[1,0] DE LIBERO ARBITRIO. LIBER PRIMUS - QUID IN HOMINE SIT LIBERUM ARBITRIUM. [1,1] Unde malum? 1. 1. EVODIUS - Dic mihi, quaeso te, utrum Deus non sit auctor mali? AUGUSTINUS - Dicam, si planum feceris de quo malo quaeras. Duobus enim modis appellare solemus malum: uno, cum male quemque fecisse dicimus; alio, cum mali aliquid esse perpessum. Evodius. - De utroque scire cupio. Augustinus. - At si Deum bonum esse nosti uel credis, neque enim aliter fas est, male non facit: rursus, si Deum iustum fatemur, nam et hoc negare sacrilegum est, ut bonis praemia, ita supplicia malis tribuit; quae utique supplicia patientibus mala sunt. Quamobrem si nemo iniuste poenas luit, quod necesse est credamus, quandoquidem diuina prouidentia hoc uniuersum regi credimus, illius primi generis malorum nullo modo, huius autem secundi auctor est Deus. Evodius. - Est ergo alius auctor illius mali, cuius Deum non esse compertum est? Augustinus. - Est certe: non enim nullo auctore fieri posset. Si autem quaeris quisnam iste sit, dici non potest: non enim unus aliquis est, sed quisque malus sui malefacti auctor est. Unde si dubitas, illud attende quod supra dictum est, malefacta iustitia Dei uindicari. Non enim iuste uindicarentur, nisi fierent uoluntate. Mala non discimus. 1. 2. Evodius. - Nescio utrum quisquam peccet, qui non didicerit: quod si uerum est, quisnam ille sit a quo peccare didicerimus, inquiro. Augustinus. - Aliquid boni existimas esse disciplinam? Evodius. - Quis audeat dicere malum esse disciplinam? Augustinus. - Quid, si nec bonum nec malum est? Evodius. - Mihi bonum uidetur. Augustinus. - Bene sane; siquidem scientia per illam datur aut excitatur, nec quisquam nisi per disciplinam aliquid discit: an tu aliter putas? Evodius. - Ego per disciplinam non nisi bona disci arbitror. Augustinus. - Vide ergo ne non discantur mala: nam disciplina, nisi a discendo non dicta est. Evodius. - Unde ergo ab homine fiunt si non discuntur? Augustinus. - Eo fortasse quod se a disciplina, id est a discendo auertit atque abalienat: sed siue hoc, siue aliud aliquid sit, illud certe manifestum est, quoniam disciplina bonum est, et a discendo dicta est disciplina, mala disci omnino non posse. Si enim discuntur, disciplina continentur, atque ita disciplina non erit bonum; bonum est autem, ut ipse concedis: non igitur discuntur mala, et frustra illum a quo male facere discimus, quaeris; aut si discuntur mala, uitanda non facienda discuntur. Ex quo male facere nihil est, nisi a disciplina deuiare. Intellegentia non est malum. 1. 3. Evodius. - Prorsus ego duas disciplinas esse puto; unam per quam bene facere, aliam per quam male facere discimus. Sed cum quaereres utrum disciplina bonum esset, ipsius boni amor intentionem meam rapuit, ut illam disciplinam intuerer, quae bene faciendi est, ex quo bonum esse respondi: nunc autem admoneor esse aliam, quam procul dubio malum esse confirmo, et cuius auctorem requiro. Augustinus. - Saltem intellegentiam non nisi bonum putas? Evodius. - Istam plane ita bonam puto, ut non uideam quid in homine possit esse praestantius; nec ullo modo dixerim aliquam intellegentiam malam esse posse. Augustinus. - Quid? cum docetur quisque, si non intellegat, poteritne tibi doctus uideri? Evodius. - Omnino non poterit. Augustinus. - Si ergo omnis intellegentia bona est, nec quisquam qui non intellegit, discit; omnis qui discit, bene facit: omnis enim qui discit, intellegit; et omnis qui intellegit, bene facit: quisquis igitur quaerit auctorem, per quem aliquid discimus, auctorem profecto per quem bene facimus, quaerit. Quapropter desine uelle inuestigare nescio quem malum doctorem. Si enim malus est, doctor non est: si doctor est, malus non est. [1,2] Quae de malis senserit Augustinus. 2. 4. Evodius. - Age iam, quoniam satis cogis ut fatear non nos discere male facere, dic mihi unde male faciamus. Augustinus. - Eam quaestionem moues, quae me admodum adolescentem uehementer exercuit, et fatigatum in haereticos impulit, atque deiecit. Quo casu ita sum afflictus, et tantis obrutus aceruis inanium fabularum, ut nisi mihi amor inueniendi ueri opem diuinam impetrauisset, emergere inde, atque in ipsam primam quaerendi libertatem respirare non possem. Et quoniam mecum sedulo actum est, ut ista quaestione liberarer, eo tecum agam ordine quem secutus euasi. Aderit enim Deus, et nos intellegere quod credidimus, faciet. Praescriptum enim per prophetam gradum, qui ait, Nisi credideritis, non intellegetis 1, tenere nos, bene nobis conscii sumus. Credimus autem ex uno Deo omnia esse quae sunt; et tamen non esse peccatorum auctorem Deum. Mouet autem animum, si peccata ex his animabus sunt quas Deus creauit, illae autem animae ex Deo, quomodo non paruo interuallo peccata referantur in Deum. 2. 5. Evodius. - Id nunc plane abs te dictum est, quod me cogitantem satis excruciat, et quod ad istam inquisitionem coegit et traxit. Augustinus. - Virili animo esto, et crede quod credis: nihil enim creditur melius, etiamsi causa lateat cur ita sit. Optime namque de Deo existimare uerissimum est pietatis exordium; nec quisquam de illo optime existimat, qui non eum omnipotentem, atque ex nulla particula commutabilem credit; bonorum etiam omnium creatorem, quibus est ipse praestantior; rectorem quoque iustissimum eorum omnium quae creauit; nec ulla adiutum esse natura in creando, quasi qui non sibi sufficeret. Ex quo fit ut de nihilo creauerit omnia; de se autem non crearit, sed genuerit quod sibi par esset, quem Filium Dei unicum dicimus, quem cum planius enuntiare conamur, Dei Virtutem et Dei Sapientiam nominamus, per quam fecit omnia, quae de nihilo facta sunt. Quibus constitutis, ad intellegentiam eius rei quam requiris, opitulante Deo, nitamur hoc modo. [1,3] Cur adulterium sit malum? 3. 