[1,0] FRANCISCI BARONIS DE VERULAMIO, VICE-COMITIS SANCTI ALBANI, DE DIGNITATE ET AUGMENTIS SCIENTIARUM. LIBER PRMUS. [1,1] Sint ueteri Lege, Rex Optime, erant et spontaneae oblationes et quotidiana sacrificia ; haec ex rituali cultu, illae ex pia alacritate profectae. Arbitror equidem deberi tale quidpiam regibus a seruis suis ; ut scilicet quisque non solum muneris sui tributa, sed et amoris pignora deferat. Atque in prioribus illis spero me minime defuturum ; in posteriori autem genere, dubitaui quid potissimum sumerem : satius autem uisum est huiusmodi aliquid deligere, quod potius ad personae tuae excellentiam quam ad negotia coronae spectaret. [1,2] Ego saepissime de Maiestate tua, ut debeo, cogitans, (missis aliis siue uirtutis siue fortunae tuae dotibus) magna prorsus aflicior admiratione, cum intueor excellentiam earum in eo uirtutum facultatumque, quas philosophi intellectuales uocant : capacitatem ingenii tot et tanta complexam, firmitudinem memoriae, prehensionis uelocitatem, iudicii penetrationem, elocutionisque ordinem simul et facilitatem. Subit profecto animum quandoque dogma illud Platonicum, quo asseritur, "Scientiam nihil aliud esse quam Reminiscentiam ; animumque naluraliter omnia cognoscere, natiuae luci, quam specus corporis obumbrauerat, subinde redditum". Certe huius rei (si in quo alio) relucet in Maiestate tua exemplum insigne ; cui adeo prompta est mens ad concipiendam flammam, ubi uel leuissima eam excitauerit obiecta occasio, uel minima alienae cognitionis scintilla affulserit. Quemadmodum igitur de regum sapientissimo Sacra perhibet Scriptura, "Cor illi fuisse tanquam arenam maris", cuius quanquam massa praegrandis, partes tamen minutissimae ; sic mentis indidit Deus Maiestati tuae crasim plane mirabilem, quae cum maxima quaeque complectatur, minima tamen prehendat nec patiatur effluere : cum perdifficile uideatur uel potius impossibile in natura, ut idem instrumentum et grandia opera et pusilla apte disponat. Quantum ad elocutionem tuam, occurrit illud Cornelii Taciti de Augusto Caesare ; "Augusto", inquit, "profluens, et quae principem uirum deceret, eloquentia fuit". Sane si recte rem perpendamus, omnis oratio aut laboriosa aut affectata aut imitatrix, quamuis alioquin excellens, nescio quid seruile olet, nec sui iuris est. Tuum autem dicendi genus uere regium est, profluens tanquam a fonte, et nihilominus, sicut naturae ordo postulat, riuis diductum suis, plenum facilitatis foelicitatisque, imitans neminem nemini imitabile. Atque sicut in rebus tuis quae tam ad regnum quam ad domum tuam spectant, uirtus uidetur cum fortuna certare; mores scilicet optimi cum foelici regimine ; spes tuae olim patienter et pie cohibitae, cum fausta et opportuna speratorum adeptione ; tori coniugalis sancta fides, cum fructu coniugii beato in sobole pulcherrima; pia et principe Christiano dignissima ad pacem propensio, cum simili uicinorum principum inclinatione in idem uotum foeliciter conspirantium ; sic et in intellectus tui dotibus non leuior exoritur lis et aemulatio, si eas quae a natura ipsa praebitae sunt et infusae cum instructissima gaza multiplicis eruditionis et plurimarum artium scientia committamus. Neque uero facile fuerit regem aliquem post Christum natum reperire, qui fuerit Maiestati tuae literarum diuinarum et humanarum uarietate et cultura comparandus. Percurrat qui uoluerit imperatorum et regum seriem, et iuxta mecum sentiet. Magnum certe quiddam praestare reges uidentur, si delibantes aliorum ingenia ex compendio sapiant, aut in cortice doctrinae aliquatenus haereant, aut denique literatos ament euehantque. At regem, et regem natum, ueros eruditionis fontes hausisse, imo ipsummet fontem eruditionis esse, prope abest a miraculo. Tuae uero Maiestati etiam illud accedit, quod in eodem pectoris tui scrinio Sacrae Literae cum profanis recondantur; adeo ut cum Hermete illo Trismegisto triplici gloria insigniaris, potestate Regis, illuminatione Sucer- dotis, eruditione Philosophi. Cum igitur alios reges longe hac laude (proprie quae tua est) superes, aequum est ut non solum praesentis saeculi fama et admiratione celebretur, aut etiam historiarum lumine posteritati transmittatur, uerum ut solido aliquo in opere incidatur, quod et regis magni potentiam denotet, et regis tam insigniter docti imaginem referat. [1,3] Quare (ut ad incoeptum reuertar) nulla potior mihi uisa est oblatio, quam tractatus aliquis eo spectans. Huius argumentum duabus constabit partibus. In priori (quae leuior est, neque tamen ullo modo praetermittenda) de Scientiae et Literarum per omnia excellentia agendum est ; et simul de merito eorum, qui in iisdem prouehendis operam strenue et cum iudicio impendunt. Posterior uero pars (quod caput rei est) proponet, quid in hoc genere huc usque actum sit et perfectum ; insuper et ea perstringet quae uidentur desiderari ; ut quamuis non ausim seponere aut deligere tuae quod praecipue Maiestati commendem, tamen multa et uaria repraesentando regias tuas cogitationes excitare possim, ut proprios pectoris tui thesauros excutias, atque inde, pro magnanimitate tua atque sapientia, optima quaeque, ad Artium et Scientiarum terminos proferendos, depromas. [1,4] In ipso uestibulo prioris partis, ad purgandam uiam et quasi indicendum silentium, quo melius audiantur testimonia de dignitate literarum absque oblatratione tacitarum obiectionum, statui primo loco liberare literas opprobriis et uilipendiis quibus impetit eas ignorantia, sed ignorantia sub non uno schemate ; modo in theologorum zelotypia, modo in politicorum supercilio, modo in ipsorum literatorum erroribus sese ostentans et prodens. Audio primos dicentes, Scientiam inter ea esse quae parce cauteque admittenda sunt; Scientiae nimium appetitum fuisse primum peccatum, unde hominis lapsus; hodieque haerere serpentinum quid in ea, siquidem ingrediens tumorem inducit ; "Scientia inflat" : Salomonem censere, "Faciendi libros nullum esse finem, multamque lectionem carnis esse afflictionem"; et alibi, "In multa sapientia multam esse indignationem" ; et "Qui auget scientiam, augere et dolorem" : D. Pauli monitum esse, "Ne decipiamur per inanem philosophiam" : quin et experientia notum esse, doctissimos uiros heereticorum Coryphaeos, doctissima saecula in atheismum procliuia fuisse ; contemplationem denique secundarum causarum authoritati primae causae derogare. [1,5] Ut igitur falsitatem huius dogmatis fundamentaque eius male iacta aperiamus, cuiuis obuiam est istos non percipere, scientiam quae lapsum peperit non fuisse puram illam primigeniamque scientiam naturalem, cuius lumine Homo animalibus in Paradiso adductis nomina ex natura imposuit, sed superbam illam "Boni et Mali", per quam excutere Deum sibique ipse legem figere ambiuit. Neque certe uis ulla scientiae, quanta quanta sit, inflat mentem ; cum nihil implere animum, nedum distendere possit, praeter Deum Deique contemplationem ; quare Salomon, de duobus palmariis inuentionis sensibus (uisu atque auditu) loquens, ait: "Oculum uidendo, aurem audiendo non satiari" ; quod si non sit impletio, sequitur continens maius esse contento. Haud aliter de scientia ipsa animoque humano (cui sensus sunt tanquam emissarii) definit his uerbis, quae Calendario suo Ephemeridique omnium rerum tempora describenti subnectit, ita concludens; "Omnia Deus condidit, ut unumquodque pulcrum sit in tempore suo : mundam quoque ipsum indidit cordi eorum : inuenire tamen homo non potest opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem". Quibus uerbis haud obscure innuit Deum fabricatum esse animum humanum instar speculi totius mundi capacem, eiusque non minus sitientem quam oculum luminis; neque gestientem solum conspicere uarietates uicissitudinesque temporum, uerum etiam perscrutandi explorandique immotas atque inuiolabiles naturae leges et decreta ambitiosum. Et quamuis innuere uideatur summam illam natures oeconomiam (quam appellat "Opus quod operatur Deus ab initio usque ad finem") non posse inueniri ab homine, hoc non detrahit captui humano, sed in impedimenta doctrinae reiiciendum ; qualia sunt uitae breuitas, studiorum diuortia, scientiarum traditio praua et infida, plurimaque alia incommoda quibus humana conditio irretitur. Siquidem nullam uniuersi partem ab humana disquisitione alienam esse satis clare alibi docet, inquiens, "Spiritus hominis est tanquam lucerna Dei", qua intima arcana explorat. [1,6] Quare si tanta sit amplitudo captus humani, manifestum est nullum esse periculum a quantitate scientiae, utut diffusa, ne aut tumorem inducat aut excessum ; sed a qualitate tantum, quae quantulacunque sit, si absque antidoto sua sumatur, malignum quid habet atque uenenosum, flatuosis symptomatis plenissimum. Haec antidotus eiue aroma (cuius mixtio temperat scientiam eamque saluberrimam efficit) est charitas, quod etiam priori clausulae subiungit Apostolus, dicens, "Scientia inflat, charitas autem aedificat". Cui consonum est, quod alibi docet ; "Si", inquit, "linguis loquar Angelorum uel hominum, charitatem autem non habeam, factus sum uelut aes resonans aut cymbalum tinniens". Non quin eximium quid sit loqui linguis Angelorum et hominum, sed quia si segregetur a charitate neque ad commune humani generis bonum dirigatur, potius inanem gloriam exhibebit quam solidum fructum. Censuram quod attinet Salomonis de excessu legendi seribendique libros, et cruciatu spiritus e scientia oriundo, monitumque etiam Paulinum "Ne decipiamur per inanem philosophiam" ; si recte explicentur ea loca, optime ostendent ueros cancellos et limites quibus humana scientia circumsepitur, ita tamen ut liberum sit ei absque omni coarctatione uniuersam rerum naturam amplecti. Sunt enim limites tres. Primus, ne ita foelicitatem collocemus in scientia, ut interim mortalitatis nostrae obliuio subrepat. Secundus, ne sic utamur scientia ut anxietatem pariat, non animi tranquillitatem. Tertius, ne putemus posse nos per naturae contemplationem mysteria diuina assequi. [1,7] Nam quantum ad primum, optime in eodem libro alibi se Salomon explicat, "Satis", inquit, "perspexi sapientiam tantum recedere a stultitia, quantum lucem a tenebris. Sapientis oculi in capite eius, stultus in tenebris oberrat; sed simul didici moriendi necessitatem utrique esse communem". De secundo certum est, nullam animi anxietatem aut perturbationem oriri e scientia, nisi tantum per accidens. Omnis enim scientia, et admiratio (quae est semen scientiae), per se iucunda est; cum autem conclusiones inde deducuntur, quae oblique rebus nostris applicatae uel infirmos metus gignunt uel immodicas cupiditates, tum demum nascitur cruciatus ille et perturbatio mentis qua de loquimur; tunc enim scientia non est amplius "lumen siccum" (ut uoluit Heraclitus ille obscurus, "Lumen siccum optima anima") sed fit lumen madidum, atque humoribus affectuum maceratum. [1,8] Tertia regula accuratiorem paulo disquisitionem postulat, neque sicco pede praetereunda est. Si quis enim ex rerum sensibilium et materiatarum intuitu tantum luminis assequi speret quantum ad patefaciendam diuinam naturam aut uoluntatem sufficiet, "nae iste decipitur per inaniam philosophiam". Etenim contemplatio creaturarum, quantum ad creaturas ipsas, producit scientiam ; quantum ad Deum, admirationem tantum, quae est quasi abrupta scientia. Ideoque scitissime dixit quidam Platonicus; "Sensus humanos solem referre, qui quidem reuelat terrestrem globum, coelestem uero et stellas obsignat": sic sensus reserant naturalia, diuina occludunt. Atque hinc euenit, nonnullos e doctiorum manipulo in haeresim lapsos esse, quum ceratis sensuum alis innixi ad diuina euolare contenderent. Namque eos qui autumant nimiam scientiam inclinare mentem in atheismum, ignorantiamque secundarum causarum pietati erga primam obstetricari, libenter compellarem Iobi quaestione, "An oporteat mentiri pro Deo, et eius gratia dolum loqui conueniat, ut ipsi gratificemur?" Liquet enim Deum nihil operari ordinario in natura nisi per secundas causas, cuius diuersum credi si uellent, impostura mera esset, quasi in gratiam Dei, et nihil aliud quam authori ueritatis immundam mendaci hostiam immolare. [1,9] Quin potius certissimum est, atque experientia comprobatum, leues gustus in philosophia mouere fortasse ad atheismum, sed pleniores haustus ad religionem reducere. Namque in limine philosophie, cum secundae causae tanquam sensibus proximae ingerant se menti humanae, mensque ipsa in illis haereat atque commoretur, obliuio primae causae obrepere possit ; sin quis ulterius pergat, causarumque dependentiam, seriem, et concatenationem, atque opera Prouidentiae intueatur, tunc secundum poetarum mythologiam facile credet summum naturalis catenae annulum pedi solii Iouis affigi. [1,10] Ut semel dicam, nemo male applicatae sobrietatis moderationisque famam captans posse nos nimium progredi in libris siue scripturarum siue creaturarum, theologia aut philosophia, existimet : quinimo excitent se homines, et infinitos profectus audacter urgeant utrobique et persequantur; cauentes tantum ne scientia utantur ad tumorem, non ad charitatem ; ad ostentationem, non ad usum ; et rursus, ne distinctas illas theologiae philosophiaeque doctrinas, earumque latices, imperite misceant ac confundant. [1,11] Accedamus nunc ad opprobria quibus literas aspergunt politici. Illa eiusmodi sunt : Artes emollire animos, militarique gloriae ineptos reddere ; tum in politicis quoque corrumpere ingenia, quae uel nimis curiosa efficiunt ex uarietate lectionis, uel nimis pertinacia ex rigore regularum, uel nimis tumida ex magnitudine exemplorum, uel nimis extrauagantia ex dissimilitudine exemplorum ; quin saltem utcunque auertere et alienare animos a negotiis et actione, otii ac secessus amorem instillantes ; dein rebus publicis inducere disciplinae relaxationem, dum unusquisque promptior est ad disputandum quam ad obtemperandum. Unde Cato Censorius, cum primis mortalium sapiens, ubi iuuentus Romana ad Carneadem philosophum, qui uenerat Romam