[44,0] ENARRATIONES IN PSALMOS. IN PSALMUM 44 ENARRATIO. [44,1] 1. Hunc psalmum sicut uobiscum cum exsultatione cantauimus, ita nobiscum cum attentione consideretis peto. Cantatur enim de sanctis nuptiis, de sponso et sponsa, de rege et plebe, de Saluatore et de his qui saluandi sunt. Qui cum ueste nuptiali uenit ad nuptias, gloriam quaerens sponsi, non suam, non solum libenter audit, quod solet esse etiam hominum spectacula quaerentium, non facta exhibentium; sed etiam mandat cordi, quod non ibi uacet, sed germinet, erumpat, crescat, perficiatur, assumatur. Oportet enim nos esse, quibus hoc cantetur, filios Core, quod habet titulus psalmi. Erant enim isti quidam homines: uerumtamen omnis inscriptio Litterarum diuinarum aliquid innuit intellegentibus, et non tantum auditorem, uerum etiam cognitorem desiderat. Interrogamus enim uim hebraici uerbi, quid sit Core: et, sicut se interpretationes habent omnium uerborum in Scriptura positorum, renuntiatur nobis, filios Core interpretari filios Calui. Quod nomen non ad irrisionem accipiatis, ne inueniamur in sensu puerili, quales pueros legimus in libro Regnorum, insultantes Elisaeo sancto prophetae, et clamantes post ipsum: Ascende calue, ascende calue. Tales enim pueros stulte garrulos, et in suam perniciem maledicentes, exeuntes de silua bestiae comederunt. Hoc scriptum est, et ubi sit scriptum commemorauimus: qui meminerunt, recognoscant; qui non meminerunt, legant; qui non legerunt, credant. Quod ergo illud factum figurauit in futurum, non nos debet apprehendere. Significati sunt enim in illis pueris stulti homines, habentes ignorantiae sensum; quales nos non uult esse Apostolus, ubi dicit: Nolite pueri esse mentibus. Et quia Dominus inuitauerat nos ad imitationem puerorum, quando ante se paruulum posuit, et ait: Nisi quis fuerit ut puer iste, non intrabit in regnum coelorum; ibi quoque Apostolus cautus, ubi reuocat a mente puerili, uocat rursus ad imitationem puerilem: Nolite, inquit, pueri effici mentibus, sed malitia paruuli estote, ut mentibus perfecti sitis. Quem delectat imitari puerum, non delectet imperitia, sed innocentia. Illi uero ex imperitia insultabant sancto Dei caluo, et clamabant post eum: Calue, calue. Factum est ut a bestiis consumerentur: et figurauerunt homines in eadem mente puerili stulte irridentes quemdam caluum; quia in Caluariae loco crucifixus est. Possessi sunt ergo tales uelut a bestiis, hoc est a daemonibus, a diabolo et angelis eius, qui operatur in filiis diffidentiae. Tales pueri erant, qui ante sacratum lignum stantes caput agitabant, et dicebant: Si filius Dei est, descendat de cruce. Huius nos filii sumus, quia filii sponsi sumus: et nobis inscriptus est psalmus iste, cuius titulus dicitur: Filiis Core, pro his quae commutabuntur. [44,2] 2. Quid ego exponam quid sit, pro his quae commutabuntur? Quid ego dicam? Hoc omnis mutatus agnoscit. Qui audit haec, Pro his quae commutabuntur, uideat quid erat, et quid nunc sit. Et primo ipsum mundum uideat commutatum; nuper adorantem idola, modo adorantem Deum; nuper seruientem iis quae fecit, modo ei a quo factus est. Pro his quae commutabuntur, uidete quando dictum sit. Modo iam residui Pagani mutata expauescunt: et qui nolunt mutari, uident refertas ecclesias, templa deserta; hac celebritatem, ibi solitudinem. Mirantur mutata, legant praedicta: aurem accommodent promissori, credant exhibitori. Sed et unusquisque nostrum, fratres, ex uetere homine in nouum mutatur; ex infideli fidelis fit, ex raptore largitor, castus ex adultero, beneficus ex malefico. Ergo cantetur nobis, Pro his quae commutabuntur: et sic incipiat describi, per quem commutata sunt. [44,3] 3. Sequitur enim: Pro his quae commutabuntur, filiis Core, in intellectum, Canticum pro dilecto. Nam dilectus ille uisus est a persecutoribus suis, sed non in intellectum. Si enim cognouissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Ad hunc intellectum oculos alios quaerebat ipse, cum diceret: Qui me uidet, uidet et Patrem. Sonet eum iam psalmus: gaudeamus in nuptiis, et nos erimus cum iis qui fiunt nuptiae qui inuitantur ad nuptias; et ipsi inuitati sponsa est. Etenim sponsa Ecclesia est, sponsus Christus. Solent dici ab scholasticis carmina quaedam uxores ducentibus et nubentibus, quae uocantur epithalamia; quidquid ibi cantatur, ad honorem cantatur sponsi et sponsae: an forte et in nuptiis istis, quo inuitati sumus, thalamus non est? Et unde dicit alius psalmus: In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo? Coniunctio nuptialis, Verbum et caro: huius coniunctionis thalamus, uirginis uterus. Etenim caro ipsa Verbo est coniuncta: unde etiam dicitur: Iam non duo, sed una caro. Assumpta est Ecclesia ex genere humano, ut caput esset Ecclesiae ipsa caro Verbo coniuncta, et caeteri credentes membra essent illius capitis. Nam uis uidere quis uenerit ad nuptias? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Gaudeat sponsa amata a Deo. Quando amata? Dum adhuc foeda. Omnes enim peccauerunt, ait Apostolus, et egent gloria Dei. Et iterum: Etenim Christus pro impiis mortuus est. Amata est foeda, ne remaneret foeda. Non enim uere foeda amata est, quia non foeditas amata est: nam si hoc amaret, hoc seruaret: euertit foeditatem, formauit pulchritudinem. Ad qualem uenit, et qualem fecit? Veniat iam ipse in uerbis propheticis; ecce ipse sponsus procedat nobis: amemus illum; aut si inuenerimus in eo aliquid foedi, non amemus. Ecce ipse inuenit multa foeda, et amauit nos: si aliquid foedi inuenerimus in eo, non amemus. Quia et hoc ipsum quod carnem indutus est, ut de illo etiam diceretur. Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem; si consideres misericordiam qua factus est, et ibi pulcher est. Sed Iudaeorum personam gerebat propheta, cum diceret: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem. Quare? Quia non in intellectum. Intellegentibus autem, et Verbum caro factum est, magna pulchritudo est. Mihi autem absit gloriari, dixit unus amicorum sponsi, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi. Parum est ut non inde erubescas, nisi etiam et glorieris. Quare ergo non habuit speciem neque decorem? Quia Christus crucifixus, Iudaeis quidem scandalum, Gentibus stultitia. Quare autem et in cruce habuit decorem? Quia quod stultum est Dei, sapientius est quam homines; et quod infirmum est Dei, fortius est quam homines. Nobis ergo iam credentibus, ubique sponsus pulcher occurrat. Pulcher Deus, Verbum apud Deum: pulcher in utero uirginis, ubi non amisit diuinitatem, et sumpsit humanitatem: pulcher natus infans Verbum; quia et cum esset infans, cum sugeret, cum manibus portaretur, coeli locuti sunt, Angeli laudes dixerunt, Magos stella direxit, adoratus est in praesepi, cibaria mansuetorum. Pulcher ergo in coelo, pulcher in terra; pulcher in utero, pulcher in manibus parentum; pulcher in miraculis, pulcher in flagellis; pulcher inuitans ad uitam, pulcher non curans mortem; pulcher deponens animam, pulcher recipiens; pulcher in ligno, pulcher in sepulcro, pulcher in coelo. In intellectum audite Canticum, neque oculos uestros a splendore pulchritudinis illius auertat carnis infirmitas. Summa et uera pulchritudo iustitia est: ibi illum non uidebis pulchrum, ubi deprehendis iniustum: si ubique iustus, ubique decorus. Veniat ergo nobis inspiciendus oculis mentis, descriptus a quodam laudatore suo propheta: ecce