6. Quaeris certe unde male faciamus: prius ergo discutiendum est quid sit male facere; qua de re tibi quid uideatur exprome. Quod si non potes totum simul breuiter uerbis comprehendere, saltem particulatim malefacta ipsa commemorando, sententiam tuam notam fac mihi. Evodius. - Adulteria et homicidia et sacrilegia, ut omittam caetera, quibus enumerandis uel tempus uel memoria non suppetit, quis est cui non male facta uideantur? Augustinus. - Dic ergo prius, cur adulterium male fieri putes; an quia id facere lex uetat? Evodius. - Non sane ideo malum est, quia uetatur lege; sed ideo uetatur lege, quia malum est. Augustinus. - Quid, si quispiam nos exagitet, exaggerans delectationes adulterii, et quaerens a nobis cur hoc malum et damnatione dignum iudicemus; num ad auctoritatem legis confugiendum censes hominibus, iam non tantum credere, sed intellegere cupientibus? Nam et ego tecum credo, et inconcusse credo, omnibusque populis atque gentibus credendum esse clamo, malum esse adulterium: sed nunc molimur id quod in fidem recepimus, etiam intellegendo scire ac tenere firmissimum. Considera itaque quantum potes, et renuntia mihi, quanam ratione adulterium malum esse cognoueris. Evodius. - Hoc scio malum esse, quod hoc ipse in uxore mea pati nollem: quisquis autem alteri facit quod sibi fieri non uult, male utique facit. Augustinus. - Quid, si cuiuspiam libido ea sit, ut uxorem suam praebeat alteri, libenterque ab eo corrumpi patiatur, in cuius uxorem uicissim parem cupit habere licentiam? nihilne male facere tibi uidetur? Evodius. - Imo plurimum. Augustinus. - At iste non illa regula peccat: non enim id facit quod pati nolit. Quamobrem aliud tibi quaerendum est, unde malum esse adulterium conuincas. 3. 7. Evodius. - Eo mihi uidetur malum, quod huius criminis homines uidi saepe damnari. Augustinus. - Quid, propter recte facta nonne homines plerumque damnati sunt? Recense historiam, ne te ad alios libros mittam, eam ipsam quae diuina auctoritate praecellit; iam inuenies quam male de Apostolis et de omnibus martyribus sentiamus, si placet nobis damnationem certum indicium esse malefacti, cum illi omnes damnatione digni propter confessionem suam iudicati sunt. Quamobrem si quidquid damnatur malum est, malum erat illo tempore credere in Christum, et ipsam confiteri fidem: si autem non omne malum est quod damnatur, quaere aliud unde adulterium malum esse doceas. Evodius. - Quid tibi respondeam non inuenio. 3. 8. Augustinus. - Fortassis ergo libido in adulterio malum est: sed dum tu foris in ipso facto quod iam uideri potest, malum quaeris, pateris angustias. Nam ut intellegas libidinem in adulterio malum esse, si cui etiam non contingat facultas concumbendi cum coniuge aliena, planum tamen aliquo modo sit id eum cupere, et si potestas detur facturum esse, non minus reus est, quam si in ipso facto deprehenderetur. Evodius. - Nihil est omnino manifestius, et iam uideo non opus esse longa sermocinatione, ut mihi de homicidio et sacrilegio, ac prorsus de omnibus peccatis persuadeatur. Clarum est enim iam nihil aliud quam libidinem in toto malefaciendi genere dominari. [1,4] 4. 9. Augustinus. - Scisne etiam istam libidinem alio nomine cupididatem uocari? Evodius. - Scio. Augustinus. - Quid? inter hanc et metum nihilne interesse, an aliquid putas? Evodius. - Imo plurimum haec ab inuicem distare arbitror. Augustinus. - Credo te ob hoc arbitrari, quia cupiditas appetit, metus fugit. Evodius. - Est ita ut dicis. Augustinus. - Quid si ergo quispiam non cupiditate adipiscendae alicuius rei, sed metuens ne quid ei mali accidat, hominem occiderit? num homicida iste non erit? Evodius. - Erit quidem, sed non ideo factum hoc cupiditatis dominatu caret: nam qui metuens hominem occidit, cupit utique sine metu uiuere. Augustinus. - Et paruum tibi uidetur bonum sine metu uiuere? Evodius. - Magnum bonum est, sed hoc illi homicidae per facinus suum prouenire nullo modo potest. Augustinus. - Non quaero quid ei prouenire possit, sed quid ipse cupiat. certe enim bonum cupit, qui cupit uitam metu liberam; et idcirco ista cupiditas culpanda non est; alioquin omnes culpabimus amatores boni. Proinde cogimur fateri esse homicidium, in quo nequeat malae illius cupiditatis dominatio reperiri; falsumque erit illud, quod in omnibus peccatis ut mala sint, libido dominatur; aut erit aliquod homicidium, quod possit non esse peccatum. Evodius. - Si homicidium est hominem occidere, potest accidere aliquando sine peccato: nam et miles hostem, et iudex uel minister eius nocentem, et cui forte inuito atque imprudenti telum manu fugit, non mihi uidentur peccare, cum hominem occidunt. Augustinus. - Assentior: sed homicidae isti appellari non solent. Responde itaque, utrum illum qui dominum occidit, a quo sibi metuebat cruciatus graues, in eorum numero habendum existimes, qui sic hominem occidunt, ut ne homicidarum quidem nomine digni sint? Evodius. - Longe ab eis istum differre uideo: nam illi uel ex legibus faciunt, uel non contra leges; huius autem facinus nulla lex approbat. 4. 10. Augustinus. - Rursus me ad auctoritatem reuocas: sed meminisse te oportet id nunc a nobis esse susceptum, ut intellegamus quod credimus; legibus autem credimus: tentandum itaque est, si quo modo possumus id ipsum intellegere, utrum lex quae punit hoc factum, non perperam puniat. Evodius. - Nullo modo perperam punit, quandoquidem punit eum qui uolens et sciens dominum necat, quod nullus illorum. Augustinus. - Et quid, recordaris te paulo ante dixisse, in omni facto malo libidinem dominari, et eo ipso malum esse? Evodius. - Recordor sane. Augustinus. - Quid? illud nonne idem tu concessisti, eum qui cupit sine metu uiuere, non habere malam cupiditatem? Evodius. - Et hoc recordor. Augustinus. - Cum ergo ista cupiditate a seruo dominus interimitur, non illa culpabili cupiditate interimitur. Quamobrem cur sit hoc facinus malum, nondum comperimus. Conuenit enim inter nos omnia malefacta non ob aliud mala esse, nisi quod libidine, id est improbanda cupiditate, fiunt. Evodius. - Iam mihi uidetur iniuria iste damnari: quod quidem non auderem dicere, si aliud haberem quod dicerem. Augustinus. - Itane est. Prius tibi persuasisti tantum scelus impunitum esse oportere, quam considerares utrum ille seruus propter satiandas libidines suas metu domini carere cupiuerit? Cupere namque sine metu uiuere, non tam bonorum, sed etiam malorum omnium est: uerum hoc interest, quod id boni appetunt auertendo amorem ab his rebus, quae sine amittendi periculo nequeunt haberi; mali autem ut his fruendis cum securitate incubent, remouere impedimenta conantur, et propterea facinorosam sceleratamque uitam, quae mors melius uocatur, gerunt. Evodius. - Resipisco, et admodum gaudeo tam me plane cognouisse quid sit etiam illa culpabilis cupiditas, quae libido nominatur. Quam esse iam apparet earum rerum amorem, quas potest quisque inuitus amittere. [1,5] 5. 11. Quare nunc, age, quaeramus, si placet, utrum etiam in sacrilegiis libido dominetur, quae uidemus plura superstitione committi. Augustinus. - Vide ne praeproperum sit: prius enim mihi discutiendum uidetur utrum uel hostis irruens, uel insidiator sicarius, siue pro uita, siue pro libertate, siue pro pudicitia, sine ulla interficiatur libidine. Evodius. - Quomodo possum arbitrari carere istos libidine, qui pro his rebus digladiantur, quas possunt amittere inuiti: aut si non possunt, quid opus est pro his usque ad hominis necem progredi? Augustinus. - Non ergo lex iusta est, quae dat potestatem uel uiatori ut latronem, ne ab eo ipse occidatur, occidat; uel cuipiam uiro aut feminae ut uiolenter sibi stupratorem irruentem ante illatum stuprum, si possit, interimat. Nam militi etiam iubetur lege, ut hostem necet: a qua caede si temperauerit, ab imperatore poenas luit. Num istas leges iniustas, uel potius nullas dicere audebimus? Nam mihi lex esse non uidetur, quae iusta non fuerit. 