legatus, dulcedine atque maiestate eloquentiae eius capta undique conflueret, frequenti senatu author fuit ut expeditis negotiis primo quoque tempore dimitterent hominem ; ne ciuium animos inficeret et fascinaret, et necopinantibus morum consuetudinumque patriarum mutationem induceret. Hoc etiam permouit Virgilium (dum studia sua patriae existimationi posthaberet) ut artes politicas a literariis segregaret, illas Romanis uendicans, has Graecis relinquens, in uersibus illis decantatis, "Tu regere imperio populos, Romane, memento : Hae tibi erunt artes". [1,12] Videmus etiam Anytum Socratis accusatorem pro crimine ei obiecisse, quod ui et uarietate sermonum ac disputationum suarum authoritatem et reuerentiam legum consuetudinumque patriarum apud adolescentes imminueret; quodque artem profiteretur perniciosam et periculo plenam, qua quis instructus deteriorem causam meliorem faceret, ueritatemque ipsam eloquentiae apparatu obrueret. [1,13] Verum hae criminationes, ceteraeque eiusdem farinae, potius personatam grauitatem prae se ferunt quam ueritatis candorem. Testatur enim experientia, sicut unos atque eosdem homines, sic una eademque tempora, et rerum bellicarum et optimarum artium gloria floruisse. Viros quod attinet, exemplo sit nobile par imperatorum, Alexander Magnus et Iulius Caesar Dictator, alter Aristotelis in philosophia discipulus, alter Ciceronis in dicendo riualis. Aut si quis requirat potius literatos qui in claros imperatores euaserunt quam imperatores qui insigniter docti fuerunt, praesto est Epaminondas Thebanus, aut Xenophon Atheniensis ; quorum ille primus fuit qui fregit potentiam Spartanorum, hic autem primus qui strauit uiam ad euersionem monarchiae Persarum. Istud uero armorum literarumque quasi coniugium clarius adhuc in temporibus quam in personis elucescit, quanto nimirum saeculum homine obiectum grandius est. Ipsa quippe eademque tempora apud AEgyptios, Assyrios, Persas, Graecos, Romanosque, quae propter bellicam uirtutem maxime celebrantur, etiam et literis plurimum fuerunt nobilitata ; adeo ut grauissimi authores philosophique, et clarissimi duces atque imperatores, eodem saeculo uixerint. Nec sane aliter fieri potest, quandoquidem ut in homine uigor corporis animique simul fere maturescunt, niai quod ille hunc paulo anteuertat ; sic in rebus publicis, militaris gloria literataque (quarum illa corpori reapondet, haec animo) aut coeua sunt, aut se proxime consequuntur. [1,14] Iam uero, eruditionem politicis impedimento esse potius quam adiumento, nil minus probabile. Fatemur omnes temerarium quiddam esse empiricis medicis corpus et ualetudinis curam tradere, qui solent pauca quaedam medicamenta quae illis uidentur panchresta uenditare, quorum fiducia nihil non audent tentare ; cum tamen neque causas morborum, neque aegrotorum habitus, neque symptomatum pericula, neque ueram sanandi methodum calleant. Videmus pariter errare eos, qui ad causas et lites suas expediendas adhibent leguleios in practica potius quam in libris iuris uersatos, quibus os facile oblinitur, si quid nouum aut extra experientiae suae canes tritos occurrat : consimiliter non potest non esse periculosissimum, quoties summa rerum empiricis consiliariis praecipue mandatur. E contra, uix exemplum adduci possit reipublicae infoeliciter administratae, ad clauum sedentibus uiris eruditis. Quamuis enim in more sit politicis literatos Pedantiorum nomine eleuare, Historia tamen ueritatis magistra in plurimis fidem facit, pupillares principes adultis longe praestitisse (non obstante aetatis incommodo) ea ipsa de causa quam politici suigillant, quod scilicet tunc temporis a paedagogis administratum sit imperium. Quia ignorat per decantatum illud quinquennium Neronis onus rerum incubuisse Senecae pasdagogo ? Quin et Gordianus Iunior decennium laudis Misitheo paedagogo debuit. Neque infoelicius imperium gessit Alexander Seuerus dum minor fuit, quo tempore omnia procurabant mulieres, sed ex consilio praeceptorum. Imo, conuertamus oculos ad regimen Pontificium, ae nominatim Pii Quinti uel Sixti Quinti nostro saeculo, qui sub initiis suis habiti sunt pro fraterculis rerum imperitis ; reperiemusque acta paparum eius generis magis esse solere memorabilia quam eorum qui in negotiis ciuilibus et principum aulis enutriti ad papatum ascenderint. Quamuis enim qui in literis uitam maxime traduxerunt minus sollertes sint atque uersatiles in occasionibus prensandis atque accommodandis rebus, quo spectant ea quae ab Italis "Ragioni di Stato" dicuntur (quorum nomen ipsum auersatus est Pius Quintus, solitus dicere "Esse mera malorum hominum commenta, quae opponerentur religioni et uirtutibus moralibus": in eo tamen abunde fit compensatio, quod per tutum planumque iter religionis, iustitiae, honestatis, uirtutumque moralium, prompte atque expedite incedant; quam uiam qui constanter tenuerint, illis alteris remediis non magis indigebunt quam corpus sanum medicina. Porro autem curriculum uitae in uno homine suppeditare non potest exemplorum copiam ad regendos euentus uitae, etiam in uno homine. Sicut enim interdum fit, ut nepos uel pronepos auum uel proauum magis referat quam patrem; eodem modo haud raro euenit, ut negotia praesentia magis quadrent cum exemplis uetustioribus quam cum recentioribus. Postremo, unius ingenium tantum cedit amplitudini literarum, quantum priuati reditus aerario. [1,15] Quod si detur, deprauationes illas et impedimenta quae a politicis imputantur literis aliquid uirium habere et ueritatis, attamen simul monendum, eruditionem in singulis plus remedii quam mali afferre. Esto enim, literae tacita quadam ui animum reddunt incertum atque perplexum ; at certe liquido praecipiunt quomodo cogitationes sint expediendae, et quousque sit deliberandum, quando demum statuendum ; imo ostendunt quomodo res interim absque periculo trahi possint et suspendi. Esto etiam, animos efficiunt magis pertinaces et difficiles ; at simul docent quae res demonstrationibus, quae coniecturis innituntur ; neque minus distinctionum et exceptionum usum quam canonum et principiorum constantiam proponunt. Esto rursus, seducunt et detorquent animos exemplorum uel imparitate uel dissimilitudine ; nescio ; sed satis noui eas tam circumstantiarum efficacias quam comparationum errores et applicationum cautiones explicare ; adeo ut in uniuersum magis corrigant animos quam corrumpant. Haec autem remedia insinuant undequaque literae, magna ui et uarietate exemplorum. Perpendat quis errores Clementis Septimi, a Guicciardino, qui ei fuit quasi domesticus, tam luculenter depictos ; aut uacillationes Ciceronis, in Epistolis ad Atticum manu propria ad uiuum resectas ; omnino inconstantiam et crebras conciliorum mutationes uitabit. Inspiciat errores Phocionis, peruicaciam exhorrebit. Fabulam Ixionis legat, et nimias spes et huiusmodi fumos ac nebulas dispellet. Intueatur Catonem Secundum, neque unquam migrabit ad Antipodas et contraria praesenti saeculo uestigia figet. [1,16] Iam qui putant literas desidiae amicas esse otiique et secessus dulcedine perfundere animum, mirum praestabunt, si quae assuefaciunt mentem perpetuae agitationi, socordiae patronas ostendant ; cum contra uere affirmari possit, inter omnia hominum genera nullum negotia amare propter ipsa negotia, praeter literatum. Alii enim res et negotia diligunt quaestus gratia, ut conductitii opus propter mercedem. Alii honoris ergo ; etenim dum res gerunt, uiuunt in oculis hominum, existimationique suae inseruiunt alioqui euaniturae. Alii propter potentiam et fortunae praerogatiuam, ut amicos remunerare, inimicos ulcisci possint. Alii ut facultatem aliquam suam quam adamant exerceant, ac sibi ipsis hoc nomine saepius gratulentur et arrideant. Alii denique, ut alios suos fines consequantur. Adeo ut quod de gloriosis dici solet, eorum fortitudinem sitam esse in spectantium oculis, sic huiusmodi hominum diligentia et strenuitas hoc uidetur agere, aut ut alii plaudant aut ut ipsi intra se gestiant. Soli literati negotiis et occupationibus delectantur, tanquam actionibus naturae consentaneis, et non minus salubribus animo quam exercitatio est corpori, ipsam rem non emolumentum intuentes ; ita ut omnium minime sint defatigabiles, si modo res sit huiusmodi ut animum pro dignitate eius impleat et detineat. Quod si reperiantur interdum nonnulli in legendo strenui, in agendo cessatores ; non hoc a literis ortum habet, sed ab imbecillitate et mollicie quadam corporis animiue ; quales notat Seneca, "Quidam", inquit, "tam sunt umbratiles, ut putent in turbido esse quicquid in luce est". Usuuenire poterit fortasse, ut huiusmodi ingenii sibi conscii se dent literis ; eruditio autem ipsa huiusmodi ingenia minime indit aut progignit. Quod si quis illud nihilominus mordicus teneat, literas nimium absumere temporis, quod alias rectius impendi possit; aio, neminem adeo distringi negotiis, quin habeat sua otii interualla, donec agendi uices atque aestus refluant, nisi aut admodum hebes sit in expediendis negotiis, aut parum cum dignitate ambitiosus in negotiis cuiuscunque generis captandis. Restat igitur quaerendum, qua in re et quomodo has subseciuas horas collocare oporteat; studiis an uoluptatibus, genio an ingenio, indulgendum ? Sicut recte respondit Demosthenes Æschini, homini uoluptatibus dedito, qui cum per contumeliam obiecisset "Orationes eius lucernam olere"; "Pol", inquit, "multum interest inter ea quae ego ac tu ad lucernam facimus". Quare neutiquam metuendum ne literae eliminent negotia ; quin potius uindicant animum ab otio et uoluptate, quae alias sensim ad utriusque damnum, et negotiorum et literarum, subintrare solent. [1,17] Dein, quod oggerunt, literas reuerentiam legum atque imperii conuellere ; calumnia mera est, nec probabiliter ad criminandum inducta. Nam qui caecam obedientiam fortius obligare contenderit quam officium oculatum una opera asserat caecum manu ductum certius incedere quam qui luce et oculis utitur. Imo citra omnem controuersiam artes emolliunt mores, teneros reddunt, sequaces, cereos, et ad mandata imperii ductiles ; ignorantia contra, contumaces, refractarios, seditiosos : quod ex historia clarissime patet, quandoquidem tempora maxime indocta, inculta, barbara, tumultibus, seditionibus, mutationibusque maxime obnoxia fuerint. [1,18] De Catonis Censoris iudicio hoc dictum esto, meritissimas eum blasphemiae in literas luisse poenas, cum septuagenario maior quasi repuerascens Graecam linguam cupidissime addisceret ; ex quo liquet, priorem illam censuram Graecae literaturae ex affectata potius grauitate quam quod ita penitus sentiret fluxisse. Ad Virgilii uero carmina quod attinet, utcunque illi libitum fuerit uniuerso mundo insultare, Romanis asserendo artes imperandi, caeteras tanquam populares aliis relinquendo; in hoc tamen manifesto tenetur, Romanos nunquam imperii fastigium conscendisse, donec ad artium culmen simul peruenissent. Namque duobus primis Caesaribus, uiris imperandi peritissimis, contemporanei erant optimus poeta ille ipse Virgilius Maro, optimus historicus Titus Liuius, optimus antiquarius Marcus Varro, optimus aut optimo proximus orator Marcus Cicero ; principes certe, ex omni memoria, in sua quique facultate. Postremo, quantum ad Socratis accusationem, id dico tantum ; recordemur temporum, quibus intentata est; nimirum sub Triginta Tyrannis, mortalium omnium crudelissimis, sceleratissimis, imperioque indignissimis ; qui rerum et temporum orbis postquam circumactus esset, Socrates ille (flagitiosus scilicet) heroibus annumeratus est, et memoria eius omnibus tam diuinis quam humanis honoribus cumulata ; quin disputationes eius, tanquam corruptrices morum prius habitae, pro praesentissimis mentis morumque antidotis ab omni posteritate celebrantur. [1,19] Atque haec sufficiant ad respondendum politicis, qui superciliosa seueritate aut fucata grauitate ausi sunt literas incessere contumeliis ;quae tamen confutatio impraesentiarum, nisi quod nesciamus an ad posteros permanaturi sint labores nostri, minus necessaria uideatur ; cum aspectus et fauor duorum literatissimorum principum, Elizabethae reginae et Maiestatis tuae, tanquam Castoris et Pollucis, lucidorum syderum, tantum apud nos in Britannia literis amorem reuerentiamque conciliauerint. [1,20] Nunc ad tertium uituperationum genus peruenimus, quod a literatis ipsis in literas redundat, altiusque caeteris solet haerere. Eae uel a fortuna, uel a moribus, uel a studiis ipsorum originem ducunt. Quarum prima extra potestatem ipsorum est, secunda extra rem, ut tertia sola proprie in disquisitionem uenire uideatur. Quia tamen non tam de uero rerum pondere quam de uulgi aestimatione sermo instituendus est, haud abs re fuerit etiam de alteris duabus pauca quaedam innuere. [1,21] Quapropter dignitatis imminutiones et quasi dehonestamenta, quae a literatorum fortuna literis imponuntur, sumuntur aut a paupertate et inopia ipsorum, aut a uitae genere obscuro et umbratili, aut ab occupationum in quibus uersantur subiecto non admodum nobili. [1,22] Quantum ad paupertatem pertinet, quodque frequenter usuueniat ut literati inopes sint, et tenui plerumque origine, neque tam propere ditescant ac alii qui quaestui solum inhiant ; consultum foret hunc locum, de laude paupertatis, Fratribus Mendicantibus (pace eorum dixerim) exornandum tradere ; quibus Machiauellus non parum tribuebat, cum diceret, "iamdudum actum esset de regno sacerdotum, nisi reuerentia erga fratres ac monachos episcoporum luxum et excessum compensasset". Pariter dicat quis, foelicitatem et magnificentiam principum et nobilium iam olim recidere potuisse in barbariem et sordes, nisi deberent literatis istis pauperibus ciuilis uitae culturam et decus. Sed missis his laudum aucupiis, notatu dignum est quam sacra atque ueneranda res, per aliquot apud Romanos secula, paupertas ipsa habita fuerit ; quae tamen respublica nihil trahebat ex paradoxis. Sic enim praefatur T. Liuius : "Aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec maior nec sanctior nec bonis