[1,91] Quod ad fortunas et honores spectat, munificentia doctrinae non sic regna integra et reapublicas locupletat et ditat, ut non hominum etiam priuatorum fortunas et opes amplificet et euehat. Vetue enim obseruatio est, Homerum pluribus suppeditasse uictum quam Syllam, Caesarem, aut Augustum; licet tot congiaria, tot donatiua, tot agrorum assignationes largiti sint. Certe difficile dictu est, arma an literae plurium fortunas constituerint. Quin si de summa potestate loquamur, uidemus, si arma aut ius haeereditatis Regnum contulerunt, at literarum sorti saepius cessit Sacerdotium, quod regni semper fuit riuale. Rursus, si delectationem iucunditatemque scientiae intuearis, multum sane illa uoluptates alias omues exuperat. Quid enim ? Num forte affectuum uoluptates tanto interuallo oblectamenta sensuum excedent, quanto uoti assecutio felix cantiunculam aut coenam ; et non pari gradatione intellectus uoluptates eas quae sunt affectuum transcendent? In caeteris oblectationibus satietas est finitima, et postquam paulo inueterauerint, flos ipsarum et uenustas marcescit; quo docemur, non illas liquidas reuera uoluptates ac sinceras fuisse, sed umbras tantum et fallacias uoluptatum, non tam qualitate sua quam nouitate iucundas. Unde et uoluptarii saepius fiunt monachi, et ambitiosorum principum senectus tristior fere est et melancholia obsessa. Scientiae autem non est satietas, uerum et fruendi et appetendi perpetua et subinde recurrens uicissitudo; ut necesse sit huius delectationis bonum simplex esse, non ex accidente, aut cum fraude. Neque illa uoluptas, quam depingit Lucretius, ultimum in animo locum sortitur : "Suaue mari magno, turbantibus aequora uentis, etc. "Suaue est spectaculum" (inquit) "stantem aut ambulantem in littore, nauem intueri tempestate in mari iactatam : suaue itidem ex edita turri duas cernere acies concursantes in planitie; at nil dulcius est homini, quam mens per doctrinam in arce ueritatis collocata, unde aliorum errores et labores dispicere possit". [1,92] Denique, ut mittamus uulgaria illa argumenta, quod per doctrinam scilicet homo homini in eo praestet, in quo ipse brutis; quod ope doctrinae ascendat homo intellectu usque ad coelos, quo corpore non potest; et alia similia; cum eo concludamus bono hanc dissertationem de literarum excellentia, ad quod humana natura ante omnia aspirat, hoc est, immortalitate et aeternitate. Huc enim spectant procreatio sobolis, nobilitatio familiae, aedificia, fundationes, monuments, fama, ac denique humanorum uotorum summa. Atqui uidemus monumenta ingenii et eruditionis quanto diutius durent quam ea quae opere et manu facta sunt. Annon Homeri carmina uiginti quinque annorum centurias, et supra, absque unius syllabae aut literae iactura durauerunt? Quo spatio innumera palatia, templa, castella, urbes, collapsa sunt aut diruta. Picturae ac statuae Cyri, Alexandri, Caesaris, immo regum et principum multo recentiorum, nullo iam sunt modo parabiles ; archetypa enim ipsa iamdudum confecta uetustate perierunt, exempla autem indies primigenia similitudine mulctantur. At ingeniorum imagines perpetuo integrae manent in libris, nullis temporum iniuriis obnoxiae, utpote quae iugem renouationem recipere possunt; quanquam nec imagines dici proprie possint, quia perpetuo generant quodammodo, seminaque sua in animos hominum spargunt, atque aetatibus subsequentibus infinitas actiones opinionesque suscitant et progignunt. Quod si nauis inuentum res existimata tam nobilis et admirabilis fuerit, quae opes mercesque hinc inde transportat, regiones locis disiunctissimas participatione fructuum et commodorum consociat ; quanto rectius literae celebrari debent, quae, tanquam naues sulcantes oceanum temporis, remotissima saecula ingeniorum et inuentorum commercio et societate copulant ? Porro uidemus nonnullos philosophorum qui maxime immersi erant sensibus minimeque diuini, atque immortalitatem animae praefracte negabant; hoc tamen ui ueritatis adactos concessisse, quoscunque motus et actus anima humana absque corporis organo praestare possit, eos etiam post mortem permanere probabile esse ; quales nimirum erant intellectus, minime autem affectuum motus. Adeo scilicet scientia immortalis uisa est res illis, atque incorruptibilis. Nos autem quibus diuina reuelatio illuxit, conculcantes haec rudimenta atque offucias sensuum, nouimus non solum mentem, sed et affectus perpurgatos, neque animam tantum, sed etiam corpus ad immortalitatem assumptum iri suo tempore. Sedenim meminerint homines, et nunc et alias ubi opus fuit, me in probationibus de dignitate scientiae inde ab initio seiunxisse testimonia diuina ab humanis ; quam methodum constanter retinui, separatim utrunque explicans. [1,93] Quamuis uero haec ita sint, nequaquam tamen hoc mihi sumo, neque me consequi posse confido, ut ulla causae huius pro doctrina peroratione aut actione iudicia rescindam, uel Aesopici galli, qui granum hordei gemmae praetulit ; uel Midae, qui cum arbiter factus esset inter Apollinem Musarum, et Panem ouium praesidem, opulentiae palmam detulit; uel Paridis, qui spreta sapientia ac potentia primas uoluptati et amori dedit; uel Agrippinae, eligentis, Occidat matrem modo imperet, imperium licet cum conditione detestanda praeoptantis ; uel Ulyssis, qui uetulam praetulit immortalitati, typi certe eorum qui consueta optimis praeponunt; plurimaque eiusmodi iudicia popularia. Haec enim antiquum obtinebunt : uerum et illud etiam manebit, cui innixa est semper doctrina tanquam firmissimo fundamento, quodque nunquam labefactari poterit, "Iustificata est Sapientia a filiis suis".