incipit. [44,4] 4. Eructauit cor meum uerbum bonum. Quis dicit, Pater, an Propheta? Intellexerunt enim quidam Patris personam dicentis: Eructauit cor meum uerbum bonum, commendantis nobis natiuitatem quamdam ineffabilem. Ne forte putares aliquid assumptum, unde Filium generaret Deus; quemadmodum homo sibi assumit aliquid unde generet filios, coniugium scilicet, sine quo prolem procreare homo non potest: ne igitur putares aliquo coniugio indiguisse Deum, unde Filium generaret: Eructauit, inquit, cor meum uerbum bonum. Hodie cor tuum, o homo, generat consilium, nec quaerit uxorem: per consilium natum ex corde tuo aedificas aliquid; et illa fabrica, antequam stet in opere, stat in consilio; et inest iam quod facturus es, in eo per quod facturus es: et laudas fabricam nondum existentem, nondum in specie aedificii, sed in prolatione consilii; nec laudat alius consilium tuum, nisi aut indicaueris, aut uiderit quod fecisti. Ergo si per Verbum omnia, et Verbum de Deo; inspice fabricam factam per Verbum, et ex isto aedificio mirare consilium. Quale Verbum est per quod factum est coelum et terra, et omnis ornatus coeli, omnis fecunditas terrae, diffusio maris, distentio aeris, fulgor siderum, claritas solis et lunae? Videntur haec: transcende et haec; cogita Angelos, Principatus, Sedes, Dominationes, Potestates: omnia per ipsum facta sunt. Unde ergo ista bona facta sunt? Quia eructatum est per quod fierent, Verbum bonum. Ergo Verbum bonum: et ipsi Verbo dictum est: Magister bone. Et ipsum Verbum respondit: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus. Dictum est: Magister bone; et dicit: Quid me interrogas de bono? Addidit etiam: Nemo bonus, nisi unus Deus. Quomodo ergo et ipse bonus, nisi quia Deus? Non solum autem Deus, sed cum Patre unus Deus. Non enim dicendo: Nemo bonus, nisi unus Deus, discreuit se, sed uniuit. Eructauit cor meum uerbum bonum. Dixerit hoc Deus Pater de Verbo suo bono atque benefico bono nostro, per quod solum bonum utcumque boni esse possumus. [44,5] 5. Sequitur: Dico ego opera mea regi. Adhuc Pater loquitur? Si adhuc Pater loquitur, quaeramus et hoc quomodo secundum fidem ueram et catholicam intellegamus: Dico ego opera mea regi. Si enim Pater dicit opera sua Filio suo regi nostro; quae opera Pater dicturus est Filio, cum omnia opera Patris per Filium facta sint? An forte, Dico ego opera mea regi, ipsum Dico, generationem Filii significat? Vereor ne hoc aliquando a tardioribus non possit intellegi: uerumtamen dicam; sequatur qui potest, ne non dicto non sequatur et qui potest. Legimus in alio psalmo dictum: Semel locutus est Deus. Toties locutus est per Prophetas, toties per Apostolos, hodieque loquitur per sanctos suos, et ait: Semel locutus est Deus. Unde semel locutus est, nisi propter Verbum unum? Sicut autem Eructauit cor meum uerbum bonum, intelleximus ibi generationem Filii; ueluti repetitio mihi uidetur facta in consequenti sententia, ut illud quod dictum erat: Eructauit cor meum uerbum bonum, repeteretur in eo quod ait: Dico. Quid est enim: Dico? Verbum profero. Et unde profert Deus uerbum, nisi ex corde suo, ex intimo suo? Tu non dicis nisi quod ex corde tuo profers; uerbum tuum quod sonat et transit, aliunde non profertur: et miraris quia ita dicit Deus? Sed dicere Dei aeternum est. Tu dicis aliquid modo, quia tacebas paulo ante: uel ecce nunc nondum uerbum profers; cum autem proferre coeperis, rumpis silentium quodammodo, et generas uerbum quod antea non erat. Non sic Deus genuit Verbum: dicere Dei sine initio est, et sine fine; et tamen unum Verbum dicit. Dicat alterum, si quod dixit transierit. Cum uero et a quo dicitur manet, et quod dicitur manet; et semel dicitur et non finitur; et ipsum semel sine initio dicitur, nec bis dicitur, quia non transit quod semel dicitur. Hoc est ergo: Eructauit cor meum uerbum bonum, quod est: Dico ego opera mea regi. Quare ergo: Opera mea dico? Quia in ipso Verbo omnia opera Dei. Quidquid enim facturus erat Deus in creatura, iam in Verbo erat; nec esset in rebus, nisi esset in Verbo: quomodo et in te non esset in fabrica, nisi esset in consilio. Sicut in Euangelio dicitur: Quod factum est in ipso uita erat. Erat ergo quod factum est, sed in Verbo erat: et omnia opera Dei ibi erant, et opera nondum erant: sed Verbum erat, et Verbum hoc Deus erat, et apud Deum erat, et Filius Dei erat, et cum Patre unus Deus erat. Dico ego opera mea regi. Audiat dicentem, qui Verbum intellegit; et uideat cum Patre sempiternum Verbum, in quo sunt etiam quae futura sunt, in quo non abierunt et quae transierunt. Haec opera Dei in Verbo, tamquam in Verbo, tamquam in Unigenito, tamquam in Dei Verbo. [44,6] 6. Quid ergo sequitur? Lingua mea calamus scribae, uelociter scribentis. Quid simile, fratres mei, quid habet simile lingua Dei cum calamo scribae? Quid habet simile petra cum Christo? quid habet simile agnus cum Saluatore? quid habet leo cum Unigeniti fortitudine? Dicta sunt haec tamen: et nisi dicerentur, non aliquo modo per haec uisibilia ad inuisibilem informaremur. Sic ergo humilem similitudinem calami huius, nec comparemus illi excellentiae, nec tamen respuamus. Quaero enim quare linguam suam calamum dixit esse scribae uelociter scribentis? At uero quantumuis uelociter scribat scriba, non comparatur illi uelocitati, de qua dicit alius psalmus: Usque in uelocitatem currit uerbum eius. Sed mihi uidetur, quantum audet humana intellegentia, et hoc posse accipi ex persona Patris dictum: Lingua mea calamus scribae. Quia quod lingua dicitur, sonat et transit; quod scribitur, manet: cum ergo dicat Deus Verbum, et Verbum quod dicitur non sonet et transeat, sed et dicatur et maneat; scriptis hoc maluit Deus comparare, quam sonis. Quod autem addidit, uelociter scribentis, impulit mentem ad intellegentiam: sed non pigra remaneat, respiciendo antiquarios, aut respiciendo qualeslibet ueloces notarios; si autem hoc attenderit, remanebit ibi. Ipsum uelociter, cogitet uelociter; et uideat quare dictum sit, uelociter. Velociter Dei tale est, ut uelocius nihil sit. In Scripturis enim scribitur littera post litteram, syllaba post syllabam, uerbum post uerbum; nec ad secundum transitur, nisi primo perscripto. Ibi autem nihil uelocius, ubi non multa sunt uerba, nec tamen aliquid praetermissum est, cum in uno sint omnia. [44,7] 7. Ecce iam Verbum illud sic prolatum, aeternum, ab aeterno coaeternum, ueniet sponsus. Speciosus forma prae filiis hominum. Prae filiis hominum: quare non et prae Angelis? Quid uoluit dicere: Prae filiis hominum, nisi quia homo? Ne hominem Christum quemlibet hominem putares, ait: Prae filiis hominum speciosus forma. Etiam homo prae filiis hominum; etiam inter filios hominum, prae filiis hominum; etiam ex filiis hominum, prae filiis hominum. Diffusa est gratia in labiis tuis. Lex per Moysen data est; Gratia et ueritas per Iesum Christum facta est. Diffusa est gratia in labiis tuis. Merito mihi subuentum est, quia condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Sed alia lex in membris meis repugnat legi mentis meae, et captiuum me ducit in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Diffusa est ergo gratia in labiis tuis. Venit nobis cum uerbo gratiae, cum osculo gratiae. Quid ista gratia dulcius? Quo pertinet gratia ista? Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Si seuerus iudex ueniret, nec afferret istam gratiam diffusam in labiis suis, quis de salute aliquid speraret? Quis non sibi hoc timeret quod peccatori debebatur? Ille ueniens cum gratia, non exegit quod debebatur, soluit quod non debebat. Num enim non peccator debebat mortem? Aut uero tibi peccatori debebatur, nisi supplicium? Debita tua dimisit, et indebita sua exsoluit. Magna gratia. Quare gratia? Quia gratis. Propterea tibi gratias agere licet, referre non licet; non enim potes. Quaerebat ille quid retribueret, et dixit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Et inuenit quasi aliquid: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini inuocabo. Hoc illi rependis, quia calicem salutaris accipis, et nomen Domini inuocas? Quis tibi dedit ipsum calicem salutarem? Remansit in actione gratiarum, nam in relatione defecit. Inueni quid Deo des, quod ab illo non acceperis; et retuleris gratiam. Sed caue ne dum quaeris quid illi retribuas, quod ab illo non acceperis, inuenias, sed peccatum tuum. Hoc plane ab illo non accepisti, sed nec ei dare debes. Hoc dederunt Iudaei, retribuerunt mala pro bonis; acceperunt ab eo pluuiam, et fructum non dederunt, sed spinas dolorum. Ergo bonum quidquid uolueris in te dare Deo, non te inuenis accepisse nisi a Deo. Ipsa est gratia Dei diffusa in labiis. Fecit te, gratis te fecit. Non enim erat cui praestaret antequam faceret. Perieras, quaesiuit te; et inuentum reuocauit te. Praeterita non imputauit, futura promisit. Vere diffusa est gratia in labiis tuis. [44,8] 8. Propterea, inquit, benedixit te Deus in aeternum. Laboratur, ut hoc possit intellegi adhuc a Deo Patre dici: Propterea benedixit te Deus in aeternum. Accommodatius uidetur hoc accipi ex persona Prophetae. Et mutationes personarum repentinae, et omnino ex improuiso, inueniuntur in sanctis Scripturarum libris; et si quis aduertat, plenae sunt paginae diuinae. Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa; et statim: Quid detur tibi, aut quid adliciatur tibi aduersus linguam subdolam? Alia illic persona erat, alia hic: ibi petentis, hic subuenientis. Sagittae potentis acutae, cum carbonibus uastatoriis. Alia persona est: Quid detur tibi, aut quid adliciatur tibi; et in consequentibus fit alia: Heu me! quia incolatus meus longinquus factus est. In paucis uersibus tam crebra mutatio personarum intellectum admonet: non exprimit locum ubi mutatur; non dicitur: Hoc dixit homo, hoc dixit Deus; sed ex ipsis uerbis fit nobis intellegere quid ad hominem pertineat, quid ad Deum. Homo autem dicebat: Eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi. Homo dicebat, ille dicebat qui scripsit psalmum; sed ex persona Dei dicebat: incipit dicere et ex sua: Propterea benedixit te Deus in aeternum. Dixerat enim Deus: Diffusa est gratia in labiis tuis, ei quem fecerat speciosum prae filiis hominum, etiam hominem quem Deum ante omnia protulerat, aeternus coaeternum. Impletus est ergo Propheta gaudio quodam ineffabili, et attendens quid Deus Pater de Filio suo homini reuelauerit, qui potuit dicere ista et ex persona Dei: Propterea, inquit, benedixit te Deus in aeternum. Quare? Propter gratiam. Illa enim gratia quo pertinet? Ad regnum coelorum. Primum enim Testamentum terram promiserat: et aliud praemium fuit uel promissio sub Lege positorum, aliud sub Gratia: terra Chananaeorum Iudaeis sub Lege positis, regnum coelorum Christianis sub Gratia positis. Itaque quod pertinebat ad eos qui sub Lege positi erant, regnum, terra illa transiit: regnum coelorum quod pertinet sub Gratia positis, non transit. Propterea hic, benedixit te Deus, non ad tempus, sed in aeternum. [44,9] 9. Non defuerunt qui omnia etiam superiora uerba ex Prophetae persona accipi mallent: et hoc quod dictum est: Eructauit cor meum uerbum bonum, ex Propheta uoluerint intellegi, ueluti dicente hymnum. (Quisquis enim dicit hymnum Deo, eructat cor eius uerbum bonum: quomodo qui blasphemat in Deum, eructat cor eius uerbum malum.) Ut et illud quod adiunctum est: Dico ego opera mea regi, significare uoluerit summum hominis opus non esse, nisi Deum laudare. Illius est specie sua placere tibi, ad te pertinet eum in gratiarum actione laudare. Opera tua si non fuerint laus Dei, incipis teipsum amare; et pertinebis ad illos de quibus dicit Apostolus: Erunt enim homines seipsos amantes. Displice tibi, placeat tibi qui te fecit; quia in eo tibi displices quod in te ipse fecisti. Opus ergo tuum sit laus Dei, eructet cor tuum uerbum bonum. Dic ergo opera tua regi: quia ut diceres, rex fecit, et ipse donauit quod offerres. Redde illi de suo, ne uelis accepta parte patrimonii tui ire longius et prodige perdere in meretrices, et porcos pascere. Hoc recordamini ex Euangelio. Sed etiam de nobis dictum est: Mortuus erat, et reuixit; perierat, et inuentus est. [44,10] 10. Lingua mea calamus scribae, uelociter scribentis. Non defuerunt qui sic intellegerent Prophetam ea dixisse quae scriberet, et ideo linguam suam calamo scribae comparasse. Velociter autem scribentis uoluisse dicere, ut significaret ea se scribere, quae uelociter uentura erant, ut uelociter scribere, uelocia scribere intellegatur, id est scribere non tardatura. Non enim tardauit Deus exhibere Christum. Quam cito euolutum sentitur, quod peractum agnoscitur! Recordare generationes ante te, inuenies Adam tamquam hesterno die factum. Ita gesta legimus omnia ab ipso principio: ergo uelociter facta sunt. Velociter erit et dies iudicii; praeueni uelocitatem ipsius: uelociter ueniet, uelocius tu mutare. Aderit facies iudicis, sed uide quid dicit Propheta: Praeueniamus faciem eius in confessione. Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. [44,11] 11. Accingere gladium tuum circa femur, potentissime. Gladium tuum, quid, nisi uerbum tuum? Illo gladio strauit inimicos, illo gladio diuisit filium a patre, filiam a matre, nurum a socru. Legimus haec in Euangelio: Non ueni pacem mittere, sed gladium. Et erunt in una domo quinque diuisi aduersum se, duo aduersus tres, et tres aduersus duos erunt diuisi: id est, filius aduersus patrem, filia aduersus matrem, nurus aduersus socrum suam. Diuisio haec quo gladio facta est, nisi quem Christus attulit? Et reuera, fratres, etiam quotidianis exemplis uidemus haec. Placet iuueni alicui Deo seruire, displicet patri; diuisi sunt aduersus se: ille promittit terrenam haereditatem, ille amat coelestem; aliud iste pollicetur, aliud ille eligit. Non sibi putet pater factam iniuriam; Deus solus illi praefertur: et tamen litigat cum filio uolente seruire Deo. Sed fortior est ille gladius spiritalis separans, quam copulans natura carnalis. Fit hoc et de filia aduersus matrem, multo magis et de nuru aduersus socrum. Nam aliquando in una domo nurus et socrus inueniuntur haeretica et catholica. Et ubi fortiter recipitur iste gladius, rebaptizationem non timemus. Potuit diuidi filia aduersus matrem suam, et non potest nurus aduersus socrum suam. [44,12] 12. Factum est hoc generaliter etiam in genere humano, diuisus est filius aduersus patrem. Fuimus enim aliquando filii diaboli. Adhuc infidelibus dictum est: Vos a patre diabolo estis. Et omnis infidelitas nostra, unde, nisi a patre diabolo? Non ille creando sed nos illum imitando. Iam modo uidetis filium aduersus patrem diuisum. Venit gladius ille; renuntiat diabolo: inuenit alium patrem, inuenit aliam matrem. Ille ad imitationem se praebens, generabat in exitium: parentes duo quos inuenimus, in uitam aeternam generant. Diuisus