eremplis ditior fuit, nec in quam tam serae auaritia luxuriaque immigrauerint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parcimoniae honos fuerit". Quinetiam postquam Roma iam degenerasset, legimus, cum Caesar Dictator collapsam rempublicam instauraturum se profiteretur, quendam ex amicis eius prompsisse sententiam, nihil tam expeditum esse ad id quod ageret, quam si diuitiarum honos quoquo modo tolleretur. "Verum" (inquit) "haec et omnia mala pariter cum honore pecuniae desinent, si neque magistratus neque alia uulgo cupienda uenalia erunt". Denique, quemadmodum uere dictum est "ruborem esse colorem uirtutis", licet quandoque oriatur ex culpa ; ita recte statuas paupertatem esse uirtutis fortunam, quamuis interdum a luxu et incuria accersatur. Salomonis certe haec est sententia, "Qui festinat ad diuitias, non erit insons"; et praeceptum, "Veritatem eme et noli uendere, similiter scientiam et prudentiam" : quasi aequum iudicet, opes impendendas ut doctrina paretur, non doctrinam eo uertendam ut opes congerantur. [1,23] Quid attinet dicere de uita illa priuata et obscura, quam literatis obiiciunt? Adeo tritum thema est atque ab omnibus iactatum, otium et secessum (modo absint desidia et luxus) praeponere uitae forensi et occupatae, propter securitatem, libertatem, dulcedinem, dignitatem, aut saltem ab indignitatibus immunitatem, ut nemo tractet hunc locum quin bene tractet: ita humanis conceptibus in exprimendo et consensibus in approbando consonat. Hoc tantum adiiciam, eruditos latentes in rebuspublicis, et sub oculis hominum minime degentes, similes esse imaginibus Cassii et Bruti, de quibus in elatione Iuniae non gestatis, cum aliae plurimae ducerentur, Tacitus, "Eo ipso" (inquit) "praefulgebant, quod non uisebantur". [1,24] De occupationum quae literatis committuntur uilitate illud occurrit, quod demandetur iisdem puerorum ac iuniorum institutio, cuius aetatis contemptus in magistros ipsos redundat. Caeterum quam iniusta sit haec obtrectatio, si non ex uulgi opinione sed ex sano iudicio res perpendatur, inde licet aestimare, quod diligentiores sint omnes in imbuenda testa recenti quam ueteri; magisque solliciti sint qualem admoueant terram tenerae plantae quam adultae ; unde liquet, praecipuam curam circa rerum et corporum initia uersari. Rabbinis, si placet, porrige aurem ; "Iuuenes uestri uisiones uidebunt, et senes somniabunt somnia"; ex hoc textu colligunt, iuuentutem esse aetatem digniorem ; quanto nimirum reuelatio accedat clarior per uisiones quam per somnia. Illud uero notatu omnino dignum, quod licet paedagogi, uelut simiae tyrannidis, scenae sint ludibria, et temporum incuria in delectu ipsorum ueluti obdormierit ; uetus tamen querela sit, inde usque ab optimis et prudentissimis saeculis deducta, respublicas circa leges quidem nimium satagere, circa educationem indiligentes esse. Quae nobilissima pars priscae disciplinae reuocata est aliquatenus quasi postliminio in Iesuitarum collegiis ; quorum cum intueor industriam solertiamque tam in doctrina excolenda quam in moribus informandis, illud occurrit Agesilai de Pharnabazo, "Talis cum sis, utinam noster esses". Atque hactenus de opprobriis e literatorum fortuna et conditione desumptis. [1,25] Quod ad literatorum mores ; res est ista potiue ad personas quam ad studia spectans. Reperiuntur proculdubio inter eos, quemadmodum in omnibus uitae ordinibus et generibus, tam mali quam boni ; neque propterea non uerum est (quod asseritur) "abire studia in mores" ; atque literas, nisi incidant in ingenia admodum deprauata, corrigere prorsus naturam et mutare in melius. [1,26] Veruntamen diligenter mihi atque ingenue rem aestimanti nullum occurrit dedecus literis ex literatorum moribus, quatenus sunt literati, adhaerens ; nisi forte hoc uitio uertatur (cuius Demosthenes, Cicero, Cato Secundus, Seneca, pluresque alii insimulantur) quod cum plerumque tempora de quibus legunt illis in quibus uiuunt, et quae praecipiuntur illis quae aguntur, meliora sint, ultra quam par est contendant morum corruptelas ad praeceptorum et dogmatum honestatem retrahere, et priscae seueritatis mores temporibus dissolutis imponere; de quo tamen abunde e propriis fontibuss admoneri possunt. Solon enim interrogatus, an optima ciuibus suis dedisset leges ? "Optimas", inquit, "ex illis quas ipsi uoluissent accipere". Ita Plato, uidens corruptiores suorum ciuium mores quam ut ipse ferre posset, ab omni publico munere abstinuit, dicens: "Sic cum patria agendum esse, ut cum parentibus; hoc est, suasu, non uiolentia; obtestando, non contestando". Atque hoc ipsum cauet ille, qui a consiliis Caesari : "Non", inquit, "ad uetera instituta reuocans, quae iampridem corruptis moribus ludibrio sunt". Cicero etiam huius erroris arguit Catonem secundum, Attico suo scribens ; "Cato optime sentit, sed nocet interdum reipublicae: loquitur enim tanquam in republica Platonis, non tanquam in faece Romuli". Idem Cicero molli interpretatione excusat philosophorum dicta et decreta duriora : "Isti", inquit, "ipsi praceptores et magistri uidentur fines officiorum paulo longius quam natura uellet protulisse, ut cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen ubi oportet consisteremus". Ipsemet tamen potuit dicere, "Monitis sum minor ipse meis" : quippe qui in eundem lapidem ipse, licet non tam grauiter, impegerit. [1,27] Aliud quod eruditis non immerito fortasse obiicitur uitium huiusmodi est, quod honori aut emolumento patriarum suarum aut dominorum proprias fortunas aut praesidia postposuerint. Sic enim Demosthenes Atheniensibus suis, "Mea", inquit, "consilia, si recte attendatis, non sunt eius generis per quae ego inter uos magnus, uos inter Graecos despectui sitis ; sed talia, ut mihi sapenumero ea haud tutum sit dare, uobis autem semper utile amplecti". Haud aliter Seneca, postquam quinquennium illud Neronis aeternae eruditorum magistrorum consecrasset gloriae, dominum suum omnibus iam flagitiis inguinatissimum libere atque fidenter monere non destitit, magno suo periculo, ac postremo praecipitio. Neque aliter potest se habere res; siquidem humanam mentem doctrina imbuit uero sensu fragilitatis suae, instabilitatis fortunae, dignitatis animae et muneris sui ; quaram rerum memores nullo modo sibi persuadere possunt fortunae propriae amplitudinem, tanquam praecipnum sibi bonorum finem, statui posse. Quare sic uiuunt tanquam rationem reddituri Deo, et dominis post Deum, siue regibus siue rebus publicis, hac formula, "Ecce tibi lucrefeci", non autem illa, "Ecce mihi lucrefeci". At politicorum turba, quorum mentes in doctrina offïciorum et in contemplatione boni uniuersalis non sunt institutae et confirmatae, omnia ad se referunt ; gerentes se pro centro mundi, ac si omnes lineae in se suisque fortunis debeant concurrere ; de reipublicae naui, licet tempestatibus iactata, neutiquam solliciti, modo ipsis in scapha rerum suarum receptus detur et effugium. At contra, qui officiorum pondera et philautiae limites didicerunt, munia sua stationesque, licet cum periculo, tuentur. Quod si forte incolumes permaneant in seditionibus et rerum mutationibus, non id artibus aut uersatili ingenio, sed reuerentiae quam probitas etiam ab hostibus extorquet, tribuendum. Caeterum quod attinet ad fidei constantiam et officiorum religionem, quas certe animis hominum inserit eruditio, utcunque eae quandoque a fortuna mulctentur, aut ex malesanis politicorum principiis condemnentur, tamen palam scilicet apud omnes laudem referent, ut in hac re longa defensione non sit opus. [1,28] Aliud uitium literatis familiare (quod facilius excusari potest quam negari) illud: nimirum, quod non facile se applicent et accommodent erga personas quibuscum negotiantur aut uiuunt : qui defectus e duabus oritur causis. Prima est, animi ipsius magnitudo, propter quam aegre se demittere possunt ad obseruantiam unius alicuius hominis. Amantis uerba sunt, non sapientis, "satis magnum alter alteri theatrum sumus". Neque tamen inficias ibo, illum qui aciem animi, instar oculi, non possit aeque contrahere ac dilatare insigni facultate ad res gerendas esse orbatum. Secunda uero causa est probitas morum et simplicitas; quae tamen delectum iudicii, non defectum, in illis arguit. Veri enim et legitimi obseruantiae erga aliquam personam limites non ultra porrigunt se quam ita nosse illius mores ut absque offensione cum eo uersari, eumque consilio si opus sit iuuare, nobisque interim ipsis in omnibus cauere possimus; uerum alienos affectus rimari, eo fine ut illum inflectas, uerses, et ad libitum circumagas, hominis est parum candidi, sed potius astuti et bifidi ; id quod in amicitia uitiosum fuerit, erga principes etiam inofficiosum. Mos enim Orientis, quo nefas habetur oculos in reges defigere, ritu quidem barbarus est, sed significatione bonus ; neque enim subditos decet corda regum suorum, quae Sacrae Scripturae inscrutabilia docent, curiosius rimari. [1,29] Superest etiamnum aliud uitium (quocum hanc partem concludam) literatis saepius imputatum; uidelicet quod in rebus exiguis et externis (uultu, gestu, incessu, sermonibus quotidianis, et huiusmodi) deficiant in obseruando decoro ; unde homines imperiti ex istis minutis leuiculisque erroribus quanti sint in rebus maioribus tractandis coniecturam capiunt. Verum fallit eos plerumque huiusmodi iudicium ; imo sciant responsum sibi esse a Themistocle, qui cum rogatus esset ut fidibus caneret, arroganter satis ipse de se sed ad praesens institutum perquam apposite respondit: "Se quidem fidium rudem esse, sed quo pacto oppidum paruum in ciuitatem magnum euadere posset satis nosse". Et sunt proculdubio multi politicarum artium apprime gnari, quibus tamen in communi uita et quotidianis reculis nihil imperitius. Quinetiam huiusmodi sugillatores amandandi sunt ad Platonis elogium de praeceptore suo Socrate, quem haud absimilem dixit pharmacopolarum pyxidibus, quae exterius inducebantur simiis, ululis, satyrisque; intus uero pretiosos liquores et nobilia medicamenta recondita habebant: fatendo scilicet, quod ad uulgi captum et famam popularem prae se ferret nonnulla leuia atque etiam deformia, cum tamen animi interiora summis tam facultatibus quam uirtutibus essent repleta. Atque de moribus literatorum haec hactenus. [1,30] Interim monere placet, nos nihil minus agere quam ut patrocinemur quibusdam professorum institutis abiectis et sordidis, quibus et seipsos et literas dehonestarunt; quales erant apud Romanos, saeculis posterioribue, philosophi quidam in familiis diuitum, mensarumque eorum asseclae, quos haud absurde dicas barbatos parasitos. Cuius generis quendam lepide describit Lucianus, quem matrona nobilis catulum suum Melitaeum in rheda gestare uoluit ; quod cum ille officiose sed indecenter faceret, pusio subsannans, "Vereor", inquit, "ne philosophus noster e Stoico fiat Cynicus". Ante omnia uero, nihil tam offecit literarum dignitati quam crassa et turpis adulatio, ad quam multi, neque hi indocti, et calamos et ingenia submisere, "Hecubam in Helenam, Faustinam in Lucretiam" (ut ait Du-Bartas) transformantes. Neque uero nimis laudo morem illum receptum libros patronis nuncupandi; cum libri, praesertim qui hoc nomine dignandi, in ueritatis tantum et rationis clientelam se dare debeant. Melius ueteres, qui non aliis quam amicis atque aequalibus scripta sua dicare solebant, aut etiam nomina eiusmodi amicorum tractibus suis imponere ; quod si forte regibus aut magnatibus opus nuncuparent, tum demum hoc factum est cum argumentum libri personae tali conueniret. Haec autem, et similia, reprehensionem potius merentur quam defensionem. [1,31] Neque hoc dico, quasi literatos culpem, si ad beatos et potentes uiros quandoque se applicent; recte enim Diogenes cuidam cum irrisione roganti, "Qui fieret quod philosophi diuites sectarentur, non diuites philosophos?" respondit, non sine morsu, "Hoc ideo fieri, quod philosophi quibus rebus indigeant probe intelligant, diuites non item". Huic affine est illud Aristippi, cui nescio quid petenti cum non attenderet Dionysius, ille adorantis more abiecit se ad pedes eius, qui tum demum auscultans petitioni annuit ; sed paulo post quidam dignitatis philosophiae assertor increpuit Aristippum, quod demittendo se ad pedes tyranni pro tantilla re philosophiam ipsam contumelia affecisset; cui ille "suam id culpem non fuisse" respondit, "sed Dionysii, qui aures gestaret in pedibus." Quin prudens ille, non pusillanimis, habitus est, qui in disputatione quidam cum Hadriano Caesare uinci se passus est, excusans factum, "Quod aequum esset ei cedere qui triginta imperaret legionibus." Atque propterea non sunt damnandi uiri docti, ubi cura res postulat aliquid de grauitate sua remittant, siue imperante necessitate siue impetrante occasione; quod quamuis humile uideatur atque seruile primo intuitu, tamen uerius rem aestimanti, censebuntur non personae sed tempori ipsi seruire. [1,32] Pergamus nunc ad errores atque inania, quae in studiis ipsis uirorum doctorum interueniunt, iisque se immiscent; id quod praecipue et proprie spectat ad praesens argumentum. Qua in re, non est instituti nostri erroribus ipsis patrocinari, sed per eorum censuram et secretionem excutere quod sanum et solidum est, atque a calumnia uindicare. Videmus enim in more praesertim apud inuidos esse, propter ea quae deprauata sunt, etiam ea quae impolluta et in statu suo manserunt sugillare ; quemadmodum ethnici in primitiua Ecclesia Christianos haereticorum uitiis aspergere solebant. Neque tamen consilium est mihi examen alignod accuratius instituere de erroribus et impedimentis literarum, quae interiora et a captu uulgi remotiora ; sed de illis tantum uerba facere, quae cadunt sub communi et populari obseruatione et nota, aut saltem ab ea non longe recedunt. [1,33] Quare tria praecipue deprehendo uana et inania in literis, quae ansas praecipue praebuerunt ad obtrectandum. Eas enim res pro uanis ducimus, quae aut falsae sunt aut friuolae ; in quibus scilicet aut ueritas deficit aut usus : illos etiam homines uanos et leues existimamus, qui aut ad falsa creduli aut in rebus exigui usus curiosi. Curiositas autem aut in rebus ipsis uersatur aut in uerbis ; quando nimirum aut in rebus inanibus opera insumitur, aut circa uerborum delicias nimium insudatur. Quocirca non certae magis experientiae quam rectae etiam rationi consonum uidetur, ut tres ponantur doctrinarum intemperies. Prima est doctrina fantastica, secunda doctrina litigiosa, tertia doctrina fucata et mollis ; uel sic, uanae imaginationes, uanae altercationes, uanae affectationes. Ac quidem ordiar ab ultima. [1,34] Intemperies ista, in luxurie quadam orationis sita, (licet olim per uices in pretio habita fuerit) circa Lutheri tempora miris modis inualuit. In causa praecipue fuit, quod feruor et efficacia concionum tunc temporis ad populum demulcendum et alliciendum maxime uigebat ; illa autem populare genus orationis poscebant. Accedebat odium et contemptus illis temporibus ortus erga scholasticos, qui stilo et scribendi genere utebantur ualde diuerso, uerba licenter admodum cudentes noua et horrida, de orationis ornatu et elegantia parum solliciti, dummodo circuitionem euitarent et sensus ac conceptus suos acute exprimerent; atque hinc factum est, ut paulo postea maior apud plurimos coeperit haberi uerborum cura quam rerum ; plerisque magis comptam phrasim, teretem periodum, clausularum rhythmos, troporum stellulas, quam pondus rerum, rationum neruos, inuentionis acumen, aut iudicii limam affectantibus. Tum demum floruit Osorii Lusitani episcopi luxurians et diluta oratio. Tunc Sturmius in Cicerone Oratore et Hermogene Rhetore infinitam et anxiam; operam consumpsit. Tunc Carrus et Aschamus apud nos praelectionbus et scriptis suis Ciceronem et Demosthenem usque ad coelum euehentes, iuuenes ad politum hoc et florens doctrinae genus inuitarunt. Tunc Erasmus arripuit ansam introducendi ridiculam illam Echo, "Decem annos consumpsi in legendo Cicerone"; cui Echo respondit, "g-one, asine". Scholasticorum uero doctrina despectui prorsus haberi coepit, tanquam aspera et barbara. Denique, ut semel dicam, praecipua illorum temporum inclinatio et studium potius ad copiam quam ad pondus deflexit. [1,35] Hic itaque cernere est primam literarum intemperiem, cum (ut diximus) uerbis studetur non rebus; cuius etsi e citimis tantum temporibus protulerim exempla, tamen secundum maius et minus et olim placuerunt eius generis ineptiae, et deinceps placebunt. Iam uero fieri non potest, quin hoc ipsum multum faciat ad doctrinae existimationem minuendam et eleuandam, etiam apud uulgus imperitum ; cum uideant doctorum scripta tanquam primam literam diplomatis, quae quamuis uariis calami ductibus et flosculis uariegata sit, litera tamen est unica. Ac mihi sane uidetur perapposita huiusce uanitatis adumbratio et quasi emblema, Pygmalionis illa insania ; quid enim aliud sunt uerba quam imagines rerum, ut nisi rationum uigore animata sint, adamare illa idem sit ac statuam deperire ? [1,36] Neque tamen temere damnandum est, si quis philosophiae obscura et aspera, uerborum splendore illustret et expoliat. Huius enim rei magna adsunt exempla in Xenophonte, Cicerone, Seneca, Plutarcho, ipsoque etiam Platone. Nec minor est utilitas. Quamuis enim diligentem ueri cognitionem atque acre studium philosophiae res haec nonnihil impediat, quoniam praepropere mentem consopit, atque ulterioris disquisitionis sitim et ardorem restinguit; si quis tamen doctrinam ad usus ciuiles adhibeat (sermocinandi uidelicet, consulendi, suadendi, argumentandi, et similium), omnia quae cupiat praeparata et adornata in huiusmodi authoribus reperiet. Veruntamen huiusce rei excessus adeo iuste contemnitur, ut quemadmodum Hercules, cum uideret in templo statuam Adonidis (Veneris deliciarum) indignabundus dixit, "Nil sacri es"; ita omnes Herculei literarum pugiles, id est, laboriosi atque constantes indagatores ueritatis, huiusmodi delicias et lauticias, tanquam nil diuini spirantes, facile spreuerint. [1,37] Paulo sanius est aliud styli genus (neque tamen ipsum omnino uanitatis expers), quod copiae illi et luxuriae orationis tempore fere succedit. Illud totum in eo est, ut uerba sint aculeata, sententiae concisae, oratio denique potius uersa quam fusa; quo fit, ut omnia per huiusmodi artificium magis ingeniosa uideantur quam reuera sint. Tale inuenitur in Seneca effusius, in Tacito et Plinio Secundo moderatius ; atque nostri temporis auribus coepit esse non ita pridem accommodatum. Verum hoc ipsum mediocribus ingeniis gratum esse solet (adeo ut dignitatem quandam literis conciliet) ; attamen a iudiciis magis limatis merito fastiditur, et poni possit pro intemperie quadam doctrinae, cum sit uerborum etiam et eorum concinnitatis aucupium quoddam. Atque haec de prima literarum intemperie dicta sunt. [1,38] Sequitur ea intemperies in rebus ipsis, quam posuimus mediam, et litigiosae subtilitatis nomine designauimus. Estque illa, de qua modo diximus, aliquanto deterior. Ut enim rerum dignitas uerborum cultui praecellit; sic e contrario, odiosior est uanitas in rebus quam in uerbis. Qua in re increpatio illa Paulina non magis ad suam aetatem referri, quam ad sequentia tempora deduci potest; neque theologiam tantum, sed etiam omnes scientias respicere uidetur: "Deuita profanas uocum nouitates, et oppositiones falsi nominis scientiae." His enim uerbis, duo signa indiciaque scientiae suspectae atque ementitae proponit. Primum est, uocum nouitas et insolentia; alterum, rigor dogmatum ; qui necessario oppositionem, et dein altercationes quaestionesque inducit. Certe quemadmodum complura corpora naturalia, dum ualent integra, corrumpuntur saepius et abeunt in uermes ; eodem modo sana et solida rerum cognitio saepenumero putrescit, et soluitur in subtiles, uanas, insalubres, et (si ita loqui licet) uermiculatas quaestiones; quae motu quodam et uiuacitate nonnulla praeditae uidentur, sed putidae sunt et nullius usus. Hoc genus doctrinae minus sanae, et seipsam corrumpentis, inualuit praecipue apud multos ex scholasticis, qui summo otio abundantes, atque ingenio acres, lectione autem impares (quippe quorum mentes conclusae essent in paucorum authorum, praecipue Aristotelis dictatoris sui, scriptis, non minus quam corpora ipsorum in coenobiorum cellis), historiam uero et naturae et temporis maxima ex parte ignorantes, ex non magno materiae stamine, sed maxima spiritus, quasi radii, agitatione, operosissimas illas telas quae in libris eorum exstant confecerunt. Etenim mens humana, si agat in materiam (naturam rerum et opera Dei contemplando), pro modo materiae operatur atque ab eadem determinatur; sin ipsa in se uertatur (tanquam aranea texens telam), tum demum interminata est, et parit certe telas quasdam doctrinae tenuitate fili operisque admirabiles, sed quoad usum friuolas et inanes. [1,39] Haec inutilis subtilitas, siue curiositas, duplex est; et spectatur aut in materia ipsa, qualis est inanis speculatio siue controuersia; cuius generis reperiuntur et in theologia, et in philosophia, haud paucae ; aut in modo et methodo tractandi. Haec apud scholasticos fere talis erat: super unaquaque re proposita formabant obiectiones, deinde obiectionum illarum solutiones ; quae solutiones ut plurimum distinctiones tantum erant; cum tamen scientiarum omnium robur, instar fascis illius senis, non in singulis bacillis sed in omnibus uinculo coniunctis consistat. Etenim symmetria scientiae, singulis scilicet partibus se inuicem sustinentibus, est et esse debet uera atque expedita ratio refellendi obiectiones minorum gentium. Contra, si singula axiomata tanquam baculos fascis seorsim extrahas, facile erit ea infirmare, et pro libito aut flectere aut frangere. Ut quod de Seneca dictum erat, "Verborum minutiis rerum frangit pondera", uere de scholasticis usurpari possit, "Quaestionum minutiis scientiarum frangunt robur". Numnon in aula spatiosa consultius foret unum accendere cereum, aut lychnuchum suspendere uariis luminibus instructum, quo omnia simul perlustrentur, quam in singulos angulos quaquauersus exiguam circumferre lucernam? Atqui non absimilis est eorum ratio, qui non tam ueritatem perspicuis argumentis, authoritatibus, comparationibus, exemplis illustrare nituntur; quam in hoc solum incumbunt ut minutos quosque scrupulos eximant, et captiunculas expediant, et dubitationes soluant; hoc pacto quaestionem ex quaestione gignentes, quemadmodum fit in superiori similitudine, ut lucerna in unum aliquem locum delata alios circumquaque destituat et obscuret. Adeo ut Scyllae fabula ad uiuum exprimat hoc genus philosophiae ; cuius os et pectus uirginem formosam praeferebant, infra uero fuisse aiunt "Candida succinctam latrantibus inguina monstris." [1,40] Sic generalia quaedam apud scholasticos inuenias, quae pulchra sunt dictu, et non perperam inuenta ; ubi autem uentum fuerit ad distinctiones decisionesque, pro foecundo utero ad uitae humanae commoda, in portentosas et latrantes quaestiones desinunt. Itaque minime mirum, si hoc genus doctrinae etiam apud uulgus hominum contemptui obnoxium fuerit, qui fere solent ueritatem propter controuersias circa eam motas aspernari, atque existimare eos errare omnes qui nunquam inter se conueniant; cumque uideant doctos homines inter se digladiari de rebus nullius momenti, facile illud Dionysii Syracusani arripiunt, "Verba ista sunt senum otiosorum." Nihilominus certissimum est, si modo scholastici ad inexplebilem sitim ueritatis et continuam agitationem ingenii uarietatem et multiplicitatem lectionis et contemplationum adiunxissent, insignia profecto illi exstitissent lumina, omnesque artes et scientiae mirifice prouexissent. Hactenus de secunda literarum intemperie. [1,41] Ad tertiam quod attinet, quae ad falsitatem et mendacium spectat; una haec omnium turpissima est, quippe quae ipsam naturam animamque destruit scientiae, quae nihil aliud est quam ueritatis imago. Nam ueritas essendi et ueritas cognoscendi idem sunt ; nec plus a se inuicem differunt, quam radius directus et reflexus. Hoc uitium itaque duplex uel potius duplicatum est, impostura et credulitas ; haec decipitur, illa decipit; quae licet uideantur discrepantis naturae, alteraque a calliditate quadam, altera a simplicitate profecta, plerumque tamen coeunt. Ut enim in carmine habetur, "Percontatorem fugito, nam garrulus idem est"; innuendo, qui curiosus est eundem esse et futilem ; pariter fit, ut qui facile credat idem libenter decipiat. Quemadmodum quoque fieri uidemus in fama et rumoribus, ut qui cito iisdem fidem habeat, pari facilitate eos auxerit. Quod Tacitus prudenter innuit his uerbis, "Fingunt simul creduntque"; adeo finitimae sunt uoluntas fallendi et facilitas credendi. [1,42] Haec credendi recipiendique omnia (licet leui authoritate munita) facilitas, duorum generum est, pro ratione subiectae materiae ; aut enim creditur narrationi siue facto (ut loquuntur Iurisconsulti), aut dogmati. In priori genere uidemus quanto dignitatis detrimento hic error affecerit ex Ecclesiasticis Historiis nonnullas ; quae nimis faciles se praebuerunt in prodendis transcribendisque miraculis, a Martyribus, Eremitis, Anachoretis, et aliis sanctis uiris, atque ab eorum reliquiis, sepulchris, sacellis, imaginibus, editis. Eodem modo in naturali historia uidemus multa temere ac parum cum delectu aut iudicio recepta et descripta ; ut liquet ex scriptis Plinii, Cardani, Alberti, et plurimorum ex Arabibus, quae commentitiis et fabulosis narrationibus passim scatent ; iisque non solum incertis et neutiquam probatis, sed perspicue falsis et manifesto conuictis; ingenti philosophiae naturalis dedecore, apud homines graues et sobrios. In quo sane elucescit Aristotelis sapientia et integritas, qui cum diligentem scripserit atque accuratam historiam Animalium, tam parce ficta aut fabulosa admiscuerit ; quin potius auditiones admirandas, quas memoratu dignas iudicauit, in unum commentariolum coniecit; prudenter perpendens, perspicue uera (quae, tanquam basis experientiae solida, philosophiae et scientiis substerni possint) haud temere esse cum rebus suspectae fidei miscenda; et rursus etiam rara atque insolita, quae plerisque incredibilia uidentur, non omnino esse supprimenda, neque memoriae posterorum deneganda. [1,43] At illa altera credulitas, quae non historiae aut narrationibus sed artibus et opinionibus tribuitur, duplex est; aut cum artibus ipsis, aut cum authoribus in arte, nimium credimus. Artes ipsae, quae plus habent ex phantasia et fide quam ex ratione et demonstrationibus, sunt praecipue tres ; Astrologia, Naturalis Magia, et Alchymia ; quarum tamen fines non sunt ignobiles. Profitetur enim Astrologia superiorum in inferiora influxum et dominatum recludere. Magia sibi proponit naturalem philosophiam a uarietate apeculationum ad magnitudinem operum reuocare. Chymica in se suscipit partes rerum heterogeneas, quae in corporibus naturalibus latent et implicantur, separare et extrahere; corporaque ipsa inquinata depurare, impedita liberare, immatura perficere. Sed uiae atque rationes quae ducere putantur ad hos fines, tam in theoria illarum artium quam in praxi, erroris et nugarum plenae sunt. Neque adeo traditio ipsarum ut plurimum candida est, sed artificiis et latebris munita. Chymicae tamen hoc certe debetur, quod uere comparari possit agricolae apud AEsopum, qui e uita exiturus dixit filiis, "Se illis uim magnam auri in uinea, nec satis meminisse quo loco, defossam reliquisse"; qui cum uineam diligenter ligonibus ubique inuertissent, aurum quidem repererunt nullum ; sed tamen uindemiam insequentis anni, propter fossionem circa, radices uitium, tulerunt longe uberrimam. Sic strenui illi Chymistarum labores et molimina circa aurum conficiendum haud paucis nobilibus inuentis et experimentis, tum ad reserandam naturam tum ad usus uitae apprime idoneis, quasi facem accenderunt. [1,44] Illa autem credulitas, quae certos scientiarum authores dictatoria quadam potestate muniuit ut edicant, non senatoria ut