus admodum raris aut subtilibus reputentur. Quod tam inanis ac superciliosae arrogantiae uitium merito irrisit Plato, quando Hippiam sophistam iactabundum inducit cum Socrate disputantem, sincero et solido ueritatis inusatigatore ; qui, cum de pulchritudine sermo institutus esset, pro uago suo et soluto disputandi more, primum intulit exemplum uirginis pulchrae, dein equae pulchrae, postremo ollae fictilis pulchrae et affabre factae. Hoc ultimo exemplo Hippias commotus dixit, "Stomacharer certe (nisi humanitatis ratio me eo adigeret) cum quoquam disputare, qui exempta tam uilia et sordida allegaret". Cui Socrates, "Te quidem ita decet, cum tam nitidis sis amictus uestibus et pulchris calceis" ; et alia, per ironiam. Enimuero illud pro certo asseri possit, grandia exempla haud optimam aut tutissimam afferre informationem. Id quod exprimitur non insulse in peruulgata illa fabula de philosopho, qui cum stellas sublatis oculis intueretur, incidit in aquam ; nam si oculos demisisset, stellas illico in aqua uidere potuisset; uerum suspiciens in caelum, aquam in stellis uidere non potuit. Eodem modo saepe accidit ut res minutae et humiles plus conferant ad notitiam grandium, quam grandes ad notitiam minutarum. Bene siquidem notauit Aristoteles, "Cuiusque rei naturam in portionibus eius minimis optime cerni". Quam ob causam reipublicae naturam perscrutatur primo in familia, et in simplicissimis combinationibus societatis, (mariti scilicet et uxoris, parentum et liberorum, domini et serui,) quae in quolibet tuguriolio occurrunt. Simili plane ratione natura huiusce magnae ciuitatis (uniuersitatis nimirum rerum) eiusque dispensatio, in prima quaque symbolizatione et minimis rerum portionibus inuestiganda est; uti fieri uidemus, quod secretum illud naturae) (habitum pro maximo) de uerticitate ferri, tactu magnetis exciti, ad polos, se conspiciendum praebuit non in uectibus ferreis, sed in acubus. Ego uero, si quod sit mei pondus iudicii, sic plane statuo ; Historiae Mechanicae usum erga philosophiam naturalem esse maxime radicalem et fundamentalem. Talem intelligo philosophiam naturalem, quae non abeat in fumos speculationum subtilium aut sublimium, sed quae efficaciter operetur ad subleuanda uitae humanae incommoda. Neque enim ad praesens tantum iuuabit, nectendo et transferendo obseruationes unius artis in usum aliarum, et inde nouas commoditates eliciendo, quod necesse est fieri cum experimenta diuersarum artium in unius hominis obseruationem et considerationem uenient; sed porro ad causas rerum indagandas et artium axiomata deducenda lucidiorem facem accendet, quam hactenus unquam affulsit. Quemadmodum enim ingenium alicuius haud bene noris aut probaris, nisi eum irritaueris ; neque Proteus se in uarias rerum facies uertere solitus est, nisi manicis arcte comprehensus; similiter etiam natura arte irritata et uexata se clarius prodit, quam cum sibi libera permittitur. Antequam uero hoc membrum Historiae Naturalis (quod Mechanicum atque Experimentale uocamus) dimittamus, illud adiiciendum ; corpus talis historiae non solum ex artibus ipsis mechanicis, uerum et ex operatiua parte scientiarum liberalium, ac simul ex practicis compluribus (quae in artem non coaluerunt), confici debere ; ut nihil utile praetermittatur quod ad informandum intellectum iuuat. Atque haec est Historiae Naturalis partitio prima. [2,3] CAPUT III. Partitio Historiae Naturalis secunda, ex Usu et Fine suo, in Narratiuam et Inductiuam ; quodque Finis nobilissimus Historiae Naturalis sit, ut ministret et in ordine sit ad condendam philosophiam; quem Finem intuetur Inductiua. Partitio Historiae Generationum in Historiam Coelestium ; Historiam Meteororum ; Historiam Globi Terrae et Maris ; Historiam Massarum siue Collegiorum Maiorum ; et Historiam Specierum siue Collegiorum Minorum. HISTORIA Naturalis, ut subiecto triplex (quemadmodum diximus) ita usu duplex est. Adhibetur enim aut propter Cognitionem Rerum ipsarum quae historiae mandantur ; aut tanquam Materia Prima philosophiae. Atque prior illa, quae aut Narrationum iucunditate delectat, aut Experimentorum usu iuuat, atque huiusmodi uoluptatis aut fructus gratis quaesita est, longe inferioris notae censenda, prae ea quae Inductionis uerae et legitimae silua sit atque supellex, et primam philosophiae mammam praebeat. Rursua itaque partiemur Historiam Naturalem in Narratiuam et Inductiuam. Hanc autem posteriorem inter