[1,31] Neque hoc dico, quasi literatos culpem, si ad beatos et potentes uiros quandoque se applicent; recte enim Diogenes cuidam cum irrisione roganti, "Qui fieret quod philosophi diuites sectarentur, non diuites philosophos?" respondit, non sine morsu, "Hoc ideo fieri, quod philosophi quibus rebus indigeant probe intelligant, diuites non item". Huic affine est illud Aristippi, cui nescio quid petenti cum non attenderet Dionysius, ille adorantis more abiecit se ad pedes eius, qui tum demum auscultans petitioni annuit ; sed paulo post quidam dignitatis philosophiae assertor increpuit Aristippum, quod demittendo se ad pedes tyranni pro tantilla re philosophiam ipsam contumelia affecisset; cui ille "suam id culpem non fuisse" respondit, "sed Dionysii, qui aures gestaret in pedibus." Quin prudens ille, non pusillanimis, habitus est, qui in disputatione quidam cum Hadriano Caesare uinci se passus est, excusans factum, "Quod aequum esset ei cedere qui triginta imperaret legionibus." Atque propterea non sunt damnandi uiri docti, ubi cura res postulat aliquid de grauitate sua remittant, siue imperante necessitate siue impetrante occasione; quod quamuis humile uideatur atque seruile primo intuitu, tamen uerius rem aestimanti, censebuntur non personae sed tempori ipsi seruire. [1,32] Pergamus nunc ad errores atque inania, quae in studiis ipsis uirorum doctorum interueniunt, iisque se immiscent; id quod praecipue et proprie spectat ad praesens argumentum. Qua in re, non est instituti nostri erroribus ipsis patrocinari, sed per eorum censuram et secretionem excutere quod sanum et solidum est, atque a calumnia uindicare. Videmus enim in more praesertim apud inuidos esse, propter ea quae deprauata sunt, etiam ea quae impolluta et in statu suo manserunt sugillare ; quemadmodum ethnici in primitiua Ecclesia Christianos haereticorum uitiis aspergere solebant. Neque tamen consilium est mihi examen alignod accuratius instituere de erroribus et impedimentis literarum, quae interiora et a captu uulgi remotiora ; sed de illis tantum uerba facere, quae cadunt sub communi et populari obseruatione et nota, aut saltem ab ea non longe recedunt. [1,33] Quare tria praecipue deprehendo uana et inania in literis, quae ansas praecipue praebuerunt ad obtrectandum. Eas enim res pro uanis ducimus, quae aut falsae sunt aut friuolae ; in quibus scilicet aut ueritas deficit aut usus : illos etiam homines uanos et leues existimamus, qui aut ad falsa creduli aut in rebus exigui usus curiosi. Curiositas autem aut in rebus ipsis uersatur aut in uerbis ; quando nimirum aut in rebus inanibus opera insumitur, aut circa uerborum delicias nimium insudatur. Quocirca non certae magis experientiae quam rectae etiam rationi consonum uidetur, ut tres ponantur doctrinarum intemperies. Prima est doctrina fantastica, secunda doctrina litigiosa, tertia doctrina fucata et mollis ; uel sic, uanae imaginationes, uanae altercationes, uanae affectationes. Ac quidem ordiar ab ultima. [1,34] Intemperies ista, in luxurie quadam orationis sita, (licet olim per uices in pretio habita fuerit) circa Lutheri tempora miris modis inualuit. In causa praecipue fuit, quod feruor et efficacia concionum tunc temporis ad populum demulcendum et alliciendum maxime uigebat ; illa autem populare genus orationis poscebant. Accedebat odium et contemptus illis temporibus ortus erga scholasticos, qui stilo et scribendi genere utebantur ualde diuerso, uerba licenter admodum cudentes noua et horrida, de orationis ornatu et elegantia parum solliciti, dummodo circuitionem euitarent et sensus ac conceptus suos acute exprimerent; atque hinc factum est, ut paulo postea maior apud plurimos coeperit haberi uerborum cura quam rerum ; plerisque magis comptam phrasim, teretem periodum, clausularum rhythmos, troporum stellulas, quam pondus rerum, rationum neruos, inuentionis acumen, aut iudicii limam affectantibus. Tum demum floruit Osorii Lusitani episcopi luxurians et diluta oratio. Tunc Sturmius in Cicerone Oratore et Hermogene Rhetore