est filius aduersus patrem. Diuisa est filia aduersus matrem suam: plebs illa quae de Iudaeis credidit, diuisa est aduersus Synagogam. Diuisa est et nurus aduersus socrum suam: plebs de Gentibus ueniens, nurus dicitur; quia sponsus Christus filius Synagogae. Unde enim natus est Filius Dei secundum carnem? Ex illa Synagoga. Ille qui dimisit patrem et matrem, et adhaesit uxori suae, ut essent duo in carne una: non coniectura nostra, sed attestante Apostolo, et dicente: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Dimisit enim patrem quodammodo: non omnino dimisit ueluti ad separationem, sed ad susceptionem humanae carnis. Quomodo dimisit? Quia cum esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens. Quomodo dimisit et matrem? Gentem Iudaeorum, Synagogam illam haerentem ueteribus sacramentis. Ad ipsam figuram pertinet quod ait: Quae est mihi mater, aut qui fratres ? Ille enim intus docebat, illi foris stabant. Videte si non modo ita sunt Iudaei. Docet Christus in Ecclesia, illi foris stant. Socrus ergo quid est? Mater sponsi. Mater sponsi Domini nostri Iesu Christi, Synagoga est. Proinde nurus eius Ecclesia, quae ueniens de Gentibus non consensit in circumcisionem carnalem, diuisa est aduersus socrum suam. Accingere gladium tuum. De potentia huius gladii loquebamur, cum ista diceremus. [44,13] 13. Accingere gladium tuum, sermonem tuum: circa femur, potentissime, circa femur habens gladium. Quid est, circa femur? quid significat de femore? Carnem. Unde illud est: Non deficiet princeps de Iuda, et dux de femoribus eius. Nonne et ipse Abraham, cui promissum erat semen in quo benedicerentur omnes gentes, quando misit seruum suum ad quaerendam et ducendam uxorem filio suo, unde ueniret illud semen sanctum in quo benedicerentur omnes gentes; fide tenens in illa ueluti humilitate seminis esse magnitudinem nominis, id est Filium Dei uenturum ex filiis hominum per semen Abrahae, fecit ipsum seruum suum, quem mittebat, ita sibi iurare? Pone, inquit, manum tuam sub femore meo, et sic iura. Quasi diceret: Pone manum tuam ad altare, aut ad Euangelium, aut ad Prophetam, aut ad aliquid sanctum. Sub femore meo, inquit, pone manum: habens fiduciam, nec reuerens turpitudinem, sed intellegens ueritatem. Propterea: Accingere gladium tuum circa femur, potentissime. Potentissime etiam circa femur: quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Potentissime. [44,14] 14. Specie tua et pulchritudine tua. Iustitiam accipe, qua semper es speciosus et pulcher. Et intende, et prospere procede, et regna. Nonne uidemus? Certe iam factum est. Attendite orbem terrarum; intendit, prospere processit, et regnat; subditae sunt omnes gentes. Quid erat illud uidere in spiritu? Quod nunc est experiri in ueritate. Quando dicebantur haec, nondum ita regnabat Christus, nondum intenderat, nondum processerat: praedicabantur; exhibita sunt, iam ea tenemus: in multis redditorem habemus Deum, in paucis debitorem. Intende, et prospere procede, et regna. [44,15] 15. Propter ueritatem, et mansuetudinem, et iustitiam. Reddita est ueritas, quando ueritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit. Praesentatus est Christus exspectationi generis humani, ut in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes. Praedicatum est Euangelium; ueritas est. Quid mansuetudo? Passi sunt martyres, et inde multum processit, et promouit per omnes gentes regnum Dei: quia patiebantur martyres, nec deficiebant, nec resistebant; dicentes omnia, nihil occultantes; parati ad omnia, nihil recusantes. Magna mansuetudo! Corpus Christi hoc fecit, in capite suo didicit. Ille prior sicut ouis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum: usque adeo mansuetus, ut pendens in cruce diceret: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Quid propter iustitiam? Veniet etiam, ut iudicet, et retribuat unicuique secundum opera sua. Dixit ueritatem, pertulit iniquitatem, allaturus est aequitatem. Et deducet te mirabiliter dextera tua. Nos dextera ipsius, ipse dextera sua. Ille enim Deus, nos homines. Dextera sua deductus est, id est potentia sua. Etenim potentiam quam Pater habet, habet et ipse, et immortalitatem Patris habet et ipse; diuinitatem Patris habet, aeternitatem Patris habet, uirtutem Patris habet. Deducet eum mirabiliter dextera eius, faciens diuina, patiens humana, malitias hominum sternens bonitate sua. Adhuc deducitur et ubi nondum est, et dextera eius deducit eum. Hoc enim eum ducit, quod ipse donauit sanctis suis. Deducet te mirabiliter dextera tua. [44,16] 16. Sagittae tuae acutae, potentissimae: uerba cor transfigentia, amorem excitantia. Unde dicitur in Canticis canticorum: Quia uulnerata caritate ego sum. Dicit enim uulneratam se esse caritate, id est, amare se dicit, aestuare se dicit, suspirare sponso, unde accepit sagittam uerbi. Sagittae tuae acutae, potentissimae: et transfigentes, et efficientes: acutae, potentissimae. Populi sub te cadent. Qui ceciderunt? Qui percussi sunt, et ceciderunt. Populos uidemus subditos Christo, cadentes non uidemus. Exponit ubi cadunt: in corde. Ibi se erigebant aduersus Christum, ibi cadunt ante Christum. Blasphemabat Saulus Christum, erectus erat: supplicat Christo, cecidit, prostratus est: occisus est inimicus Christi, ut uiuat discipulus Christi. De coelo emissa sagitta, corde percussus est Saulus, nondum Paulus, adhuc Saulus, adhuc erectus, nondum prostratus: accepit sagittam, cecidit in corde. Non enim quod prostratus est in facie, ibi cecidit, sed ubi ait: Domine, quid me iubes facere? Modo ibas ad Christianos alligandos et perducendos ad poenam; et modo dicis Christo: Quid me iubes facere? O sagittam acutam, potentissimam, qua accepta cecidit Saulus ut esset Paulus! Ut ille, ita et populi: gentes attendite, uidete subditas Christo. Ergo: Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis: hoc est, in corde inimicorum tuorum. Ipsum enim appellat regem, ipsum nouit regem. Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis. Inimici erant: acceperunt sagittas tuas, ceciderunt ante te. Ex inimicis amici facti sunt: inimici mortui sunt, amici uiuunt. Hoc est: Pro his quae commutabuntur. Quaerimus intellegere uerba singula, uersus singulos: ita tamen quaerimus, ut de Christo dici nemo dubitet. Populi sub te cadent, in corde inimicorum regis. [44,17] 17. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum. Quia benedixit te Deus in aeternum, propter gratiam diffusam in labiis tuis. Erat autem sedes regni iudaici temporalis, pertinens ad eos qui sub Lege erant, non ad eos qui sub Gratia erant: uenit ille ut liberaret eos qui sub Lege erant, et sub Gratia constitueret. Sedes eius in saecula saeculorum. Quare? Quia sedes illa prima regni temporalis fuit. Unde nunc sedes in saecula saeculorum? Quia Dei. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum. O aeternitatis diuinitas! Non enim posset Deus sedem habere temporalem. Sedes tua, Deus, in saecula saeculorum. Virga directionis, uirga regni tui. Directionis uirga est, quae dirigit homines. Curui erant, distorti erant: sibi regnare cupiebant, se amabant, facta sua mala diligebant; non uoluntatem suam Deo subdebant, sed uoluntatem Dei ad suas concupiscentias flectere uolebant. Irascitur enim peccator et iniquus plerumque Deo, quia non pluit; et non uult sibi Deum irasci, quia fluit. Et ad hoc propemodum sedent quotidie homines, ut disputent contra Deum: Hoc facere debuit, hoc non bene fecit. Tu uidelicet uides quid facias, ille nescit? Distortus tu es, ille rectus est. Distortum ad rectum quando coniungis? Collineari non potest. Tamquam si in pauimento aequali ponas lignum curuum; non adiungitur, non cohaeret, non coaptatur pauimento: pauimentum ubique aequale est; sed illud curuum est, non coaptatur aequali. Ergo Dei uoluntas aequalis est, tua curua est: propterea tibi curua uidetur illa, quia tu illi coaptari non potes: dirige ad illam te, ne illam uelis curuare ad te; quia non potes, frustra conaris: illa semper directa est. Vis illi haerere? Corrigere. Erit uirga ipsius qui te regit, uirga directionis. Inde et rex a regendo dicitur. Non autem regit qui non corrigit. Ad hoc est rex noster rectorum rex. Quomodo et sacerdos a sanctificando nos, ita et rex a regendo nos. Sed quid ait alio loco? Cum sancto sanctus eris, et cum uiro innocente innocens eris, et cum electo electus eris, et cum peruerso peruersus eris: non quia peruersus Deus, sed quia peruersi peruersum eum putant. Placet tibi bonum, bonus est Deus: displicet tibi, quasi prauus est Deus. Curuus est ad te Deus, tua curuatura facit hoc: nam illius rectitudo semper manet. Audi in alio psalmo: Quam bonus Deus Israel rectis corde! [44,18] 18. Virga directionis, uirga regni tui. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. Vide uirgam directionis: Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. Accede ad istam uirgam, sit tibi rex Christus: regat te uirga ista, ne frangat te. Virga enim ferrea est illa, inflexibilis. Et quid dictum est? Reges eos in uirga ferrea, et tamquam uas figuli conteres eos. Alios regit, alios conterit: regit spiritales, conterit carnales. Ergo accede ad istam uirgam. Quid in ea times? Haec est tota uirga: Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem. Quid times? Sed forte iniquus eras: audis enim regem tuum, quia odit iniquitatem, et times. Est quod facias. Quid odit? Iniquitatem: numquid te? Sed in te est iniquitas? Odit illam Deus, oderis et tu: ut unam rem ambo oderitis. Eris enim Deo amicus, si odisti quod odit. Ita et amabis quod amat. Displiceat in teipso tibi iniquitas tua, et placeat tibi creatura ipsius. Homo enim es iniquus. Duo dixi nomina; duo nomina, homo et iniquus: in istis duobus nominibus unum est naturae, alterum culpae; unum tibi Deus fecit, alterum tu fecisti: ama quod Deus fecit, oderis quod tu fecisti, quia et ipse hoc odit. Vide quomodo iam illi incipias coniungi, cum odisti quod odit. Peccatum puniturus est, quia uirga directionis est uirga regni ipsius. Sed non puniat peccatum? Sed non potest. Puniendum est peccatum: si puniendum non esset, nec peccatum esset. Praeueni illum: non uis ut ipse puniat, tu puni. Ideo enim adhuc ipse parcit, differt, tenet manum, arcum intendit, hoc est minas. Clamaret tantum feriturum se, si uellet ferire? Differt ergo manum a peccatis tuis: tu noli differre. Conuerte te ad punienda peccata tua, quia impunita esse peccata non possunt. Puniendum ergo erit, aut a te, aut ab ipso: tu agnosce, ut ille ignoscat. Attende exemplum in illo psalmo poenitentiae: Auerte faciem tuam a peccatis meis. Numquid dixit: A me? Alio enim loco aperte dicit: Ne auertas faciem tuam a me. Ergo: Auerte faciem tuam a peccatis meis: nolo uideas peccata mea. Quia uidere Dei, animaduertere est. Ideo et iudex quod punit, animaduertere dicitur, id est, animum illuc aduertere; intendere utique ad puniendum, quia iudex est. Sic est et iudex Deus. Auerte faciem tuam a peccatis meis. Tu ab ipsis faciem noli auertere, si uis ut Deus ab ipsis auertat faciem suam. Vide quomodo hoc offert Deo in ipso psalmo: Facinus meum ego, inquit, agnosco, et peccatum meum ante me est semper. Hoc non uult esse ante Deum, quod uult esse ante se. Virga directionis, uirga regni tui. Nemo sibi multum de misericordia Dei blandiatur; uirga directionis est. Numquid dicimus, non esse misericordem Deum? Quid misericordius eo, qui parcit tantum peccatoribus, eo qui in omnibus conuersis ad se non curat praeterita? Sic eum dilige misericordem, ut uelis esse ueracem: non enim misericordia potest illi auferre iustitiam, neque iustitia misericordiam. Interim quamdiu ille differt, tu noli differre: quoniam uirga directionis, uirga regni ipsius. [44,19] 19. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Propterea unxit te, ut diligeres iustitiam, et odires iniquitatem. Et uide quomodo ait: Propterea unxit te, Deus, Deus tuus. O tu Deus, unxit te Deus tuus. Deus ungitur a Deo. Etenim in latino putatur idem casus nominis repetitus: in graeco autem euidentissima distinctio est, quia unum nomen est quod compellatur, et alterum ab eo qui compellat: Unxit te, Deus. O tu Deus, unxit te Deus tuus: quomodo si diceret: Propterea unxit te, o tu Deus, Deus tuus. Sic accipite, sic intellegite, sic in graeco euidentissimum est. Ergo quis est Deus unctus a Deo? Dicant nobis Iudaei. Scripturae istae communes sunt. Unctus est Deus a Deo: unctum audis, Christum intellege. Etenim Christus a chrismate: hoc nomen quod appellatur Christus, unctionis est. Nec in aliquo alibi ungebantur reges et sacerdotes, nisi in illo regno ubi Christus prophetabatur et ungebatur, et unde uenturum erat Christi nomen: nusquam est alibi omnino, in nulla gente, in nullo regno. Unctus est ergo Deus a Deo: quo oleo, nisi spiritali? Oleum enim uisibile in signo est, oleum inuisibile in sacramento est, oleum spiritale intus est. Unctus est nobis Deus, et missus est nobis: et ipse Deus, ut ungeretur, homo erat: sed ita homo erat, ut Deus esset; ita Deus erat, ut homo esse non dedignaretur: uerus homo, uerus Deus; in nullo fallax, in nullo falsus; quia ubique uerax, ubique ueritas. Deus ergo homo, et ideo unctus Deus, quia homo Deus, et factus est Christus. [44,20] 20. Hoc figurabatur in eo quod Iacob lapidem sibi ad caput posuerat, et dormierat. Iacob patriarcha lapidem sibi ad caput posuerat; dormiens autem illo lapide ad caput posito, uidit apertis coelis scalam a coelo in terram, et Angelos ascendentes et descendentes: hoc uiso euigilauit, unxit lapidem, et discessit. In illo lapide intellexit Christum, ideo unxit. Videte ex quo praedicatur Christus. Quid sibi uult illa unctio lapidis, praesertim apud Patriarchas, qui unum Deum colebant? Factum est autem in figura, et discessum est. Non enim unxit lapidem, et uenit illuc semper adorare, et sacrificia ibi facere. Expressum est mysterium, non inchoatum sacrilegium. Et uidete lapidem: Lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Et quia caput uiri Christus, propterea lapis ad caput. Attendite magnum sacramentum: lapis Christus. Lapidem uiuum, ait Petrus, ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum. Et lapis ad caput, quia caput uiri Christus. Et unctus lapis quia a chrismate dictus est Christus. Et uidentur scalae, reuelante Christo, a terra in coelum, uel a coelo in terram, et ascendentes et descendentes Angeli. Quid hoc sit, melius uidebimus, cum testimonium euangelicum ab ipso Domino commemorauerimus. Nostis quia Iacob ipse est Israel. Illi enim cum Angelo luctanti et praeualenti, et benedicto ab eo cui praeualuit, nomen mutatum est, ut appellaretur Israel: sicut populus Israel praeualuit Christo, ut crucifigeret eum; et tamen in his qui Christo crediderunt, ab ipso cui praeualuit, benedictus est. Sed multi non