5. 12. Evodius. - Legem quidem satis uideo esse munitam contra huiuscemodi accusationem, quae in eo populo quem regit, minoribus malefactis ne maiora committerentur, dedit licentiam. Multo est enim mitius eum qui alienae uitae insidiatur, quam eum qui suam tuetur, occidi. Et multo est immanius inuitum hominem stuprum perpeti, quam eum a quo uis illa infertur, ab eo cui inferre conatur, interimi. Iam uero miles in hoste interficiendo minister est legis; quare officium suum facile nulla libidine impleuit. Porro ipsa lex, quae tuendi populi causa lata est, nullius libidinis argui potest. Siquidem ille qui tulit, si Dei iussu tulit, id est quod praecipit aeterna iustitia, expers omnino libidinis id agere potuit: si autem ille cum aliqua libidine hoc statuit, non ex eo fit ut ei legi cum libidine obtemperare necesse sit; quia bona lex et a non bono ferri potest. Non enim si quis, uerbi causa, tyrannicam potestatem nactus, ab aliquo cui hoc conducit, pretium accipiat, ut statuat nulli licere uel ad coniugium feminam rapere, propterea mala lex erit, quia ille iniustus atque corruptus hanc tulit. Potest ergo illi legi quae tuendorum ciuium causa uim hostilem eadem ui repelli iubet, sine libidine obtemperari: et de omnibus ministris, qui iure atque ordine potestatibus quibusque subiecti sunt, id dici potest. Sed illi homines lege inculpata, quomodo inculpati queant esse, non uideo: non enim lex eos cogit occidere, sed relinquit in potestate. Liberum eis itaque est neminem necare pro his rebus quas inuiti possunt amittere, et ob hoc amare non debent. De uita enim fortasse cuipiam sit dubium, utrum animae nullo pacto auferatur, dum hoc corpus interimitur: sed si auferri potest, contemnenda est; si non potest, nihil metuendum. De pudicitia uero quis dubitauerit, quin ea sit in ipso animo constituta, quandoquidem uirtus est? unde a uiolento stupratore eripi nec ipsa potest. Quidquid igitur erepturus erat ille qui occiditur, id totum in potestate nostra non est: quare quemadmodum nostrum appellandum sit, non intellego. Quapropter legem quidem non reprehendo, quae tales permittit interfici; sed quo pacto istos defendam qui interficiunt, non inuenio. 5. 13. Augustinus. - Multo minus ego inuenire possum, cur hominibus defensionem quaeras, quos reos nulla lex tenet. Evodius. - Nulla fortasse, sed earum legum quae apparent, et ab hominibus leguntur: nam nescio utrum non aliqua uehementiore ac secretissima lege teneantur, si nihil rerum est quod non administret diuina prouidentia. Quomodo enim apud eam sunt isti peccato liberi, qui pro his rebus quas contemni oportet, humana caede polluti sint? Videtur ergo mihi et legem istam, quae populo regendo scribitur, recte ista permittere, et diuinam prouidentiam uindicare. Ea enim uindicanda sibi haec assumit, quae satis sint conciliandae paci hominibus imperitis, et quanta possunt per hominem regi. Illae uero culpae alias poenas aptas habent, a quibus sola mihi uidetur posse liberare sapientia. Augustinus. - Laudo et probo istam, quamuis inchoatam minusque perfectam, tamen fidentem et sublimia quaedam petentem distinctionem tuam. Videtur enim tibi lex ista, quae regendis ciuitatibus fertur, multa concedere atque impunita relinquere, quae per diuinam tamen prouidentiam uindicantur; et recte. Neque enim quia non omnia facit, ideo quae facit improbanda sunt. [1,6] 6. 14. Sed dispiciamus diligenter; si placet, quo usque per legem istam quae populos in hac uita cohibet, malefacta ulciscenda sint: deinde quid restet, quod per diuinam prouidentiam ineuitabilius secretoque puniatur. Evodius. - Cupio, si modo perueniri possit ad tantae rei terminos: nam hoc ego infinitum puto. Augustinus. - Imo adesto animo, et rationis uias pietate fretus ingredere. Nihil est enim tam arduum atque difficile, quod non Deo adiuuante planissimum atque expeditissimum fiat. In ipsum itaque suspensi atque ab eo auxilium deprecantes, quod instituimus, quaeramus. Et prius responde mihi, utrum ista lex quae litteris promulgatur, hominibus hanc uitam uiuentibus opituletur. Evodius. - Manifestum est: nam ex his hominibus utique populi ciuitatesque consistunt. Augustinus. - Quid? ipsi homines et populi, eiusdemne generis rerum sunt, ut interire mutariue non possint, aeternique omnino sint? an uero mutabiles temporibusque subiecti sunt? Evodius. - Mutabile plane atque tempori obnoxium hoc genus esse quis dubitet? Augustinus. - Ergo, si populus sit bene moderatus et grauis, communisque utilitatis diligentissimus custos, in quo unusquisque minoris rem priuatam quam publicam pendat; nonne recte lex fertur, qua huic ipsi populo liceat creare sibi magistratus, per quos sua res, id est publica, administretur? Evodius. - Recte prorsus. Augustinus. - Porro si paulatim deprauatus idem populus rem priuatam rei publicae praeferat, atque habeat uenale suffragium, corruptusque ab eis qui honores amant, regimen in se flagitiosis consceleratisque committat; nonne item recte, si quis tunc exstiterit uir bonus, qui plurimum possit, adimat huic populo potestatem dandi honores, et in paucorum bonorum, uel etiam unius redigat arbitrium? Evodius. - Et id recte. Augustinus. - Cum ergo duae istae leges ita sibi uideantur esse contrariae, ut una earum honorum dandorum populo tribuat potestatem, auferat altera; et cum ista secunda ita lata sit, ut nullo modo ambae in una ciuitate simul esse possint; num dicemus aliquam earum iniustam esse, et ferri minime debuisse? Evodius. - Nullo modo. Augustinus. - Appellemus ergo istam legem, si placet, temporalem, quae quamquam iusta sit, commutari tamen per tempora iuste potest. Evodius. - Appellemus. 6. 