Desiderata ponimus. Neque uero aciem mentis alicuius perstringant aut magna antiquorum nomina, aut magna recentium uolumina. Satis enim scimua haberi Historiam Naturalem mole amplam, uarietate gratam, diligentia saepius curiosam. Attamen si quis ex ea fabulas et antiquitatem et authorum citationes et inanes controuersias, philologiam denique et ornamenta, eximat (quae ad conuiuales sermones, hominumque doctorum Noctes, potius quam ad instituendam philosophiam sint accommodata), ad nil magni res recidet. Longe autem profecto abest ab ea historia quam animo metimur. Primo enim desiderantur duae illae Historiae Naturalis partes (de quibus modo diximus), Praeter-Generationum et Artium, in quibus nos plurimum ponimus; deinde, in tertia illa (quae reliqua est) parte generali, nimirum de Generationibus, uni tantum ex quinque partibus eius satisfacit. Siquidem historiae Generaitionum constituuntur partes subordinatae quinque. Prima Caelestium, quae phaenomena ipsa sincera complectitur, atque separata a dogmatibus. Secunda, Meteororum (annumerando etiam cometas) et Regionum, quas uocant, Aeris; neque enim de cometis, meteoris ignitis, uentis, pluuiis, tempestatibus, et reliquis inuenitur aliqua historia, quae ullius sit pretii. Tertia, Terrae et Maris (quatenus sunt Uniuersi partes integrales), montium, fluminum, aestuum, arenarum, siluarum, insularum, denique figurae ipsius continentium prout exporriguntur; in his omnibus potius naturalia inquirendo et obseruando, quam cosmographica. Quarta, de Massis Materiae communibus, quas Collegia Maiora uocamus (uulgo Elementa dicuntur); neque enim de igne, aere, aqua, terra, eorumque naturis, motibus, operibus, impressionibus, narrationes reperiuntur quae corpus aliquod historias iustum constituant. Quinta et ultima, de Collectionibus Materiae exquisitis, quae a nobis Collegia Minora, uulgo Species, appellantur. In hac autem postrema sola industria scriptorum enituit ; ita tamen, ut potius luxuriata sit in superfluis (iconibus animalium aut plantarum, et similibus intumescens), quam solidis et diligentibus obseruationibus ditata, quae ubique in Historia Naturali subnecti debeant. Atque, ut uerbo dicam, omnis quam habemus Naturalis Historia, tam inquisitione sua quam congerie, nullo modo in ordine ad eum quem diximus finem (condendae scilicet Philosophiae) aptata est. Quare Historiam Inductiuam desiderari pronunciamus. Atque de Naturali Historia hactenus. [2,4] CAPUT IV. Partitio Historiae Ciuilis in Ecclesiasticam, Literariam, et (quae generis nomen retinet) Ciuilem: quodque Historia Literaria desideretur. Eius conficiendae praecepta. HISTORIAM Ciuilem in tres species recta diuidi putamus : primo, Sacram, siue Ecclesiasticam; deinde eam quae generis nomen retinet, Ciuilem; postremo, Literarum et Artium. Ordiemur autem ab ea specie, quam postremo posuimus; quia reliquae duae habentur, illam autem inter Desiderata referre uisum est. Ea est Historia Literarum. Atque certe historia mundi, si hac parte fuerit destituta, non absimilis censeri possit statuae Polyphemi, eruto oculo; cum ea pars imagina desit, quae ingenium et indolem personae maxime referat. Hanc licet desiderari statuamus, nos nihilominus minime fugit in scientiis particularibus iureconsultorum, mathematicorum, rhetorum, philosophorum, haberi leuem aliquam mentionem aut narrationes quasdam ieiunas de sectis, scholis, libris, authoribus, et successionibus huiusmodi scientiarum ; inueniri etiam de rerum et artium inuentoribus tractatus aliquos exiles et infructuosos ; attamen iustam atque uniuersalem Literarum Historiam nullam adhuc editam asserimus. Eius itaque et argumentum, et conficiendi modum, et usum proponemus. Argumentum non aliud est, quam ut ex omni memoria repetatur, quae doctrinae et artes quibus mundi aetatibus et regionibus floruerint. Earum antiquitates, progressus, etiam peragrationes per diuersas orbis partes (migrant enim scientiae, non secus ac populi), rursus declinationes, obliuiones, instaurationes commemorentur. Obseruetur simul per singulas artes inuentionis occasio et origo; tradendi mos et disciplina; colendi et exercendi ratio et instituta. Adiiciantur etiam sectae, et controuersiae maxime celebres quae homines doctos tenuerunt; calumniae quibus patuerunt; laudes et honores quibus decoratae sunt. Notentur authores praecipui, libri praestantiores, scholae, successiones, academiae, societates, collegia, ordines, denique