crediderunt, inde claudicatio Iacob. Benedictio et claudicatio. Benedictio in his qui crediderunt: nam postea nouimus ex illo populo multos credidisse. Claudicatio autem in his qui non crediderunt. Et quia plures non crediderunt, et pauci crediderunt; ideo ut fieret claudicatio, tetigit latitudinem femoris eius. Quid est latitudo femoris eius? Multitudo generis. Videte ergo scalas illas Dominus quando uidit Nathanaelem in Euangelio ait: Ecce uere Israelita, in quo dolus non est. Sic enim dicitur de ipso Iacob: Et erat Iacob sine dolo habitans in domo: hoc recolens Dominus uidens Nathanaelem sine dolo de gente illa et de populo illo: Ecce uere, inquit, Israelita, in quo dolus non est. Appellauit Israelitam, in quo dolus non esset, propter Iacob. Et ille Nathanael: Unde me nosti? Et Dominus: Cum esses sub arbore fici uidi te: id est, cum esses in illo populo sub Lege constitutus, quae carnali umbra illum populum protegebat, ibi te uidi. Quid est, ibi te uidi? Ibi tui misertus sum. Ille autem recordatus quod fuerat etiam sub arbore fici in ueritate, admiratus, quia putabat se a nemine uisum cum ibi esset, confitetur et dicit: Tu es Filius Dei, tu es rex Israel. Quis hoc dixit? Qui audierat quod uerus esset Israelita, et dolus in illo non esset. Et Dominus: Quia dixi tibi: Vidi te sub arbore fici, credidisti; maiora horum uidebis. Loquitur cum Israel, cum Iacob, cum illo qui sibi lapidem ad caput posuerat. Maiora horum uidebis. Quae maiora? Quia iam lapis ille ad caput est. Amen dico uobis, uidebitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes super Filium hominis. Angeli Dei ascendant et descendant per scalas illas, fiat hoc in Ecclesia, Angeli Dei annuntiatores sunt ueritatis: ascendant et uideant: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Descendant, et uideant, quia Verbum caro factum est, et habitauit in nobis. Ascendant, ut erigant magnos: descendant, ut nutriant paruos. Vide ascendentem Paulum: Siue mente excessimus, Deo. Vide descendentem: Siue temperantes sumus, uobis. Vide ascendentem: Sapientiam loquimur inter perfectos. Vide descendentem: Lac uobis potum dedi, non escam. Hoc fit in Ecclesia: ascendunt et descendunt Angeli Dei super Filium hominis: quia sursum est Filius hominis, ad quem ascendunt corde, id est caput eius; et deorsum Filius hominis, id est corpus eius. Membra eius hic sunt, caput sursum est: ascenditur ad caput, descenditur ad membra. Christus ibi, Christus hic. Nam si ibi tantum, et hic non; unde uox illa: Saule, Saule, quid me persequeris? Quis enim illi in coelo molestus fuit? Nemo, nec Iudaei, nec Saulus, nec diabolus tentator; nemo ibi molestus illi: sed sicut in compage corporis humani pede calcato lingua clamat. [44,21] 21. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Locuti sumus de uncto Deo, hoc est de Christo. Non potuit apertius dici nomen Christi, quam ut diceretur unctus Deus. Quomodo speciosus forma prae filiis hominum; sic unctus, oleo exsultationis prae participibus suis. Qui enim participes eius? Filii hominum: quoniam et ipse Filius hominis particeps factus est mortalitatis illorum, ut faceret eos participes immortalitatis suae. [44,22] 22. Myrrha et gutta et casia a uestimentis tuis. Odores boni a uestimentis tuis. Vestimenta eius sunt sancti eius, electi eius, tota Ecclesia eius, quam sibi sicut uestem exhibet, sine macula et ruga: propter maculam, abluens in sanguine; propter rugam, extendens in cruce. Inde bonus odor qui significatur nominatis quibusdam aromatis. Audi Paulum illum minimum, fimbriam de uestimento quod tetigit mulier in fluxu sanguinis, et sanata est; audi illum dicentem: Christi bonus odor sumus in omni loco, et in iis qui salui fiunt, et in iis qui pereunt. Non dixit: Bonus odor in iis qui salui fiunt, et malus odor in iis qui pereunt; sed: Quod ad nos attinet, bonus odor sumus, et in iis qui salui fiunt, et in iis qui pereunt. Saluum fieri hominem bono odore non est improbabile neque incredibile: perire autem hominem bono odore, quae ratio est? Magna uis, magna ueritas: etsi capi non potest, ita est. Nam ut noueritis quia difficile capitur, statim subiecit: Et ad haec quis idoneus? Quis intellegat homines mori bono odore? Tamen aliquid dicam, fratres. Ecce ipse Paulus praedicabat Euangelium; multi illum amabant praedicatorem Euangelii, multi illi inuidebant: qui illum amabant, bono odore saluabantur; qui illi inuidebant, bono odore peribant. Ideo et pereuntibus non malus odor, sed bonus odor. Ideo enim magis illi inuidebant, quia tam bona in illo gratia praeualebat: nemo enim inuidet misero. Erat ergo gloriosus in praedicatione uerbi Dei, et uiuens secundum regulam illius uirgae directionis: et diligebant eum qui in illo diligebant Christum, qui sequebantur bonum odorem; diligebat amicum sponsi sui ipsa sponsa, quae dicit in Canticis canticorum: Post odorem unguentorum tuorum curremus. Illi autem quanto magis eum uidebant in gloria praedicationis Euangelii et in uita inculpabili, tanto magis inuidia torquebantur, et occidebantur bono odore. [44,23] 23. Myrrha et gutta et casia a uestimentis tuis, a domibus eburneis, ex quibus delectauerunt te filiae regum. Domos eburneas, domos magnas, domos regales, quasuis elige, delectauerunt inde Christum filiae regum. Vis domos eburneas spiritaliter accipere? Magnas domos, et magna tabernacula Dei, corda sanctorum, ipsosque reges regentes carnem, subiugantes sibi turbas humanarum affectionum, castigantes corpus, et seruituti subicientes, accipe: quia inde delectauerunt eum filiae regum. Etenim omnes animae quae illis praedicantibus et euangelizantibus natae sunt, filiae regum sunt: et Ecclesiae filiae Apostolorum, filiae regum sunt. Ille est enim Rex regum: illi autem reges de quibus dictum est: Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel. Praedicauerunt uerbum ueritatis, et genuerunt Ecclesias, non sibi, sed illi. Ad hoc sacramentum pertinet quod scriptum est in Lege: Si mortuus fuerit frater, accipiat uxorem eius frater eius, et suscitet semen fratri suo. Accipiat uxorem frater eius, et suscitet semen, non sibi, sed fratri suo. Dixit Christus: Dic fratribus meis. Dixit in psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis. Mortuus est Christus, resurrexit, ascendit, absentauit se corpore: susceperunt fratres eius uxorem eius, praedicatione Euangelii generaturi filios, non per seipsos, sed per Euangelium, propter nomen fratris. In Christo enim Iesu, inquit, per Euangelium, ego uos genui. Itaque suscitantes semen fratri suo, quotquot genuerunt, non Paulianos aut Petrianos, sed Christianos nominauerunt. Videte si non iste sensus uigilat et in his uersibus. Cum enim diceret, a domibus eburneis, dixit de regalibus, amplis, pulchris, lenibus, qualia sunt corda sanctorum: subiecit: Ex quibus te delectauerunt filiae regum, in honore tuo. Filiae quidem regum, filiae Apostolorum tuorum: sed, in honore tuo, quia semen illi suscitauerunt fratri suo. Ideo ipsos quos suscitauerat fratri suo Paulus, cum uideret currere ad nomen suum, exclamauit: Numquid Paulus crucifixus est pro uobis? Quid enim ait Lex? Et habeat natus nomen defuncti. Defuncto nascatur, defuncti nomine appelletur. Seruat hoc legitimum Paulus: uolentes appellari ex nomine suo, reuocat: Numquid id Paulus pro uobis crucifixus est? Ad defunctum aspicite: Numquid Paulus pro uobis crucifixus est? Et quid ergo? Quando illos generasti, quid