consulant, ingens damnum scientiis intulit ; tanquam praecipua causa, quae tantopere illas afflixit et depressit, ut absque insigni aliquo augmento exangues iacerent. Hinc nempe factum est, ut in artibus mechanicis primi inuentores palma excogitauerint, tempus reliqua suppleuerit et perfecerit ; at in scientiis primi authores longissime penetrauerint, tempus plurima detriuerit et corruperit. Sic uidemus Tormentariam, Nauticam, Typographicam, sub initiis imperfectas et propemodum informes fuisse et exercentibus onerosas, temporis uero progressu expolitas et accommodas. At contra philosophiae et scientiae Aristotelis, Platonis, Democriti, Hippocratis, Euclidis, Archimedis, in ipsis illis authoribus uiguerunt, tractu temporis degenerarunt potius et non minimum splendoris amiserunt ; cuius rei non est alia ratio, quam quod in artibus mechanicis ingenia multorum in unum coierunt, in artibus et scientiis liberalibus ingenia multorum sub uno succubuerunt; quem tamen ipsum saepenumero sequaces sui potius deprauarunt quam illustrarunt. Ut enim aqua non ascendet altius quam caput fontis a quo promanat, ita doctrina ab Aristotele deducta supra doctrinam Aristotelis nunquam assurget. Ideoque etsi non displiceat regula, "Oportet discentem credere"; huic tamen coniungendum est, "Oportet iam edoctum iudicio suo uti". Discipuli enim debent magistris temporariam solum fidem, iudiciique suspensionem, donec pentus imbiberint artes ; non autem plenam libertatis eiurationem, perpetuamque ingenii seruitutem. Quare, ut absoluam hanc partem, hoc tantum adiiciam ; magnis authoribus suus sic constet honos, ut authori authorum et ueritatis parenti, Tempori, non derogetur. [1,45] Explicauimus tandem tres doctrinae intemperies, siue morbos; praeter quos nonnulli sunt, non tam morbi confirmati quam uitiosi humores; qui tamen non adeo occulti sunt aut latentes, quin in multorum sensum et reprehensionem incurrant, ideoque neutiquam praetermittendi. [1,46] Horum primus est immodicum studium duorum extremorum, Antiquitatis et Nouitatis ; qua in re Temporis filiae male patrissant. Ut enim Tempus prolem deuorat, sic haec se inuicem; dum Antiquitas nouis inuideat augmentis, et Nouitas non sit contenta recentia adiicere, nisi uetera prorsus eliminet et reiiciat. Certe consilium Prophetae uera in hac re norma est: "State super uias antiquas, et uidete quaenam sit uia recta et bona, et ambulate in ea". Antiquitas eam meretur reuerentiam, ut homines aliquamdiu gradum sistere et supra eam stare debeant, atque undequaque circumspicere quae sit uia optima ; quum autem de uia bene constiterit, tunc demum non restitandum, sed alacriter progrediendum. Sane, ut uerum dicamus, "Antiquitas saeculi iuuentus mundi". Nostra profecto sunt antiqua tempora, cum mundus iam senuerit ; non ea, quae computantur ordine retrogrado initium sumendo a saeculo nostro. [1,47] Alius error e priori oriundus, est suspicio quaedam et diffidentia, quae nihil nunc posse inueniri autumat, quo mundus tam diu carere potuit; ac si illa obiectio conueniret erga tempus, qua Lucianus impetit Iouem caeterosque ethnicorum deos. "Miratur enim, cur tot olim genuerint liberos, nullos autem suo saeculo ? interrogatque iocans, ecquid septuagenarii iam essent, aut lege Papia contra senum nuptias lata constricti?" Sic uidentur homines subuereri, ne Tempus effoetum iam factum sit et ad generationem ineptum. Quin potius leuitas hominum atque inconstantia hinc optime perspici potest, qui donec res aliqua perfecta sit, eam mirantur fieri posse ; postquam facta semel est, iterum mirantur eam iampridem factam non fuisse. Ita Alexandri expeditio in Asiam habita est initio pro uasto et arduo admodum negotio ; quam tamen postes placuit Liuio in tantum eleuare ut diceret de Alexandro, "Nil aliud quam bene ausus est uana contemnere". Idem Columbo euenit, circa occidentalem nauigationem. Sed in rebus intellectualibus hoc fit multo frequentius, uti uidere est in plerisque propositionibus apud Euclidem, quia antequam demonstrentur mirae uidentur, et quibus quis non facile assenserit; post demonstrationem autem factam, arripit eas mens per retractionem quandam (ut loquuntur Iureconsulti), tanquam ante perspectas et cognitas. [1,48] Alius error superiori affinis, est eorum qui omnium sectarum atque haeresium ueterum, postquam excussae fuissent et uentilatae, optimam semper obtinuisse posthabitis aliis existimant. Itaque putant, si quis de integro institueret inquisitionem et examen, non posset non incidere in aliquas ex reiectis opinionibus, et post reiectionem amissis et obliteratis; quasi uero multitudo, aut etiam sapientes multitudinis deliniendae gratia, non illud saepe probarint quod populare magis atque leue sit, quam quod solidum atque alte radices agens. Tempus siquidem simile est fluuio, qui leuia atque inflata ad nos deuehit, solida autem et pondus habentia submergit. [1,49] Alius error a reliquis diuersus, est praematura atque proterua reductio doctrinarum in artes et methodos ; quod cum fit, plerunque scientia aut parum aut nihil proficit. Nimirum ut ephebi, postquam membra et lineamenta corporis ipsorum perfecte efformata sunt, uix amplius crescunt; sic scientia, quamdiu in aphorismos et obseruationes spargitur, crescere potest et exurgere ; sed methodis semel circumscripta et conclusa, expoliri forsan et illustrari aut ad usus humanos edolari potest, non autem porro mole augeri. [1,50] Alius error succedens ipsi quem postremo notauimus, est quod post singulas scientias et artes suas in classes distributas, mox a plerisque uniuersali rerum cognitioni et Philosophiae Primae renunciatur; quod quidem profectui doctrinarum inimicissimum est. Prospectationes fiunt e turribus sut locis praealtis, et impossibile est ut quis exploret remotiores interioresque scientiae alicuius partes, si stet super plano eiusdem scientiae, neque altioris scientiae ueluti speculam conscendat. [1,51] Alius error fluit ex nimia reuerentia et quasi adoratione intellectus humani ; unde homines abduxere se a contemplatione naturae atque ab experientia, in propriis meditationibus et ingenii commentis susque deque uolutantes. Caeterum praeclaros hos opinatores et (si ita loqui licet) Intellectualistas, qui tamen pro maxime sublimibus et diuinis philosophis haberi solent, recte Heraclitus perstrinxit; "Homines", inquit, "quaerunt ueritatem in microcosmis suis, non in mundo maiori". Respuunt enim quasi abecedarium naturae, primumque in operibus diuinis tirocinium; quod si non facerent, potuissent fortasse gradatim et sensim, post literas simplices et deinceps syllabas, ad textum et uolumen ipsum creaturarum expedite legendum ascendere. At illi contra iugi mentis agitatione urgent et tanquam inuocant suos Genios, ut uaticinentur eis edantque oracula, quibus merito et suauiter decipiuntur. [1,52] Alius error huic posteriori finitimus est, quod homines saepius imbuant et inficiant meditationes et doctrinaa suas opinionibus quibusdam et conceptibus propriis, quos potissimum in admiratione habent, aut artibus quibus maxime addicti et consecrati sunt ; caetera omnia illis deliciis inficientes et quasi intingentes, licet fuco admodum fallaci. Sic suae philosophiae immiscuit Plato theologiam, Aristoteles logicam, secunda schola Platonis (Proclus scilicet et reliqui) mathematicas. Istas enim artes solebant illi tanquam filiolos suos primogenitos suauiari. At Chymici e paucis experimentis ad foculum et fornacem nouam philosophiam excuderunt. Et Gilbertus, popularis noster, philosophiam aliam ex magnete elicuit. Sic Cicero, cum uarias opiniones de natura animae recensens, tandem in musicum incidisset, qui animam esse harmoniam statuebat, facete dixit ; "Hic ab arte sua non recessit". Sed de hoc genus erroribus apposite et prudenter ait Aristoteles, "Qui respiciunt ad pauca, de facili pronunciant". [1,53] Alius error est impatientia dubitandi, et coeca festinatio decernendi absque debita et adulta suspensione iudicii. Nam biuium contemplationis non est dissimile biuio actionis a ueteribus saepius memorato ; cuius altera uia initio plana et facilis erat fine autem imperuia; altera ingredienti aspera erat et confragosa, ubi paulo processeris expedita et aequabilis. Haud secus in contemplationibus, si quis a certis ordiatur, in dubia desinet; sin a dubiis incipiat eaque aliquandiu patienter toleret, in certis exitum reperiet. [1,54] Similis error se ostendit in modo tradendi doctrinam, qui ut plurimum est imperiosus et magiatralis, non ingenuus et liberalis ; ita demum compositus, ut potius fidem imperet quam examini subiiciatur. Non negauerim in summariis libellis ad praxim destinatis hanc formulam scribendi retineri posse, uerum in iustis tractatibus de scientiis utrumque extremum uitandum censeo, tam Velleii Epicurei, nil tam metuentis quam ne dubitare de re aliqua uideretur quam Socratis et Academiae omnia in dubio relinquentium. Candori potius studendum, resque maiore aut minore contentione tradendae, prout rationum momentis parcius aut plenius sint probatae. [1,55] Alii errores sunt in scopis quos homines praefigunt sibi, et in quos conatus suos et labores dirigunt. Cum enim diligentiores literarum Coryphaei ad id collimare debeant praecipue, ut arti quam profitentur aliquid praeclarum adiiciant ; hi contra in secundis tantummodo consistere sat habent ; uel subtilis interpretis, uel antagonistae uehementis et neruosi, uel methodici abbreuiatoris, nomen ambientes ; unde reditus et uectigalia scientiarum augeri possunt, patrimonium et fundus minime. [1,56] Omnium autem grauissimus error in deuiatione ab ultimo doctrinarum fine consistit. Appetunt enim homines scientiam, alii ex insita curiositate et irrequieta ; alii animi causa et delectationis; alii existimationis gratis ; alii contentionis ergo, atque ut in disserendo superiores sint ; plerique propter lucrum et uictum ; paucissimi ut donum rationis diuinitus datum in usus humani generis impendant. Plane, quasi in doctrina quaereretur lectulus, in quo tumultuans ingenium et aestuans requiesceret ; aut xystus siue porticus, in quo animus deambularet liber aut uagus ; aut turris alta et edita, de qua mens ambitiosa et superba despectaret; aut arx et propugnaculum ad contentiones et praelia; aut officina ad quaestum et mercatum ; et non potius locuples armarium et gazophylacium, ad opificis rerum omnium gloriam et uitae humanae subsidium. Hoc enim illud est, quod reuera doctrinam atque artes condecoraret et attolleret, si contemplatio et actio arctiore quam adhuc uinculo copularentur. Quae certe coniunctio talis foret, qualis est supremorum duorum planetarum syzygia, cum Saturnus, quietis et contemplationis dux, cum Ioue, duce societatis agendique, conspiret. Quanquam cum de praxi atque actione loquor, nullo modo ad doctrinam professoriam et lucrosam innuo. Neque enim me fugit, quantopere hoc ipsum progressionem doctrinae et amplificationem moretur; perinde quidem ut aureum malum ante oculos Atalantae proiectum, quod ut tollat dum flectit se, cursus interea impeditur ; "Declinat cursus, aurumque uolubile tollit!" [1,57] Neque rursus mihi in animo est, quod de Socrate dictum erat, "Philosophiam deuocare de coelo, ut tantummodo uersaretur in terris" ; hoc est, Physicam seponi, ut Moralis Philosophia et Politica celebraretur sola ; sed quemadmodum coelum et terra simul conspirant et consentiunt ad hominum tuendam uitam atque iuuandam, ita sane hic finis esse debet utriusque Philosophiae, ut reiectis uanis speculationibus et quidquid inane ac sterile est, conseruetur quidquid solidum est ac fructuosum ; ut hoc pacto Scientia non sit tanquam scortum, ad uoluptatem, aut tanquam ancilla, ad quaestum ; sed tanquam sponsa, ad generationem, fructum, atque solatium honestum. [1,58] Iam explicasse uideor et quasi dissectione quadam aperuisse uitiosos illos humores, aut saltem eorum praecipuos, qui non solum obstitere profectui literarum, uerum etiam culpandis iisdem ansam dedere. Quod quidem si nimis ad uiuum fecerim, meminisse oportet, "Fidelia uulnera amantis, sed dolosa oscula malignantis". Utcunque, hoc certe mihi uideor assecutus, ut merear fidem in sequenti preeconio, cum superiori censura tam libere egerim. Neque tamen in animo est mihi panegyricum literarum scribere, aut hymnum Musis praecinere, licet forsitan diu iam sit ex quo sacra earum rite celebrata sint; sed consilium est absque pigmentis et hyperbolis uerum doctrinae contra alias res pondus excipere et perpendere, uerumque eius ualorem et pretium ex testimoniis diuinis atque humanis exquirere. [1,59] Primo igitur quaeramus dignitatem scientiae in archetypo, siue exemplari : id est, in attributis atque actis Dei, quatenus reuelantur homini, et sobrie indagari possunt. Qua in re non competit appellatio Doctrinae, cum omnis doctrina sit scientia acquisita ; nulla autem cognitio in Deo acquisita est, sed originalis. Itaque aliud quaerendum est nomen, Sapientia scilicet, ut Sacrae Scripturae eam indigitant. [1,60] Sic autem se res habet : In operibus creationis duplicem uirtutis diuinae emanationem uidemus, quarum una ad potentiam refertur, altera ad sapientiam. Illa praecipue cernitur in creanda mole materiae, haec in pulchritudine formae disponenda. Hoc posito notandum est, nihil in creationis historia obstare, quin fuerit confusa illa coeli terraeque massa et materia unico temporis momento creata ; cui tamen disponendae digerendaeque sex dies fuerunt attributi : adeo signanter Deus opera potentiae ac sapientiae discriminauit. Cui accedit, quod de materiae creatione memoriae proditum non sit dixisse Deum, "Fiat coelum et terra", sicut de sequentibus operibus dictum est ; sed nude atque actualiter, "Deus creauit coelum et terram" : ita ut materia uideatur tanquam manu facta, formae uero introductio stilum habeat legis aut decreti. [1,61] Pergamus a Deo ad Angelos, quorum natura dignatione est Deo proxima. Videmus in ordinibus Angelorum (quatenus fides adhibenda Coelesti illi Hierarchiae, quae Dionysii Areopagitae nomine