15. Augustinus. - Quid? illa lex quae summa ratio nominatur, cui semper obtemperandum est, et per quam mali miseram, boni beatam uitam merentur, per quam denique illa quam temporalem uocandam diximus, recte fertur, recteque mutatur, potestne cuipiam intellegenti non incommutabilis aeternaque uideri? An potest aliquando iniustum esse ut mali miseri, boni autem beati sint; aut ut modestus et grauis populus ipse sibi magistratus creet, dissolutus uero et nequam ista licentia careat? Evodius. - Video hanc aeternam esse atque incommutabilem legem. Augustinus. - Simul etiam te uidere arbitror in illa temporali nihil esse iustum atque legitimum, quod non ex hac aeterna sibi homines deriuauerint: nam si populus ille quodam tempore iuste honores dedit, quodam rursus iuste non dedit; haec uicissitudo temporalis ut iusta esset, ex illa aeternitate tracta est, qua semper iustum est grauem populum honores dare, leuem non dare: an tibi aliter uidetur? Evodius. - Assentior. Augustinus. - Ut igitur breuiter aeternae legis notionem, quae impressa nobis est, quantum ualeo uerbis explicem, ea est qua iustum est ut omnia sint ordinatissima: tu si aliter existimas, prome. Evodius. - Quid tibi uera dicenti contradicam non habeo. Augustinus. - Cum ergo haec sit una lex, ex qua illae omnes temporales ad homines regendos uariantur, num ideo ipsa uariari ullo modo potest? Evodius. - Intellego omnino non posse: neque enim ulla uis, ullus casus, ulla rerum labes unquam effecerit ut iustum non sit omnia esse ordinatissima. [1,7] 7. 16. Augustinus. - Age nunc, uideamus, homo ipse quomodo in seipso sit ordinatissimus: nam ex hominibus una lege sociatis, populus constat; quae lex, ut dictum est, temporalis est. Et dic mihi utrum certissimum sit tibi uiuere te. Evodius. - Hoc uero quid certius responderim? Augustinus. - Quid? illud potesne dignoscere, aliud esse uiuere, aliud nosse se uiuere? Evodius. - Scio quidem neminem se nosse uiuere, nisi uiuentem; sed utrum omnis uiuens nouerit se uiuere, ignoro. Augustinus. - Quam uellem ut credis, ita etiam scires pecora carere ratione; cito nostra disputatio ab ista quaestione transiret: sed quoniam nescire te dicis, longam sermocinationem moues. Neque enim talis res est, qua praetermissa pergere in ea quae intendimus, tanta connexione rationis, quanta opus esse sentio, sinamur. Dic itaque mihi, cum saepe uiderimus bestias ab hominibus domitas, id est, non corpus bestiae tantum, sed et animam ita homini subiugatam, ut uoluntati eius sensu quodam et consuetudine seruiat; utrum tibi ullo modo fieri posse uideatur. ut bestia quaelibet immanis uel feritate uel corpore, uel etiam sensu quolibet acerrima, pari uice sibi hominem subiugare conetur, cum corpus eius seu ui seu clam multae interimere ualeant. Evodius. - Nullo modo istuc fieri posse consentio. Augustinus. - Bene sane: sed item dic mihi, cum manifestum sit, uiribus caeterisque officiis corporis a plurimis bestiis hominem facile superari, quaenam res sit qua homo excellit, ut nulla ei bestiarum, ipse autem multis imperare possit? an forte ipsa est quae ratio uel intellegentia dici solet? Evodius. - Non inuenio aliud, quandoquidem in animo est id quod belluis antecellimus: quae si exanimes essent, dicerem nos eo praestare, quod animum habemus. Nunc uero cum et illa sint animalia, id quod eorum animis non inest ut subdantur nobis, inest autem nostris ut eis meliores simus, quoniam neque nihil, neque paruum aliquid esse cuiuis apparet; quid aliud rectius, quam rationem uocauerim? Augustinus. - Vide quam facile fiat Deo adiuuante, quod homines difficillimum putant. Nam ego, fateor tibi, quaestionem istam, quae, ut intellego, terminata est, tamdiu nos retenturam putaueram, quam fortasse omnia quae dicta sunt ab ipso nostrae disputationis exordio. Quare accipe iam, ut deinde ratio connectatur: nam credo non te ignorare, id quod scire dicimus, nihil esse aliud quam ratione habere perceptum. Evodius. - Ita est. Augustinus. - Qui ergo scit se uiuere, ratione non caret. Evodius. - Consequens est. Augustinus. - Viuunt autem bestiae, et sicut iam eminuit, rationis expertes sunt. Evodius. - Manifestum est. Augustinus. - Ecce igitur iam nosti, quod te ignorare responderas, non omne quod uiuit scire se uiuere, quamquam omne quod se uiuere sciat, uiuat necessario. 7. 17. Evodius. - Non mihi est iam dubium; perge quo intenderas: aliud enim esse uiuere, aliud scire se uiuere, satis didici. Augustinus. - Quid ergo tibi horum duorum uidetur esse praestantius? Evodius. - Quid putas, nisi scientiam uitae? Augustinus. - Meliorne tibi uidetur uitae scientia quam ipsa uita? an forte intellegis superiorem quamdam et sinceriorem uitam esse scientiam, quoniam scire nemo potest, nisi qui intellegit? Intellegere autem quid est, nisi ipsa luce mentis illustrius perfectiusque uiuere? Quare tu mihi, nisi fallor, non uitae aliud aliquid, sed cuidam uitae meliorem uitam praeposuisti. Evodius. - Optime omnino et cognouisti et explicasti sententiam meam: si tamen scientia mala esse nunquam potest. Augustinus. - Nullo modo arbitror, nisi cum translato uerbo scientiam pro experientia dicimus: experiri enim non semper bonum est; sicut experiri supplicia: illa uero quae proprie ac pure scientia nominatur, quia ratione atque intellegentia paratur, mala esse qui potest? Evodius. - Teneo et istam differentiam: persequere caetera. [1,8] 8. 18. Augustinus. - Illud est quod uolo dicere: hoc quidquid est, quo pecoribus homo praeponitur, siue mens, siue spiritus, siue utrumque rectius appellatur (nam utrumque in diuinis Libris inuenimus), si dominetur atque imperet caeteris quibuscumque homo constat, tunc esse hominem ordinatissimum. Videmus enim habere nos non solum cum pecoribus, sed etiam cum arbustis et stirpibus multa communia: namque alimentum corporis sumere, crescere, gignere, uigere, arboribus quoque tributum uidemus, quae infima quadam uita continentur; uidere autem atque audire, et olfactu, gustatu, tactu corporalia sentire posse bestias, et acrius plerasque quam nos, cernimus et fatemur. Adde uires et ualentiam firmitatemque membrorum, et celeritates facillimosque corporis motus, quibus omnibus quasdam earum superamus, quibusdam aequamur, a nonnullis etiam uincimur. Genus tamen ipsum rerum est nobis certe commune cum belluis: iam uero appetere uoluptates corporis, et uitare molestias, ferinae uitae omnis actio est. Sunt alia quaedam, quae iam cadere in feras non uidentur, nec tamen in homine ipso summa sunt, ut iocari et ridere: quod humanum quidem, sed infimum hominis iudicat, quisquis de natura humana rectissime iudicat. Deinde amor laudis et gloriae, et affectatio dominandi, quae tametsi bestiarum non sunt, non tamen earum rerum libidine bestiis meliores nos esse arbitrandum est. Nam et iste appetitus cum rationi subditus non est, miseros facit. Nemo autem cuiquam miseria se praeponendum putauit. Hisce igitur motibus animae cum ratio dominatur, ordinatus homo dicendus est. Non enim ordo rectus, aut ordo appellandus est omnino, ubi deterioribus meliora subiciuntur: an tibi non uidetur? Evodius. - Manifestum est. Augustinus. - Ratio ista ergo, uel mens, uel spiritus cum irrationales animi motus regit, id scilicet dominatur in homine, cui dominatio lege debetur ea quam aeternam esse comperimus. Evodius. - Intellego ac sequor. [1,9] 9. 