[0] DE DONO PERSEVERANTIAE LIBER UNUS. Liber ad Prosperum et Hilarium secundus. [1] 1. 1. Iam de perseuerantia diligentius disputandum est: nam et in priore libro, cum ageremus de initio fidei, etiam de hac aliqua diximus. Asserimus ergo donum Dei esse perseuerantiam qua usque in finem perseueratur in Christo. Finem autem dico, quo uita ista finitur, in qua tantummodo periculum est ne cadatur. Itaque utrum quisque hoc munus acceperit, quamdiu hanc uitam ducit, incertum est. Si enim priusquam moriatur cadat, non perseuerasse utique dicitur, et uerissime dicitur. Quomodo ergo perseuerantiam, qui non perseuerauit, accepisse uel habuisse dicendus est? Nam si habeat aliquis continentiam, et ab ea decidat atque incontinens fiat, si iustitiam similiter, si patientiam, si ipsam fidem, recte dicitur habuisse et non habere: continens enim fuit, uel iustus fuit, uel patiens, uel fidelis fuit, quamdiu fuit; cum uero esse destitit, non est quod fuit: qui uero non perseuerauit, quomodo perseuerans fuit; cum perseuerando quisque ostendat se perseuerantem, quod iste non fecit? Sed ne quisquam reluctetur et dicat: Si ex quo fidelis quisque factus est, uixit, uerbi gratia, decem annos, et eorum medio tempore a fide lapsus est, nonne quinque annos perseuerauit? Non contendo de uerbis, si et illa perseuerantia putatur esse dicenda, tamquam temporis sui: hanc certe de qua nunc agimus perseuerantiam, qua in Christo perseueratur usque in finem, nullo modo habuisse dicendus est, qui non perseuerauerit usque in finem; potiusque hanc habuit unius anni fidelis, et quantum infra cogitari potest, si donec moreretur fideliter uixit, quam multorum annorum, si exiguum temporis ante mortem a fidei stabilitate defecit. [2] 2. 2. Quo constituto, uideamus utrum haec perseuerantia, de qua dictum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, donum sit Dei. Quod si non sit, quomodo uerum est quod Apostolus ait: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut credatis in eum, uerum etiam ut patiamini pro eo ? Horum quippe unum pertinet ad initium, alterum ad finem: utrumque tamen est Dei donum, quia utrumque dictum est esse donatum, sicut et superius iam diximus. Quod enim est initium uerius christiano, quam credere in Christum? Quis finis melior est, quam pati pro Christo? Sed quod ad id pertinet ut credatur in Christum, qualiscumque inuenta est contradictio, ut donum Dei non initium, sed augmentum fidei diceretur: cui opinioni donante Domino satis superque respondimus. Quid autem dici potest, cur perseuerantia usque in finem non donetur in Christo, cui donatur pati pro Christo, aut, ut expressius eloquar, cui donatur mori pro Christo? Nam et Petrus apostolus donum Dei hoc esse demonstrans: Melius est, inquit, bene facientes, si uelit uoluntas Dei, pati, quam male facientes. Cum dicit: si uelit uoluntas Dei, ostendit hoc diuinitus donari, nec omnibus sanctis, ut pro Christo patiantur. Neque enim quos non uult uoluntas Dei peruenire ad experientiam gloriamque passionis, non perueniunt ad regnum Dei, si perseuerauerint in Christo usque in finem. Sed quis dicat, istis non donari hanc perseuerantiam, qui aegritudine corporis uel quocumque casu moriuntur in Christo, cum longe difficilior donetur illis, a quibus suscipitur et mors ipsa pro Christo? Multo quippe difficilius perseueratur, ubi hoc agit qui persequitur ne perseueretur, et propterea usque ad mortem sustinetur ut perseueretur. Illam proinde difficilius perseuerantiam, istam facilius est habere: sed cui nihil difficile est, facile est utramque donare. Hanc enim promisit Deus, dicens: Timorem meum dabo in cor eorum, ut a me non recedant. Quod quid est aliud, quam: Talis ac tantus erit timor meus, quem dabo in cor eorum, ut mihi perseueranter adhaereant? 2. 3. Cur autem perseuerantia ista poscitur a Deo, si non datur a Deo? An et ista irrisoria petitio est, cum id ab eo petitur quod scitur non ipsum dare, sed ipso non dante esse in hominis potestate; sicut irrisoria est etiam illa actio gratiarum, si ex hoc gratiae aguntur Deo, quod non donauit ipse, nec fecit? Sed quod ibi dixi, hoc et hic dico: Nolite errare, inquit Apostolus, Deus non irridetur. O homo, non uerborum tuorum tantum, uerum etiam cogitationum testis est Deus: si aliquid a tanto diuite ueraciter ac fideliter poscis, ab illo, a quo poscis, te accipere crede quod poscis. Noli eum labiis honorare, et super eum corde te extollere, credens a te ipso tibi esse, quod ab illo te fingis orare. An ab illo perseuerantia ista forte non poscitur? Iam hoc qui dicit, non meis disputationibus refellendus, sed sanctorum orationibus onerandus est. An uero quisquam eorum est, qui non sibi poscat a Deo ut perseueret in eo, cum ipsa oratione quae Dominica nuncupatur, quia eam Dominus docuit, quando oratur a sanctis, nihil pene aliud quam perseuerantia posci intellegatur? 