[46,0] SERMO 46. DE PASTORIBUS. IN EZECHIEL XXXIV, 1-16. [46,1] Spes tota nostra quia in Christo est, et quia omnis uera et salubris gloria nostra ipse est, non nunc primum didicit Caritas uestra. Estis enim in eius grege, qui intendit et pascit Israel. Sed quoniam sunt pastores, qui pastorum nomina audire uolunt, pastorum autem officium implere nolunt, quid ad eos per Prophetam dicat, sicut lectum audiuimus, recenseamus. Audite uos cum intentione, audiamus nos cum tremore. [46,2] 2. Et factum est uerbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, propheta super pastores Israel et dic ad pastores Israel. Hanc lectionem modo, cum legeretur, audiuimus; hinc cum uestra Sanctitate aliquid loqui decreuimus. Adiuuabit ipse ut uera dicamus, si non nostra dicamus. Nam si nostra dixerimus, pastores erimus pascentes nos, non oues; si autem illius sunt quae dicimus, per quemlibet ipse uos pascit. Haec dicit Dominus Deus: O pastores Israel, qui pascunt se solos! Numquid non oues pascunt pastores? Id est, non se pascunt pastores, sed oues. Haec prima causa est, quare arguantur isti pastores, quia se ipsos pascunt, non oues. Qui sunt qui se ipsos pascunt? De quibus Apostolus dicit: Omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi. Nos enim, quos in loco isto, de quo periculosa ratio redditur, Dominus secundum dignationem suam non secundum meritum nostrum constituit, habemus duo quaedam plane distinguenda: unum quod christiani sumus, alterum quod praepositi sumus. Illud quod christiani sumus, propter nos est; quod praepositi sumus, propter uos est. In eo quod christiani sumus, attenditur utilitas nostra; in eo quod praepositi, nonnisi uestra. Et sunt multi qui christiani, et non praepositi, perueniunt ad Deum, faciliore fortasse itinere et tanto forte expeditius ambulantes, quanto minorem sarcinam portant. Nos autem, excepto quod christiani sumus, unde rationem reddemus Deo de uita nostra, sumus etiam praepositi, unde rationem reddemus Deo de dispensatione nostra. Ad hoc istam difficultatem propono, ut compatientes nobis, oretis pro nobis. Veniet enim dies, quo cuncta adducantur in iudicium. Et ille dies, si saeculo longe est, unicuique homini uitae suae ultimus prope est. Tamen utrumque latere Deus uoluit, et quando ueniat finis saeculi, et quando sit in unoquoque homine huius uitae finis. Vis non timere diem occultum? Dum uenerit, inueniat te paratum. Cum ergo praepositi ad hoc sint ut eis quibus praesunt consulant, nec in eo quod praesunt omnino utilitatem suam attendant sed eorum quibus ministrant, quisquis ita praepositus est, ut in eo quod praepositus est gaudeat et honorem suum quaerat et commoda sua sola respiciat, se pascit non oues. Ad hos sermo dirigitur. Audite tamquam oues Dei et uidete quemadmodum uos securos fecerit Deus, qualescumque sint qui uobis praesunt, id est, qualescumque nos sumus, uobis securitatem dedit qui pascit Israel. Nam si Deus non deserit oues suas, et mali pastores poenas debitas luent, et oues promissa percipient. [46,3] 3. Videamus ergo quid alloquatur pastores se ipsos pascentes non oues sermo diuinus neminem palpans. Ecce lac consumitis, et lanis uos tegitis, et quod crassum est interficitis, et oues meas non pascitis. Quod infirmatum est, non confortastis; et quod aegrotat, non corroborastis; et quod contribulatum est, non colligastis; et quod errabat, non reuocastis; et quod periit, non inquisistis; et quod forte fuit, confecistis; et dispersae sunt oues meae, eo quod non sit pastor. Dicitur in pastores pascentes seipsos non oues, quid diligant, quid negligant. Quid ergo diligunt? Lac consumitis, et lanis uos tegitis. Propter quod Apostolus dicit: Quis plantat uineam et de fructu eius non sumit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit? Inuenimus ergo esse lac gregis quidquid a plebe Dei tribuitur praepositis ad sustentandum uictum temporalem. Inde enim loquebatur Apostolus, cum haec diceret quae commemoraui. [46,4] 4. Equidem Apostolus, quamquam elegerit manibus suis transigi, et nec ipsum lac quaerere ab ouibus, tamen lactis percipiendi potestatem habere se dixit, et sic Dominum disposuisse ut qui Euangelium annuntiant de Euangelio uiuant. Et dicit alios coapostolos suos usos fuisse hac potestate non usurpata sed data. Plus ille fecit ut nec quod debebatur acciperet. Ipse ergo donauit et debitum, sed alius non exegit t indebitum: ille plus fecit. Fortassis enim ipsum significabat, qui aegrum cum adduceret ad stabulum dixit: Si quid amplius erogaueris, in redeundo reddam tibi. De his ergo qui non indigent lacte gregis, quid plura dicamus? Misericordiores sunt, uel potius ipsius misericordiae officium largius impendunt. Possunt u, et quod possunt, faciunt. Laudentur hi, nec damnentur illi. Nam et ipse Apostolus datum non quaerebat. Fructuosas tamen oues esse cupiebat, non steriles sine lactis ubertate. Itaque cum esset quodam tempore in magna indigentia, uinctus in confessione ueritatis, missum est illi a fratribus unde necessitati et indigentiae eius ministraretur. Respondit autem illis gratias agens et dicit: Bene fecistis communicare necessitatibus meis. Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse. Scio et abundare, noui et penuriam pati. Omnia possum in eo qui me confortat. Verumtamen uos bene fecistis usibus meis mittere. Sed ut ostenderet, in eo quod illi bene fecerunt quid ipse quaereret, ne inter illos esset qui se ipsos pascunt non oues, non tam suae gaudet subuentum esse necessitati, quam illorum gratulatur fecunditati. Quid ergo ibi quaerebat? Non quia quaero, inquit, datum, sed requiro fructum. Non ut ego, inquit, explear, sed ne uos inanes remaneatis. [46,5] 5. Qui ergo non possunt facere quod Paulus ut manibus suis se transigant, accipiant de lacte ouium, sustentent suam necessitatem, sed non neglegant ouium infirmitatem. Non hoc ibi quaerant tamquam commodum suum, ut ex necessitate penuriae suae uideantur annuntiare Euangelium, sed hominibus illuminandis parent lucem uerbi ueritatis. Sunt enim tamquam lucernae, sicut dictum est: Sint lumbi uestri accincti, et lucernae ardentes; et: Nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uideant bona opera uestra, et glorificent Patrem uestrum qui in caelis est. Si ergo tibi lucerna accenderetur in domo, nonne adiceres oleum, ne extingueretur? Porro si lucerna, accepto oleo, non luceret, non erat plane digna quae in candelabro poneretur, sed quae continuo frangeretur. Unde ergo uiuitur, est necessitatis accipere, est caritatis praebere. Non tamquam uenale sit Euangelium, ut illud sit pretium eius quod sumunt qui annuntiant unde uiuant. Si enim sic uendunt, magnam rem uili uendunt. Accipiant sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a Domino. Non enim est idoneus populus reddere mercedem illis, qui sibi in caritate Euangelii seruiunt. Non exspectent illi mercedem, nisi unde et isti salutem. Quid autem istis increpatur, unde arguuntur? Quia cum lac sumerent et lanis se tegerent, oues neglegebant. Sua ergo tantum quaerebant, non quae Iesu Christi. [46,6] 6. Sed quoniam diximus quid sit lac consumere, quaeramus quid sit lanis se tegere. Qui praebet lac uictum praebet, et qui praebet lanam honorem praebet. Ista sunt duo quae a populis quaerunt qui se ipsos pascunt non oues: commodum supplendae necessitatis, et fauorem honoris et laudis. Etenim uestimentum propterea bene intellegitur in honorem, quia nuditatem contegit. Est enim unusquisque homo infirmus. Et quid est quisquis uobis praeest, nisi quod uos estis? Carnem portat, mortalis est, manducat, dormit, surgit; natus est, moriturus est. Si ergo cogites quid sit secundum se ipsum, homo est. Tu honorando tamen amplius, ueluti contegis quod infirmum est. [46,7] 7. Videte cuiusmodi indumentum acceperat a bona Dei plebe idem Paulus, cum diceret: Sicut angelum Dei excepistis me. Testimonium enim uobis perhibeo, quia si fieri posset, oculos uestros eruissetis et dedissetis mihi. Sed cum tantus illi honor exhibitus esset, numquid propter ipsum honorem sibi exhibitum, ne forte negaretur et minus ille cum argueret laudaretur, pepercit errantibus? Nam si hoc fecisset, esset inter illos qui se ipsos pascunt, non oues. Diceret ergo apud seipsum: "Quid ad me pertinet? Quis quod uelit agat; uictus meus saluus est, honor meus