[127,0] SERMO CXXVII. DE VERBIS EVANGELII IOANNIS (5, 24-29): " AMEN, AMEN DICO VOBIS, QUIA VENIET HORA, ET NUNC EST, QUANDO MORTUI AUDIENT VOCEM FILII DEI, ET QUI AUDIERINT, VIVENT", ETC. NECNON DE VERBIS APOSTOLI (1 COR 2, 9): " QUOD OCULUS NON VIDIT ", ETC. [127,1] 1. 1. Spes nostra, fratres, non de isto tempore, neque de hoc mundo est, neque in ea felicitate qua excaecantur homines qui obliuiscuntur Deum. Hoc nosse primitus et Christiano corde tenere debemus, non ad praesentis temporis bona nos factos esse Christianos; sed ad nescio quid aliud, quod Deus iam promittit, et homo nondum capit. De hoc enim bono dictum est: Quod oculos non uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit Deus diligentibus se. Ergo quia hoc bonum tam magnum, tam praeclarum, tam ineffabile, non inuenit hominem perceptorem, tenuit Deum promissorem. Nunc enim quod ei promissum est, homo caecus corde non percipit; nec ei potest ostendi in praesenti, quid ipse cui promittitur sit futurus. Quia et infans natus si posset uerba loquentis intellegere, cum ipse loqui non posset, nec ambulare, nec aliquid agere, sed sicut eum uidemus infirmum, iacentem, indigum opis alienae, tantummodo intellegere posset eum qui sibi loqueretur, et diceret ei: Ecce sicut uides me ambulantem, operantem, loquentem, post paucos annos talis eris; attendens se et illum, quamuis quod promitteretur uideret; tamen suam considerans infirmitatem, non crederet, et uideret tamen quod promittebatur. Nobis autem tamquam infantibus in hac carne atque infirmitate iacentibus, et magnum est quod promittitur, et non uidetur; et erigitur fides qua credimus quod non uidemus, ut mereamur uidere quod credimus. Quicumque irridet hanc fidem, ut ideo putet non sibi esse credendum, quia non uidet; quando uenerit quod non credebat, erubescit; confusus separatur, separatus damnatur. Qui autem crediderit, segregatur ad dexteram, et stabit cum magna fiducia et laetitia inter illos quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. Conclusit autem Dominus, cum haec uerba diceret, sic: Ibunt isti in ambustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam 2. Haec est uita aeterna, quae nobis promittitur. [127,2] 1. 2. Quia amant homines uiuere in hac terra, promissa est illis uita; et quia multum timent mori, promissa est illis aeterna. Quid amas? Viuere. Hoc habebis. Quid times? Mori. Non patieris. Hoc sufficere uisum est humanae infirmitati, ut diceretur: Habebis uitam aeternam. Capit hoc mens humana, utcumque ex hoc quod agit, quod futurum est capit. Sed quantum capit ex hoc paruo quod agit? Quia uiuit, et mori non uult; amat uitam aeternam, uult semper uiuere, numquam mori. Sed et illi qui torquebuntur in poenis, uelle habent mori, et non possunt. Non ergo magnum est diu uiuere, aut semper uiuere: sed magnum est beate uiuere. 2. 2. Amemus uitam aeternam, et ex eo nouerimus quantum pro uita aeterna laborare debemus, cum uidemus homines amatores praesentis uitae temporalis atque finiendae, sic pro illa laborare, ut quando uenerit metus mortis, quidquid possunt faciant, non ut auferant, sed ut differant mortem. Quantum homo laborat, quando mors imminet, fugiendo, latendo, quidquid habet dando, et se redimendo, laborando, cruciatus molestiasque sustinendo, medicos adhibendo, et quidquid aliud homo potest? Videte quia consumptis laboribus et facultatibus suis, ut aliquantum uiuat, potest facere; ut semper uiuat, non potest. Si ergo labore tanto, tanto conatu, tantis impendiis, tanta instantia, tanta uigilantia, tanta cura agitur, ut aliquantum plus uiuatur; quomodo agendum est, ut semper uiuatur? Et si prudentes dicuntur, qui omnibus modis agunt, ut differant mortem, et uiuant paucos dies, ne perdant paucos dies, quam stulti sunt, qui sic uiuunt, ut perdant aeternum diem? [127,3] 2. 