2. 4. Legite aliquanto intentius eius expositionem in beati Cypriani martyris libro, quem de hac re condidit, cuius est titulus: De dominica oratione: et uidete ante quot annos, contra ea quae futura erant pelagianorum uenena, quale sit antidotum praeparatum. Nam tria sunt, ut scitis, quae maxime aduersus eos catholica defendit Ecclesia: quorum est unum, gratiam Dei non secundum merita nostra dari; quoniam Dei dona sunt, et Dei gratia conferuntur etiam merita uniuersa iustorum; alterum est, in quantacumque iustitia, sine qualibuscumque peccatis in hoc corruptibili corpore neminem uiuere; tertium est, obnoxium nasci hominem peccato primi hominis, et uinculo damnationis obstrictum, nisi reatus, qui generatione contrahitur, regeneratione soluatur. Horum trium hoc, quod loco ultimo posui, solum non tractatur in supradicto gloriosi martyris libro; de duobus uero ceteris tanta illic perspicuitate disseritur, ut supradicti haeretici, noui inimici gratiae Christi, longe ante reperiantur conuicti esse quam nati. In his ergo meritis sanctorum, quae nulla nisi Dei dona sunt, etiam perseuerantiam donum Dei esse sic loquitur. Dicimus, inquit, "Sanctificetur nomen tuum": non quod optemus Deo, ut sanctificetur orationibus nostris; sed quod petamus ab eo, ut nomen eius sanctificetur in nobis. Ceterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? Sed quia ipse dixit: "Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum", id petimus et rogamus, ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseueremus. Et paulo post de hac ipsa re adhuc disputans, et docens nos perseuerantiam petere a Domino; quod nullo modo recte ac ueraciter faceret, nisi eius donum et hoc esset: Haec, inquit, sanctificatio ut in nobis permaneat oramus: et quia Dominus et iudex noster sanato a se et uiuificato comminatur non delinquere, ne quid ei deterius fiat, hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus et noctibus postulamus, ut sanctificatio et uiuificatio quae de Dei gratia sumitur, ipsius protectione seruetur. In sanctificatione igitur perseuerantiam, hoc est, ut in sanctificatione perseueremus, nos ab eo petere iste doctor intellegit, cum sanctificati dicimus: Sanctificetur nomen tuum. Quid est enim aliud petere quod accepimus, nisi ut id quoque nobis praestetur, ne habere desinamus? Sicut ergo sanctus, cum Deum rogat ut sanctus sit, id utique rogat ut sanctus esse permaneat, ita utique et castus, cum rogat ut castus sit; continens, ut continens sit; iustus, ut iustus; pius, ut pius; et cetera, quae contra pelagianos dona Dei esse defendimus: hoc sine dubio petunt, ut in eis perseuerent bonis, quae se accepisse nouerunt. Quod si accipiunt, profecto et ipsam perseuerantiam magnum Dei donum, quo cetera dona eius conseruantur, accipiunt. 2. 5. Quid? cum dicimus: Veniat regnum tuum; num aliud poscimus, nisi ut ueniat et nobis, quod esse uenturum non dubitamus omnibus sanctis? Ergo et hic, qui iam sancti sunt, quid orant, nisi ut in ea sanctitate quae illis data est perseuerent? Neque enim aliter eis ueniet regnum Dei, quod non aliis, sed his qui perseuerant usque in finem, certum est esse uenturum. [3] 3. 6. Tertia petitio est: Fiat uoluntas tua in caelo et in terra; uel, quod in plerisque codicibus legitur, magisque ab orantibus frequentatur, sicut in caelo et in terra: quod plerique intellegunt: Sicut sancti Angeli, et nos faciamus uoluntatem tuam. Vult autem ille doctor et martyr, caelum et terram intellegi spiritum et carnem, et hoc nos orare, ut uoluntatem Dei re utraque concordante faciamus. Vidit in his uerbis et alterum sensum sanissimae fidei congruentem, de quo iam supra locuti sumus : ut scilicet pro infidelibus qui sunt adhuc terra, terrenum tantum hominem prima natiuitate portantes, orare intellegantur fideles, qui caelesti homine induti, non immerito caeli nomine nuncupantur. Ubi euidenter ostendit, et initium fidei esse donum Dei, quando non tantum pro fidelibus ut augeatur in eis uel perseueret fides, uerum etiam pro infidelibus ut habere