infinitam et anxiam; operam consumpsit. Tunc Carrus et Aschamus apud nos praelectionbus et scriptis suis Ciceronem et Demosthenem usque ad coelum euehentes, iuuenes ad politum hoc et florens doctrinae genus inuitarunt. Tunc Erasmus arripuit ansam introducendi ridiculam illam Echo, "Decem annos consumpsi in legendo Cicerone"; cui Echo respondit, "g-one, asine". Scholasticorum uero doctrina despectui prorsus haberi coepit, tanquam aspera et barbara. Denique, ut semel dicam, praecipua illorum temporum inclinatio et studium potius ad copiam quam ad pondus deflexit. [1,35] Hic itaque cernere est primam literarum intemperiem, cum (ut diximus) uerbis studetur non rebus; cuius etsi e citimis tantum temporibus protulerim exempla, tamen secundum maius et minus et olim placuerunt eius generis ineptiae, et deinceps placebunt. Iam uero fieri non potest, quin hoc ipsum multum faciat ad doctrinae existimationem minuendam et eleuandam, etiam apud uulgus imperitum ; cum uideant doctorum scripta tanquam primam literam diplomatis, quae quamuis uariis calami ductibus et flosculis uariegata sit, litera tamen est unica. Ac mihi sane uidetur perapposita huiusce uanitatis adumbratio et quasi emblema, Pygmalionis illa insania ; quid enim aliud sunt uerba quam imagines rerum, ut nisi rationum uigore animata sint, adamare illa idem sit ac statuam deperire ? [1,36] Neque tamen temere damnandum est, si quis philosophiae obscura et aspera, uerborum splendore illustret et expoliat. Huius enim rei magna adsunt exempla in Xenophonte, Cicerone, Seneca, Plutarcho, ipsoque etiam Platone. Nec minor est utilitas. Quamuis enim diligentem ueri cognitionem atque acre studium philosophiae res haec nonnihil impediat, quoniam praepropere mentem consopit, atque ulterioris disquisitionis sitim et ardorem restinguit; si quis tamen doctrinam ad usus ciuiles adhibeat (sermocinandi uidelicet, consulendi, suadendi, argumentandi, et similium), omnia quae cupiat praeparata et adornata in huiusmodi authoribus reperiet. Veruntamen huiusce rei excessus adeo iuste contemnitur, ut quemadmodum Hercules, cum uideret in templo statuam Adonidis (Veneris deliciarum) indignabundus dixit, "Nil sacri es"; ita omnes Herculei literarum pugiles, id est, laboriosi atque constantes indagatores ueritatis, huiusmodi delicias et lauticias, tanquam nil diuini spirantes, facile spreuerint. [1,37] Paulo sanius est aliud styli genus (neque tamen ipsum omnino uanitatis expers), quod copiae illi et luxuriae orationis tempore fere succedit. Illud totum in eo est, ut uerba sint aculeata, sententiae concisae, oratio denique potius uersa quam fusa; quo fit, ut omnia per huiusmodi artificium magis ingeniosa uideantur quam reuera sint. Tale inuenitur in Seneca effusius, in Tacito et Plinio Secundo moderatius ; atque nostri temporis auribus coepit esse non ita pridem accommodatum. Verum hoc ipsum mediocribus ingeniis gratum esse solet (adeo ut dignitatem quandam literis conciliet) ; attamen a iudiciis magis limatis merito fastiditur, et poni possit pro intemperie quadam doctrinae, cum sit uerborum etiam et eorum concinnitatis aucupium quoddam. Atque haec de prima literarum intemperie dicta sunt. [1,38] Sequitur ea intemperies in rebus ipsis, quam posuimus mediam, et litigiosae subtilitatis nomine designauimus. Estque illa, de qua modo diximus, aliquanto deterior. Ut enim rerum dignitas uerborum cultui praecellit; sic e contrario, odiosior est uanitas in rebus quam in uerbis. Qua in re increpatio illa Paulina non magis ad suam aetatem referri, quam ad sequentia tempora deduci potest; neque theologiam tantum, sed etiam omnes scientias respicere uidetur: "Deuita profanas uocum nouitates, et oppositiones falsi nominis scientiae." His enim uerbis, duo signa indiciaque scientiae suspectae atque ementitae proponit. Primum est, uocum nouitas et insolentia; alterum, rigor dogmatum ; qui necessario oppositionem, et dein altercationes quaestionesque inducit. Certe quemadmodum complura corpora naturalia, dum ualent integra, corrumpuntur saepius