19. Augustinus. - Cum ergo ita homo constitutus atque ordinatus est, nonne tibi sapiens uidetur? Evodius. - Nescio alius quis mihi sapiens homo uideri possit, si hic non uidetur. Augustinus. - Credo etiam te illud scire, plerosque homines stultos esse. Evodius. - Hoc quoque satis constat. Augustinus. - At si stultus sapienti est contrarius, quoniam sapientem comperimus, quis etiam stultus sit, profecto iam intellegis. Evodius. - Cui non appareat hunc esse, in quo mens summam potestatem non habet? Augustinus. - Quid igitur dicendum, cum homo ita est affectus? deesse illi mentem; an, quamuis insit, eam carere dominatu? Evodius. - Hoc potius quod ultimum subiecisti. Augustinus. - Peruellem abs te audire, quibus documentis perceptum habeas, mentem inesse homini, quae suum non exserat principatum. Evodius. - Utinam tuas istas partes facere uelles: nam non mihi facile est sustinere quod ingeris. Augustinus. - Illud saltem facile est tibi recordari, quod paulo ante diximus, quemadmodum bestiae mansuefactae ab hominibus ac domitae seruiant: quod ab eis uicissim homines, ut demonstrauit ratio, paterentur nisi aliquo excellerent. Id autem non inueniebamus in corpore: ita cum in animo esse appareret, quid aliud appellandum esset quam ratio, non comperimus; quam postea et mentem et spiritum uocari recordati sumus. Sed si aliud ratio, aliud mens, constat certe nonnisi mentem uti posse ratione. Ex quo illud conficitur, eum qui rationem habet, mente carere non posse. Evodius. - Probe ista reminiscor ac teneo. Augustinus. - Quid? illud credisne, domitores belluarum nisi sapientes esse non posse? Eos enim sapientes uoco, quos ueritas uocari iubet, id est, qui regno mentis omni libidinis subiugatione pacati sunt. Evodius. - Ridiculum est tales putare istos, quos uulgo mansuetarios nuncupant, uel etiam pastores aut bubulcos, aut aurigas, quibus omnibus domitum pecus subiectum uidemus, et quorum industria indomitum subici. Augustinus. - En igitur habes documentum certissimum, quo manifestum fiat inesse mentem homini sine dominatu. His quippe inest; agunt enim talia, quae agi sine mente non possent: non tamen regnat; nam stulti sunt, neque regnum mentis nisi sapientium esse, percognitum est. Evodius. - Mirum est hoc iam fuisse a nobis in superioribus confectum, et mihi quid responderem, non potuisse in mentem uenire. [1,10] 10. 20. Sed alia contexamus. Iam enim et regnum mentis humanae humanam esse sapientiam, et eam posse etiam non regnare, compertum est. Augustinus. - Putasne ista mente, cui regnum in libidines aeterna lege concessum esse cognoscimus, potentiorem esse libidinem? ego enim nullo pacto puto. Neque enim esset ordinatissimum ut impotentiora potentioribus imperarent. Quare necesse arbitror esse ut plus possit mens quam cupiditas, eo ipso quo cupiditati recte iusteque dominatur. Evodius. - Ego quoque ita sentio. Augustinus. - Quid? uirtutem omnem num dubitabimus omni uitio sic anteponere, ut uirtus quanto melior atque sublimior, tanto firmior inuictiorque sit? Evodius. - Quis dubitauerit? Augustinus. - Nullus igitur uitiosus animus uirtute armatum animum superat. Evodius. - Verissimum est. Augustinus. - Iam corpore omni qualemlibet animum meliorem potentioremque esse, non te arbitror negaturum. Evodius. - Nemo id negat, qui (quod facile est) uidet aut substantiam uiuentem non uiuenti, aut eam quae uitam dat ei quae accipit, esse praeferendam. Augustinus. - Multo minus igitur corpus, qualecumque id sit, animum uirtute praeditum uincit. Evodius. - Euidentissimum est. Augustinus. - Quid? animus iustus, mensque ius proprium imperiumque custodiens, num potest aliam mentem pari aequitate ac uirtute regnantem, ex arce deicere, atque libidini subiugare? Evodius. - Nullo modo; non solum propter eamdem in utraque excellentiam, sed etiam quod a iustitia prior decidet, fietque uitiosa mens, quae aliam facere conabitur, eoque ipso erit infirmior. 10. 21. Augustinus. - Bene intellegis; quare illud restat ut respondeas, si potest, utrum tibi uideatur rationali et sapienti mente quidquam esse praestantius. Evodius. - Nihil praeter Deum arbitror. Augustinus. - Et mea ista sententia est. Sed quoniam res ardua est, neque nunc opportune quaeritur, ut ad intellegentiam ueniat, quamquam robustissima teneatur fide, integra nobis sit huius quaestionis, diligens et cauta tractatio. [1,11] 11. 21. In praesentia enim scire possumus quaecumque illa natura sit, quam menti uirtute pollenti fas est excellere, iniustam esse nullo modo posse. Quare ne ista quidem, tametsi habeat potestatem, coget mentem seruire libidini. Evodius. - Istuc prorsus nemo est qui non sine ulla cunctatione fateatur. Augustinus. - Ergo relinquitur ut quoniam regnanti menti compotique uirtutis, quidquid par aut praelatum est, non eam facit seruam libidinis propter iustitiam; quidquid autem inferius est, non possit hoc facere propter infirmitatem, sicut ea quae inter nos constiterunt docent; nulla res alia mentem cupiditatis comitem faciat, quam propria uoluntas et liberum arbitrium. Evodius. - Nihil tam necessarium restare uideo. 11. 22. Augustinus. - Sequitur iam ut tibi uideatur iuste illam pro peccato tanto poenas pendere. Evodius. - Negare non possum. Augustinus. - Quid ergo? Num ista ipsa poena parua existimanda est, quod ei libido dominatur, exspoliatamque uirtutis opulentia, per diuersa inopem atque indigentem trahit, nunc falsa pro ueris approbantem, nunc etiam defensitantem, nunc improbantem quae antea probauisset, et nihilominus in alia falsa irruentem; nunc assensionem suspendentem suam, et plerumque perspicuas ratiocinationes formidantem; nunc desperantem de tota inuentione ueritatis, et stultitiae tenebris penitus inhaerentem; nunc conantem in lucem intellegendi, rursusque fatigatione decidentem: cum interea cupiditatum illud regnum tyrannice saeuiat, et uariis contrariisque tempestatibus totum hominis animum uitamque perturbet, hinc timore, inde desiderio; hinc anxietate, inde inani falsaque laetitia; hinc cruciatu rei amissae quae diligebatur, inde ardore adipiscendae quae non habebatur; hinc acceptae iniuriae doloribus, inde facibus uindicandae: quaquauersum potest coarctare auaritia dissipare luxuria, addicere ambitio, inflare superbia, torquere inuidia, desidia sepelire, peruicacia concitare, affilettare subiectio, et quaecumque alia innumerabilia regnum illius libidinis frequentant et exercent? possumusne tandem nullam istam poenam putare, quam, ut cernis, omnes qui non inhaerent sapientiae, necesse est perpeti? 