euulgatur primum locum obtinere Seraphim, Angelos scilicet amoris ; secundum Cherubim, Angelos illuminationis; tertium autem locum et sequentes Thronis, Principatibus, caeterisque Angelis potentiae et ministerii concedi ; ut ex hoc ipso ordine ac distributione clarum sit, Angelos scientiae et illuminations Angelis imperii et potentiae praeponi. A Spiritibus et Intelligentiis ad formas sensibiles et materiatas descendentes, legimus primam formarum creatarum fuisse Lucem ; quae in naturalibus et corporeis, Scientiae in spiritualibus atque incorporeis respondet. Sic in distributione dierum, uidemus diem qua requieuit Deus et contemplatus est opera sua benedictam fuisse supra omes dies quibus creata est et disposita fabrica unuersi. Post creationem absolutam legimus Hominem collocari in Paradiso, ut illic operaretur; quod quidem opus aliud esse non poterat quam quale pertinet ad contemplandum ; hoc est, cuius finis non ad necessitatem aliquam, sed ad delectationem et actiuitatem sine molestia, referri possit. Cum enim tunc temporis nulla potuerit esse creaturae reluctatio, nullus sudor uultus, necessario sequitur actiones humanas ad uoluptatem et contemplationem, non ad laborem aut opus, comparatas fuisse. Rursus, primae hominis actiones, quas in Paradiso exercuit, duas summarias scientiae partes complexae sunt. Hae erant, inspectio creaturarum, et impositio nominum. Nam scientia illa quae lapsum introduxit (quod et ante monuimus) non erat naturalis scientia circa creaturas, sed moralis scientia de Bono et Malo ; ex hac suppositione, quod Dei mandata aut uetita non essent principia Boni et Mali, sed quod alias haberent illa origines; quorum cognitionem affectauit homo, scilicet ut totaliter a Deo deficeret, et sibi ipsi suoque arbitrio prorsus inniteretur. [1,62] Veniamus ad ea quae statim post lapsum contigere. Videmus (ut innumera sunt Sacrarum Scripturarum mysteria, salua semper ueritate historica et literali) imaginem duarum uitarum, contemplatiue nimirum et actiuae, in personis Abelis et Caini, inque eorum institutis et primitiuis uiuendi rationibus delineatam ; quorum alter pastor erat (qui propter otium et quietum liberumque coeli aspectum typus est uitae theoricae), alter agricola (laboribus scilicet fatigatus, et aspectu in terram defixus). Ubi cernere est, fauorem electionemque diuinam ad pastorem accessisse, non ad agricolam. Sic ante Diluuium, Sacri Fasti, inter paucissima quae de eo saeculo memorantur, dignati sunt memoriae prodere inuentores musicae atque operum metallicorum. Sequenti saeculo post Diluuium, grauissima poena qua Deus humanam auperbiam ultus est fuit confusio linguarum, qua doctrinae liberum commercium et literarum ad inuicem communicatio maxime interclusa est. [1,63] Descendamus ad Mosem legislatorem et primum Dei notarium, quem Scripturae ornant hoc elogio, quod "gnarus et peritus esset omnis doctrinae Aegyptiorum". Quae, quidem gens inter uetustissimas mundi scholas numeratur. Sic enim Plato inducit Aegyptium sacerdotem dicentem Soloni : "Vos Graeci semper pueri estis, nullam uel sctentiam antiquitatis uel antiquitatem scientica habentes." Perlustremus Caeremonialem Legem Mosis, reperiemusque (praeter Christi praefigurationem, distinctionem populi Dei a gentibus, exercitium obedientiae, aliosque eiusdem legis usus sacros) nonnullos doctissimorum Rabbinorum haud inutilem circa eam nauasse operam, ut sedulo eruerent, quandoque naturalem, quandoque moralem sensum caeremoniarum et rituum. Exempli gratia : ubi de lepra dicitur, "Si effloruerit discurrens lepra, homo mundus erit et non recludetur: sin caro uiua in eo erit, immunditiae condemnabitur, et ad sacerdotis arbitrium separabitur." Ex hac lege colligit unue eorum axioma in natura : "Putredinem pestilentiorem esse ante quam post maturitatem". Alius morale documentum elicit : "Homines flagitiis undiqus coopertos minus corrumpere publicos mores, quam mediocriter ex parte tantum malos : adeo ut ex hoc et similibus locis eius legis, praeter sensum theologicum, haud pauca ad philosophiam spectantia spargi uideantur. [1,64] Si quis etiam eximium ilium Iobi librum diligenter euoluerit, plenum eum et tanquam grauidum naturalis philosophiae mysteriis deprehendet. Exempli gratis ; circa cosmographiam et rotunditatem terrae illo loco, "Qui extendit aquilonem super uacuum, et appendit terram super nihilum"; ubi pensilis terra, polus arcticus, et coeli conuexitas in extimis, haud obscure insinuantur. Rursus circa astronomiam et asterismos, illis uerbis : "Spiritus eius ornauit coelos, et obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus." Et alio loco : "Nunquid coniungere ualebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?" ubi immota configuratio stellarum fixarum, paribus interuallis semper inter se distantium, elegantissime describitur. Item alio loco : "Qui facit Arcturum, et Oriona, et Hyadas, et interiora Austri"; ubi iterum innuit depressionem antarctici poli, eamque designat nomine interiorum Austri, quia australes stellae nostro hemisphaerio non cernuntur. Circa generationem animalium : "Annon sicut lac mulsisti me, et sicut caseum coagulasti me"? etc. Circa rem metallicam : "Habet argentum uenarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur, ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes uertitur" : et sequentia in eodem capite. [1,65] Pariter et in persona regis Salomonis uidemus donum sapientiae, tum in petitione ipsius tum in concessione diuina, omnibus terrenae et temporalis foelicitatis bonis praelatum ; uirtute cuius doni et concessionis Salomon egregie instructus, non solum scripsit insignes illas parabolas siue aphorismos de diuina atque morali philosophia, uerum etiam composuit naturalem historiam omnium uegetabilium, "a cedro super montem usque ad muscum super murum" (qui nihil est aliud quam rudimentum plantae, putredinis et herbae medium), omniumque etiam quae respirant et mouentur. Imo idem rex Salomon, quamuis excelluerit opibus, magnificentia aedificiorum, classe, famulitio, nominis celebritate, et reliquis quae ad gloriam pertinent, nihil tamen ex ista gloriae segete sibi ipsi decerpit sut assumit, praeter decus inquirendi et inueniendi ueritatem. Sic enim diserte ait : "Gloria Dei est celare uerbum, et gloria regis inuestigare sermonem." Ac si Diuina Maiestas innoxio illo et beneuolo puerorum ludo delectaretur, qui ideo se abscondunt ut inueniantur; quasique etiam nihil esset honorificentius regibus, quam Dei collusores esse in eodem ludo ; praesertim cum tot ingeniis imperent, tantasque opes praesto habeant, quibus omnis secreti inuestigatio absolui possit. Nec uero aliter haec dispensauit Deus, postquam Saluator noster in mundum uenisset. Ille enim prius potentiam ostendit suam in profliganda ignorantia, ubi cum doctoribus et sacerdotibus dissereret in Templo, quam in subiuganda natura tot et tantis editis miraculis. Aduentus quoque Spiritus Sancti praecipue adumbratus atque expressus fuit in similitudine ac dono linguarum, quae sunt duntaxat uehicula scientiae. Ita in seligendis illis instrumentis quae adhibuit Deus ad fidem disseminandam, initio homines euocauit plane indoctos et illiteratos, praeterquam quod Spiritus Sancti afflatu instructi fuissent; quo euidentius uirtutem suam immediatam et diuinam declararet, omnemque humanam sapientiam deprimeret. Quamprimum autem consilium suum in hac parte perimpletum esset, mox in proxima successione temporum, diuinam ueritatem suam aliis doctrinis ueluti pedissequis comitatam in mundum immisit. Itaque D. Pauli calamus (qui inter Apostolos solus literatus fuit), in Scripturis Noui Testamenti praecipue a Deo adhibitus est. [1,66] Sic et nouimus complures ex antiquis episcopis et patribus egregie fuisse in omni ethnicorum eruditione uersatos. Adeo ut Edictum Iuliani, quo cautum est ne Christiani ad scholas et gymnasia mitterentur, perniciosior machina ad expugnandam fidem Christianam, quam cruentae superiorum imperatorum persecutiones habitum fuerit. Neque Gregorii Primi, episcopi Romani, (caetera uiri egregii) aemulatio et inuidentia, qui ethnicorum authorum et antiquitatum memoriam obliterare studebat, in bonam partem etiam apud uiros pios accepta est. Quinimo sola Christiana Ecclesia, inter inundationes Scytharum a plagis septentrionalibus et Saracenorum ab orientalibus, pretiosas gentilis eruditionis reliquias, iamiam funditus perituras, sinu et gremio suo conseruauit. Nuper etiam intueri licet Iesuitas, qui (partim studio proprio, partim ex aemulatione aduersariorum, literis strenue incubuerunt) quantum subsidii uiriumque Romanae Sedi reparandae et stabiliendae attulerint. [1,67] Quare, ut absoluam hanc partem, duo sunt praecipua officia et ministeria, praeter ornatum et illustrationem, quae Fidei Religionique humaniores literae persoluunt. Unum, quod efficacia sint incitamenta ad diuinam gloriam exaltandam et celebrandam; sicut enim Psalmi et aliae Scripturae crebro nos inuitant ad contemplationem praedicationemque magnificorum et admirabilium operum Dei, ita si tantum in eorum specie externa sicut sensibus nostris se exhibent haereremus, eandem faceremus iniuriam Maiestati Diuinae, ac si de opulentia et copia nobilissimi gemmarii ex iis quae palam exponuntur in pergula iudicaremus. Alterum, quod singulare remedium antidotumque exhibeat Philosophia contra infidelitatem et errores. Nam Saluator noster inquit: "Erratis nescientes Scripturas et potentiam Dei". Ubi duos libros, ne in errores incidamus, proponit nobis euoluendos ; primo uolumen Scripturarum, quae uoluntatem Dei, dein uolumen Creaturarum, quae potentiam reuelant : quorum posterior ueluti clauis est prioris, non solum intellectum nostrum aperiens ad genuinam Scripturarum mentem ex generalibus regulis rationis et legibus sermonis expromendam ; sed porro etiam praecipue fidem nostram reserans, ut in seriam ingrediamur Omnipotentiae Diuinae meditationem, cuius characteres maxime insculpti eius operibus et incisi sunt. Tantum de Diuinis testimoniis ac iudiciis, pro uera dignitate et pretio doctrinae, dictum sit. [1,68] Quantum ad Humana testimonia et argumenta, tam latus aperitur campus, ut in tractatu hoc breui et presso delectum potius adhibere deceat quam copiam. Primo itaque summus apud ethnicos honoris gradus fuit, diuinam uenerationem cultumque consequi; (quod quidem Christianis est tanquam fructus uetitus ; nunc uero loquimur separatim de iudiciis humanis). Itaque (ut coepimus dicere) apud ethnicos ille quem Graeci "Apothesin", Latini "Relationem inter Diuos" uocarunt, supremus honor fuit, qui homini ab homine tribui posset ; praesertim ubi non ex decreto aut edicto aliquo imperii (ut Caesaribus apud Romanos), sed ex opinione hominum et fide interna ultro deferretur. Cuius honoris tam excelsi gradus quidam erat, et terminus medius. Quippe supra humanos honores, heroici numerabantur et diuini; in quorum distributione hunc ordinem tenuere ueteres. Rerumpublicarum conditores, legislatores, tyrannicidae, patres patriae, quique in rebus ciuilibus optime meruerunt, insigniti sunt titulo Heroum tantum, aut Semideorum ; quales fuere Theseus, Minos, Romulus, ceterique. Ex altera parte inuentores et authores nouarum artium, quique uitam humanam nouis commodis et accessionibus dotarunt, semper consecrati sunt inter Deos Ipsos Maiores; quod Cereri, Baccho, Mercurio, Apollini, et aliis contigit. Quod certe iure et sano cum iudicio factum est. Nam priorum benemerita intra unius aetatis aut nationis limites fere coërcentur; nec absimilia sunt imbribus tempestiuis et benignis, qui quamuis frugiferi sint atque optabiles, tamen pro illa tempestate tantum qua decidunt, atque pro amplitudine tractus terrae quam irrigant, utiles sunt ; posteriorum uero beneficia, ut ipsius solis et caelestium munera, temporibus perpetua, locis infinita sunt. Illa rursus cum contentione et perturbatione ut plurimum coniuncta sunt; haec habent uerum characterem Diuinae Praesentiae, ueniuntque in aura leni absque tumultu aut strepitu. [1,69] Neque sane doctrinae meritum in ciuilibus et in reprimendis incommodis quae homo homini infert, multum cedit alteri in subleuandis humanis necessitatibus quae ab ipsa natura imponuntur. Atque hoc genus meriti optime adumbratum fuit sub illa ficta narratione de theatro Orphei; ubi singulae bestiae auesque congregatae sunt, quae appetituum suorum innatorum immemores, praedae, ludi, pugnae, amice placideque una stetere, citharae concentu et suauitate captae ; cuius sonus ubi aut cessaret aut maiori sonitu obrueretur, omnes illico animantes ad ingenium redibant. Qua in fabula eleganter describuntur ingenia et mores hominum, qui uariis et indomitis cupiditatibus agitantur, lucri, libidinis, uindictae ; qui tamen quamdiu aures praebent praeceptis et suasionibus religionis, legum, magistrorum, in libris, sermonibus, et concionibus eloquenter et suauiter modulantibus, tamdiu pacem colunt et societatem; sin ista sileant aut seditiones et tumultus obstrepant, omnia dissiliunt et in anarchiarn atque confusionem relabuntur. [1,70] Sed enim hoc clarius cernitur, cum reges ipsi aut magnates aut praefecti eruditione praediti sint. Utut enim suis addictus nimium partibus uideatur, qui dixit, "Tum demum respublicas fore felices, cum aut philosophi regnant, aut reges philosophantur"; hoc tamen experientia notum est, sub eruditis principibus et custodibus reipublicae saecula maxime foelicia fuisse. Quamuis enim reges ipsi suos habeant errores et uitia, affectibus scilicet et prauis consuetudinibus pro more caeterorum hominum obnoxii ; tamen doctrinarum si accedat lumen, anticipatae quaedam notiones religionis, prudentiae, honestatis, retinent eos, et ab omni praecipiti et immedicabili excessu et errore refraenant ; aurem semper uellentes, etiam cum consiliarii et domestici silent. Quin senatores ipsi et consiliarii qui literis exculti sunt, solidioribus innituntur principiis quam qui ab experientia tantum edocti sunt ; illis ex longinquo prospicientibus pericula et