3. Hoc solum ergo nobis promitti potest, ut dulcescat nobis utcumque munus Dei, ex hoc quod habemus modo: quia de munere ipsius habemus ut uiuamus, ut salui simus. Ponamus ergo nobis ante oculos talem uitam, cum promittitur aeterna, ut remoueamus ab illa quidquid hic molestum patimur. Facilius enim inuenimus quid ibi non sit, quam quid ibi sit. Ecce hic uiuimus, uiuemus et ibi. Salui sumus quando hic non aegrotamus, neque aliquid dolet in corpore; salui erimus et ibi. Et quando nobis bene est in hac uita, nullas poenas patimur; nullas patiemur et ibi. Pone ergo hic hominem uiuentem, saluum, nullas poenas patientem; si ei donaret quisquam ut semper sic esset, et hoc bonum non desineret, quantum gauderet? Quantum extolleretur? Quomodo se non caperet laetitia sine poena, sine cruciatu, sine fine uitae? Si hoc solum nobis promitteret Deus, quod dixi, quod modo, quibus potui, uerbis descripsi et commendaui; quanti erat emendum, si uenale esset, quantum dandum erat, ut emeretur? 3. 3. Sufficeret quidquid haberes, etiam si totum mundum possideres. Et tamen uenale est: eme si uis. Nec multum exaestues de re magna propter pretii magnitudinem. Tantum ualet, quantum habes. Ad aliquid ergo magnum et pretiosum comparandum parares aurum, uel argentum, uel pecuniam, uel fructus aliquos pecorum aut frugum, qui in tua possessione nascerentur, ut emeres nescio quid hoc magnum et praeclarum, quo uiueres in hac terra felix. Et hoc eme, si uis. Noli quaerere quid habeas, sed qualis sis. Res ista te ualet. Tantum ualet, quantum es tu. Te da, et habebis illam. Quid turbaris? Quid exaestuas? Numquid quaesiturus es te, aut empturus es te? Ecce tu qui es, qualis es, da te illi rei, et habebis illam. Sed malus sum, inquies, et forte me non accipit. Dando te illi, bonus eris. Ut huic fidei promissionique te des, hoc est bonum esse. Cum autem bonus fueris, pretium ipsius rei eris, et habebis, non quod dixi solum, salutem, incolumitatem, uitam, et sine fine uitam; non hoc solum habebis, adhuc alia tollo. Non ibi erit lassari et dormire: non ibi erit esurire et sitire; non ibi erit crescere et senescere; quia nec nasci erit, ubi integri numeri manent. Numerus qui est, ipse est; nec opus est ut augeatur, quia non ibi fit ut minuatur. Ecce quanta tuli, et nondum dixi quid ibi erit. Ecce iam uita est, iam incolumitas est, iam nulla poena, nulla fames, nulla sitis, nullus defectus, nihil horum; et tamen nondum dixi: Quod oculus non uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit 3. Si enim dixi, falsum est quod scriptum est: Quod oculus non uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit. Unde enim ascenderet in cor meum, ut dicerem: Quod in cor hominis non ascendit? Creditur, et non uidetur: non solum non uidetur, sed nec dicitur. Quomodo ergo creditur, si non dicitur? Quis credit quod non audit? Si autem audit ut credat, dicitur; si dicitur, cogitatur; si cogitatur et dicitur, et in auribus hominum intrat. Et quia non diceretur nisi cogitaretur, et in cor hominis ascendit. Iam ecce ista quaestio tantae rei conturbat nos, ut non possimus uerbis explicare quaestionem. Quis explicat rem? [127,4] 4. 