11. 23. Evodius. - Magnam quidem istam poenam esse iudico, et omnino iustam, si quis iam in sublimitate sapientiae collocatus, inde descendere ac libidini seruire delegerit: sed utrum esse quisquam possit incertum est, qui haec aut uoluerit facere, aut uelit. Quamquam enim credamus hominem tam perfecte conditum a Deo, et in beata uita constitutum, ut ad aerumnas mortalis uitae ipse inde propria uoluntate delapsus sit; tamen hoc cum firmissima fide teneam, intellegentia nondum assecutus sum: cuius rei diligentem inquisitionem, si nunc differendam putas, me inuito facis. [1,12] 12. 24. Verum illud quod me maxime mouet, cur huiuscemodi acerbissimas poenas patiamur nos, qui certe stulti sumus, nec sapientes unquam fuimus, ut merito haec dicamur perpeti propter desertam uirtutis arcem, et electam sub libidine seruitutem, quin aperias disputando, si uales, nullo modo tibi differendum esse concesserim. Augustinus. - Ita istuc dicis, quasi liquido compertum habeas nunquam nos fuisse sapientes: attendis enim tempus ex quo in hanc uitam nati sumus. Sed cum sapientia in animo sit, utrum ante consortium huius corporis alia quadam uita uixerit animus, et an aliquando sapienter uixerit, magna quaestio est, magnum secretum, et suo considerandum loco: neque ideo tamen hoc quod nunc habemus in manibus impeditur, quominus aperiatur ut potest. 12. 25. Nam quaero abs te, sitne aliqua nobis uoluntas. Evodius. - Nescio. Augustinus. - Visne hoc scire? Evodius. - Et hoc nescio. Augustinus. - Nihil ergo deinceps me interroges. Evodius. - Quare? Augustinus. - Quia roganti tibi respondere non debeo, nisi uolenti scire quod rogas. Deinde nisi uelis ad sapientiam peruenire, sermo tecum de huiusmodi rebus non est habendus. Postremo meus amicus esse non poteris, nisi uelis ut bene sit mihi. Iam uero de te tu ipse uideris, utrum tibi uoluntas nulla sit beatae uitae tuae. Evodius. - Fateor, negari non potest habere nos uoluntatem: perge iam, uideamus quid hinc conficias. Augustinus. - Faciam: sed dic etiam prius, utrum et bonam uoluntatem te habere sentias. Evodius. - Quid est bona uoluntas? Augustinus. - Voluntas qua appetimus recte honesteque uiuere, et ad summam sapientiam peruenire. Modo tu uide utrum rectam honestamque non appetas uitam, aut esse sapiens non uehementer uelis, aut certe negare audeas, cum haec uolumus, nos habere uoluntatem bonam. Evodius. - Nihil horum nego, et propterea me non solum uoluntatem, sed etiam bonam uoluntatem iam habere confiteor. Augustinus. - Quanti pendis, oro te, hanc uoluntatem? Numquidnam ei ulla ex parte diuitias, aut honores, aut uoluptates corporis, aut haec simul omnia conferenda arbitraris? Evodius. - Auerterit Deus istam sceleratam dementiam. Augustinus. - Parumne ergo gaudendum est habere nos quiddam in animo, hanc ipsam dico bonam uoluntatem, in cuius comparatione abiectissima sint ea quae commemorauimus, pro quibus adipiscendis multitudinem uidemus hominum nullos labores, nulla pericula recusare? Evodius. - Gaudendum uero, ac plurimum. Augustinus. - Quid? hoc gaudio qui non fruuntur, paruo damno eos affectos putas tanti boni? Evodius. - Imo maximo. 12. 26. Augustinus. - Vides igitur iam, ut existimo, in uoluntate nostra esse constitutum, ut hoc uel fruamur uel careamus tanto et tam uero bono. Quid enim tam in uoluntate, quam ipsa uoluntas sita est? Quam quisque cum habet bonam, id certe habet quod terrenis omnibus regnis, uoluptatibusque omnibus corporis longe anteponendum sit. Quisquis autem non habet, caret profecto illa re, quam praestantiorem omnibus bonis in potestate nostra non constitutis, sola illi uoluntas per seipsam daret. Itaque cum se ipse miserrimum iudicet, si amiserit gloriosam famam, ingentes opes, et quaelibet corporis bona; tu eum non miserrimum iudicabis, etiamsi talibus abundet omnibus, cum iis inhaeret quae amittere facillime potest, neque dum uult habet, caret autem bona uoluntate, quae nec comparanda est cum istis, et cum sit tam magnum bonum, uelle solum opus est, ut habeatur? Evodius. - Verissimum est. Augustinus. - Iure igitur ac merito stulti homines, tametsi nunquam fuerunt sapientes (hoc enim dubium et occultissimum est), huiuscemodi afficiuntur miseria. Evodius. - Assentior. [1,13] 13. 27. Augustinus. - Considera nunc utrum tibi uideatur esse prudentia appetendarum et uitandarum rerum scientia. Evodius. - Videtur. Augustinus. - Quid? fortitudo nonne illa est animae affectio, qua omnia incommoda et damna rerum non in nostra potestate constitutarum contemnimus? Evodius. - Ita existimo. Augustinus. - Porro temperantia est affectio coercens et cohibens appetitum ab iis rebus quae turpiter appetuntur: an tu aliter putas? Evodius. - Imo ita ut dicis sentio. Augustinus. - Iam iustitiam quid dicamus esse, nisi uirtutem qua sua cuique tribuuntur? Evodius. - Nulla mihi alia iustitiae notio est. Augustinus. - Quisquis ergo bonam habens uoluntatem, de cuius excellentia iam diu loquimur, hanc unam dilectione amplexetur, qua interim melius nihil habet, hac sese oblectet, hac denique perfruatur et gaudeat, considerans eam et iudicans quanta sit, quamque inuito illi eripi uel surripi nequeat; num dubitare poterimus istum aduersari rebus omnibus, quae huic uni bono inimicae sunt? Evodius. - Necesse est omnino ut aduersetur. Augustinus. - Nullane hunc putamus praeditum esse prudentia, qui hoc bonum appetendum, et uitanda ea quae huic inimica sunt uidet? Evodius. - Nullo modo mihi uidetur hoc posse quisquam sine prudentia. Augustinus. - Recte: sed cur non huic etiam fortitudinem tribuimus? Illa quippe omnia quae in potestate nostra non sunt, amare iste ac plurimi aestimare non potest. Mala enim uoluntate amantur, cui tamquam inimicae carissimo suo bono resistat necesse est. Cum autem non amat haec, non dolet amissa, et omnino contemnit; quod opus esse fortitudinis, dictum atque concessum est. Evodius. - Tribuamus sane: non enim intellego quem fortem uerius appellare possim, quam eum qui rebus iis quas neque ut adipiscamur, neque ut obtineamus in nobis situm est, aequo et tranquillo animo caret; quod hunc necessario facere compertum est. Augustinus. - Vide iam nunc utrum ab eo temperantiam alienare possimus, cum ea sit uirtus quae libidines cohibet. Quid autem tam inimicum bonae uoluntati est quam libido? Ex quo profecto intellegis istum bonae uoluntatis suae amatorem resistere omni modo, atque aduersari libidinibus, et ideo iure temperantem uocari. Evodius. - Perge; assentior. Augustinus. - Iustitia restat, quae quomodo desit huic homini, non sane uideo. Qui enim habet et diligit uoluntatem bonam, et obsistit eis, ut dictum est, quae huic inimica sunt, male cuiquam uelle non potest. Sequetur ergo ut nemini faciat iniuriam; quod nullo pacto potest, nisi qui sua cuique tribuerit: hoc autem ad iustitiam pertinere cum dicerem, approbasse te, ut puto, meministi. Evodius. - Ego uero memini et fateor in hoc homine, qui suam bonam uoluntatem magni pendit et diligit, omnes quatuor uirtutes quae abs te paulo ante, me assentiente, descriptae sunt, esse compertas. 