mature propulsantibus, cum isti tantum ex propinquo et cominus sapiant, nihil uidentes nisi quod imminet, et tunc demum agilitate ingenii sui se in ipso periculorum articulo expedire et eripere posse confidentes. [1,71] Quae felicitas temporum sub eruditis principibus (ut semper breuitati studeam, adhibens non nisi lectissima quaeque exempla et maxime illustria) praecipue cernitur eo in saeculo, quod a morte Domitiani imperatoris usque ad imperium Commodi defluxit ; successionem sex principum eruditorum, aut certe eruditioni impense fauentium, complectente ; omniumque (si temporalia bona spectemus) quae unquam uidit Roma, totius orbis tunc epitome, longe florentissimo. Id quod Domitiano, pridie eius diei quo interfectus est, in somnis praemonstratum erat ; quippe qui uidere uisus est "caput aureum sibi pene ceruicem enatum esse" ; quod sane uaticinium aureis illis subsequentibus saeculis adimpletum est; de quibus sigillatim sed breuissime uerba faciam. [1,72] Nerua uir doctus fuit, Apollonii illius Pythagorei familiaris et quasi discipulus, qui etiam fere expirauit in uersu illo Homeri, "Telis, Phoebe, tuis lacrymae ulciscere nostras". Traianus non ipse quidem doctus, sed doctrinae admirator et erga literatos munificus, bibliothecarum institutor, et in cuius aula (licet imperatoris bellicosi) professores et paedagogos gratiosissimos fuisse memoriae proditum est. Adrianus curiosissimus mortalium, et inexplebilis omnis uarietatis et secreti inuestigator. Antoninus subtilis et quasi scholasticus, unde etiam Cymini Sector uocatus est. Ex Diuis Fratribus autem, Lucius Commodus molliori literarum genere eruditus ; Marcus etiam cognomine ipso philosophus. Hi principes, ut doctissimi, ita et optimi fuerunt. Nerua clementissimus imperator, quique, si nihil aliud, orbi Traianum dedit. Traianus, omnium qui imperarunt, et belli et pacis artibus maxime florens ; idem imperii fines longissime protulit ; idem uim dominationis modestissime cohibuit ; maximorum etiam exstructor operum, unde a Constantino Parietaria per inuidiam uocatus est, propter nomen eius tot parietibus incisum. Adrianus temporis ipsius aemulus; iniurias enim et ruinas temporis, in quoquo genere, cura et munificentia sua reparauit. Antoninus (ut etiam appellatus est) uir maxime Pius, natiua quadam et insita bonitate omnibus ordinibus gratus, cuiusque regnum (licet haud breue) omnis calamitatis expers. Lucius Commodus fratri quidem bonitate cedens, reliquos imperatores plurimos superans. Marcus, uir ad exemplar uirtutis compositus, cuique scurra ille in Conuiuio Deorum nihil habuit quod obiiceret, praeter patientiam erga mores uxoris. In hac itaque continua sex principum serie uidere cuiuis liceat felicissimos fructus doctrinae in imperio collocatae, in maxima orbis terrarum tabula depictos. [1,73] Iam uero doctrina non in ciuilia tantum atque artes pacis influxum habet, sed et in militari uirtute exercet uim suam ac potentiam ; ut clare perspicitur in exemplis Alexandri Magni et Caesaris dictatoris ; quorum antea obiter memini.rnus, nunc uero ea paulo fusius retractabimus. Horum uirtutes militares et res in bello gestas superuacaneum esset notare aut recensere, cum in eo genre mundi miracula exstiterint; sed de amore ipsorum et studio erga literas, necnon in iisdem excellentia propria, non alienum erit si paucu subiungamus. [1,74] Educatus fuit Alexander edoctusque ab Aristotele (philosopho certe magno), qui nonnullos e libris suis philosophicis ei nuncupauit. A latere illius nunquam discedebat Callisthenes aliique pereruditi uiri, qui castra sequebantur, et perpetui erant omnium eius itinerum et expeditionum comites. Quo autem pretio literas habuerit, haud pauca liquido demonstrant; ueluti inuidia qua dignam censuit Achillis fortunam, quod gestarum rerum laudumque suarum Homerum praeconem inuenerat; iudicium de pretiosa Darii arcula inter reliqua spolia reperta, de qua cum quaestio moueretur quidnam potissimum dignum esset quod in ea asseruaretur, ipse, cum alii alia dicerent, pro Homeri operibus sententiam tulit ; epistola obiurgatoria ad Aristotelem missa, postquam libros Physicorum edidisset, in qua expostulat quod philosophiae mysteria euulgasset; simulque rescribit malle se omnibus doctrina et cognitione quam potentia ac imperio praecellere. Sunt et alia quae huc spectant. Ipse uero quam egregie animum excoluisset doctrina, in omnibus eius dictis et responsis apparet, uel potius refulget, eruditione plenissimis; in quibus, licet numero pauca sint quae adhuc supersint, singularam scientiarum uestigia alte impressa reperias. [1,75] In Moralibus, obseruetur primo Alexandri apophthegma circa Diogenem, et aduerte (si placet) si forte non unam ex grauissimis quaestionibus Moralia Philosophies constituat : "Utrum qui fruitur externis bonis felicior sit, an qui contemnit?" Cum enim Diogenem cerneret tam paruo contentum, conuersus ad circumstantes, qui eius conditionem subsannabant, "Nisi essem", inquit, Alexander, optarem esse Diogenes". At Seneca in hac comparatione Diogenem praetulit, cum diceret, "Plus erat quod Diogenes nollet accipere, quam quod Alexander posset dare". [1,76] In Naturalibus, obseruetur illud quod crebro usurpabat, "In duabus se rebus mortalitatem suam maxime percipere, somno et libidine" : quod sane dictum ex intima Naturali Philosophia depromptum est, non tam Alexandrum quam Aristotelem aut Democritum sapiens ; cum tam indigentia quam redundantia naturae, per illa duo designata, mortis sint tanquam arrhabones. [1,77] In Poeticis, obseruetur dictum illud, quum sanguine e uulneribus eius effluente, accerseret unum ex adulatoribus qui ei diuinitatem tribuere solebat, "Specta", inquit, "hominis iste sanguis est, non talis liquor qualem duit Homerus Veneris e manu manasse, uulnerata a Diomede"; hoc dicto et poetas et assentatores suos et seipsum ridens. [1,78] In Dialecticis, accipe reprehensionem illam argutiarum dialecticarum circa reiicienda et retorquenda argumenta, in dicto suo quo perstrinxit Cassandrum delatores patris sui Antipatri repellentem. Cum enim Alexander forte dixisset, "Nunquid putas hos homines tam longum iter suscepturos fuisse, nisi iustam doloris causam habuissent ?" reepondit Cassander, "Imo hoc ipsum animos eis dedit, quod sperabant longinquitatem uiae obstituram quo minus calumnia proderetur". "Euge", inquit rex, "strophas Aristotelis, rem pro et contra detorquentes". Attamen hac ipsa quam in alio carpebat arte, cum res postularet, in commodum suum uti probe nouerat. Ita enim accidit, ut Callisthenes (quem odio clam habebat, quod nouae eius inter Diuos relationi refragaretur) in quodam conuiuio rogatus esset ab una discumbentibus, ut oblectationis gratis (cum esset uir eloquentissimus) thema aliquod pro arbitrio sibi sumeret, de quo subito diceret; ille autem annuens, et laudes gentis Macedonicae eligens, mirifico cum omnium applausu disseruit. At neutiquam hoc delectatus Alexander subiecit, "In bona causa facile est cuilibet esse eloquenti ; quin uerte, inquit, stilum, et quid contra nos possis audiamus". Callisthenes negotium in se recepit, idque tam acerbe tamque aculeate praestitit, ut Alexander interpellans diceret, "Etiam malus animus, aeque ac bona causa, indid eloquentiam". [1,79] In Rhetoricis, ad quae tropi et ornamenta pertinent, ecce tibi elegantissimum metaphorae usum, qua Antipatrum imperiosum et tyrannicum praesidem perstrinxit. Cum enim amicus quidam Antipatri laudaret eum coram Alexandre, quod tam moderatus esset, neque in Persicum (prout alii praefecti) luxum, usumque purpurae, ueteri Macedoniae amictu exuto, degeneraret, "At intus", inquit Alexander, "Antipater est totus purpureus". Etiam et illa metaphora insignis : cnm Parmenio ad eum accederet in campis Arbellae, eique ingentem hostium exercitum monstraret, qui oculis subiacens noctu propter infinitum numerum ignium ueluti alterum firmamentum stellatum repraesentabat, ideoque consuleret ut nocturno praelio illos inuaderet, "Nolo", inquit Alexander, "suffurari uictoriam". [1,80] In Politicis, attende grauissimam ilium et prudentissimam distinctionem, (quam omnis posteritas amplexa est,) qua duos ex praecipuis eius amicis, Hephaestionem et Craterum, discreuit, quum diceret "alterum Alexandrum amare, alterum amare regem"; dissimilitudinem maximi ponderis etiam inter fidelissimos regum seruos constituens, quod alii magis dominorum suorum personas uero affectu prosequantur, alii potius moueantur officio erga principatum ipsum. Spectetur etiam quam eximie redargueret errorem, principum consiliariis familiarem, qui plerumque consilia pro modulo sui animi et fortunae, non dominorum, suggerunt. Cum enim Darius magnas Alexandro offerret conditiones, Parmenio, "Ego", inquit, "si essem Alexander, acciperem". Subiecit Alexander, "Et ego equidem, si essem Parmenio". Postremo, excutiatur acre illud atque acutum responsum ad amicos interrogantes, quid sibi reseruaret cum tot et tanta donaret ? "Spem", inquit : quippe qui probe sciret, subductis rationibus, spem ueram esse sortem et tanquam haereditatem ad magna aepirantium. Haec Iulii Caesaris sors, cum proficiscens in Galliam uniuersas opes profusis largitionibus exhausisset. Haec etiam sors Henrici Ducis Guisii, nobilissimi principis licet nimium ambitiosi, de quo illud increbuit," Faeneratorem eum fuisse unum omnium Gallorum maximum, eo quod omnes opes in nominibus haberet, atque patrimonium uniuersum in obligationes conuertisset". Caeterum admiratio huius principis, dum eum mihi non ut Alexandrum Magnum sed ut Aristotelis discipulum propono, longius forfasse me prouexit. [1,81] Quantum ad Iulium Caesarem, non est opus ut de praestantia eruditionis eius, aut ex educatione aut ex familiaribus aut ex responsis eius coniecturam faciamus. Haec siquidem eminet in eius scriptis et libris, quorum alii exstant, alii infeliciter desiderantur. Primo enim, hodie in manibus habetur insignis illa bellorum suorum historia, cui nomen et titulum Commentariorum duntaxat praefixit ; in quo omnes posteri solidum rerum pondus, et uiua tam actionum quam personarum simulachra, cum castissima puritate sermonis narrationisque perapicuitate eximia coniuncta, admirantur; quas quidem dotes non a natura infusas fuisse sed a praeceptis institutisque doctrinae acquisitas, testatur liber eius de Analogia, qui nihil aliud erat quam grammaticalis quaedam philosophia ; in quo sedulo dedit operam ut uox ad Placitum redderetur uox ad Licitum ; et consuetudo quoquo modo loquendi ad congruitatem reuocaretur emendate loquendi ; et uerba, quae sunt rerum imagines, rebus ipsis conuenirent, non uulgi prorsus arbitrium sequerentur. Ita etiam, ueluti monumentum doctrinae non minus quam potentiae, emendatam eius edicto habemus computationem anni; quae diserte testatur aeque eum gloriae sibi duxisse siderum in coelis leges pernosse, ac hominibus in terris leges dedisse. [1,82] Ex libro quoque, cui titulum praeposuit Anti-Cato, facile constat eum tanto studio accensum ad uictoriam ingenii, quanto belli et armorum, obtinendam ; certamen calami tum suscipientem contra maximum eo tempore pugilem, Ciceronem oratorem. Rursus, in libro Apophthegmatum quae collegit, uidemus honorificentius sibi putasse si seipsum tanquam in tabellas aut codicillos mutaret, in quos prudentia aliorum dicta grauiaque referrentur, quam si dicta sua propria uelut oracula sacrarentur, sicut inepti principes nonnulli, adulatione corrupti, sibi fieri gestiunt. Attamen si recensere uellem pleraque eius dicta (ut feci in Alexandro), sunt ea certe huiusmodi, qualia notat Salomon, "Verba sapientum sunt tanquam aculei, et tanquam claui in altum defixi". Itaque tria hic tantum proponam, non tam elegantia quam ui et efficacia mirabilia. [1,83] Primo igitur, magister sit oportet loquendi, qui unico uerbo seditionem in exercitu comprimere potuit. Sic autem se res habuit. Romanis mos fuit, dum exercitum duces alloquerentur, Milites uti eos appellarent ; cum magistratus populum, Quirites. Tumultuabantur milites Caesaris, ac missionem seditiose flagitabant ; non quod hoc ipsi cuperent, aed ut hoc postulato Caesarem ad alias conditiones adigerent. Ille immotus atque inconcussus, silentio facto, sic exorsus est: "Ego, Quirites"; quo uerbo eos iam dimissos significabat. Eo perculsi milites, et plane obstupefacti, concionantem deinceps perpetuo obturbabant, et postulato illo missionis posthabito, contra obnixe petebant ut Militum appellatio eis restitueretur. [1,84] Secundum fuit huiusmodi. Regis nomen Caesar summe affectabat. Itaque subornati sunt nonnulli, qui praetereuntem populari acclamatione Regem salutarent. Ille sentiens acclamationem tenuem fuisse ac raram, negotium ioco transmisit, ac si erratum esset in cognomine, "Non Rex sum", inquit, "sed Caesar". Dictum sane huiusmodi, ut si diligenter excutiatur, uigor eius et pondus uix exprimi possit. Primum enim recusationem nominis prae se ferebat, sed neutiquam seriam. Deinde ingentem quandam confidentiam et magnanimitatem monstrabat ; ac si Caesaris appellatio illustrior titulus esset quam Regis; quod haud secus euenit, et usque in hodiernum diem obtinuit. Sed quod illius maxime intererat, hoc dictum summo artificio finem suum urgebat. Hoc enim innuebat S. P. Q. R. de re leui, hoc est nomine tantum (nam potestatem regiam iampridem habebat), secum contendere ; ac tali nomine, quale complures etiam ex familiis obscuris gerebant ; nam cognomen Regis multis Romanorum gentilitium erat, quemadmodum et nos simile quiddam nostro idiomate habemus. [1,85] Ultimum quod hoc loco repetere placet, tale fuit. Cum Caesar post bellum initum Romam occupasset, atque sanctius aerarium reclusisset, ut pecunias ibi congestas in usus belli tolleret, restitit Metellus, utpote tunc temporis Tribunus ; cui Caesar, "Si perstes", inquit, "mortuus es". Dein reprimens se paulum, subiecit : "Adolescens, durius est mihi hoc dicere quam facere": dictum tam mirifice ex terrore et clementia conflatum, ut nihil supra. Verum ut Caesarem mittamus, perspicunm