saluus est: et lac et lana, satis est mihi; eat quisque qua potest". Ergo integra tibi sunt omnia, si eat quisque qua potest? Nolo te praepositum facere, unum te constituo de ipsa plebe: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Proinde ipse Apostolus, cum eos commemoraret quales fuerint erga illum, ne quasi oblitus eorum honorificentiae uideretur, testimonium perhibet quod sicut angelum Dei susceperint cum, quod si fieri posset oculos suos uellent eruere et illi dare. Et tamen accedit ad ouem languidam ad ouem putridam secare uulnus, non parcere putredini. Ergo, inquit, inimicus uobis factus sum uerum praedicans? Ecce et accepit de lacte ouium, sicut paulo ante commemorauimus, et indutus est lanis ouium, sed tamen oues non neglexit. Non enim sua quaerebat, sed quae Iesu Christi. [46,8] 8. Absit ergo ut dicamus uobis: "Viuite ut uultis, securi estote, Deus neminem perdet, tantummodo fidem christianam tenete. Non perdet ille quod redemit, non perdet pro quibus sanguinem fudit. Et si spectaculis uolueritis oblectare animos uestros, ite. Quid mali est? Et festa ista quae celebrantur per uniuersam ciuitatem at in laetitia conuiuantium, et publicis mensis se ipsos ut putant iocundantium, re uera perdentium, ite, celebrate securi. Magna est Dei misericordia, quae totum ignoscat. Coronate uos rosis antequam marcescant. In domo Dei uestri quando uolueritis conuiuamini; implemini cibo et uino cum uestris. Ad hoc enim data est ista creatura ut ea perfruamini. Non enim paganis et impiis dedit Deus, et uobis non dedit". Haec si dixerimus, forte congregabimus turbas ampliores. Et si sunt quidam qui nos sentiant haec dicentes non recte sapere, paucos offendimus, sed multitudinem conciliamus. Quod si fecerimus, non uerba Dei, non uerba Christi dicentes sed nostra, erimus pastores pascentes nosmetipsos, non oues. [46,9] 9. Cum autem dixisset quae diligant isti pastores, dicit et quae neglegant. Vitia enim ouium late iacent. Sanae atque crassae oues perpaucae sunt, id est, solidae in cibo ueritatis, utentes pascuis bene de munere Dei. Sed mali illi pastores non parcunt talibus. Parum est quod illas languentes et infirmas et errantes et perditas non curant. Etiam istas fortes et pingues necant, quantum in ipsis est. Et illae uiuunt. De misericordia Dei uiuunt. Tamen quantum ad pastores malos attinet, occidunt. "Quomodo, inquis, occidunt?". Male uiuendo, malum exemplum praebendo. An frustra dictum est seruo Dei, eminenti in membris summi Pastoris: Circa omnes te ipsum bonorum operum praebens exemplum; et: Forma esto fidelibus? Attendendo enim ouis etiam fortis plerumque praepositum suum male uiuentem, si declinet oculos a regulis Domini et intendat in hominem, incipit dicere in corde suo: "Si praepositus meus sic uiuit, ego qui sum qui non faciam quod ille facit?". Occidit ouem fortem. Si fortem ergo occidit ouem, iam de ceteris quid faciet, qui illud quod non ipse fortificauerat, sed forte aut robustum inuenerat, male uiuendo interfecit? Dico Caritati uestrae, iterum dico, et si uiuunt oues, et si fortes sunt oues in uerbo Domini et tenent illud quod audierunt a Domino suo: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite, tamen qui in conspectu populi male uiuit, quantum in illo est, eum a quo attenditur occidit. Non sibi ergo blandiatur quia ille non est mortuus. Et ille uiuit, et ille homicida est. Quomodo cum lasciuus homo intendit mulierem ad concupiscendum; ecce illa casta est, et moechus est iste. Domini enim uera et aperta sententia est: Quisquis uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus eam in corde suo. Non peruenit ad illius cubiculum, et in interiore iam suo cubiculo uolutatur. Sic omnis qui male uiuit in conspectu eorum quibus praepositus est, quantum in ipso est, occidit et fortes. Qui imitatur, moritur; qui non imitatur uiuit. Tamen quantum ad illum pertinet ambos occidit. Et quod crassum est, inquit, interficitis, et oues meas non pascitis. [46,10] 10. Iam audistis quid diligant. Audite quid negligant. Quod infirmatum est, non confortastis; et quod male habuit, non corroborastis; et quod contribulatum est, id est, quod confractum est, non colligastis; et quod errabat, non reuocastis; et quod periit, non inquisistis; et quod forte fuit, confecistis, id est, interfecistis et occidistis. Infirmatur ouis, id est, infirmum cor gerit, ut possit cedere temptationibus, incauto et imparato si superuenerit. Pastor neglegens, quando credit talis, non illi dicit: Fili accedens ad seruitutem Dei, sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem. Qui haec enim loquitur, confortat infirmum et ex infirmo facit firmum, ut non ille cum crediderit prospera huius saeculi speret. Si autem doctus fuerit sperare prospera saeculi, ipsa prosperitate corrumpitur; superuenientibus aduersitatibus sauciatur, aut fortassis exstinguitur. Non ergo eum aedificat super petram qui sic aedificat, sed super arenam ponit. Petra autem erat Christus. Christi passiones imitandae, non a christianis deliciae conquirendae. Confortatur infirmus, cum ei dicitur: "Spera quidem temptationes huius saeculi, sed ab omnibus te eruet Dominus, si ab illo non recesserit retro cor tuum. Nam ad confortandum cor tuum uenit ille pati, uenit ille mori, uenit sputis illiniri, uenit spinis coronari, uenit opprobria audire, uenit postremo ligno configi. Omnia haec ille pro te, tu nihil. Non pro illo, sed pro te". [46,11] 11. Quales autem sunt, qui timentes hos laedere quibus loquuntur, non solum non praeparant ad imminentes temptationes, sed etiam promittunt felicitatem huius saeculi, quam Deus ipsi saeculo non promisit? Ille praedicit labores super labores usque in finem uenturos ipsi saeculo, et tu uis ab ipsis laboribus exceptum esse christianum? Quia christianus est, aliquid plus passurus est in hoc saeculo. Etenim ait Apostolus: Omnes qui uolunt in Christo pie uiuere persecutionem patientur. Iam si tibi placet, pastor tua quaerens non quae Iesu Christi, ille dicat: Omnes qui uolunt in Christo pie uiuere, persecutionem patientur, et tu dic: "Si in Christo pie uixeris, abundabunt tibi omnia bona. Et si filios non habes, suscipies et enutries omnes, et nemo tibi morietur". Haeccine est aedificatio tua? Attende quid facias, ubi ponas. Super arenam est quem constituis. Venturus est imber, influxurus est fluuius, flaturus est uentus, impingent domum istam et cadet et fiet ruina eius magna. Leua de arena, pone super petram: in Christo sit quem uis esse christianum. Attendat ad passiones Christi indignas, attendat illum sine ullo peccato quae non rapuit exsoluentem, attendat Scripturam dicentem sibi: Flagellat omnem filium quem recipit. Aut paret se flagellari, aut non quaerat recipi. Flagellat, inquit, omnem filium quem recipit. Et tu dicis: "Forte exceptus eris?". Si exceptus a passione flagellorum, exceptus a numero filiorum. "Itane, inquies, flagellat omnem filium?". Prorsus flagellat omnem filium ut et Unicum. Unicus ille de Patris substantia natus, aequalis Patri in forma Dei, Verbum per quod facta sunt omnia, non habebat ubi flagellaretur. Ad hoc carne indutus est, ut sine flagello non esset. Qui ergo flagellat Unicum sine peccato, relinquit cum peccato adoptatum? In adoptionem uocatos nos esse Apostolus dicit. Adoptionem filiorum accepimus, ut essemus Unici, coheredes, essemus etiam hereditas eius: Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam. Exemplum nobis proposuit in passionibus suis. [46,12] 12. Sed plane ne futuris temptationibus deficiat infirmus, nec falsa spe decipiendus est, nec terrore frangendus. Dic ei: Praepara animam tuam ad temptationem. Sed forte incipit labi, contremiscere, nolle accedere. Habes aliud: Fidelis Deus, qui non uos sinat temptari supra quam potestis ferre 44. Illud enim promittere, et praedicare uenturas passiones, infirmum confirmare est. Timenti autem nimium et ex hoc deterrito, cum polliceris misericordiam Dei, non quia temptationes deerunt, sed quia non permittit temptari super quam ferre potest, fractum colligare est. Sunt enim qui cum audierint uenturas tribulationes, armant se magis et quasi potum suum sitiunt. Paruam enim sibi putant fidelium medicinam sed quaerunt et martyrum gloriam. Sunt autem alii qui auditis futuris et necessario uenientibus temptationibus, quas proprie