13. 28. Augustinus. - Quid igitur impedit cur huius uitam non concedamus esse laudabilem? Evodius. - Nihil prorsus; imo hortantur uel etiam cogunt omnia. Augustinus. - Quid? uitam miseram potesne ullo modo non iudicare fugiendam? Evodius. - Et magnopere quidem iudico, nihilque aliud agendum existimo. Augustinus. - At laudabilem non fugiendam profecto putas. Evodius. - Quin etiam appetendam sedulo existimo. Augustinus. - Non ergo misera est quae laudabilis uita est. Evodius. - Hoc utique sequitur. Augustinus. - Nihil iam, quantum opinor, difficile tibi ut assentiaris relinquitur, eam scilicet quae misera non est, beatam esse uitam. Evodius. - Manifestissimum est. Augustinus. - Placet igitur beatum esse hominem dilectorem bonae uoluntatis suae, et prae illa contemnentem quodcumque aliud bonum dicitur, cuius amissio potest accidere etiam cum uoluntas tenendi manet. Evodius. - Quidni placeat, quo superiora quae concessimus, necessario trahunt? Augustinus. - Bene intellegis: sed dic, quaeso, nonne bonam uoluntatem suam diligere, et tam magni aestimare quam dictum est, etiam ipsa bona uoluntas est? Evodius. - Verum dicis. Augustinus. - Ac si hunc beatum recte iudicamus, nonne recte miserum, qui contrariae uoluntatis est? Evodius. - Rectissime. Augustinus. - Quid ergo causae est cur dubitandum putemus, etiamsi nunquam antea sapientes fuimus, uoluntate nos tamen laudabilem et beatam uitam, uoluntate turpem ac miseram mereri ac degere? Evodius. - Fateor huc certis et minime negandis rebus esse peruentum. 13. 29. Augustinus. - Vide etiam aliud: nam credo te memoria tenere quam dixerimus esse bonam uoluntatem: opinor enim, ea dicta est qua recte atque honeste uiuere appetimus. Evodius. - Ita memini. Augustinus. - Hanc igitur uoluntatem, si bona itidem uoluntate diligamus atque amplectamur, rebusque omnibus quas retinere non quia uolumus possumus, anteponamus; consequenter illae uirtutes, ut ratio docuit, animum nostrum incolent, quas habere idipsum est recte honesteque uiuere. Ex quo conficitur ut quisquis recte honesteque uult uiuere, si id se uelle prae fugacibus bonis uelit, assequatur tantam rem tanta facilitate, ut nihil aliud ei quam ipsum uelle sit habere quod uoluit. Evodius. - Vere tibi dico, uix me contineo quin exclamem laetitia, repente mihi oborto tam magno, et tam in facili constituto bono. Augustinus. - Atqui hoc ipsum gaudium, quod huius boni adeptione gignitur, cum tranquille et quiete atque constanter erigit animum, beata uita dicitur: nisi tu putas aliud esse beate uiuere, quam ueris bonis certisque gaudere. Evodius. - Ita sentio. [1,14] 14. 30. Augustinus. - Recte: sed censesne quemquam hominum non omnibus modis uelle atque optare uitam beatam? Evodius. - Quis dubitat omnem hominem uelle? Augustinus. - Cur igitur eam non adipiscuntur omnes? Dixeramus enim atque conuenerat inter nos, uoluntate illam mereri homines, uoluntate etiam miseram, et sic mereri ut accipiant: nunc uero existit nescio qua repugnantia, et nisi diligenter dispiciamus, perturbare nititur superiorem tam euigilatam firmamque rationem. Quomodo enim uoluntate quisque miseram uitam patitur, cum omnino nemo uelit misere uiuere? Aut quomodo uoluntate beatam uitam consequitur homo, cum tam multi miseri sint, et beati omnes esse uelint? An eo euenit, quod aliud est uelle bene aut male, aliud mereri aliquid per bonam uel malam uoluntatem? Nam illi qui beati sunt, quos etiam bonos esse oportet, non propterea sunt beati, quia beate uiuere uoluerunt; nam hoc uolunt etiam mali: sed quia recte, quod mali nolunt. Quamobrem nihil mirum est quod miseri homines non adipiscuntur quod uolunt, id est, beatam uitam. Illud enim cui comes est, et sine quo ea nemo dignus est, nemoque assequitur, recte scilicet uiuere, non itidem uolunt. Hoc enim aeterna lex illa, ad cuius considerationem redire iam tempus est, incommutabili stabilitate firmauit, ut in uoluntate meritum sit; in beatitate autem et miseria praemium atque supplicium. Itaque cum dicimus uoluntate homines esse miseros, non ideo dicimus, quod miseri esse uelint, sed quod in ea uoluntate sunt, quam etiam eis inuitis miseria sequatur necesse est. Quare non repugnat superiori rationi, quod uolunt omnes beati esse, nec possunt; non enim uolunt omnes recte uiuere, cui uni uoluntati uita beata debetur: nisi quid habes aduersus haec dicere. Evodius. - Ego uero nihil. [1,15] 15. 31. Sed uideamus iam quomodo haec ad propositam illam quaestionem de duabus legibus referantur. Augustinus. - Fiat: sed dic mihi prius, utrum qui recte uiuere diligit, eoque ita delectatur, ut non solum ei rectum sit, sed etiam dulce atque iucundum, amet hanc legem, habeatque carissimam, qua uidet tributam esse bonae uoluntati beatam uitam, malae miseram? Evodius. - Amat omnino ac uehementer: nam istam ipsam sequens ita uiuit. Augustinus. - Quid? cum hanc amat, mutabile aliquid amat ac temporale, an stabile ac sempiternum? Evodius. - Aeternum sane atque incommutabile. Augustinus. - Quid illi qui in mala uoluntate perseuerantes, nihilominus beati esse cupiunt? possuntne amare istam legem, qua talibus hominibus miseria merito rependitur? Evodius. - Nullo modo, arbitror. Augustinus. - Nihilne amant aliud? Evodius. - Imo plurima; ea scilicet in quibus adipiscendis uel retinendis mala uoluntas illa persistit. Augustinus. - Opinor te dicere diuitias, honores, uoluptates, et pulchritudinem corporis, caeteraque omnia quae possunt et uolentes non adipisci, et amittere inuiti. Evodius. - Ista ipsa sunt. Augustinus. - Num haec aeterna esse censes, cum temporis uolubilitati uideas obnoxia? Evodius. - Quis hoc uel dementissimus senserit? Augustinus. - Cum igitur manifestum sit alios esse homines amatores rerum aeternarum, alios temporalium, cumque duas leges esse conuenerit, unam aeternam, aliam temporalem; si quid aequitatis sapis, quos istorum iudicas aeternae legi, quos temporali esse subdendos? Evodius. - Puto in promptu esse quod quaeris: nam beatos illos ob amorem ipsorum aeternorum sub aeterna lege agere existimo; miseris uero temporalis imponitur. Augustinus. - Recte iudicas, dummodo illud inconcussum teneas, quod apertissime iam ratio demonstrauit, eos qui temporali legi seruiunt, non esse posse ab aeterna liberos; unde omnia quae iusta sunt, iusteque uariantur, exprimi diximus: eos uero qui legi aeternae per bonam uoluntatem haerent, temporalis legis non indigere, satis, ut apparet, intellegis. Evodius. - Teneo quod dicis. 