incipiant eam quam penitus non habebant, et contra quam corda insuper inimica gestabant, sancta orat Ecclesia. Verum nunc non de initio fidei, de quo in superiore libro multa iam diximus; sed de illa quae habenda est usque in finem perseuerantia disputamus, quam petunt utique etiam sancti qui faciunt uoluntatem Dei, dicentes in oratione: Fiat uoluntas tua. Cum enim iam facta sit in eis, cur ut fiat adhuc petunt, nisi ut perseuerent in eo quod esse coeperunt? Quamuis hic dici possit, non petere sanctos, ut uoluntas Dei fiat in caelo, sed ut fiat in terra sicut in caelo: ut terra scilicet imitetur caelum, id est, ut homo angelum, uel infidelis fidelem: ac per hoc id sanctos poscere, ut sit quod nondum est, non ut perseueret quod est. Quantalibet enim homines sanctitate praepolleant, nondum sunt aequales Angelis Dei: nondum ergo sicut in caelo in eis fit uoluntas Dei. Quod si ita est, in ea quidem parte qua optamus ut homines ex infidelibus fiant fideles, non perseuerantia, sed initium uidetur optari; in ea uero qua optamus ut homines in facienda uoluntate Dei aequentur Angelis Dei, cum hoc orant sancti, perseuerantiam demonstrantur orare; quoniam nemo peruenit ad illam summam, quae in regno est, beatitudinem, nisi in ea sanctitate quam sumpsit in terra, perseuerauerit usque in finem. [4] 4. 7. Quarta petitio est: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ubi beatus Cyprianus ostendit quomodo et hic intellegatur perseuerantia postulari. Ait quippe inter cetera: Hunc autem panem dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus, et Eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo grauiore delicto, dum abstenti et non communicantes a caelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur. Haec uerba sancti hominis Dei, perseuerantiam prorsus a Domino sanctos indicant poscere, quando hac intentione dicunt: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; ne a Christi corpore separentur, sed in ea sanctitate permaneant, qua nullum quo inde separari mereantur, crimen admittant. [5] 5. 8. Quinto orationis loco dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. In qua sola petitione non inuenitur posci perseuerantia. Praeterita enim sunt peccata, quae nobis ut dimittantur oramus: perseuerantia uero quae in aeternum saluos facit, tempori quidem huius uitae, non tamen peracto, sed ei quod usque ad eius finem restat, est necessaria. Operae pretium est tamen paulisper intueri, quomodo et in hac petitione iam tunc lingua Cypriani, tamquam telo inuictissimo ueritatis, longe postea futuri confodiebantur haeretici. Etiam hoc enim pelagiani audent dicere, hominem iustum in hac uita nullum habere omnino peccatum, et in talibus hominibus esse iam praesenti tempore Ecclesiam non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid eiusmodi, quae una et sola sponsa sit Christi: tamquam sponsa eius non sit, quae per uniuersam terram quod ab eo didicit, dicit: Dimitte nobis debita nostra. Sed attendite quomodo istos gloriosissimus Cyprianus interimat. Cum enim locum ipsum dominicae orationis exponeret, ait inter cetera: Quam necessarie autem, quam prouidenter et salubriter admonemur quod peccatores sumus, qui pro peccatis rogare compellimur: ut dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae suae animus recordetur. Ne quis sibi quasi innocens placeat, et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur se peccare quotidie, dum quotidie pro peccatis iubetur orare. Sic denique et Ioannes in Epistola sua ponens dixit: "Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non est" : et cetera quae hic inserere longum est. 5. 9. Iam uero cum dicunt sancti: Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo, quid aliud quam ut in sanctitate perseuerent, precantur? Nam profecto concesso sibi isto Dei dono, quod esse Dei donum, cum ab illo poscitur, satis aperteque monstratur, isto ergo concesso sibi dono Dei, ne inferantur in tentationem, nemo sanctorum non tenet usque in finem perseuerantiam sanctitatis. Neque enim quisquam in proposito christiano perseuerare desistit, nisi in tentationem primitus inferatur. Si ergo concedatur ei quod orat, ut non inferatur; utique in sanctificatione, quam Deo donante percepit, Deo donante persistit. [6] 6. 