oportet uenire christiano, quas nemo sentit nisi qui uoluerit esse uere christianus, imminentibus ergo sibi aliquibus, franguntur et claudicant. Offer consolationis alligamentum, alliga quod fractum est. Dic: "Ne timeas, non deserit in temptationibus ille in quem credidisti. Fidelis Deus, qui te non sinat temptari supra quam potes ferre. Non hoc a me audis, Apostolus dicit, qui etiam dicit: Et uultis experimentum eius accipere, qui in me loquitur Christus? Haec ergo cum audis, ab ipso Christo audis, audis et ab illo pastore qui pascit Israel. Illi enim dictum est: Potabis nos in lacrymis, in mensura. Quod enim ait Apostolus: Non sinit temptari supra quam potestis ferre 48: hoc ait Propheta: In mensura. Tantum tu noli dimittere corripientem et hortantem, terrentem et consolantem, percutientem et sanantem". [46,13] 13. Quod infirmatum est, inquit, non confortastis. Pastoribus malis dicit, pastoribus falsis, pastoribus sua quaerentibus, non quae Iesu Christi, ex commodo lactis et lanae gaudentibus, oues omnino non curantibus, et quod male habuit non corroborantibus. Inter infirmum, id est, non firmum - nam dicuntur infirmi etiam aegrotantes - sed inter infirmum et aegrotum, id est, male habentem, hoc mihi uidetur interesse. Etenim ista, Fratres, quae distinguere utcumque conamur, forte et nos possumus maiore diligentia melius distinguere, et alius peritior uel lumine cordis plenior, interim ne fraudemini, quantum ad uerba attinet Scripturae, quod sentio loquor. Infirmo ne accidat temptatio et eum frangat timendum est. Languens autem iam cupiditate aliqua aegrotat, et cupiditate aliqua impeditur ab intranda uia Dei, a subeundo iugo Christi. Attendite illos homines uolentes bene uiuere, iam statuentes bene uiuere, et minus idoneos mala pati sicut parati sunt bona facere. Pertinet autem ad christianam firmitatem, non solum operari quae bona sunt sed et tolerare quae mala sunt. Qui ergo uidentur feruere in operibus bonis, sed imminentes passiones tolerare nolle aut non posse, infirmi sunt. Qui uero aliqua cupiditate mala amatores mundi ab ipsis bonis operibus reuocantur, languidi et aegroti iacent, quippe qui ipso languore, tamquam sine ullis uiribus, nihil boni possunt operari. Talis in anima paralyticus ille fuit, quem cum ad Dominum inferre non possent, qui eum portabant, tectum aperuerunt, et deposuerunt. Id est, tamquam si in anima hoc uelis facere ut tectum aperias et deponas ad Dominum animam paralyticam dissolutam omnibus membris et uacantem ab omni opere bono, grauatam utique peccatis suis et languentem morbo cupiditatis suae. Si ergo dissoluta sunt membra omnia et est paralysis interior, ut peruenias ad medicum - forte enim latet medicus, et intus est; hoc est: iste uerus intellectus in Scripturis occultus est - exponendo quod occultum est aperi tectum et depone paralyticum. Quod qui non faciunt et qui facere neglegunt, audistis quae audiant: Quod male habuit, non corroborastis. Et quod contribulatum est, non colligastis: iam hinc temptationum. Accedit aliquid unde quod fractum est colligetur, consolatio illa: Fidelis Deus qui non uos sinat temptari supra quam potestis ferre, sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere. [46,14] 14. Et quod errabat non reuocastis. Ecce unde inter haereticos periclitamur. Et quod errabat non reuocastis; et quod periit, non inquisistis. Hinc inter manus latronum et dentes luporum furentium utcumque uersamur, et pro his periculis nostris ut oretis oramus. Et contumaces sunt oues. Quia quaeruntur errantes, alienas se a nobis dicunt errore suo et perditione sua: "Quid nos uultis? Quid nos quaeritis?". Quasi non ipsa causa sit quare eas uelimus et quare quaeramus, quia errant et pereunt. "Si in errore, inquit, sum, si in interitu, quid me uis? Quid me quaeris?". Quia in errore es, reuocare uolo; quia peristi, inuenire uolo. "Sic uolo errare, sic uolo perire". Sic uis errare, sic uis perire? Quanto melius ego nolo. Prorsus audeo dicere, importunus sum. Audio dicentem Apostolum: Praedica uerbum, insta opportune, importune. Quibus opportune? Quibus importune? Opportune utique uolentibus, importune nolentibus. Prorsus importunus sum, audeo dicere: Tu uis errare, tu uis perire, ego nolo. Non uult postremo ille qui me terret. Si uoluero, uide quid dicat, uide quid increpet: Quod errabat, non reuocastis; et quod periit, non inquisistis. Te magis timebo quam ipsum? Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi. Non te timeo. Non enim potes euertere tribunal Christi et constituere tribunal Donati. Reuocabo errantem, requiram perditam. Velis nolis id agam. Et si me inquirentem lanient uepres siluarum, per omnia angusta me coartabo; omnes sepes excutiam; quantum mihi uirium terrens Dominus donat, omnia peragrabo. Reuocabo errantem, requiram pereuntem. Si me pati non uis, noli errare, noli perire. [46,15] 15. Parum est quod doleo te errantem atque pereuntem. Timeo ne negligens te, etiam quod forte est occidam. Vide enim quid sequitur: Et quod forte fuit, confecistis. Si neglexero errantem atque pereuntem, et eum qui fortis est delectabit errare et perire. Cupio lucra exteriora, sed timeo plus damna interiora. Si indifferentem habuero errorem tuum, attendit qui fortis est, putat nihil esse ire in haeresim. Quando aliquod commodum de saeculo reluxerit unde mutetur, statim mihi dicet fortis ille periturus, cum te perditum non requiro: "Et hac et hac Deus est, quid interest? Homines inter se litigantes hoc fecerunt. Ubicumque colendus est Deus". Si forte illi dixerit aliquis donatista: "Non tibi dabo filiam meam nisi fueris de parte mea", illi opus est ut attendat et dicat: "Si nihil mali esset esse de parte istorum, non contra illos tanta dicerent pastores nostri, non pro illorum errore satagerent". Si ergo cessemus et taceamus, contrario locuturus est: "Utique si esset malum esse in parte Donati, loquerentur contra, redarguerent eos, satagerent lucrari illos. Si errant, reuocarent illos; si pereunt, quaererent illos". Non frustra ergo, cum iam dixisset superius: Quod crassum est, interfecistis, hic iterum in nouissimo posuit: Et quod forte fuit, confecistis. Ipsa est enim repetita sententia, nisi quia ex his quae supra dixit nata est: Quod errabat, non reuocastis; et quod periit, non requisistis; et, hoc faciendo, quod forte est, interfecistis. [46,16] 16. Proinde audi quid sequatur de ista negligentia malorum, immo falsorum pastorum: Et dispersae sunt oues meae, eo quod non sit pastor, et factae sunt in comesturam omnibus bestiis agri. Furantur lupi insidiantes, rapiunt leones frementes, cum oues non haerent pastori. Nam praesens est pastor, sed male agentibus non est pastor. Et inhaerent pastoribus non pastoribus, seipsos non oues pascentibus. Et letalis error consequitur: eunt in bestias depraedantes se, et de illarum morte se satiari cupientes. Tales enim sunt omnes, qui gaudent de erroribus alienis: bestiae sunt pastae mortibus. [46,17] 17. Et dispersae sunt, et errauerunt oues meae in omnem montem, et in omnem collem altum. Bestiae a montibus et collibus, tumor terrenus et superbia saeculi. Extulit se superbia Donati, fecit sibi partem. Subsequens eum Parmenianus illius confirmauit errorem. Ille mons est, ille collis est. Sic omnis cuiuslibet auctor erroris, terrena elatione intumescens, promittit ouibus requiem, pascua bona. Et aliquando inueniunt ibi oues pascua de pluuia Dei, non de duritia montis. Habent enim et ipsi Scripturas, habent sacramenta. Non sunt ista montium, sed cum inueniuntur in montibus, male remanetur in montibus. Errando enim in montibus et collibus, deserunt gregem, deserunt unitatem, deserunt munitas cohortes aduersus lupos et leones. Inde ergo reuocet Deus, ipse reuocet. Modo audietis ipsum reuocantem: Errauerunt, inquit, oues meae in omnem montem et in omnem collem altum, hoc est, in omnem tumorem terrenae superbiae. Sunt enim et montes boni: Leuaui oculos meos in montes, unde ueniet auxilium mihi. Et uide quia non tibi in montibus spes est: Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram. Noli putare iniuriam te facere montibus sanctis, quando dixeris: Auxilium meum, non a montibus, sed a Domino qui fecit caelum et terram. Ipsi montes hoc tibi clamant. Mons erat qui clamabat: Audio in uobis schismata fieri, et unusquisque