LIBER XII. CAPUT 1. Dissertatio Favorini philosophi, qua suasit nobili feminae, ut liberos, quos peperisset, non nutricum adhibitarum, sed suo sibi lacte aleret. Nuntiatum quondam est Favorino philosopho, nobis praesentibus, uxorem auditoris sectatorisque sui paululum ante enixam, auctumque eum esse nato filio. Eamus, inquit, et puerperam visum et patri gratulatum. Is enim erat loci senatorii, ex familia nobiliore. Imus una, qui tum aderamus: prosecutique eum sumus ad domum, quo pergebat; et cum eo simul introgressi sumus. Tum in primis aedibus complexus hominem congratulatusque assedit; atque ubi percontatus est, quam diutinum puerperium et quam laboriosi nixus fuissent, puellamque defessam labore ac vigilia somnum capere cognovit; fabulari instituit prolixius; et : Nihil, inquiL, dubito, quin filium lacte suo nutritura sit. Sed cum mater puellae parcendum esse ei, diceret, adhibendasque puero nutrices, ne ad dolores, quos in enitendo tulisset, munus quoque nutricationis grave ac difficile accederet: Ore te, inquit, mulier, sine eam totam integram esse matrem filii sui. Quod est enim hoc contra naturam imperfectum atque dimidiatum matris genus, peperisse, ac statim a sese abjecisse? Aluisse in utero sanguine suo nescio quid, quod non videret: non alere nunc suo lacte, quod videat jam viventem, jam hominem, jam matris officia implorantem? An tu quoque, inquit, putas, naturam feminis mammarum ubera quasi quosdam naevulos venustiores, non liber[or]um alendorum, sed ornandi pectoris causa dedisse? Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et exstinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tanquam pulchritudinis sibi insignia devenustet: quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur, ut foetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur; ne aequor illud ventris irrugetur, ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat. Quod cum sit publica detestatione communique odio dignum, in ipsis hominem primordiis, dum fingitur, dum animatur, inter ipsas artificis naturae manus interfectum ire: quantolum hinc abest, jam perfectum, jam genitum, jam filium proprii atque consueti atque cogniti sanguinis alimonia privare? Sed nihil interest (hoc enim dicitur), dum alatur et vivat, cujus id lacte fiat. Cur igitur iste, qui hoc dicit, si in capessendis naturae sensibus tam obsurduit, non id quoque nihil interesse putat, cujus in corpore cujusque ex sanguine concretus homo et coalitus sit? An quia spiritu multo et calore exalbuit, non idem sanguis est nunc in uberibus, qui in utero fuit? Nonne hac quoque in re sollertia naturae evidens est, quod, posteaquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus hominis finxit, adventante jam partus tempore, in supernas se partis profert, [et] ad fovenda vitae atque lucis rudimenta praesto est, et recens natis notum et familiarem victum offert? Quamnobrem non frustra creditum est, sicuti valeat ad fingendas corporis atque animi similitudines vis et natura seminis, non secus ad eandem rem lactis quoque ingenia et proprietates valere. Neque in hominibus id solum, sed in pecudibus quoque animadversum. Nam si ovium lacte hoedi aut caprarum rum agni alantur, constat ferme in his lanam duriorem, in illis capillum gigni teneriorem. In arboribus etiam et frugibus major plerumque vis et potestas est, ad earum indolem vel detrectandam vel augendam, aquarum atque terrarum, quae alunt, quam ipsius, quod jacitur, seminis: ac saepe videas arborem laetam et nitentem in locum alium transpositam deterioris terrae succo deperisse.