10. Sed nolunt, ut scribitis, isti fratres, ita hanc perseuerantiam praedicari, ut non uel suppliciter emereri, uel amitti contumaciter possit. Ubi quid dicant, parum diligenter attendunt. De illa enim perseuerantia loquimur, qua perseueratur usque in finem: quae si data est, perseueratum est usque in finem; si autem non est perseueratum usque in finem, non est data; quod iam et superius satis egimus. Non itaque dicant homines, perseuerantiam cuiquam datam usque in finem, nisi cum ipse uenerit finis, et perseuerasse, cui data est, repertus fuerit usque in finem. Dicimus quippe castum quem nouimus castum, siue sit, siue non sit in eadem castitate mansurus; et si quid aliud diuini muneris habeat, quod teneri et amitti potest, dicimus eum habere quamdiucumque habet; et si amiserit, dicimus habuisse: perseuerantiam uero usque in finem, quoniam non habet quisquam, nisi qui perseuerat usque in finem; multi eam possunt habere, nullus amittere. Neque enim metuendum est, ne forte cum perseuerauerit homo usque in finem, aliqua in eo mala uoluntas oriatur, ne perseueret usque in finem. Hoc ergo Dei donum suppliciter emereri potest; sed cum datum fuerit, amitti contumaciter non potest. Cum enim perseuerauerit quisque usque in finem, neque hoc donum potest amittere, nec alia quae poterat ante finem. Quomodo igitur potest amitti, per quod fit ut non amittatur etiam quod posset amitti? 6. 11. Sed ne forte dicatur, usque in finem perseuerantiam non amitti quidem, cum data fuerit, id est, cum perseueratum fuerit usque in finem, sed tunc amitti quodammodo, quando agit homo per contumaciam, ut ad eam peruenire non possit: sicut dicimus hominem, qui non perseuerauerit usque in finem, amisisse uitam aeternam, uel regnum Dei; non quod iam acceperat et habebat, sed quod acciperet et haberet, si perseuerasset: uerborum controuersias auferamus, et nonnulla etiam quae non habentur, sed habenda sperantur, posse dicamus amitti. Dicat mihi quisquis audet, utrum Deus dare non possit, quod a se posci imperauit. Hoc certe qui sapit, non dico desipit, sed insanit. Imperauit autem Deus, ut ei sancti eius dicant orantes: Ne inferas nos in tentationem. Quisquis igitur exauditur hoc poscens, non infertur in contumaciae tentationem, qua possit uel dignus sit perseuerantiam sanctitatis amittere. 6. 12. At enim, uoluntate sua quisque deserit Deum, ut merito deseratur a Deo. Quis hoc negauerit? Sed ideo petimus ne inferamur in tentationem, ut hoc non fiat. Et si exaudimur, utique non fit; quia Deus non permittit ut fiat. Nihil enim fit, nisi quod aut ipse facit, aut fieri ipse permittit. Potens ergo est, et a malo in bonum flectere uoluntates, et in lapsum pronas conuertere, ac dirigere in sibi placitum gressum. Cui non frustra dicitur: Deus, tu conuertens uiuificabis nos; non frustra dicitur: Ne des ad mouendum pedem meum; non frustra dicitur: Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori; postremo, ne multa commemorem, cum uobis plura fortassis occurrant, non frustra dicitur: Ne nos inferas in tentationem. Nam quisquis in tentationem non infertur, profecto nec in tentationem suae malae uoluntatis infertur: et qui in tentationem suae malae uoluntatis non infertur, in nullam prorsus infertur. Unusquisque enim tentatur, ut scriptum est, a concupiscentia sua abstractus et illectus: Deus autem neminem tentat; tentatione scilicet noxia. Nam est et utilis, qua non decipimur uel opprimimur, sed probamur, secundum quod dictum est: Proba me, Domine, et tenta me. Illa ergo noxia tentatione, quam significat Apostolus, dicens: Ne forte tentauerit uos qui tentat, et inanis sit labor noster, Deus, ut dixi, neminem tentat, hoc est, neminem infert uel inducit in tentationem. Nam tentari et in tentationem non inferri, non est malum, immo etiam bonum est: hoc est enim probari. Quod itaque dicimus Deo: Ne nos inferas in tentationem, quid dicimus, nisi: Ne nos inferri sinas? Unde sic orant nonnulli, et legitur in codicibus pluribus, et hoc sic posuit beatissimus Cyprianus: Ne patiaris nos induci in tentationem. In Euangelio tamen graeco nusquam inueni, nisi: Ne nos inferas in tentationem. Tutiores igitur uiuimus, si totum Deo damus, non autem nos illi ex parte, et nobis ex parte committimus: quod uidit iste uenerabilis martyr. Nam cum eumdem locum Orationis exponeret, ait post cetera: Quando autem rogamus, ne in tentationem ueniamus; admonemur infirmitatis et imbecillitatis nostrae, dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe et arroganter aliquid assumat, ne quis aut confessionis aut passionis gloriam suam ducat: cum Dominus ipse humilitatem docens, dixerit: "Vigilate et orate, ne ueniatis in tentationem; spiritus quidem promptus est, caro autem infirma": ut dum praecedit humilis et submissa confessio, et datur totum Deo, quidquid suppliciter cum timore Dei petitur, ipsius pietate praestetur. [7] 7. 