4. Attendamus itaque Euangelium, modo Dominus loquebatur, et faciamus quod ipse dixit: Qui credit in me, inquit, transitum facit a morte in uitam, et in iudicium non uenit. Amen dico uobis, quia ueniet hora, et nunc est, quando mortui audient uocem Filii Dei; et qui audierint, uiuent. Sicut enim Pater habet uitam in semetipso, sic dedit Filio habere uitam in semetipso. Generando dedit; quia genuit, dedit. Filius enim de Patre est, Pater non est de Filio, sed Pater Filii Pater est, et Filius Patris est Filius. Verumtamen Filius de Patre genitus, non Pater de Filio, et semper Filius; semper ergo genitus. Quis hoc capiat semper genitum? Omnis enim homo, cum audit genitum, occurrit illi: ergo erat tempus, quando non erat iste qui genitus est. Quid ergo dicimus? Non sic: non erat tempus ante Filium, quia omnia per ipsum facta sunt. Si omnia per ipsum facta sunt; et tempora per ipsum facta sunt; quomodo possent esse tempora ante Filium, per quem facta sunt tempora? Tolle ergo omnia tempora, semper cum Patre Filius. Si semper cum Patre Filius, et tamen Filius, semper genitus; si semper genitus, semper cum genitore erat qui genitus est. [127,5] 4. 5. Numquam hoc uidi, inquies tu, aliquem generantem, et semper cum illo quem generauit; sed praecessit ille qui generauit, et secutus est tempore ille qui generatus est. Bene dicis: Numquam hoc uidi, quia hoc ad illud pertinet, quod oculus non uidit. Quaeris quomodo dicatur? Non potest dici: quia nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit. Credatur, et colatur. Cum creditur, colitur; cum colitur, crescitur ; cum crescitur, capitur. Adhuc enim in ista carne; quamdiu peregrinamur a Domino, ad angelos sanctos, qui haec uident, infantes sumus, lactandi fide, pascendi specie. Sic enim dicit Apostolus: Quamdiu sumus in corpore, pregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus, non per speciem. Venturi sumus ad speciem, quae nobis sic promittitur per Ioannem in Epistola eius: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Filii Dei sumus iam per gratiam, per fidem, per sacramentum, per sanguinem Christi, per redemptionem Saluatoris: Filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, ei similes erimus; quoniam uidebimus eum sicuti est. [127,6] 5. 6. Ecce ad quid nutrimur capiendum, ecce ad quid nutrimur percipiendum, comedendum; ut tamen quod comeditur non minuatur, et qui comedit, uegetetur. Nam modo cibus uegetat comedendo; sed minuitur cibus qui comeditur, quando autem coeperimus comedere iustitiam, comedere sapientiam, comedere illum immortalem cibum; et nos uegetamur, et cibus ille non minuitur. Si enim nouit oculus pasci luce, nec tamen minuit lucem; non enim minor erit lux, quia uidetur a pluribus; plurium oculos pascit, et tamen tanta est quanta erat; et illi pascuntur, et illa non minuitur; si Deus dedit hoc luci, quam fecit ad oculos carnis, quid est ipse lux ad oculos cordis? Si ergo laudaretur tibi aliquis cibus magnus, quem pransurus esses, parares uentrem; laudatur tibi Deus, para mentem. [127,7] 5. 7. Ecce quid tibi dicit Dominus tuus: Veniet hora, inquit, et nunc est. Veniet hora, et ipsa hora nunc est, quando: quid? Quando mortui audient uocem Filii Dei, et qui audierint, uiuent. Qui ergo non audierint, non uiuent. Quid est: Qui audierint? Qui obedierint. Quid est: Qui audierint? Qui crediderint et obtemperauerint, ipsi uiuent. Ergo antequam crederent et oboedirent, mortui iacebant; et ambulabant, et mortui erant. Quid ualebant, quia ambulabant mortui? Et tamen si quis inter illos moreretur corpore, currerent, sepulcrum pararent, inuoluerent, portarent, sepelirent mortui mortuum, de quibus dictum est: Sine mortuos sepeliant mortuos suos. Tales mortui sic suscitantur uerbo Dei, ut uiuant in fide. Qui mortui erant in infidelitate, uerbo excitantur. De ipsa hora dixit Dominus: Veniet hora, et nunc est. Verbo enim suo suscitabat mortuos infideles; de quibus dicit Apostolus: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Haec resurrectio mentium est, haec resurrectio interioris hominis est, haec resurrectio animae est. [127,8] 6. 