est eum probe sibi conscium suae eximiae eruditionis fuisse; ut liquet ex eo, quod demirantibus nonnullis Lucii Syllae consilium in deponenda dictatura, cauillans dixit : "Sylla nesciuit literas, dictare non potuit". [1,86] Nunc autem tempus uidetur imponendi finem huic dissertationi de arcta coniunctione militaris uirtutis et literariae (quid enim in hoc genere post Alexandrum et Caesarem afferri potest?) nisi quod moueor unius alterius exempli dignitate et insolentia, eo quod tam subito transierit a ludibrio ad miraculum. Est autem Xenophontis philosophi, qui e Socratis ludo profectus est in Asiam cum Cyro Iuniore, in expeditione contra regem Artaxerxem. Hic Xenophon eo tempore peradolescens fuit, et nunquam aciem aut castra uiderat, neque tunc praefecturam aliquam in exercitu gerebat, sed tantum sponte ob amicitiam Proxeni proficiscebatur. Aderat forte fortuna, cum Falinus a Magno Rege legatus ad Graecos ueniret, postquam Cyrus in acie occubuisset, Graeci autem (manipulus tantummodo hominum) duce orbati, in medio prouinciarum Persiae, a patria sua plurimorum milliarium interuallis et fluminibus maximis atque altissimis interclusi essent. Legatio huc spectabat, ut positis armis atque deditis se regiae clementiae submitterent. Cui legationi antequam publice responsum esset, complures ex exercitu familiariter cum Falino colloquebantur, inter quos Xenophon ita forte locutus est : "Imo", inquit, "Faline, haec duo tantum nobis iam supersunt, arma et uirtus; si igitur arma dedamus, cui usui (obsecro) nobis erit uirtus ?" At Falinus subridens, "Ni fallor" (inquit) "Atheniensis es (adolescens) et philosophiae incumbis, atque bellula sunt quae dicis sed ualde erras, si uirtutem uestram regiis copiis parem esse arbitreris". Ecce ludibrium ; sequitur miraculum. Nouitius iste ex schola, et philosophus, postquam omnes duces et praefecti proditione interempti essent, decem millia peditum Babylone in Graeciam reduxit per medias Regis prouincias, omnibus eius copiis frustra obnitentibus; quo facto stuporem iniecit omnibus, Graecis autem ab eo tempore ingentes addidit animos et spiritus ad Persarum regnum inuadendum et subuertendum. Quod et mox cogitauit sane et designauit Iason Thessalus; tentauit et inchoauit Agesilaus Spartanus; perfecit demum Alexander Macedo, omnes literati istius praeuii egregio facinore incitati. [1,87] Pergamus ab imperatoria militarique uirtute ad moralem, et eam quae est hominum priuatorum. Primo, certisaimum est illud poetae : "Scilicet ingenuas didicisse fideliter artes Emollit mores, nec sinit esse feros". Eruditio siquidem humanas mentes feritate atque barbarie exuit. Veruntamen opus est, ut accentus sit in uoce illa Fideliter. Nam tumultuaria cognitio flectit potius in contrarium. Eruditio, inquam, leuitatem, temeritatem, atque insolentiam tollit ; dum omnia pericula et ambigua simul cum re ipsa suggerit, rationum et argumentorum pondera in utramque partem librat, prima quaeque quae se offerunt animo eique arrident pro suspectis habet, iterque omne tanquam explorato inire docet. Eadem admirationem rerum uanam et nimiam euellit, radicem ipsam omnis infirmi consilii : quippe admiramur res, uel quia nouae sunt, uel quia magnae. Quantum ad nouitatem, nemo est qui literas et rerum contemplationem penitus imbibent, quin illud cordi impressum habeat, "Nil noui super terram". Neque enim puparum ludum quisquam magnopere mirabitur, qui pone aulaea caput inserens organa quibus mouentur et filamenta cernit. Quantum ad magnitudinem, quemadmodum Alexander Magnus ingentibus praeliis et uictoriis in Asia assuetus, cum interdum acciperet e Graecia literas de expeditionibus et dimicationibus quibusdam illic factis, quae plerunque propter pontem aliquem aut castellum, aut ad summum pro expugnatione oppidi alicuius, suscipiebantur, dicere solebat, "Videri sibi nuncium allatum de ranarum et murium pugna, de qua Homerus": sic certe, qui uniuersitatem rerum eiusque fabricam intueatur, illi terrae globus, cum hominibus superstantibus, (si diuinitatem animarum seponas) haud maius quidpiam uidebitur quam colliculus formicarum ; quarum aliae cum granis, aliae cum ouis suis, aliae uacuae, omnes hinc inde circa exiguum puluisculi aceruum reptant et cursitant. Porro eruditio aufert, aut saltem minuit, timorem mortis atque aduersae fortunae, quo nihil magis uirtutibus moribusque officere solet. Si enim animus cuiuspiam contemplatione mortalitatis et rerum naturae corruptibilis imbutus fuerit et intinctus, iuxta cum Epicteto sentiet; qui, cum pridie exiens mulierculam ob fractam ollam plorantem cerneret, postridie etiam exiens aliam mortuum filium deflentem conspiceret, dixit : "Heri uidi fragilem frangi, hodie uidi mortalem mori". Quare optime et ualde sapienter Virgilius cognitionem causarum cum metus omnis profligatione copulauit, tanquam concomitantia : "Felix qui potuit rerum cognoscere causas, Quique metus omnes et inexorabile fatum Subiecit pedibus, strepitumque Acherontis auari". [1,88] Nimis longum esset singula percurrere remedia, quae singulis animi morbis doctrina suppeditat; aliquando uitiosos humores expurgans, nonnunquam obstructiones aperiens, alias concoctionem iuuans, alias appetitum excitans, non raro uulnera eius et ulcera sanans, et similia. Quare concludam cum hoc, quod uidetur rationem habere totius ; ita nimirum animum doctrinam disponere et flectere, ut nunquam protinus acquiescat et tanquam congeletur in defectibus suis, quin incitet se semper progressumque spiret. Nescit illiteratus quid sit in se descendere aut secum inire rationes, aut quam suauis uita sit quae indies sentit se fieri meliorem ; si qua forte uirtute praeditus sit, eam uenditabit scilicet, et ubique spectandam exponet, eaque utetur forsitan commode, quam tamen excolere et augere negligit. Rursus, si quo uitio laborat, artem atque industriam illud celandi atque occultandi, minime autem corrigendi, adhibebit; tanquam malus messor, qui perpetuo demetit, falcem autem nunquam exacuit. Literatus contra non tantum utitur animo uirtutesque exercet, sed continuo emendat se et in uirtutem proficit. Imo, ut in summa dicam, pro certo est ueritatem et bonitatem distingui tantum sicut sigillum et impressionem ; nam ueritas bonitatem signat; et contra, uitiorum ac perturbationum procellae ex erroris et falsitatis nubibus erumpunt. [1,89] A uirtute transeamus ad potentiam et imperium ; et dispiciamus, si uapiam inueniatur tanta potentia et regnum, quanto eruditio hominis naturam inuestit et coronat. Videmus dignitatem imperandi sequi dignitatem eius cui imperatur. Imperium in belluas et pecora, quale bubulcorum aut opilionum, res uilis ; impenum in pueros, quale ludimagistrorum, minus honorificum ; imperium in mancipia potius dedecori est quam honori; neque multo praestantius est imperium tyrannorum in populum seruilem atque animis et generosa indole exutum. Unde hoc semper manauit iudicium, honores in liberis monarchiis aut rebuspublicis suauiores esse quam sub tyrannis, quia imperium honorificum magis supra uolentes est, quam supra inuitos et coactos. Ideoque Virgilius, cum ex intimo artificio inter humanos honores longe uellet optimos expromere, quoa Augusto Caesari assignaret, in haec ipsa uerba loquitur : "Victorque uolentes Per populos dat iura, uiamque affectat Olympo". [1,90] Ast imperium scientiae longe celsius est quam imperium in uoluntatem, licet liberam et non astrictam. Illa enim rationi, fidei, et intellectui ipsi dominatur, qui est altissima pars animi et uoluntatem ipsam regit. Etenim nulla proculdubio terrena eat potestas quae in spiritibus hominum et animalibus, eorumque cogitationibus et phantasiis, assensu quoque et fide, thronum et quasi cathedram suam erigit et collocat, praeter doctrinam et scientiam. Ac idcirco uidemus detestabilem illam et immensam delectationem, qua haeresiarchae, falsi prophetae, et impostores magni perfunduntur et rapiuntur, postquam senserint in fide et conscientiis hominum coepisse se regnare ; tantam certe, ut qui eam semel degustauerit nullis fere persecutionibus aut tormentis adigi possit ut hoc regno se abdicet. Sicut autem hoc illud est, quod in Apocalypsi dicitur "abyssus siue profunda Sathanae" ; ita e contrario iustus et legitimus in animos hominum dominatus, ueritatis ipsa euidentia ac commendatione dulcissima stabilitus, sane quam proxime ad potestatis diuinae similitudinem accedit. [1,91] Quod ad fortunas et honores spectat, munificentia doctrinae non sic regna integra et reapublicas locupletat et ditat, ut non hominum etiam priuatorum fortunas et opes amplificet et euehat. Vetue enim obseruatio est, Homerum pluribus suppeditasse uictum quam Syllam, Caesarem, aut Augustum; licet tot congiaria, tot donatiua, tot agrorum assignationes largiti sint. Certe difficile dictu est, arma an literae plurium fortunas constituerint. Quin si de summa potestate loquamur, uidemus, si arma aut ius haeereditatis Regnum contulerunt, at literarum sorti saepius cessit Sacerdotium, quod regni semper fuit riuale. Rursus, si delectationem iucunditatemque scientiae intuearis, multum sane illa uoluptates alias omues exuperat. Quid enim ? Num forte affectuum uoluptates tanto interuallo oblectamenta sensuum excedent, quanto uoti assecutio felix cantiunculam aut coenam ; et non pari gradatione intellectus uoluptates eas quae sunt affectuum transcendent? In caeteris oblectationibus satietas est finitima, et postquam paulo inueterauerint, flos ipsarum et uenustas marcescit; quo docemur, non illas liquidas reuera uoluptates ac sinceras fuisse, sed umbras tantum et fallacias uoluptatum, non tam qualitate sua quam nouitate iucundas. Unde et uoluptarii saepius fiunt monachi, et ambitiosorum principum senectus tristior fere est et melancholia obsessa. Scientiae autem non est satietas, uerum et fruendi et appetendi perpetua et subinde recurrens uicissitudo; ut necesse sit huius delectationis bonum simplex esse, non ex accidente, aut cum fraude. Neque illa uoluptas, quam depingit Lucretius, ultimum in animo locum sortitur : "Suaue mari magno, turbantibus aequora uentis, etc. "Suaue est spectaculum" (inquit) "stantem aut ambulantem in littore, nauem intueri tempestate in mari iactatam : suaue itidem ex edita turri duas cernere acies concursantes in planitie; at nil dulcius est homini, quam mens per doctrinam in arce ueritatis collocata, unde aliorum errores et labores dispicere possit". [1,92] Denique, ut mittamus uulgaria illa argumenta, quod per doctrinam scilicet homo homini in eo praestet, in quo ipse brutis; quod ope doctrinae ascendat homo intellectu usque ad coelos, quo corpore non potest; et alia similia; cum eo concludamus bono hanc dissertationem de literarum excellentia, ad quod humana natura ante omnia aspirat, hoc est, immortalitate et aeternitate. Huc enim spectant procreatio sobolis, nobilitatio familiae, aedificia, fundationes, monuments, fama, ac denique humanorum uotorum summa. Atqui uidemus monumenta ingenii et eruditionis quanto diutius durent quam ea quae opere et manu facta sunt. Annon Homeri carmina uiginti quinque annorum centurias, et supra, absque unius syllabae aut literae iactura durauerunt? Quo spatio innumera palatia, templa, castella, urbes, collapsa sunt aut diruta. Picturae ac statuae Cyri, Alexandri, Caesaris, immo regum et principum multo recentiorum, nullo iam sunt modo parabiles ; archetypa enim ipsa iamdudum confecta uetustate perierunt, exempla autem indies primigenia similitudine mulctantur. At ingeniorum imagines perpetuo integrae manent in libris, nullis temporum iniuriis obnoxiae, utpote quae iugem renouationem recipere possunt; quanquam nec imagines dici proprie possint, quia perpetuo generant quodammodo, seminaque sua in animos hominum spargunt, atque aetatibus subsequentibus infinitas actiones opinionesque suscitant et progignunt. Quod si nauis inuentum res existimata tam nobilis et admirabilis fuerit, quae opes mercesque hinc inde transportat, regiones locis disiunctissimas participatione fructuum et commodorum consociat ; quanto rectius literae celebrari debent, quae, tanquam naues sulcantes oceanum temporis, remotissima saecula ingeniorum et inuentorum commercio et societate copulant ? Porro uidemus nonnullos philosophorum qui maxime immersi erant sensibus minimeque diuini, atque immortalitatem animae praefracte negabant; hoc tamen ui ueritatis adactos concessisse, quoscunque motus et actus anima humana absque corporis organo praestare possit, eos etiam post mortem permanere probabile esse ; quales nimirum erant intellectus, minime autem affectuum motus. Adeo scilicet scientia immortalis uisa est res illis, atque incorruptibilis. Nos autem quibus diuina reuelatio illuxit, conculcantes haec rudimenta atque offucias sensuum, nouimus non solum mentem, sed et affectus perpurgatos, neque animam tantum, sed etiam corpus ad immortalitatem assumptum iri suo tempore. Sedenim meminerint homines, et nunc et alias ubi opus fuit, me in probationibus de dignitate scientiae inde ab initio seiunxisse testimonia diuina ab humanis ; quam methodum constanter retinui, separatim utrunque explicans. [1,93] Quamuis uero haec ita sint, nequaquam tamen hoc mihi sumo, neque me consequi posse confido, ut ulla causae huius pro doctrina peroratione aut actione iudicia rescindam, uel Aesopici galli, qui granum hordei gemmae praetulit ; uel Midae, qui cum arbiter factus esset inter Apollinem Musarum, et Panem ouium praesidem, opulentiae palmam detulit; uel Paridis, qui spreta sapientia ac potentia primas uoluptati et amori dedit; uel Agrippinae, eligentis, Occidat matrem modo imperet, imperium licet cum conditione detestanda praeoptantis ; uel Ulyssis, qui uetulam praetulit immortalitati, typi certe eorum qui consueta optimis praeponunt; plurimaque eiusmodi iudicia popularia. Haec enim antiquum obtinebunt : uerum et illud etiam manebit, cui innixa est semper doctrina tanquam firmissimo fundamento, quodque nunquam labefactari poterit, "Iustificata est Sapientia a filiis suis".