13. Si ergo alia documenta non essent, haec dominica oratio nobis ad causam gratiae, quam defendimus, sola sufficeret: quia nihil nobis reliquit, in quo tamquam in nostro gloriemur. Siquidem et ut non discedamus a Deo, non ostendit dandum esse nisi a Deo, cum poscendum ostendit a Deo. Qui enim non infertur in tentationem, non discedit a Deo. Non est hoc omnino in uiribus liberi arbitrii, quales nunc sunt: fuerat in homine antequam caderet. Quae tamen libertas uoluntatis in illius primae conditionis praestantia quantum ualuerit, apparuit in Angelis, qui, diabolo cum suis cadente, in ueritate steterunt, et ad securitatem perpetuam non cadendi, in qua nunc eos esse certissimi sumus, peruenire meruerunt. Post casum autem hominis, nonnisi ad gratiam suam Deus uoluit pertinere, ut homo accedat ad eum, neque nisi ad gratiam suam uoluit pertinere, ut homo non recedat ab eo. 7. 14. Hanc gratiam posuit in illo, in quo sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum eius qui uniuersa operatur. Ac per hoc sicut operatur ut accedamus, sic operatur ne discedamus. Propter quod ei per Prophetam dictum est: Fiat manus tua super uirum dexterae tuae et super filium hominis quem confirmasti tibi; et non discedimus a te. Iste certe non est Adam primus, in quo discessimus ab eo: sed Adam nouissimus, super quem fit manus eius, ut non discedamus ab eo. Christus enim totus cum membris suis est, propter Ecclesiam, quae est corpus eius, plenitudo eius. Cum ergo fit super eum manus Dei, ut non discedamus a Deo, ad nos utique peruenit opus Dei (hoc est enim manus Dei): quo opere Dei fit ut simus in Christo permanentes cum Deo; non sicut in Adam, discedentes a Deo. In Christo enim sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum eius qui uniuersa operatur. Manus igitur Dei est ista, non nostra, ut non discedamus a Deo. Manus, inquam, eius est ista, qui dixit: Timorem meum dabo in cor eorum, ut a me non recedant. 7. 15. Propter quod et posci a se uoluit, ne inferamur in tentationem: quia et si non inferimur, nulla ab eo ratione discedimus. Quod poterat nobis et non orantibus dari: sed oratione nostra nos uoluit admoneri, a quo accipiamus haec beneficia. A quo enim, nisi ab illo accipimus, a quo iussum est ut petamus? Prorsus in hac re non operosas disputationes exspectet Ecclesia: sed attendat quotidianas orationes suas. Orat, ut increduli credant: Deus ergo conuertit ad fidem. Orat, ut credentes perseuerent: Deus ergo donat perseuerantiam usque in finem. Haec Deus facturum se esse praesciuit: Ipsa est praedestinatio sanctorum, quos elegit in Christo ante constitutionem mundi, ut essent sancti et immaculati in conspectu eius in caritate; praedestinans eos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum placitum uoluntatis suae in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificauit eos in dilecto Filio suo, in quo habent redemptionem per sanguinem ipsius, remissionem peccatorum secundum diuitias gratiae eius, quae abundauit in eos in omni sapientia et prudentia; ut ostenderet eis mysterium uoluntatis suae secundum bonam uoluntatem suam, quam proposuit in illo, in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo quae in caelis sunt et quae in terris in ipso; in quo etiam et sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum qui uniuersa operatur. Contra istam ueritatis tam claram tubam, quis homo sobriae uigilantisque fidei uoces ullas admittat humanas? [8] 8. 16. Sed "cur", inquit, "gratia Dei non secundum merita hominum datur?". Respondeo: Quoniam Deus misericors est. "Cur ergo", inquit, "non omnibus?". Et hic respondeo: Quoniam Deus iudex est. Ac per hoc et gratis ab eo datur gratia; et iusto eius in aliis iudicio demonstratur, quid in eis quibus datur conferat gratia. Non itaque simus ingrati, quod secundum placitum uoluntatis suae in laudem gloriae gratiae suae tam multos liberat misericors Deus de tam debita perditione, ut si inde neminem liberaret, non esset iniustus. Ex uno quippe omnes in condemnationem non iniustam iudicati sunt ire, sed iustam. Qui ergo liberatur, gratiam diligat, qui non liberatur, debitum agnoscat. Si in remittendo debito bonitas, in exigendo aequitas intellegitur, nusquam esse apud Deum iniquitas inuenitur. 