8. Sed non ista sola est, restat et corporis. Qui resurgit in anima, bono suo resurgit in corpore. Non enim omnes resurgunt in anima: omnes resurrecturi sunt in corpore. In anima, inquam, non omnes resurgunt, sed qui credunt et obediunt; quia: Qui audierint, uiuent. Sicut autem ait Apostolus: Non omnium est fides. Si ergo non omnium est fides, non omnes resurgunt in anima. Cum uenerit hora resurrectionis corporis, omnes resurgent; boni sint, mali sint: omnes resurgent. Sed qui prius resurgit in anima, bono suo resurgit in corpore; qui non prius resurgit in anima, malo suo resurgit in corpore. Qui resurgit in anima, resurgit in corpore ad uitam; qui non resurgit in anima, resurgit in corpore ad poenam. Quia ergo Dominus commendauit nobis resurrectionem istam animarum, ad quam omnes debemus festinare, in qua laborare ut uiuamus, et uiuendo usque in finem perseueremus; restabat ut commendaret nobis etiam resurrectionem corporum, quae futura est in fine saeculi. Sed audite quomodo et ipsam commendauit. [127,9] 6. 9. Cum dixisset: Amen dico uobis, quia ueniet hora, et nunc est, quando mortui, id est infideles, audient uocem Filii Dei, id est Euangelium, et qui audierint, id est qui obedierint, uiuent, id est iustificabuntur, et infideles iam non erunt; cum ergo hoc dixisset, quoniam uidit docendos nos esse et de resurrectione carnis, non sic relinquendos, secutus est et ait: Sicut enim habet Pater uitam in semetipso, sic dedit Filio habere uitam in semetipso. Hoc ad suscitandas mentes, hoc ad uiuificandas mentes. Deinde adiecit: Et potestatem dedit ei et iudicium facere, quoniam filius hominis est. Iste Filius Dei, filius hominis est. Etenim si Filius Dei, Filius Dei maneret, et filius hominis non fieret, filios hominum non liberaret. Ipse qui fecerat hominem, factus est quod fecit, ne periret quod fecit. Sic autem factus est homo, ut maneret Filius Dei. Factus est enim homo suscipiendo quod non erat, non perdendo quod erat; manens Deus, factus est homo. Accepit te, non consumptus est in te. Talis ergo ad nos uenit, Filius Dei filius hominis, faciens et factus, creator et creatus; creator matris, creatus ex matre: talis ad nos uenit. Secundum id quod Filius Dei est, ait: Veniet hora, et nunc est, quando mortui audient uocem Filii Dei. Non dixit: " Filii hominis "; ueritatem enim commendabat, in qua aequalis est Patri. Et qui audierint, uiuent. Sicut enim Pater habet uitam in semetipso, sic dedit Filio uitam habere in semetipso; non participando, sed: in semetipso. Nos enim non habemus uitam in nobis ipsis, sed in Deo nostro. Ille autem Pater uitam in semetipso habet; et talem genuit Filium, qui haberet uitam in semetipso; non fieret uitae particeps, sed ipse uita esset, cuius nos uitae participes essemus; plane ut haberet uitam in semetipso, et esset ipse uita. Ut autem fieret filius hominis, a nobis accepit. Filius Dei in semetipso; filius hominis ut esset, a nobis accepit. De suo Filius Dei, de nostro filius hominis. Quod minus est, a nobis accepit; quod plus est, nobis dedit. Nam et mortuus est ex illo quod filius hominis est, non secundum illud quod Filius Dei. Mortuus est tamen Filius Dei: sed secundum carnem mortuus, non secundum Verbum quod caro factum est, et habitauit in nobis. Ergo quod est mortuus, de nostro mortuus est: quod uiuimus, de ipsius uiuimus. Nec ille potuit mori de suo, nec nos uiuere de nostro. Hoc ergo tamquam Deus, tamquam Unigenitus, tamquam generanti aequalis, commendauit nobis Dominus Iesus, quod si audierimus uiuemus. [127,10] 7. 