uestrum dicit: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, ego autem Christi. Leua oculos in istum montem, audi quid dicat, et nec in ipso monte remaneas. Audi enim quid sequatur: Numquid Paulus pro uobis crucifixus est? Ergo postea quam leuaueris oculos in montes, unde ueniet auxilium tibi, id est, in auctores Scripturarum diuinarum, attende omnibus medullis suis, omnibus ossibus clamantem: Domine quis similis tibi? ut securus sine ulla iniuria montium dicas: Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram. Non solum tunc tibi non succensebunt montes, sed tunc amabunt, tunc magis fauebunt; si in ipsis spem tuam posueris, contristabuntur. Angelus multa diuina et mira ostendens homini, ab homine adorabatur, tamquam leuante oculos in montem. At ille a se reuocans ad Dominum: Noli, inquit, facere; illum adora, nam ego conseruus tuus sum et fratrum tuorum. [46,18] 18. In omnem montem, et in omnem collem, et in omnem faciem terrae dispersae sunt. Quid est: In omnem faciem terrae dispersae sunt? Omnia terrena sectantes, ea quae in faciem terrae lucent, ipsa amant, ipsa diligunt. Nolunt mori, ut abscondatur uita eorum in Christo. Super omnem faciem terrae, dilectione terrenorum, et quia errantes oues sunt per totam faciem terrae. Non omnes haeretici per totam faciem terrae, sed tamen haeretici per totam faciem terrae. Alii hic, alii ibi, nusquam tamen desunt. Ipsi se non norunt: alia secta in Africa, alia haeresis in Oriente, alia in Aegypto, alia in Mesopotamia, uerbi gratia. Diuersis locis sunt diuersae: sed ea una mater superbia omnes peperit sicut una mater nostra catholica omnes christianos fideles toto orbe diffusos. Non ergo mirum, si superbia parit discissionem, caritas unitatem. Tamen ipsa catholica mater, ipse pastor in ea ubique quaerit errantes, confortat infirmos, curat languidos, alligat confractos, alios ab istis, alios ab illis non se inuicem scientibus. Sed tamen illa omnes nouit, quia cum omnibus fusa est. Verbi gratia, est in Africa pars Donati, Eunomiani non sunt in Africa, sed cum parte Donati est hic Catholica. Sunt in Oriente Eunomiani, ibi autem non est pars Donati, sed cum Eunomianis ibi est Catholica. Illa sic est tamquam uitis, crescendo ubique diffusa; illi sic sunt tamquam sarmenta inutilia, agricolae falce praecisa merito sterilitatis suae, ut uitis putaretur, non ut amputaretur. Sarmenta ergo illa ubi praecisa sunt, ibi remanserunt. Vitis autem crescens per omnia, et sarmenta sua nouit quae in illa manserunt, et iuxta se quae de illa praecisa sunt. Inde tamen reuocat errantes, quia et de ramis fractis dicit Apostolus: Potens est enim Deus iterum inserere illos. Siue dicas oues errantes a grege, siue dicas ligna praecisa de uite, nec ad reuocandas oues, nec rursus ad inserenda ligna minus idoneus est Deus, quia ille summus pastor, ille uerus agricola. Et in omnem faciem terrae dispersae sunt; et non fuit qui requireret, non fuit qui reuocaret, sed in illis pastoribus malis; non fuit, sed homo, qui requireret. [46,19] 19. Propterea pastores audite sermonem Domini: Viuo ego, dicit Dominus Deus. Videte unde coepit. Tamquam iuratio est Dei, testificatio uitae suae. Viuo ego, dicit Dominus. Mortui sunt pastores, sed securae sunt oues; uiuit Dominus. Viuo ego, dicit Dominus Deus. Qui autem pastores mortui sunt? Sua quaerentes, non quae Iesu Christi. Erunt ergo et inuenientur pastores non quae sua sunt quaerentes sed quae Iesu Christi? Erunt plane et inuenientur plane, nec desunt nec deerunt. Videamus ergo quid dicat Dominus, qui se dicit uiuere: utrum dicat ablaturum se oues a pastoribus malis, pascentibus se ipsos non oues, et daturum se eas pastoribus bonis pascentibus oues non se. Viuo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod factae sunt oues meae in comesturam omnibus bestiis campi, eo quod non esset pastor. Rursus pastorem dicit, et paulo ante, et nunc. Non ait: ex eo quod non sint pastores. Quibus enim talibus male errantibus, male pereuntibus non est pastor, et si praesens est pastor, quia et cum praesens est lux, non est caecis lux. Et non quaesierunt pastores oues meas, et pauerunt pastores se ipsos, oues autem meas non pauerunt. [46,20] 20. Propter istud, pastores, audite uerbum Domini. Sed qui pastores audite? Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super pastores, et inquiram oues meas de manibus eorum. Audite et discite oues Dei: a malis pastoribus inquirit Deus oues suas, et de manibus eorum inquirit mortem illarum. Dicit enim alio in loco per eumdem Prophetam: Fili hominis, speculatorem te dedi domui Israel. Audies ex ore meo sermonem, et praemonstrabis eis ex me. In eo cum dixero peccatori: Morte morieris, et non fueris locutus ut caueat impius a uia sua, ille facinorosus in facinore suo morietur, sanguinem autem eius de manu tua exquiram. Tu autem si praenuntiaueris facinoroso uiam eius ut auertatur ab ea, et non erit auersus a uia sua, iste in facinore suo morietur, et tu animam tuam liberabis. Quid est, Fratres? Videtis quam sit tacere periculosum? Moritur ille et recte moritur; in impietate sua et peccato suo moritur; negligentia enim eius occidit cum. Nam pastorem inueniret uiuentem qui ait: Viuo ego, dicit Dominus; sed cum fuerit negligens, non admonente illo qui ad hoc est praepositus et speculator ut admoneat, et ille iuste morietur, et iste iuste damnabitur. Si autem dixeris, inquit, impio: Morte morieris, cui ego fuero gladium comminatus, et ille neglexerit uitare imminentem gladium et uenerit gladius et interfecerit cum, ille in peccato suo morietur, tu autem animam tuam liberasti. Propter hoc, ad nos quidem pertinet non tacere; ad uos autem etiam si taceamus, de Scripturis sanctis uerba pastoris audire. [46,21] 21. Videamus ergo, quia sic proposueram utrum auferat oues a pastoribus malis et det eas pastoribus bonis. Video eum auferentem oues a pastoribus malis. Hoc enim dicit: Ecce ego super pastores, et inquiram oues meas de manibus eorum, et auertam ab eis, ut non pascant oues meas; et non pascent adhuc pastores semetipsos. Cum enim dico: Pascant oues meas, illi se pascunt, non oues meas. Auertam ut non pascant oues meas. Quomodo auertit, ut non pascant oues ipsius? Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite. Tamquam diceret: "Mea dicunt, sua faciunt". Si diceret: "Facite securi quod faciunt, ipsos damnabo male uiuentes; uobis autem parcam quia secuti estis praepositos uestros", si hoc diceret, deterreret malos pastores, pascentes non oues, sed se. Sed quoniam terret non solum caecum ducentem, sed et caecum sequentem - neque enim ait: Cadit in foueam ducens, et non cadit sequens, sed: Caecus caecum ducens, ambo in foueam cadunt - admonuit oues, et ait: Quae dicunt facite; quae faciunt facere nolite. Cum enim non facitis quae faciunt mali pastores, non uos ipsi pascunt; cum autem facitis quae dicunt, ego uos pasco. Mea enim dicunt et non faciunt. "Securi, inquiunt, sequimur episcopos nostros". Dicunt hoc saepe haeretici, quando ueritate manifestissima conuincuntur: "Nos oues sumus, illi de nobis reddent rationem". Reddent plane malam de morte uestra. De morte ouis malignae reddet malus pastor malam rationem. Numquid ideo uiuit ouis, quia assignatur pellis ipsius? Increpatur pastor, quia neglexit ouem errantem, et propterea in fauces lupi irruit ut deuoraretur. Quid illi prodest, quia affert pellem signatam? Paterfamilias uitam ouis inquirit. Sed ecce malus pastor attulit pellem: Reddat de pelle rationem. Forte mentiturus est? Videbat de super, qui postea iudicat: cui uerba ille, facta numerat, cogitationes inspicit. Reddat rationem malus pastor de pelle ouis mortuae. "Clamaui ei uerba tua et sequi noluit; dedi operam ut a grege non aberraret, et non obtemperauit": plane si hoc dicat et uerum dicat - nouit autem ille utrum uerum dicat - reddit bonam rationem de oue mala. Si autem inspicit Deus quia neglexit errantem, quia non quaesiuit pereuntem, quid prodest quod inuenit pellem quam referret? Ipsam reuocaret, ne pellem mortuae demonstraret. Si ergo non bonam rationem reddit, qui non quaesiuit errantem, qualem reddet qui fecit errantem? Hoc est quod dico: Si in Catholica episcopus constitutus non bonam rationem reddit de oue, si non quaesierit errantem a grege Dei, qualem rationem redditurus est