8. 17. "Sed cur", inquit, "non solum in paruulorum, uerum etiam in geminorum una atque eadem causa, tam diuersum iudicium?". Nonne similis quaestio est, cur in diuersa causa idem iudicium? Recolamus igitur illos operarios in uinea qui toto die laborauerunt, et eos qui hora una: nempe causa diuersa est impensi laboris, et tamen idem iudicium in redditione mercedis. Numquid et hic audierunt murmurantes a patrefamilias, nisi: Hoc uolo? Ita quippe eius erga alios fuit largitas, ut erga alios nulla esset iniquitas. Et isti quidem utrique in bonis sunt: uerumtamen quantum ad iustitiam spectat et gratiam, potest et de reo qui liberatur, recte dici reo qui damnatur: Tolle quod tuum est, et uade; huic autem uolo quod non debetur donare. An non licet mihi facere quod uolo? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Hic ille si dicat: "Cur non et mihi?", merito audiet: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Quem certe in uno uestrum benignissimum largitorem, in te uero exactorem iustissimum, in nullo tamen cernis iniustum. Cum enim iustus esset, etiamsi utrumque puniret: qui liberatur, habet unde gratias agat; qui damnatur, non habet quod reprehendat. 8. 18. "Sed si iam", inquit, "hoc oportebat, ut damnatis non omnibus, quid omnibus deberetur ostenderet, atque ita gratius suam gratiam uasis misericordiae commendaret, cur in eadem causa me quam illum potius puniet, aut illum quam me potius liberabit?". Hoc non dico: si quaeris quare; quia fateor me non inuenire quid dicam. Si et hoc quaeris quare; quia in hac re sicut iusta est ira eius, sicut magna est misericordia eius, ita inscrutabilia iudicia eius. 8. 19. Adhuc pergat et dicat: "Cur quibusdam qui eum coluerunt bona fide, perseuerare usque in finem non dedit?". Cur putas, nisi quia non mentitur qui dicit: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum ? Numquid ergo hominum naturae duae sunt? Absit. Si duae naturae essent, gratia ulla non esset: nulli enim daretur gratuita liberatio, si naturae debita redderetur. Hominibus autem uidetur, omnes qui boni apparent fideles, perseuerantiam usque in finem accipere debuisse. Deus autem melius esse iudicauit, miscere quosdam non perseueraturos certo numero sanctorum suorum; ut quibus non expedit in huius uitae tentatione securitas, non possint esse securi. Multos enim a perniciosa elatione reprimit quod ait Apostolus: Quapropter, qui uidetur stare, uideat ne cadat. Voluntate autem sua cadit, qui cadit; et uoluntate Dei stat, qui stat. Potens est enim Deus statuere illum : non ergo se ipse, sed Deus. Verumtamen bonum est non altum sapere, sed timere. In cogitatione autem sua uel cadit quisque, uel stat. Sicut autem Apostolus ait, quod in libro superiore memoraui: Non sumus idonei cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Quem secutus et beatus Ambrosius audet et dicit: Non enim in potestate nostra cor nostrum, et nostrae cogitationes. Quod omnis qui humiliter et ueraciter pius est, esse uerissimum sentit. 8. 20. Hoc autem Ambrosius ut diceret, in eo libro loquebatur quem De fuga saeculi scripsit, docens, hoc saeculum non corpore, sed corde fugiendum: quod nisi auxilio Dei fieri non posse disseruit. Ait enim: Frequens nobis de fugiendo saeculo isto sermo; atque utinam quam facilis sermo, tam cautus et sollicitus affectus: sed, quod peius est, frequenter irrepit terrenarum illecebra cupiditatum, et uanitatum offusio mentem occupat; ut quod studeas uitare, hoc cogites animoque uoluas. Quod cauere difficile est homini, exuere autem impossibile. Denique uoti magis eam esse rem quam effectus, testatur Propheta dicendo: "Declina cor meum in testimonia tua, et non in auaritiam". Non enim in potestate nostra cor nostrum et cogitationes nostrae, quae improuiso offusae mentem animumque confundunt, atque alio trahunt quam tu proposueris: ad saecularia reuocant, mundana inserunt, uoluptuaria ingerunt, illecebrosa intexunt, ipsoque in tempore quo eleuare mentem paramus, inserti inanibus cogitationibus ad terrena plerumque deiicimur. Non itaque in hominum, sed in Dei est potestate, ut habeant homines potestatem filii Dei fieri. Ab ipso quippe accipiunt eam, qui dat cordi humano cogitationes pias, per quas habeat fidem, quae operetur per dilectionem : ad quod bonum sumendum et tenendum, et in eo perseueranter usque in finem proficiendum, non sumus idonei cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est, in cuius est potestate cor nostrum et cogitationes nostrae. [9] 9. 