15. 32. Augustinus. - Iubet igitur aeterna lex auertere amorem a temporalibus, et eum mundatum conuertere ad aeterna. Evodius. - Iubet uero. Augustinus. - Quid deinde censes temporalem iubere, nisi ut haec quae ad tempus nostra dici possunt, quando eis homines cupiditate inhaerent, eo iure possideant, quo pax et societas humana seruetur, quanta in his rebus seruari potest? Ea sunt autem: primo, hoc corpus, et eius quae uocantur bona, ut integra ualetudo, acumen sensuum, uires, pulchritudo, et si qua sunt caetera, partim necessaria bonis artibus, et ideo pluris pensanda, partim uiliora. Deinde libertas, quae quidem nulla uera est, nisi beatorum, et legi aeternae adhaerentium: sed eam nunc libertatem commemoro, qua se liberos putant qui dominos homines non habent, et quam desiderant ii qui a dominis hominibus manumitti uolunt. Deinde parentes, fratres, coniux, liberi, propinqui, affines, familiares, et quicumque nobis aliqua necessitudine adiuncti sunt. Ipsa denique ciuitas, quae parentis loco haberi solet; honores etiam et laus, et ea quae dicitur gloria popularis. Ad extremum pecunia, quo uno nomine continentur omnia quorum iure domini sumus, et quorum uendendorum aut donandorum habere potestatem uidemur. Horum omnium quemadmodum lex illa sua cuique distribuat, difficile et longum est explicare, et plane ad id quod proposuimus non necessarium. Satis est enim uidere non ultra porrigi huius legis potestatem in uindicando, quam ut haec uel aliquid horum adimat atque auferat ei quem punit. Metu coercet ergo, et ad id quod uult, torquet ac retorquet miserorum animos, quibus regendis accommodata est. Dum enim haec amittere timent, tenent in his utendis quemdam modum aptum uinculo ciuitatis, qualis ex huiuscemodi hominibus constitui potest. Non autem ulciscitur peccatum cum amantur ista, sed cum aliis per improbitatem auferuntur. Quamobrem uide utrum iam peruentum sit ad id quod infinitum putabas. Institueramus enim quaerere, quatenus habeat ius ulciscendi ea lex qua populi terreni ciuitatesque gubernantur. Evodius. - Video peruentum. 15. 33. Augustinus. - Vides ergo etiam illud, quod poena non esset, siue quae per iniuriam, siue quae per talem uindictam infertur hominibus, si eas res quae inuito auferri possunt, non amarent? Evodius. - Id quoque uideo. Augustinus. - Cum igitur eisdem rebus alius male, alius bene utatur; et is quidem qui male, amore his inhaereat atque implicetur, scilicet subditus eis rebus quas ei subditas esse oportebat, et ea bona sibi constituens, quibus ordinandis beneque tractandis ipse esse utique deberet bonum: ille autem qui recte his utitur, ostendat quidem bona esse, sed non sibi; non enim eum bonum melioremue faciunt, sed ab eo potius fiunt: et ideo non eis amore agglutinetur, neque uelut membra sui animi faciat, quod fit amando, ne cum resecari coeperint, eum cruciatu ac tabe foedent; sed eis totus superferatur, et habere illa atque regere, cum opus est, paratus, et amittere ac non habere paratior: cum ergo haec ita sint, num aut argentum et aurum propter auaros accusandum putas, aut cibos propter uoraces, aut uinum propter ebriosos, aut muliebres formas propter scortatores et adulteros, atque hoc modo caetera, cum praesertim uideas et igne bene uti medicum, et pane scelerate ueneficum? Evodius. - Verissimum est, non res ipsas, sed homines qui eis male utuntur esse culpandos. [1,16] 16. 34. Augustinus. - Recte: sed quoniam et quid ualeat aeterna lex, ut opinor, uidere iam coepimus, et quantum lex temporalis in uindicando progredi possit, inuentum est; et rerum duo genera, aeternarum et temporalium, duoque rursus hominum, aliorum aeternas, aliorum temporales sequentium et diligentium, satis aperteque distincta sunt: quid autem quisque sectandum et amplectendum eligat, in uoluntate esse positum constitit; nullaque re de arce dominandi, rectoque ordine mentem deponi, nisi uoluntate: et est manifestum, non rem ullam, cum ea quisque male utitur, sed ipsum male utentem esse arguendum: referamus nos, si placet, ad quaestionem in exordio huius sermonis propositam, et uideamus utrum soluta sit; nam quaerere institueramus quid sit male facere, et propter hoc omnia quae dicta sunt, diximus. Quocirca licet nunc animaduertere et considerare, utrum sit aliud male facere, quam neglectis rebus aeternis, quibus per seipsam mens fruitur, et per seipsam percipit, et quae amans amittere non potest, temporalia et quaeque per corpus hominis partem uilissimam sentiuntur, et nunquam esse certa possunt, quasi magna et miranda sectari. Nam hoc uno genere omnia malefacta, id est peccata, mihi uidentur includi. Tibi autem quid uideatur, exspecto cognoscere. 16. 35. Evodius. - Est ita ut dicis, et assentior, omnia peccata hoc uno genere contineri, cum quisque auertitur a diuinis uereque manentibus, et ad mutabilia atque incerta conuertitur. Quae quamquam in ordine suo recte locata sint, et suam quamdam pulchritudinem peragant; peruersi tamen animi est et inordinati, eis sequendis subici, quibus ad nutum suum ducendis potius diuino ordine ac iure praelatus est. Et illud simul mihi uidere iam uideor absolutum atque compertum, quod post illam quaestionem, quid sit male facere, deinceps quaerere institueramus, unde male facimus. Nisi enim fallor, ut ratio tractata monstrauit, id facimus ex libero uoluntatis arbitrio. Sed quaero utrum ipsum liberum arbitrium, quo peccandi facultatem habere conuincimur, oportuerit nobis dari ab eo qui nos fecit. Videmur enim non fuisse peccaturi, si isto careremus; et metuendum est ne hoc modo Deus etiam malefactorum nostrorum auctor existimetur. Augustinus. - Nullo modo istuc timueris: sed ut diligentius requiratur, aliud tempus sumendum est. Nam haec sermocinatio modum terminumque iam desiderat; qua uelim credas magnarum abditarumque rerum inquirendarum quasi fores esse pulsatas. In quarum penetralia cum Deo duce uenire coeperimus, iudicabis profecto quantum inter hanc disputationem, et eas quae sequuntur intersit, quantumque illae praestent, non modo inuestigationis sagacitate, sed etiam maiestate rerum, et clarissima luce ueritatis: pietas tantum adsit, ut nos diuina prouidentia cursum quem instituimus, tenere et perficere permittat. Evodius. - Cedo uoluntati tuae, et ei meam iudicio et uoto libentissime adiungo.