omnia quae ad statum literarum spectant. Ante omnia etiam id agi uolumus (quod Ciuilis Historiae decus est, et quasi anima), ut cum euentis causae copulentur ; uidelicet ut memorentur natune regionum ac populorum ; indolesque apta et habilis, aut inepta et inhabilis ad disciplinas diuersas; accidentia temporum, quae scientiis aduersa fuerint aut propitia ; zeli et mixturae religionum ; malitiae et fauores legum ; uirtutes denique insignes, et efficacia quorundam uirorum erga literas promouendas, et similis. At haec omnia ita tractari praecipimus, ut non criticorum more in laude et censura tempus teratur; sed plane historice res ipsae narrentur, iudicium parcius interponatur. De modo autem huiusmodi historiae conficiendae, illud inprimis monemus ; ut materia et copia eius non tantum ab historiis et criticis petatur, uerum etiam ut per singulas annorum centurias, aut etiam minora interualla, seriatim (ab ultima antiquitate facto principio) libri praecipui qui per ea temporis spatia conscripti sunt in consilium adhibeantur; ut ex eorum non perlectione (id enim infinitum quiddam esset) sed degustatione, et obseruatione argumenti, stili, methodi, Genius illius temporis Literarius ueluti incantatione quadam a mortuis euocetur. Quod ad usum attinet, haec eo spectant; non ut honor literarum et pompa per tot circumfusas imagines celebretur; nec quia, pro flagrantissimo quo literas prosequimur amore, omnia quae ad earum statum quoquo modo pertinent usque ad curiositatem inquirere et scire et conseruare auemus ; sed praecipue ob causam magis seriam et grauem. Ea est (ut uerbo dicamus) quoniam per talem qualem descripsimus narrationem, ad uirorum doctorum in doctrinae usu et administratione prudentiam et solertiam maximam accessionem fieri posse existimamus ; et rerum intellectualium non minus quam ciuilium motus et perturbationes, uitiaque et uirtutes, notari posse; et regimen inde optimum educi et institui. Neque enim B. Augustini, aut B. Ambrosii opera ad prudentiam episcopi aut theologi tantum facere posse putamus, quantum si Ecclesiastica Historia diligenter inspiciatur et reuoluatur. Quod et uiris doctis ex Historia Literarum obuenturum non dubitamus. Casum enim omnino recipit, et temeritati exponitur, quod exemplis et memoria rerum non fulcitur. Atque de Historia Literaria haec dicta sint. [2,5] CAPUT V. De Dignitate et Difficultate Historiae Ciuilis. ' SEQUITUR Historia Ciuilis specialis, cuius dignitas atque authoritas inter scripta humana eminet. Huius enim fidei, exempla maiorum, uicissitudines rerum, fundamenta prudentiae ciuilis, hominum denique nomen et fama commissa sunt. Ad dignitatem rei accedit difficultas non minor. Etenim animum in scribendo ad praeterita retrahere et ueluti antiquum facere, temporum motus, personarum characteres, consiliorum trepidationes, actionum (tanquam aquarum) ductus, praetextuum interiora, imperii arcana, cum diligentia scrutari, cum fide et libertate referre, denique uerborum lumine sub oculos ponere, magni utique laboris est et iudicii ; praesertim cum antiquiora quaeque incerta, recentiora periculo obnoxia reperiantur. Quamobrem et plurima Historiam istam Ciuilem circumstant uitia; dum plerique narrationes quasdam inopes et plebeias, et plane dedecora historiarum, conscribant; alii particulares relationes et commentariolos opera festinata et textu inaequali consarciant; alii capita tantum rerum gestarum percurrant; alii contra, minima quaeque et ad summas actionum nihil facientia persequantur ; nonnulli, nimia erga ingenia propria indulgentia, plurima audacter confingant; ast alii non tam ingeniorum suorum quam affectuum imaginem rebus imprimant et addant, partium suarum memores, rerum parum fideles testes ; quidam politica, in quibus sibi complacent, ubique inculcent, et diuerticula ad ostentationem quaerendo narrationem rerum nimis leuiter interrumpant; alii in oratiouum et concionum, aut etiam actorum ipsorum, prolixitate parum cum iudicio nimii sint; adeo ut satis constet, non inueniri inter scripta hominum rarius quicquam, quam historiam legitimam et omnibus numeris suis absolutam. Verum nos in preesenti partitionem doctrinarum instituimus, ut omissa; non censuram, ut uitiosa, notentur. Nunc partitiones Historiae Ciuilis persequemur, easque diuersorum generum. Minus enim implicabuntur species si partitiones diuersae proponantur, quam si una partitio curiose per membra deducatur.