21. Ex duobus itaque paruulis originali peccato pariter obstrictis, cur iste assumatur, ille relinquatur, et ex duobus aetate iam grandibus impiis, cur iste ita uocetur, ut uocantem sequatur, ille autem aut non uocetur, aut non ita uocetur, inscrutabilia sunt iudicia Dei. Ex duobus autem piis, cur huic donetur perseuerantia usque in finem, illi non donetur, inscrutabiliora sunt iudicia Dei. Illud tamen fidelibus debet esse certissimum, hunc esse ex praedestinatis, illum non esse. Nam si fuissent ex nobis, ait unus praedestinatorum, qui de pectore Domini biberat hoc secretum, mansissent utique nobiscum. Quid est, quaeso: Non erant ex nobis, nam si fuissent, mansissent utique nobiscum? Nonne utrique a Deo creati, utrique ex Adam nati, utrique de terra facti erant, et ab eo qui dixit: Omnem flatum ego feci, unius eiusdemque naturae animas acceperant? Nonne postremo utrique uocati fuerant, et uocantem secuti, utrique ex impiis iustificati, et per lauacrum regenerationis utrique renouati? Sed si haec audiret ille, qui sciebat procul dubio quod dicebat, respondere posset et dicere: Vera sunt haec, secundum haec omnia ex nobis erant; uerumtamen secundum aliam quamdam discretionem non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Quae est tandem ista discretio? Patent Libri Dei; non auertamus aspectum: clamat Scriptura diuina, adhibeamus auditum. Non erant ex eis, quia non erant secundum propositum uocati: non erant in Christo electi ante constitutionem mundi, non erant in eo sortem consecuti, non erant praedestinati secundum propositum eius, qui uniuersa operatur. Nam si hoc essent, ex illis essent, et cum illis sine dubitatione mansissent. 9. 22. Ut enim non dicam quam sit possibile Deo, auersas et aduersas in fidem suam hominum conuertere uoluntates, et in eorum cordibus operari, ut nullis aduersitatibus cedant, nec ab illo aliqua superati tentatione discedant, cum possit et quod ait Apostolus facere, ut non eos permittat tentari super id quod possunt : ut ergo id non dicam, certe poterat illos Deus praesciens esse lapsuros, antequam id fieret, auferre de hac uita. An eo redituri sumus, ut adhuc disputemus, quanta absurditate dicatur, iudicari homines mortuos etiam de his peccatis, quae praesciuit eos Deus perpetraturos fuisse, si uiuerent? Quod ita abhorret a sensibus christianis, aut prorsus humanis, ut id etiam refellere pudeat. Cur enim non dicatur, et ipsum Euangelium cum tanto labore passionibusque sanctorum frustra esse praedicatum, uel adhuc etiam praedicari: si iudicari poterant homines, etiam non audito Euangelio, secundum contumaciam uel obedientiam, quam praesciuit Deus habituros fuisse, si audissent? Nec damnarentur Tyrus et Sidon, quamuis remissius quam illae ciuitates, in quibus non credentibus a Domino Christo mirabilia signa sunt facta: quoniam si apud illas facta essent, in cinere et cilicio poenitentiam egissent, sicut se habent eloquia ueritatis, in quibus uerbis suis Dominus Iesus altius nobis mysterium praedestinationis ostendit. 9. 23. Si enim quaeratur a nobis, cur apud eos tanta miracula facta sint qui uidentes ea non fuerant credituri, et apud eos facta non sint qui crederent si uiderent, quid respondebimus? Numquid dicturi sumus, quod in libro illo dixi, ubi sex quibusdam quaestionibus paganorum, sine praeiudicio tamen aliarum causarum, quas prudentes possunt uestigare, respondi ? Hoc quippe, ut scitis, cum Christus quare post tam longa tempora uenerit, quaereretur, dixi, quod his temporibus et his locis quibus Euangelium eius non est praedicatum, tales omnes in eius praedicatione futuros esse praesciebat, quales multi in eius corporali praesentia fuerunt, qui in eum nec suscitatis ab eo mortuis credere uoluerunt. Item paulo post in eodem libro, atque in eadem quaestione: Quid mirum, inquam, si tam infidelibus plenum orbem terrarum Christus prioribus saeculis nouerat, ut eis praedicari merito nollet, quos nec uerbis nec miraculis suis credituros esse praesciebat? Haec certe de Tyro et Sidone non possumus dicere, et in eis cognoscimus ad eas causas praedestinationis haec diuina iudicia pertinere, sine quarum causarum latentium praeiudicio tunc ista respondere me dixi. Facile est quippe ut infidelitatem accusemus Iudaeorum de libera uoluntate uenientem, qui factis apud se tam magnis uirtutibus credere