10. Sed: Et potestatem, inquit, dedit ei et iudicium facere, quoniam filius hominis est. Ergo ad iudicium illa forma uentura est. Forma hominis uentura est ad iudicium; ideo ait: Potestatem dedit ei et iudicium facere, quoniam Filius hominis est. Iudex hic erit Filius hominis; forma illa hic iudicabit quae iudicata est. Audite, et intellegite, iam hoc Propheta dixerat: Videbunt in quem pupugerunt. Ipsam formam uidebunt, quam lancea percusserunt. Sedebit iudex, qui stetit sub iudice. Damnabit ueros reos, qui factus est falsus reus. Ipse ueniet, forma illa ueniet. Hoc et in Euangelio habes: cum ante oculos discipulorum suorum iret in caelum, stabant illi et attendebant, et sonuit uox angelica: Viri Galilaei, quid statis? etc. Hic Iesus sic ueniet, quomodo eum uidetis euntem in caelum. Quid est: sic ueniet? In ipsa forma ueniet: Potestatem enim dedit ei iudicium facere, quoniam filius hominis est. Videte autem qua ratione hoc oportebat, et hoc rectum erat, ut iudicandi uiderent iudicem. Iudicandi enim erant et boni et mali. Beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Restabat ut in iudicio forma serui et bonis et malis ostenderetur, forma Dei solis bonis seruaretur. [127,11] 7. 11. Quid enim accepturi sunt boni? Ecce iam dico: quod paulo ante non dixi; et tamen dicendo non dico. Dixi enim quia erimus illic salui, erimus incolumes, erimus uiuentes, erimus sine poenis, erimus sine fame et siti, erimus sine defectu, erimus sine orbitate oculorum nostrorum. Totum hoc dixi; et quid habebimus plus, non dixi. 8. 11. Videbimus Deum. Hoc autem tantum erit, et tanta res erit, ut in eius comparatione nihil sit totum. Dixi quod uiuentes erimus, quod salui et incolumes, quod famem sitimque non patiemur, quod in lassitudinem non cademus, quod somnus non nos premet. Totum hoc quid est ad illam felicitatem, qua Deum uidebimus? Quia ergo Deus ipse ut est, modo ostendi non potest, quem tamen uidebimus; ideo quod oculus non uidit, nec auris audiuit, hoc uidebunt boni, hoc uidebunt pii, hoc uidebunt misericordes, hoc uidebunt fideles, hoc uidebunt qui habebunt bonam sortem in resurrectione corporis, quia habuerunt bonam obedientiam in resurrectione cordis. [127,12] 8. 12. Ergo et malus Deum uisurus est? De quo dicit Isaias: Tollatur impius, ne uideat claritatem Dei. Ergo et impii et pii uidebunt formam illam; et cum fuerit dicta sententia: Tollatur impius, ne uideat claritatem Dei, restat ut circa pios et bonos impleatur quod Dominus ipse promisit, cum hic in carne esset, et uideretur non solum a bonis, sed etiam a malis. Loquebatur inter bonos et malos, et conspicuus omnibus, Deus occultus, homo manifestus; Deus regens homines, homo apparens inter homines; loquebatur ergo inter illos, et dicebat: Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et quasi diceretur illi: Et quid ei dabis? Et ostendam, inquit, me ipsum illi. Quando hoc dixit? Quando ab hominibus uidebatur. Quando hoc dixit? Quando et ab eis uidebatur, a quibus non diligebatur. Quomodo ergo se ostensurus erat dilectoribus suis, nisi quia talem qualem non uidebant dilectores sui? Ergo quia forma Dei seruabatur, forma hominis ostendebatur; per formam hominis hominibus loquens, conspicuus et uisibilis, et bonis et malis omnibus ostendebat se, dilectoribus suis seruabat se. [127,13] 9. 