haereticus, qui non solum non reuocabit ab errore, sed etiam compulit or in errorem? [46,22] 22. Sed uideamus, ut dixi, quomodo reuocet Deus oues a pastoribus malis. Iam commemoraui: Quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite. Et non uos ipsi pascunt, sed Deus, quia uelint nolint pastores, ut perueniant ad lac et lanam uerba Dei dicturi sunt. Qui praedicas non furandum, furaris, dicit Apostolus ad eos qui bona dicunt et mala faciunt. Tu audi praedicantem, ne fureris; noli imitari furantem. Si furantem imitari uolueris, ipse te pascit facto suo; tibi uenena subministrat, non cibum. Si uero hoc ab illo audis quod non dicit de suo, sed de Dei - non potest quidem uua de spinis legi; nam et ipsa Domini sententia est: Nemo colligit de spinis uuam et de tribulis ficus -, nec ideo tamen quasi calumnieris Domino tuo et dicas: "Domine noluisti me, quia fieri non potest de spinis legere uuam; et rursus dixisti mihi de quibusdam: Quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite, nempe mala facientes utique spinae sunt. Quomodo uis de spinis me colligere uuam uerbi?". Respondebit: "Non est illa uua spinarum, sed aliquando increscens sarmentum implicat se in sepem, et pendet uua inter densa spinarum, sed non surgit de radice spinarum. Tu si esurieris, et aliud non habes unde sumas, caute manum mitte, ne lacereris ab spinis, id est, ne facta imiteris malorum; et lege uuam inter spinas pendentem, sed de uite nascentem. Ad te perueniet botrui alimentum, spinis seruatur ignis tormentum". [46,23] 23. Et extraham oues meas, inquit, de ore eorum, et de manibus eorum: et non erunt adhuc eis ad cibum. Hoc et in psalmo dicitur: Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui deuorant populum meum in cibo panis? Et non erunt eis adhuc ad cibum: quoniam haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse. Abstuli a malis pastoribus oues, monendo ut dixi ne quod faciunt, faciant: id est, ne quod faciunt mali pastores, faciant incautae et negligentes oues. Et quid ait? Cui dat quod illis abstulit? Forte pastoribus bonis? Non hoc sequitur. Et quid dicemus, Fratres? Nonne sunt pastores boni? Nonne alio loco Scripturarum dicitur: Et constituam eis pastores secundum cor meum, et pascent eas cum disciplina? Quomodo ergo oues, quas malis pastoribus tollit, non dat bonis, sed tamquam omnino nusquam remanserint boni, dicit: Ego pascam? Petro dixerat: Pasce oues meas. Quid ergo facimus? Cum Petro commendantur oues, non ibi dicit Dominus: Ego pascam oues meas, non tu, sed: Petre, amas me? Pasce aues meas. An forte quia modo non inuenitur Petrus - iam enim assumptus est in requiem Apostolorum et martyrum - non est cui dicat securus Dominus ouium: Pasce oues meas, et quodam modo quasi necessitate descendit ad officium pascendi oues suas, non habens quibus commendet, nec tamen deserens? Hoc enim uidetur sequi: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse, cui dicebamus: Qui pascis Israel, intende; qui deducis uelut oues Ioseph, populum in Aegypto constitutum: iam diffusus in gentibus Israel, ipse est Ioseph. Nostis enim, quia migrauit Ioseph in Aegyptum: uendentibus fratribus factum est. Vendiderunt Christum Iudaei; non sine causa et inter Apostolos ipse Iudas uenditor fuit. Coepit esse Christus in gentibus, ibi honoratus est, ibi creuit populus eius, non eum deserit pastor eius. Excita, inquit, potentiam tuam et ueni, ut saluos facias nos. Plane facit et faciet. Ait: Ecce ego ipse, et inquiram oues meas, et uisitabo eas, sicut uisitat pastor gregem suum. Non curauerunt mali pastores; non enim suo sanguine redemerunt. Sicut, uisitat, inquit, pastor gregem suum in diem? In quale diem? Cum fuerit nimbus et nube, id est, pluuia et nebula. Pluuia et nebula, error saeculi huius; caligo magna surgens de cupiditatibus hominum, et nebula ualida contegens terram. Et difficile est ut non errent oues in ista nebula. Sed pastor non deserit eas. Inquirit eas, penetrat nebulam oculis acutissimis, non impeditur caligine nubium. Videt, undique errantem reuocat tantum ut fiat quod dicit in Euangelio: Quae sunt oues meae, audiunt uocem meam et sequuntur me. In medio ouium dispersarum, sic inquiram oues meas, et educam eas ab omni loco, quo dispersae sunt illic, in die nubis et nimbi. Quando difficile est inueniri, nunc ego inueniam. Crassa nebula est, pinguis nimbus est: oculos eius nihil latet. [46,24] 24. Et educam eas de gentibus, et colligam eas de regionibus, et inducam eas in terram earum, et pascam eas super montes Israel. Constituit montes Israel, auctores Scripturarum diuinarum. Ibi pascite ut secure pascatis. Quidquid inde audieritis, hoc uobis bene sapiat; quidquid extra est, respuite. Ne erretis in nebula, audite uocem pastoris. Colligite uos ad montes Scripturae sanctae. Ibi sunt deliciae cordis uestri, ibi nihil uenenosum, nihil alienum; uberrima pascua sunt. Vos tantum sanae uenite, sanae pascimini in montibus Israel. Et in riuis, et in omni habitatione terrae. A montibus enim, quos ostendimus, manauerunt riui praedicationis euangelicae, cum in omnem terram exiuit sonus eorum, et facta est omnis habitatio terrae pascendis ouibus laeta atque fecunda. In pascuis bonis pascam eas, et in montibus altis Israel. Et erunt stabula earum illic, hoc est, ubi requiescant, ubi dicant: Bene est, ubi dicant: Verum est, manifestum est, non fallimur. In gloria Dei requiescent, tamquam in stabulis illis. Et dormient, hoc est, requiescent, et requiescent in deliciis bonis. [46,25] 25. Et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. Iam dixi montes Israel, montes bonos, quo leuamus oculos, ut inde nobis auxilium ueniat. Sed auxilium nostrum a Domino, qui fecit caelum et terram. Ideo ne uel in montibus bonis esset spes nostra, cum dixisset: Pascam oues meas super montes Israel, rursus ne tu remaneres in montibus, subiecit statim: Ego pascam oues meas. Leua tu oculos tuos in montes, unde ueniet auxilium tibi, sed attende dicentem: Ego pascam. Auxilium enim tuum a Domino, qui fecit caelum et terram. [46,26] 26. Et ego requiescere faciam eas, dicit Dominus Deus. Sed ut requiescere faciat, quid primo curauit? Quod enim primo curauit, posterius dicit: Haec dicit Dominus Deus: Quod periit, inquiram; et quod errauit, reuocabo; et quod comminutum est, colligabo; et quod exanime est, confortabo; et quod pingue est, et quod forte custodiam: quod non faciebant mali pastores, se ipsos pascentes, non oues. Non ait Dominus: Constituam alios bonos pastores, qui faciant haec, sed Ego, inquit, faciam; oues meas nulli committam. Securi uos, Fratres; securae uos oues. Nobis uidetur timendum, quasi desit pastor bonus. [46,27] 27. Claudit sic: Et pascam eas cum iudicio. Vide quia sic solus pascit, cum iudicio pascens. Quis enim homo iudicat de homine? Temerariis iudiciis plena sunt omnia. De quo desperauerimus subito conuertitur et fit optimus. De quo multum praesumpserimus subito deficit et fit pessimus. Nec timor noster certus est, nec amor noster certus est. Quid sit hodie quisque homo, uix nouit ipse homo. Tamen utcumque ipse quid hodie. Quid autem cras nec ipse. Pascit ergo ille cum iudicio, dispertiens propria propriis: haec istis, illa illis, debita eis quibus debetur, hoc aut illud. Nouit enim quid agat. Cum iudicio pascit, quos iudicatus redemit. Pascit ergo ipse cum iudicio. [46,28] 28. In propheta enim Hieremia clamauit quidam perdix, Congregauit quae non peperit, faciens diuitias suas non cum iudicio. Contra istum perdicem facientem diuitias suas non cum iudicio, pascit iste pastor cum iudicio. Quare ille sine iudicio? Quia congregauit quae non peperit. Quare iste cum iudicio? Quia fouet quod peperit. De pastore tamen bono loquimur. Pastores boni aut non sunt, aut latent. Si non sunt, quid agimus? Si latent, quare de illis tacetur? Perdix quidem ille a quibusdam maioribus et ante nos Scripturarum tractatoribus diabolus intellectus est, congregans quae non peperit. Non enim ille creator sed deceptor est, faciens diuitias suas non cum iudicio. Non enim ad eum pertinet quis isto, quis illo modo erret. Omnes errantes uult, quibuslibet erroribus. Quam diuersae sunt haereses, quam diuersi errores! Ille in omnibus uult errare homines. Non dicit diabolus: "Donatistae sint et non Arriani". Siue illic siue illic sint, ad