si nomen tuum illis imposuisti? Non. Ait enim: Aut in nomine Pauli baptizati estis ? Delectauerunt te filiae regum in honore tuo. Tenete, seruate, in honore tuo. Hoc est habere uestem nuptialem, illius honorem, illius gloriam quaerere. Intellegite etiam filias regum, ciuitates quae crediderunt in Christum, et a regibus conditae sunt: et a domibus eburneis, diuitibus, superbis, elatis. Filiae regum delectauerunt te in honore tuo: quia non quaesierunt honorem patrum suorum, sed quaesierunt honorem tuum. Ostendatur mihi Romae in honore tanto templum Romuli, in quanto ibi ostendo memoriam Petri. In Petro quis honoratur, nisi ille defunctus pro nobis? Sumus enim Christiani, non Petriani. Etsi nati per fratrem defuncti, tamen cognominati nomine defuncti. Per illum nati, sed illi nati. Ecce Roma, ecce Carthago, ecce aliae et aliae ciuitates filiae regum sunt; et delectauerunt regem suum in honore ipsius; et ex omnibus fit una quaedam regina. [44,24] 24. Quale carmen nuptiale? Ecce inter cantica hilaritatis plena, procedit et ipsa sponsa. Sponsus enim ueniebat, ipse describebatur, in illum erat omnis intentio nostra: procedat et ista. Astitit regina a dextris tuis. Quae a sinistris, non regina. Stabit enim quaedam et a sinistris, cui dicetur: Vade in ignem aeternum. A dextris autem stabit, cui dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi. Astitit regina a dextris tuis, in uestitu deaurato, circumamicta uarietate. Vestitus reginae huius quis est? Et pretiosus est, et uarius est: sacramenta doctrinae in linguis omnibus uariis. Alia lingua afra, alia syra, alia graeca, alia hebraea, alia illa et illa: faciunt istae linguae uarietatem uestis reginae huius. Quomodo autem omnis uarietas uestis in unitate concordat, sic et omnes linguae ad unam fidem. In ueste uarietas sit, scissura non sit. Ecce uarietatem intelleximus de diuersitate linguarum et uestem intelleximus propter unitatem: in ipsa autem uarietate aurum quod est? Ipsa sapientia. Quaelibet sit uarietas linguarum, unum aurum praedicatur: non diuersum aurum, sed uarietas de auro. Eamdem quippe sapientiam, eamdem doctrinam et disciplinam omnes linguae praedicant. Varietas in linguis, aurum in sententiis. [44,25] 25. Alloquitur Propheta reginam istam (libenter enim illi cantat), et unumquemque nostrum; si tamen nouerimus ubi sumus, et ad illud corpus pertinere conemur, et fide et spe pertineamus uniti in membris Christi. Nos enim alloquitur: Audi, filia, et uide. Alloquitur eam tamquam unus de patribus, quia filiae regum sunt: etsi alloquatur propheta, etsi alloquatur apostolus, tamquam filiam (sic enim dicimus, Patres nostri Prophetae, patres nostri Apostoli: si nos illos ut patres, illi nos ut filios), et uox una paterna alloquitur unicam filiam. Audi, filia, et uide. Prius audi, postea uide. Ventum est enim ad nos cum Euangelio, et praedicatum est nobis quod nondum uidemus, et audiendo credidimus, credendo uidebimus; sicut dicit ipse sponsus apud Prophetam: Populus quem non cognoui, seruiuit mihi; in obauditu auris obediuit mihi. Quid est, in obauditu auris? Quia non uidit. Viderunt Iudaei, et crucifixerunt: non uiderunt Gentes, et crediderunt. Veniat regina de Gentibus in uestitu deaurato, circumamicta uarietate: ueniat ex Gentibus, ueniat circumamicta omnibus linguis, in unitate sapientiae; dicatur ei: Audi filia, et uide. Si non audieris, non uidebis. Audi ut mundes cor fide, sicut Apostolus ait in Actibus Apostolorum: Fide mundans corda eorum. Ad hoc enim audimus quod credamus, antequam uideamus, ut credendo cor mundemus, unde uidere possimus. Audi, ut credas, munda cor fide. Et cum cor mundauero, quid uidebo? Beati mundo corde, quia ipsi Deum uidebunt. Audi, filia, et uide; et inclina aurem tuam. Parum est audi, humiliter audi: Inclina aurem tuam. Et obliuiscere populum tuum et domum patris tui. Erat populus quidam, et domus patris quaedam, in qua nata es, populus Babyloniae, habens regem diabolum. Undecumque uenerunt Gentes, a patre diabolo uenerunt: sed patri diabolo renuntiauerunt. Obliuiscere populum tuum et domum patris tui. Foedam te ille genuit, cum peccatricem fecit: pulchram te iste regenerat qui iustificat impiam. Obliuiscere populum tuum, et domum patris tui. [44,26] 26. Quoniam concupiuit rex speciem tuam. Quam speciem, nisi quam ipse fecit? Concupiuit speciem. Cuius speciem? Peccatricis, iniquae, impiae, qualis erat apud patrem diabolum, et apud populum suum? Non, sed de qua dicitur: Quae est ista quae ascendit dealbata ? Antea ergo non erat alba, postea dealbata. Quia si fuerint peccata uestra sicut phoenicium, tamquam niuem dealbabo. Concupiuit rex speciem tuam. Quis rex? Quia ipse est Deus tuus. Iam uide si non debes dimittere patrem tuum illum, et populum tuum illum, et uenire ad regem istum, Deum tuum: Deus tuus est, rex tuus est. Rex tuus, et ipse est sponsus tuus. Regi nubis Deo, ab illo dotata, ab illo decorata, ab illo redempta, ab illo sanata. Quidquid habes unde illi placeas, ab illo habes. [44,27] 27. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Ipsum regem tuum Deum tuum adorabunt filiae Tyri in muneribus. Filiae Tyri, filiae Gentium: a parte ad totum. Tyrus uicina huic terrae ubi prophetia erat, significabat Gentes credituras Christo. Inde erat illa Chananaea, quae primo canis est appellata: Nam ut noueritis quia inde erat, Euangelium sic loquitur: Secessit in partes Tyri et Sidonis, et ecce mulier Chananaea de finibus illis egressa clamabat, et caetera quae ibi narrantur. Quae primo canis erat apud patrem suum et in populo suo, clamando et ueniendo ad istum regem, decora facta credendo in illum, quid meruit audire? O mulier, magna est fides tua. Concupiuit rex speciem tuam. Et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Quibus muneribus? Sic ad se uult ueniri rex iste, et thesauros suos impleri uult: et ipse donauit unde impleantur, et a uobis impleantur. Veniant, inquit, adorent eum in muneribus. Quid est, in muneribus? Nolite uobis condere thesauros in terra, ubi tinea et rubigo exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur: sed thesaurizate uobis thesauros in coelo, ubi neque fur neque tinea corrumpit. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum. Venite cum muneribus: Date eleemosynas, et omnia munda sunt uobis. Venite cum muneribus ad eum qui dicit: Misericordiam uolo magis quam sacrificium. Ad illud templum quod erat ante umbra futuri, ueniebatur cum tauris et arietibus, cum hircis, cum diuersis quibusque animalibus aptis ad sacrificium, ut in illo sanguine aliud fieret, aliud significaretur. Modo iam ipse sanguis, quem figurabant illa omnia, uenit: uenit Rex ipse, et ipse munera uult. Quae munera? Eleemosynas. Ipse est enim iudicaturus, et ipse munera imputabit quibusdam. Venite, inquit, benedicti Patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab initio mundi. Quare? Esuriui, et dedistis mihi manducare; sitiui, et dedistis mihi bibere; nudus fui, et uestistis me; hospes, et adduxistis me; infirmus et in carcere, et uisitastis me. Haec sunt munera in quibus adorant filiae Tyri regem: quia cum dicerent: Quando te uidimus? ille qui et sursum est et deorsum, propter ascendentes et descendentes: Cum uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. [44,28] 28. Adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Et quae sunt filiae Tyri, et quomodo adorabunt eum in muneribus, planius illud uoluit dicere: Vultum tuum deprecabuntur diuites plebis. Hae filiae Tyri adorantes in muneribus, diuites sunt plebis, quos ille alloquitur amicus sponsi: Praecipe diuitibus huius mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto diuitiarum; sed in Deo uiuo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent. Adorent in muneribus; sed non perdunt: securi ponant ubi semper inueniant. Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant ueram uitam. Adorando in muneribus, uultum tuum deprecabuntur. Ad Ecclesiam enim concurrunt, et ibi eleemosynas faciunt. Ne extra fiant, id est, ne extra positi fiant, in Ecclesia faciant. Vultus enim sponsae huius et reginae proderit facientibus. Propterea illi qui res suas uendebant, uultum reginae huius deprecantes in muneribus ueniebant; et ea quae portabant, ad pedes Apostolorum ponebant. Feruebat dilectio in Ecclesia, uultus erat reginae Ecclesia, uultus erat reginae obsequium filiarum Tyri, id est, diuitum adorantium in muneribus. Vultum tuum deprecabuntur diuites plebis. Et qui deprecabuntur uultum, et cuius uultum deprecabuntur, omnes una sponsa, omnes una regina, mater et filii simul totum ad Christum pertinens, ad caput pertinens. [44,29] 29. Sed quia fiunt ista opera et istae eleemosynae ad iactantiam hominum, inde dicit ipse Dominus: Cauete facere iustitiam uestram coram hominibus ut uideamini ab eis. Quomodo autem et publice debent fieri propter uultum sponsae, ait: Luceant opera uestra coram hominibus, ut uideant bona facta uestra, et glorificent Patrem uestrum qui in coelis est: non ut gloriam uestram quaeratis in operibus bonis quae publice facitis, sed ut gloriam Dei. Et quis nouit, inquit, utrum gloriam Dei quaero, an gloriam meam? Quia do pauperi, uideor: quo animo dem, quis uidet? Sufficiat tibi qui uidet; ille uidet qui retribuet. Intus amat qui intus uidet: intus amat, intus ametur qui interiorem facit et ipsam pulchritudinem. Noli quasi oculis exterioribus delectari, quia uideris, et quia laudaris; attende quid hic sequatur: Omnis gloria eius filiae regis intrinsecus. Extrinsecus non solum uestis est aurea et uaria, sed intus pulchram nouit, qui speciem eius amauit. Quae sunt interiora pulchritudinis? Conscientiae. Ibi uidet Christus, ibi amat Christus, ibi alloquitur Christus, ibi punit Christus, ibi coronat Christus. Sit ergo eleemosyna tua in occulto; quia omnis gloria eius filiae regis intrinsecus. In fimbriis aureis, circumamicta uarietate. Pulchritudo intrinsecus: in fimbriis autem aureis uarietas linguarum, doctrinae decus. Ista quid prosunt, si non sit pulchritudo illa intrinsecus? [44,30] 30. Afferentur regi uirgines post eam. Vere factum est. Credidit Ecclesia, facta est Ecclesia per omnes gentes. Modo quemadmodum concupiscunt uirgines placere illi regi? Unde incitantur? Quia praecessit Ecclesia. Afferentur regi uirgines post eam: proximae eius afferentur tibi. Non enim quae afferuntur alienae sunt, sed proximae eius, ad eam pertinentes. Et quia dixit, regi; ad eum conuersus dixit, tibi: proximae eius afferentur tibi. [44,31] 31. Afferentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis. Templum regis ipsa Ecclesia, intrat in templum ipsa Ecclesia. Unde construitur templum? De hominibus qui intrant in templum. Lapides uiui qui sunt, nisi fideles Dei? Adducentur in templum regis. Sunt enim uirgines extra templum regis, haereticae sanctimoniales: sunt quidem uirgines, sed quid proderit eis nisi adducantur in templum regis? Templum regis in unitate est: templum regis non est ruinosum, non discissum, non diuisum. Iunctura lapidum uiuentium caritas est. Adducentur in templum regis. [44,32] 32. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Nihil euidentius. Attendite iam ipsum templum regis, quia inde loquitur propter unitatem diffusam toto orbe terrarum: quia illae quae uirgines esse uoluerunt, nisi adducantur in templum regis, sponso placere non possunt. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Genuerunt te Apostoli: ipsi missi sunt, ipsi praedicauerunt, ipsi patres. Sed numquid nobiscum corporaliter semper esse potuerunt? Etsi unus ipsorum dixit: Cupio dissolui, et esse cum Christo multo magis optimum est; manere in carne necessarium propter uos. Dixit hoc quidem, sed quamdiu hic manere potuit? Numquid usque ad hoc tempus? numquid usque in posterum? Ergo illorum abscessu deserta est Ecclesia? Absit. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Quid est: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii? Patres missi sunt Apostoli, pro Apostolis filii nati sunt tibi, constituti sunt episcopi. Hodie enim episcopi, qui sunt per totum mundum, unde nati sunt? Ipsa Ecclesia patres illos appellat, ipsa illos genuit, et ipsa illos constituit in sedibus patrum. Non ergo te putes desertam, quia non uides Petrum, quia non uides Paulum, quia non uides illos per quos nata es: de prole tua tibi creuit paternitas. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Vide templum regis quam late diffusum est: ut nouerint uirgines quae non adducuntur in templum regis, non se ad istas nuptias pertinere. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram. Haec est catholica Ecclesia: filii eius constituti sunt principes super omnem terram, filii eius constituti sunt pro patribus. Agnoscant qui praecisi sunt, ueniant ad unitatem, adducantur in templum regis. Templum suum Deus ubique collocauit, fundamenta Prophetarum et Apostolorum ubique firmauit. Filios genuit Ecclesia, constituit eos pro patribus suis principes super omnem terram. [44,33] 33. Memores erunt nominis tui in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi. Quid ergo prodest confiteri, et extra templum confiteri? Quid prodest precari, et in monte non precari? Voce mea, inquit, ad Dominum clamaui, et exaudiuit me de monte sancto suo. De quo monte? De quo dictum est: Non potest ciuitas abscondi supra montem constituta. De quo monte? Quem uidit Daniel ex paruo lapide creuisse, et fregisse omnia regna terrarum, et impleuisse omnem faciem terrae. Ibi adoret qui uult accipere, ibi petat qui uult exaudiri, ibi confiteatur qui uult sibi ignosci. Propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi. Quia et in illa uita aeterna non erit iam quidem gemitus peccatorum, sed tamen in diuinis laudibus supernae illius ac perpetuae ciuitatis non deerit sempiterna confessio tantae felicitatis. Ipsi enim ciuitati, cui alius psalmus cantat: Gloriosa dicta sunt de te, ciuitas Dei; ipsi sponsae Christi, ipsi reginae filiae regis, et coniugi regis; quia principes eius sunt memores nominis eius in omni generatione et generatione, id est, quamdiu transeat hoc saeculum, quod multis generationibus agitur, gerentes pro illa caritatis curam, ut de isto saeculo liberata in aeternum Deo conregnet; propter hoc eidem ipsi confitebuntur populi in aeternum, conspicuis et manifestis illic cordibus omnium perfecta caritate luminosis, ut se uniuersam plenissime nouerit, quae hic in multis suis partibus occulta sibi est. Unde admonemur ab Apostolo nihil ante tempus iudicare, donec ueniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis, et sit laus unicuique a Deo. Ipsa enim sancta ciuitas sibi quodammodo confitebitur, cum populi eius quibus constat, ipsi ciuitati confitebuntur in aeternum; ut ex nulla parte se lateat, nullo in se existente cuius aliquid lateat.