[7,0] De consensu corporum, quae sensu praedita sunt, et quae sensu carent. [7,1] Passiones corporum, quae sensu dotantur, et quae sensu carent, magnum consensum habent ; nisi quod in corpore sensibili accedat spiritus. Nam pupilla oculi speculo siue aquis aequiparatur ; et simili natura imagines lucis et rerum uisibilium excipit et reddit. Organum autem auditus obici intra locum cauernosum conforme est, a quo uox et sonus optime resultat. Attractiones autem rerum inanimatarum, et rursus horrores siue fugae (eas dico, quae ex proprietate fiunt) in animalibus, olfactui atque odoribus gratis et odiosis conueniunt. Tactus autem ratio et gustus, omnem quae in corporibus inanimatis accidere possit aut uiolentiam aut contra insinuationem almam et amicam, ac uniuersas earundem passionum figuras, ueluti uates aut interpres exprimit. Nam compressiones, extensiones, erosiones, separationes, et similia, in corporibus mortuis in processu latent, nec nisi post effectum manifestum percipiuntur. In animalibus autem cum sensu doloris secundum diuersa genera aut characteres uiolentiae peraguntur, permeante per omnia spiritu. Atque ab hoc principio deducitur cognitio, num forte alicui animantium adsit alius quispiam sensus, prar- ter eos qui notantur ; et quot et quales sensus in uniuerso animantium genere esse possint. Ex passionibus enim materiae rite distinctis sequetur numerus sensuum, si modo organa competant et accedat Spiritus.