eum pertinent congregantem sine iudicio. "Idola, inquit, adoret, meus est; in Iudaeorum superstitione remaneat, meus est; deserta unitate in illam uel illam haeresim pergat, meus est". Congregat ergo sine iudicio faciens diuitias suas. Sed quid sequitur? In dimidio dierum eius derelinquent eum, et in nouissimis suis erit insipiens. Venit ille congregans undique oues suas. In dimidio dierum eius, prius quam sperabat, ante quam putabat, derelinquent eum, et erit insipiens in nouissimis suis. Quare in primis suis sapiens erat, et in nouissimis suis sit insipiens? Audite Fratres. Dicitur aliquando in Scripturis sapientia pro astutia, abusione uerbi, non proprietate. Unde enim dicitur: Ubi sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? Et iste perdix, idem draco, idem serpens, tamquam sapiens erat, quando Adam per Euam decepit. Verum dicere putatus est, bonum consilium dare existimatus est, contra Deum creditus est. Quod uero dicitur sapientia abusione uerbi et in malo, consuetudine quidem Scripturarum nostrarum nam quemadmodum loquantur auctores mundi, quid ad nos? habes in eodem libro: Erat ibi serpens sapientior omnibus bestiis. Iste sapientior omnibus bestiis, acutus et astutus ad decipiendum agnoscitur. Postea non ei creditur. Dicitur ei: "Renuntiamus tibi, sufficit quod incautos primo decepisti". Ergo ita in nouissimis suis erit insipiens. Apertae erunt fraudes eius, et ideo iam fraudes non erunt. In nouissimis suis erit insipiens, qui congregauit quae non peperit, et fecit diuitias suas non cum iudicio. Pascit contra illum Redemptor noster cum iudicio. [46,29] 29. Exsistat et aliquis haereticus, etsi non frater diaboli, certe adiutor et filius. Et ipsum dixerim perdicem contentiosum animal. Hoc enim animal, ut aucupes norunt, etiam contendendi studio capitur. Contendunt isti contra ueritatem, et contenderunt ex quo se diuiserunt. Modo dicunt: "Contendere nolumus", quia iam capti sunt. Non habet quod dicat: "Nolo contendere". O capte, aliquando certe tu eras qui primis temporibus seditionis tuae traditores arguebas, innocentes damnabas, iudicium Imperatoris quaerebas, iudicio episcoporum non consentiebas, uictus totiens appellabas, apud ipsum Imperatorem studiosissime litigabas. Congregabas quae non peperisti. Ubi est nunc ceruix tua? Ubi lingua tua? Ubi sibilus tuus? Certe in nouissimis tuis factus es insipiens, pauisti sine iudicio. Non enim uerum uis, uel de errore tuo uel de ueritate iudicare. Pascit contra te Christus cum iudicio, discernit oues suas ab ouibus non suis. Quae sunt oues meae, inquit, audiunt uocem meam et sequuntur me. [46,30] 30. Hic inuenio omnes pastores bonos in uno pastore. Non enim uere boni pastores desunt, sed in uno sunt. Multi sunt, qui diuisi sunt. Hic unus praedicatur, quia unitas commendatur. Neque enim uere modo ideo tacentur pastores, et dicitur pastor, quia non inuenit Dominus cui commendet oues suas. Tunc autem ideo commendauit, quia Petrum inuenit. Immo uero et in ipso Petro unitatem commendauit. Multi erant Apostoli, et uni dicitur: Pasce oues meas. Absit ut desint modo boni pastores, absit a nobis ut desint, absit a misericordia ipsius, ut non eos gignat atque constituat. Utique si sunt bonae oues, sunt et boni pastores, nam de bonis ouibus fiunt boni pastores. Sed omnes boni pastores in uno sunt, unum sunt. Illi pascunt, Christus pascit. Non enim uocem suam dicunt amici sponsi, sed gaudio gaudent propter uocem sponsi. Ideo ergo ipse pascit, cum ipsi pascunt; et dicit: Ego pasco, quia in illis uox ipsius, in illis caritas ipsius. Nam et ipsum Petrum, cui commendabat oues suas quasi alter alteri, unum secum facere uolebat, et sic ei oues commendare, ut esset ille caput, ille figuram corporis portaret, id est, Ecclesiae, et tamquam sponsus et sponsa essent duo in carne una. Proinde ut oues commendaret, quid ei prius dicit, ne illi tamquam alteri commendaret? Petre, amas me? Et respondit: Amo. Et iterum: Amas me? Et respondit: Amo. Et tertio: Amas me? Et respondit: Amo. Confirmat caritatem, ut consolidet unitatem. Ipse ergo pascit unus in his, et hi in uno. Et tacetur de pastoribus, sed non tacetur. Gloriantur pastores, sed qui gloriatur, in Domino glorietur. Hoc est Christum pascere, hoc est in Christo pascere, hoc est et cum Christo pascere, praeter Christum sibi non pascere. Neque enim uere inopia pastorum, tamquam ista futura mala tempora Propheta praedicaret, dixit: Ego pascam oues meas, non habeo cui commendem. Etiam cum ipse Petrus erat, et cum adhuc ipsi Apostoli erant in hac carne et in hac uita, tunc ait ille unus, in quo uno omnes unum: Habeo alias oues, quae non sunt de hoc ouili; oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor. Sint ergo omnes in pastore uno, et dicant uocem pastoris unam quam audiant oues, et sequantur pastorem suum, et non illum, aut illum, sed unum. Et omnes in illo unam uocem dicant, diuersas uoces non habeant. Obsecro uos, Fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in uobis schismata. Hanc uocem eliquatam ab omni schismate, purgatam ab omni haeresi, audiant oues et sequantur pastorem suum dicentem: Quae sunt oues meae, uocem meam audiunt, et sequuntur me. [46,31] 31. Nam uis nosse, haeretice, quam non habeas uocem pastoris, et periculose te sequantur oues tectum indumento ouis, et intus lupum rapacem? Audiant uocem tuam uideamus an Christi sit. Ecclesiam quaerit infirma ouis a grege aberrans, nesciens ubi sit grex. Quaerit quo se aggreget, quo intret. Ede uocem: audiamus an Christi sit. Audiamus utrum agni sit, an perdicis. Ouis Dei gregem suum quaerit. Puta ouem de Oriente uenisse ad Africam quaerit gregem suum. Incurrit in te, incurrit in basilicam tuam intrare uult. Commoueris ignota facie, uel tu, uel minister tuus. Stans uel sedens ad ostium, interrogat ouem quaerentem gregem suum, immo gregem Dei. Cum grege suo intrare uult, ibi esse putat. Quaeris: "Paganusne es, an christianus?". Respondet: "Christianus": ouis est enim Dei. Quaeris ne forte catechuminus sit, et irruat sacramentis. Respondet: "Fidelis". Quaeris cuius communionis sit. Respondet: "Catholicus". Christianum, fidelem, catholicum reprobas. Qui sunt intus quas tenes? Ita uero proice, reproba. A te reprobatus, a Christo probatur. Utinam et illi qui sunt apud te agnoscant te, et in dimidio dierum tuorum derelinquant te. Quidam fratres nostri hesterno die ierunt ad basilicam eorum. Etsi ad malos fratres, tamen ad fratres. Attendite, Fratres mei, quid intersit inter fiduciam ueritatis et timorem falsitatis. Quando aliquos eorum in hoc populo agnoscitis, quomodo gaudetis! Quia in uobis ille est qui quaerit quod perierat. Suggeritur aliquando uobis: "Audiet et discedet". Et uos: "Audiat et discedat". "Audiet et irridebit". "Audiat et irrideat. Aliquando sapit et aliquando cognoscet. Aliquando relinquitur a populo suo, remanet cum corde suo. Renuntiat errato suo. Gratias agit Deo suo". Illi autem quid? "Qui estis?". "Christiani sumus". "Non, sed exploratores". Et illi: "Catholici sumus". Conati sunt iniuriare; meliore consilio paenituit eos. Atque utinam sic paeniteat et ibi remanere, quomodo paenituit eos qui ingressi sunt iniuriare. Tamen quos proiecerunt christianos, fideles, catholicos; quos tenuerint, nolo dicere. Quos proiecerint, uideo; quos tenuerint, ipsi dicant. [46,32] 32. Dicant ergo uocem suam. Videamus an Christi sit uox, an pastoris sit uox, quam sequantur oues. Siue per bonum uox ista, siue per malum hominem, utrum pastoris sit uox, attendamus. Quaerit infirmus Ecclesiam quaerit errans Ecclesiam. Tu quid dicis? "Partis Donati est Ecclesia". Ego uocem pastoris inquiro. Lege mihi hoc de Propheta, lege mihi de psalmo, recita de Lege, recita de Euangelio, recita de Apostolo. Inde ego recito Ecclesiam toto orbe diffusam et Dominum dicentem: Quae sunt oues meae uocem meam audiunt et sequuntur me. Quae est uox pastoris? Et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Ecce uox pastoris, agnosce te, et sequere si ouis es. [46,33] 33. "Sed illi codices tradiderunt, et illi thus idolis posuerunt, ille et ille". Quid ad me de illo et illo? Si fecerunt, non sunt pastores. Tu uocem pastoris edicito, quia nec de illis uocem pastoris annuntias. Tu accusas, non Euangelium; tu accusas, non Propheta, non Apostolus; de quo mihi uox ista loquitur, de illo credo; aliis non credo. Sed Acta proferes; Acta profero. Credamus tuis; crede et tu meis. Non credo tuis; noli credere meis. Auferantur chartae humanae, sonent uoces diuinae. Ede mihi unam Scripturae uocem pro parte Donati; audi innumerabiles, per orbem terrarum. Quis eas enumerat? Quis eas terminat? Tamen ut pauca commemoremus, Legem attende, primum Dei Testamentum: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Et in psalmo: Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Commemorabuntur et conuertentur ad Dominum uniuersi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam ipsius est regnum et ipse dominabitur gentium. Cantate Domino canticum nouum, cantate Domino omnis terra. Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi. Quis enumerare sufficiat? Prope omnis pagina nihil aliud sonat quam Christum, et Ecclesiam toto orbe diffusam. Exeat mihi una uox pro parte Donati: quid magnum est quod quaero? Ecclesiam toto orbe diffusam perituram fuisse dicunt. Peritura praedicta est tot testimoniis mansura? Nec una uox ista per Legem, per Prophetas, per Cantica, pastoris est - neque enim illi uerum dicere sine Dei Verbo potuerunt, quod est Christus - audi uocem Verbi, et ex ore Verbi. [46,34] 34. Miratus fidem centurionis: Amen, inquit, dico uobis, non inueni tantam fidem in Israel. Propterea dico uobis quia multi ab Oriente et Occidente uenient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum. Ab Oriente et Occidente multi uenient. Ecce Ecclesia Christi, ecce grex Christi. Tu uide, si ouis es. Non enim latet te grex qui ubique est. Non habebis quod respondeas iudici tuo, quem non uis esse pastorem tuum; non habebis, inquam quod respondeas iudici tuo: "Nesciui, non uidi, non audiui". Quid est quod non scisti? Nec est qui se abscondat a calore eius. Quid est quod non uidisti? Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. Quid est quod non audisti? In omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum. [46,35] 35. Sed recte a uobis quaeritur uox Christi, uox pastoris, quam oues audiant et sequantur. Non inuenitis quid dicatis, uocem pastoris non habetis. Audite et sequimini. Dimittite uocem lupi, sequimini uocem pastoris. Aut date uocem pastoris. "Damus", inquiunt. Audiamus: "Damus et nos uocem pastoris". Audiamus. "In Canticis, inquiunt, canticorum loquitur sponsa ad sponsum, Ecclesia ad Christum". Nouimus Cantica canticorum, sancta Cantica, amatoria Cantica, sancti amoris, sanctae caritatis, sanctae dulcedinis. Plane uolo inde audire uocem pastoris, uocem dulcissimi sponsi. Ede, si quis habes. Audiamus. "Sponsa, inquiunt, dicit ad sponsum: Annuntia mihi quem dilexit, anima mea ubi pascis, ubi cubas. Et ille, inquiunt, respondet: In meridie". Manifesta tibi testimonia proferebam non erat quemadmodum aliter interpretareris: Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Commemorabuntur et conuertentur ad Dominum uniuersi fines terrae. Quid est quod mihi de Canticis canticorum profers? Quod forte non intellegis. Etenim illa Cantica aenigmata sunt, paucis intellegentibus nota sunt, paucis pulsantibus aperiuntur. Tene et deuote accipe aperta, ut merito tibi pandantur obscura. Quomodo eris penetrator obscurorum, contemptor manifestorum? [46,36] 36. Ecce tamen ut possumus, Fratres, haec uerba discutiamus. Aderit Dominus ut uideatis ibi sanum intellectum. Primo, quod ab omnibus et imperitis facillime iudicatur, uerba ipsa male distinguunt. Nunc audietis, nunc probabitis. Etenim sic se habet textus ipse lectionis. Sponsa loquitur ad sponsum: Annuntia mihi quem dilexit anima mea ubi pascis, ubi cubas. Quod sponsa sponso dicat, quod Ecclesia Christo dicat, nec nos dubitamus, nec illi. Sed omnia uerba sponsae audi. Quare uerbum quod adhuc sponsae est, uis tribuere iam sponso? Omnia quae dicit sponsa, dicat. Tunc respondebit sponsus. Audi euidentius hac distinctione quam dicturus sum: non inuenies aliquid plus. Annuntia mihi quem dilexit anima mea ubi pascis, ubi cubas in meridie. Ipsa adhuc dicit: Ubi pascis, ubi cubas in meridie. Et uide quia ipsa adhuc dicit. Sequitur enim: Ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. Puto omnes peritos imperitosque discernere genus masculinum et femininum. Operta, quaero cuius generis sit. Ab omni homine quaero: Masculini est, an feminini? Annuntia, inquit, mihi quem dilexit anima mea. Quem, cum dicit, masculum alloquitur, sponsum alloquitur. Quia uero femina uirum alloquitur consequentia uerba indicant: Annuntia mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie, ne forte fiam sicut operta. Audi tu operta, ut fiant tibi haec aperta. Annuntia mihi quem dilexit anima mea ubi pascis, ubi cubas in meridie, ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. Huc usque uerba sponsae. Iam incipiunt uerba sponsi de manifesto: Nisi cognoueris temetipsam - agnosce uiriliter, femina, temetipsam: temetipsam inquit, nisi cognoueris; audi et reliqua: o pulchra inter mulieres - Nisi cognoueris temetipsam o pulchra inter mulieres, exi tu in uestigiis gregum et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum, non in tabernaculo pastoris. Vide quomodo comminetur sponsus; uide quemadmodum in periculo, quamuis ille dulcis, abstulit de medio blandimenta. Quam blande illa! "Annuntia mihi quem dilexit anima mea ubi pascis, tibi cubas in meridie. Venit enim medius dies, quando ad umbracula concurrunt pastores; et forte latebit me ubi tu pascis et ubi cubas; et uolo mihi annunties, ne forte fiam sicut operta, id est, sicut occulta, et non cognita. Ego enim manifesta sum, sed ne sicut operta, sicut celata incidam super greges sodalium tuorum". Omnes enim haeretici a Christo exierunt; omnes qui facti sunt pastores mali, habentes greges suos sub nomine Christi, illius sodales fuerunt, illius conuiuium acceperunt. Sodales enim dicuntur, tamquam unius conuiuii. Latina lingua sic dicti sunt sodales, quasi simul edales, eo quod simul edant. Audi illum in psalmo arguentem sodales malos, id est, unius conuiuii: Si inimicus, inquit, meus exprobrasset mihi, sustinuissem utique et si super me magna locutus fuisset. Tu uero unianimis meus, et notus meus, dux meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos. Ergo multi sodales ingrati mensae dominicae exierunt foras; mali sodales fecerunt sibi suas mensas, erexerunt altaria contra altare: in eos ista timet incurrere. [46,37] 37. Et si putas quia meridies Africa est - quamquam possem obtinere magis esse mundi meridiem partes Aegypti, et illas exustas sole regiones ubi pluuia non apparet, quia ipse est meridies ubi feruet medius dies. Ibi autem heremus plena milibus seruorum Dei. Unde si ad meridiem locorum uelimus aduertere, quare non ibi pascat ille magis et ibi requiescat, quando ante praedictum est: Ubera erunt deserta heremi? - Sed ecce consentio, meridies Africa sit, Africa sit meridies. Hic sunt sodales mali. Ecclesia transmarina in aliquo suorum nauigante ad Africam sollicita ne erret, inuocat sponsum suum, et dicit ei: "Abundare audio haereticos in Africa, abundare audio rebaptizatores in Africa. Esse autem ibi tuos non minus audio. Et illud audio, et illud audio. Sed qui sint tui, a te uolo audire. Annuntia mihi quem dilexit anima mea ubi pascis, ubi cubas in meridie, in illo meridie, ubi audio duas partes esse, unam partem ia Donati alteram uniuerso tuo cohaerentem. Tu mihi dic quo eam ne forte uelut operta, id est, incognita fiam super greges sodalium tuorum, incurram in greges haereticorum, conantes ponere lapidem super lapidem qui destruatur, ne irruam in rebaptizatores, annuntia mihi. Et ille qui commendat unitatem pastoris, qui in hac lectione dixit: Ego pascam pastores autem reprobat qui multi esse uoluerant, unitatem amiserunt, seuerissime non blande respondens, sed pro magnitudine periculi: Nisi cognoueris, inquit, temetipsam o pulchra inter mulieres: pulchra es inter mulieres, sed agnosce te. Ubi te agnoscis? In toto orbe terrarum. Si enim pulchra, unitas est in te. Ubi diuisio, foeditas est, non pulchritudo. Nisi cognoueris temetipsam: in me credidisti, agnosce te. In me quomodo credidisti? Quomodo et illi mali sodales consentium Verbum carnem factum, natum ex Virgine, crucifixum, resurrexisse, ascendisse in caelum: in talem me credidisti, talem et illi