13. Quando se demonstraturus est dilectoribus suis? Post resurrectionem corporis, quando tolletur impius, ne uideat claritatem Dei. Tunc enim: Cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam uidebimus eum sicuti est 24. Ipsa est uita aeterna. Nam totum quidquid dicebamus, nihil est ad illam uitam. Quia uiuimus, quid est? Quia salui sumus, quid est? Quia uidebimus Deum: magnum. Ipsa est uita aeterna; ipse hoc dixit: Haec est autem uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum Deum, et quem misisti Iesum Christum 25. Haec est uita aeterna, ut cognoscant, uideant, capiant, norint quod crediderant, percipiant quod nondum capere poterant. Iam uideat mens quod oculus non uiderat, nec auris audierat, nec in cor hominis ascenderat; hoc illis dicetur in fine: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi. Ibunt ergo illi mali in ambustionem aeternam. Iusti autem quo? In uitam aeternam 26. Quid est: "Vita aeterna"? Haec est uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum Deum, et quem misisti, Iesum Christum. [127,14] 10. 14. Loquens ergo de futura resurrectione corporis, et non nos dimittens, ait: Potestatem dedit ei et iudicium facere, quoniam filius hominis est. Nolite mirari hoc, quia ueniet hora. Ibi non addidit: et nunc est; quia ista hora postea erit, quia ista hora in fine saeculi erit, quia ista hora nouissima erit, in nouissima tuba erit. Nolite mirari, quia hoc dixi: Dedit ei potestatem et iudicium facere, quoniam filius hominis est. Nolite mirari. Ideo dixi, quia hominem ab hominibus oportet iudicari. Quibus hominibus iudicandis? Quos inuenit uiuos? Non solum. Sed quid? Veniet hora, quando hi qui sunt in monumentis. Quomodo expressit carne mortuos? Qui sunt in monumentis, quorum iacent sepulta cadauera, quorum fauillae tectae sunt, quorum ossa dispersa sunt, quorum caro iam non est, et tamen Deo integra est. Veniet hora, quando omnes qui sunt in monumentis audient uocem eius, et prodient omnes 27. Boni sint, mali sint, audient uocem, et exient. Rumpentur omnia uincula inferorum: omne quod periit, immo perisse putatur, restituetur. Si enim Deus fecit hominem qui non erat, non potest reparare quod erat? [127,15] 11. 15. Puto quia cum dicitur: Deus mortuos suscitaturus est, non res incredibilis dicitur, quia de Deo, non de homine dicitur. Magna res est quae fiet, et incredibilis res est quae fiet. Sed non sit incredibilis, quia uide qui facit. Ille dicitur quod suscitabit te, qui creauit te. Non eras, et es; et factus, non eris? Absit, ne credas. Mirabilius aliquid fecit Deus, quando fecit quod non erat: et tamen fecit quod non erat; et non creditur reparaturus quod erat, ab eis ipsis quos fecit quod non erant? Hoc est quod rependimus Deo, qui non eramus, et facti sumus? Hoc illi rependimus, ut eum resuscitare quod fecit non posse credamus? Haec est merces quam illi reddit creatura sua? Ideo te feci, dicit tibi Deus, o homo, antequam esses, ut non mihi credas futurum te esse quod eras, qui potuisti esse quod non eras? Sed ecce, inquit, in sepulcro quod uideo, fauilla est, cinis est, ossa sunt; et hoc item accipiet uitam, cutem, pulpas, carnem, et resurget? Quid, fauilla ista, ossa ista, quae uideo in sepulcro? Vel in sepulcro uides fauillam, uides ossa; in utero matris tuae nihil erat. Hoc uides, uel fauilla sunt, uel ossa sunt; tu, antequam esses, nec fauilla erat, nec ossa erant; et tamen factus es, cum omnino non esses: et non credis quia ossa ista (quoquo modo sunt, qualiacumque sunt, sunt tamen) recipient formam quam habebant, cum tu acceperis quod non habebas? Crede: quia si credideris hoc, tunc suscitabitur anima tua. Et si suscitabitur anima tua nunc: Veniet hora, et nunc est; tunc bono tuo resurget caro tua, quando ueniet hora, ut omnes qui sunt in monumentis, audiant uocem eius, et prodeant. Non enim quia audis et prodis, iam gaudere debes: audi quod sequitur: Qui bona egerunt, in resurrectionem uitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem iudicii. Conuersi ad Dominum...