et abeunt in uermes ; eodem modo sana et solida rerum cognitio saepenumero putrescit, et soluitur in subtiles, uanas, insalubres, et (si ita loqui licet) uermiculatas quaestiones; quae motu quodam et uiuacitate nonnulla praeditae uidentur, sed putidae sunt et nullius usus. Hoc genus doctrinae minus sanae, et seipsam corrumpentis, inualuit praecipue apud multos ex scholasticis, qui summo otio abundantes, atque ingenio acres, lectione autem impares (quippe quorum mentes conclusae essent in paucorum authorum, praecipue Aristotelis dictatoris sui, scriptis, non minus quam corpora ipsorum in coenobiorum cellis), historiam uero et naturae et temporis maxima ex parte ignorantes, ex non magno materiae stamine, sed maxima spiritus, quasi radii, agitatione, operosissimas illas telas quae in libris eorum exstant confecerunt. Etenim mens humana, si agat in materiam (naturam rerum et opera Dei contemplando), pro modo materiae operatur atque ab eadem determinatur; sin ipsa in se uertatur (tanquam aranea texens telam), tum demum interminata est, et parit certe telas quasdam doctrinae tenuitate fili operisque admirabiles, sed quoad usum friuolas et inanes. [1,39] Haec inutilis subtilitas, siue curiositas, duplex est; et spectatur aut in materia ipsa, qualis est inanis speculatio siue controuersia; cuius generis reperiuntur et in theologia, et in philosophia, haud paucae ; aut in modo et methodo tractandi. Haec apud scholasticos fere talis erat: super unaquaque re proposita formabant obiectiones, deinde obiectionum illarum solutiones ; quae solutiones ut plurimum distinctiones tantum erant; cum tamen scientiarum omnium robur, instar fascis illius senis, non in singulis bacillis sed in omnibus uinculo coniunctis consistat. Etenim symmetria scientiae, singulis scilicet partibus se inuicem sustinentibus, est et esse debet uera atque expedita ratio refellendi obiectiones minorum gentium. Contra, si singula axiomata tanquam baculos fascis seorsim extrahas, facile erit ea infirmare, et pro libito aut flectere aut frangere. Ut quod de Seneca dictum erat, "Verborum minutiis rerum frangit pondera", uere de scholasticis usurpari possit, "Quaestionum minutiis scientiarum frangunt robur". Numnon in aula spatiosa consultius foret unum accendere cereum, aut lychnuchum suspendere uariis luminibus instructum, quo omnia simul perlustrentur, quam in singulos angulos quaquauersus exiguam circumferre lucernam? Atqui non absimilis est eorum ratio, qui non tam ueritatem perspicuis argumentis, authoritatibus, comparationibus, exemplis illustrare nituntur; quam in hoc solum incumbunt ut minutos quosque scrupulos eximant, et captiunculas expediant, et dubitationes soluant; hoc pacto quaestionem ex quaestione gignentes, quemadmodum fit in superiori similitudine, ut lucerna in unum aliquem locum delata alios circumquaque destituat et obscuret. Adeo ut Scyllae fabula ad uiuum exprimat hoc genus philosophiae ; cuius os et pectus uirginem formosam praeferebant, infra uero fuisse aiunt "Candida succinctam latrantibus inguina monstris." [1,40] Sic generalia quaedam apud scholasticos inuenias, quae pulchra sunt dictu, et non perperam inuenta ; ubi autem uentum fuerit ad distinctiones decisionesque, pro foecundo utero ad uitae humanae commoda, in portentosas et latrantes quaestiones desinunt. Itaque minime mirum, si hoc genus doctrinae etiam apud uulgus hominum contemptui obnoxium fuerit, qui fere solent ueritatem propter controuersias circa eam motas aspernari, atque existimare eos errare omnes qui nunquam inter se conueniant; cumque uideant doctos homines inter se digladiari de rebus nullius momenti, facile illud Dionysii Syracusani arripiunt, "Verba ista sunt senum otiosorum." Nihilominus certissimum est, si modo scholastici ad inexplebilem sitim ueritatis et continuam agitationem ingenii uarietatem et multiplicitatem lectionis et contemplationum adiunxissent, insignia profecto illi exstitissent lumina, omnesque artes et scientiae mirifice prouexissent. Hactenus de secunda literarum intemperie.