sonant. Cognosce te et me: me in caelo, te in toto orbe terrarum". Unum quemlibet ex Ecclesia tamquam Ecclesiam Christus alloquitur. - Nam quomodo Ecclesia quaerit Ecclesiam? Secundum ipsos loquor. Annuntia mihi quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas. Quid quaerit? Ecclesiam. Et ille tamquam ostendens Ecclesiam dicit: In meridie, sicut illi uolunt. Respondeant mihi, quomodo Ecclesia quaerat Ecclesiam. Annuntia mihi quem dilexit anima mea. Quae loquitur? Ecclesia. Quid sibi uult annuntiari? Ubi pascis, ubi cubas, id est, ubi sit Ecclesia. Ecclesia loquitur, et interrogat ubi sit Ecclesia; et respondet ille, sicut putant: In meridie. Si in solo meridie est, ut dicunt in Africa, quomodo ipsa interrogat ubi ipsa sit? At uero portio Ecclesiae transmarinae bene interrogat de meridie, ne hic erret. - Alloquitur unumquodque membrum Ecclesiae suae Christus, tamquam suam Ecclesiam. Et quid dicit? Nisi cognoueris temetipsam o pulchra inter mulieres, exi. Exire, haereticorum est. Aut cognosce te, aut exi, quia si te non cognoueris, exitura es. Exitura quo? In uestigiis gregum, sequendo malos greges. Ne forte putes quia oues sequeris, si exis, audi quid sequitur: Exi tu in uestigiis gregum, et pasce haedos tuos, iam non oues. Nostis, Fratres, ubi erunt haedi. Ad sinistram erunt omnes qui exierunt ab Ecclesia. Manenti Petro dicitur: Pasce oues meas; exeunti haeretico: Pasce hoedos tuos. [46,38] 38. "Est, inquiunt, et aliud testimonium". Nihilo minus contra te. Dic, audiamus. Erit sic contra te, quomodo, hoc quod putabas pro te. - "Si meridiem, inquiunt, interpretamini Aegyptum?". Multis quidem modis interpretamur meridiem:, et Aegyptum Possumus ad locum mundi, et ipsam Africam sic intellegere. Audi quid intellegam per meridiem; intellego feruorem spiritalium, flagrantem igne caritatis, splendentem lumine ueritati. Nam dicitur in quodam psalmo: Dexteram tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia 165, dexteram non hoedos; et eruditos corde in sapientia, ipsi sunt meridies. Unde dicitur ad Prophetam: Et tenebrae tuae sicut meridies erunt. Multis. ergo modis possumus intellegere meridiem. Sed prorsus Africam intellego, omnino, Africam intellego. Accipio a te aliquid forte melius quam saperem, nisi a te commemorare. Africa sit meridies. Timet Ecclesia transmarina incidere in rebaptizatores; timet incidere tamquam ignota in greges sodalium, quaerit ab sponso suo, ut annuntiet illi ubi pascat, ubi cubet in meridie, quia in ipso meridie in aliis pascit, in aliis non pascit; in aliis cubat, in aliis non cubat - Audiat consilium, ueniat ad catholicam Ecclesiam, non incurrat in greges sodalium, non pascat hoedos suos. - Sed dic aliud quod te dicebas, esse dicturum. "Propheta, inquit, ait: Deus ab Africo ueniet 168; et iam ubi Africus, utique Africa". O testimonium! Deus ab Africo ueniet, et ab Africa ueniet Deus! Alterum Christum in Africa nasci et ire per mundum haeretici annuntiant! Rogo quid est: Deus ab Africa ueniet? Si diceretis: Deus in Africa remansit, utique turpiter diceretis. Nunc autem etiam: Veniet ab Africa, dicitis. Nouimus ubi sit natus Christus, ubi sit passus, ubi in caelum ascenderit, ubi discipulos miserit, ubi eos Sancto Spiritu impleuerit, ubi per, totum mundum euangelizare iusserit, et obtemperauerunt, et impletur orbis terrarum Euangelio. [46,39] 39. "Ergo tu mihi, inquit, expone quid est: Deus ab Africo ueniet". Dic totum, et fortassis intelleges. Deus ab Africo ueniet, et sanctus de monte umbroso. Tu mihi expone, si iam ab Africa, quomodo de monte umbroso? De Numidia nata est pars Donati. Ipsi missi sunt primo in dissensionem et tumultum et scandalum, quaerentes ingens uulnus. Numidae miserunt. Secundus Tigisitanus misit. Ubi sit Tigisi, notum est. Qui missi sunt clerici, extra congregauerunt ab Ecclesia, ad it clericos Carthaginis accedere noluerunt, uisitatorem posuerunt, a Lucilla suscepti sunt. Auctor totius huius mali Numida haereticus fuit. In Numidia, unde uentum est huc cum tanto malo, muscarium uix inuenitur, in cupsonibus habitant. Quomodo mons umbrosus in Numidia? Die mihi ergo. Noli huc usque recitare: Deus ab Africo, exigo sequentia: Et sanctus de monte umbroso. Sed ostende mihi partem Donati a Numidia de monte umbroso uenire. Inuenis nuda omnia, pingues quidem campos, sed frumentarios, non oliuetis fertiles, non ceteris nemoribus amoenos. Unde ergo mons umbrosus in Numidiae partibus. unde hoc scandalum uenit? [46,40] 40. "Tu mihi, inquit, ergo expone quid est: Deus ab Africo ueniet, et sanctus de monte umbroso". Vide quam facile exponam. Primo illud audi quod ait Dominus: Oportebat Christum pati et resurgere tertio die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. Ecce unde ueniet: Incipientibus, cum dixit, inde utique se in sanctis suis ad alias gentes uenturum esse praedixit. Lege diuisionem terrae filiorum Israel omnibus tribubus in libro Iesu Naue. Aperte ibi dictum est: Iebus ab Africo, quae est Hierusalem. Lege, quaere, et inuenies. Utinam cum inueneris, credas; utinam animositatem deponas. Iebus ab Africo, quae est Hierusalem. Et Dominus: Incipientibus ab Hierusalem: hoc est: Deus ab Africo ueniet. Quomodo ergo a monte umbroso? Euangelium iam lege. De monte Oliueti Christus ascendit in caelum. Sequere. Et quid lucidius? Audis: ab Africo; audisti: de monte umbroso. Legem recitamus. Euangelium recitamus. Audisti: Incipientibus ab Hierusalem; audi: Per omnes gentes. In eodem Propheta sequere uerba illa quae contempsisti, uerba illa quae praetermisisti: Deus ab Africo ueniet, et sanctus de monte umbroso; cooperiet montes umbra eius, et gloria eius plena est terra. Per omnes ergo gentes, incipientibus ab Hierusalem. Quomodo, incipientibus ab Hierusalem? Deus ab Africo ueniet, et sanctus de monte umbroso id est, a monte Oliueti, ubi ascendit in caelum, unde misit discipulos suos, ubi etiam ascensurus ait: Non est uestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate, sed accipietis uirtutem ex alto, et eritis mihi testes - uidete quomodo incipit Euangelium - et eritis mihi testes in Hierusalem, et in Iudaea et in Samaria, et usque in totam terram. Ergo Deo ueniente Christo, et nomen eius, et praedicatio Euangelii eius ab Hierusalem, id est, ab Africo, et a monte umbroso, id est, a monte Oliueti, quia per omnes gentes diffamatum est Euangelium, operiet montes umbra eius, id est refrigerium eius, protectio eius, et laudis eius plena est terra. Cantate ergo cum tota terra canticum nouum, non canticum uetus cum angulo terrae. [46,41] 41. Dicunt et aliud. "Cyreneus, inquiunt, quidam Simon angariatus est, ut tolleret crucem Domini". Legimus, sed quid te adiuuet, uolo scire. "Cyreneus, inquit, Afer est. Quare ipse angariatus est qui crucem tolleret". Ubi sit Cyrene, forte nescis: Lybia est, Pentapolis est, contigua est Africae, ad Orientem magis pertinet. Vel in distributione prouinciarum Imperatorum cognosce: Imperator Orientalis mittit iudicem ad Cyrenen. Breuiter respondeo. Ubi est pars Donati, non inuenitur Cyrene; ubi est Cyrene, non inuenitur pars Donati. Manifesta ueritas conuincit errorem. Det mihi Cyrenen, ubi est pars Donati; det mihi partem Donati, ubi est Cyrene. Manifestum enim est, Fratres, in Pentapoli Ecclesiam esse catholicam partem ibi Donati non esse. Sed securi irrideamus flendos, et fleamus ridendos. Quid dicis? Meritum Cyrenensis huius magnum commemoras, quia tulit crucem Domini, et Afrum dicis. Orientalis est. Lybia enim duobus modis dicitur, uel ista quae proprie Africa est, uel illa Orientis pars, quae contigua est Africae, et omnino collimitanea. Sed Afer fuerit Cyrenensis. Beatum putas, quod angariatus crucem tulit? Quanto melius forte diceret alius in Arimathia remansisse Ecclesiam Christi? Quia Ioseph ille diues ab Arimathia, habens ante oculos regnum Dei, non angariatus, non coactus uenit ad crucem Domini. Cum ceteri formidarent, petiit a Pilato sepeliendum corpus Domini, de ligno deposuit, obsecutus est funeri, in sepulcro condidit, laudatus est in Euangelio. Quia ergo de Arimathia fuit iste pius exhibens tantum obsequium corpori Domini, in Arimathia remansit Ecclesia? Aut si magis uos delectat angariatus, id est, qui cogitur tollere crucem, recte ergo faciunt Imperatores catholici, qui uos cogunt ad unitatem.