noluerunt. Quod et Dominus increpans arguit, et dicit: Vae tibi, Chorozain et Bethsaida: quia si in Tyro et Sidone factae fuissent uirtutes, quae factae sunt in uobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent. Sed numquid possumus dicere, etiam Tyrios et Sidonios talibus apud se uirtutibus factis credere noluisse, aut credituros non fuisse, si fierent? cum eis ipse Dominus attestetur, quod acturi essent magnae humilitatis poenitentiam, si in eis facta essent diuinarum illa signa uirtutum. Et tamen in die iudicii punientur, quamuis minori supplicio quam illae ciuitates, quae apud se uirtutibus factis credere noluerunt. Secutus enim Dominus ait: Verumtamen dico uobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam uobis. Seuerius ergo punientur isti, illi remissius; sed tamen punientur. Porro si etiam secundum facta quae facturi essent si uiuerent, mortui iudicantur, profecto, quia fideles futuri erant isti, si eis cum tantis miraculis fuisset Euangelium praedicatum, non sunt utique puniendi; punientur autem; falsum est igitur et secundum ea mortuos iudicari, quae facturi essent si ad uiuentes Euangelium perueniret. Et si hoc falsum est, non est cur dicatur de infantibus qui pereunt sine Baptismate morientes, hoc in eis eo merito fieri, quia praesciuit eos Deus, si uiuerent, praedicatumque illis fuisset Euangelium, infideliter audituros. Restat igitur ut solo peccato originali teneantur obstricti, et propter hoc solum eant in damnationem; quod uidemus aliis eamdem habentibus causam, non nisi per Dei gratuitam gratiam regeneratione donari; et eius occulto, iusto tamen iudicio, quoniam non est iniquitas apud Deum, quosdam etiam post Baptismum pessime uiuendo perituros, in hac tamen uita quousque pereant detineri; qui non perirent, si eis corporis mors, lapsum eorum praeueniens, subueniret. Quoniam nullus mortuus iudicatur ex bonis seu malis, quae fuerat si non moreretur acturus: alioquin Tyrii et Sidonii non secundum ea quae gesserunt poenas luerent; sed potius secundum ea quae gesturi fuerant, si in eis illae uirtutes euangelicae factae fuissent, per grandem poenitentiam et per Christi fidem consequerentur salutem. [10] 10. 24. Quidam disputator catholicus non ignobilis hunc Euangelii locum sic exposuit, ut diceret praescisse Dominum Tyrios et Sidonios a fide fuisse postea recessuros, cum factis apud se miraculis credidissent, ut misericordia potius non eum illic ista fecisse: quoniam grauiori poenae obnoxii fierent, si fidem quam tenuerant reliquissent, quam si eam nullo tempore tenuissent. In qua sententia docti hominis et admodum acuti, quae sint adhuc merita requirenda, quid me nunc attinet dicere, cum et ipsa nobis ad id quod agimus suffragetur? Si enim miseratione Dominus non fecit in istis uirtutes, per quas fieri possent fideles, ne grauius punirentur cum postea fierent infideles, quod eos futuros fuisse praesciuit, satis aperteque monstratur, de his peccatis neminem iudicari mortuorum, quae praesciuit fuisse facturum, si aliquo modo ei ne illa faciat subuenitur: sicut Tyriis et Sidoniis, si sententia illa uera est, subuenisse dicitur Christus, quos maluit non accedere ad fidem, quam scelere multo grauiore discedere a fide, quod eos, si accessissent, praeuiderat fuisse facturos. Quamuis si dicatur: Cur non factum est ut crederent potius, et hoc eis praestaretur, ut antequam fidem relinquerent, ex hac uita migrarent? quid responderi possit, ignoro. Qui enim dicit, relicturis fidem beneficio fuisse concessum, ne habere inciperent quod grauiore impietate desererent, satis indicat non iudicari hominem ex eo quod praenoscitur male fuisse facturus, si ei quocumque beneficio ut id non faciat consulatur. Consultum est igitur et illi, qui raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius. Sed cur non ita consultum fuerit Tyriis ac Sidoniis, ut crederent et raperentur, ne malitia mutaret intellectum eorum, forsitan responderet ille, cui placuit isto modo hanc soluere quaestionem: ego uero quantum ad hoc quod ago attinet, sufficere uideo, ut secundum istam quoque sententiam, demonstrentur homines non iudicari de his quae non fecerunt, etiamsi facturi fuisse praeuisi sunt. Quamquam, ut dixi, hanc opinionem, qua putantur in morientibus uel mortuis uindicari peccata, quae praesciti sunt facturi esse si uiuerent, etiam refellere pudeat, ne uideamur et nos existimasse alicuius esse momenti, quam maluimus disputatione cohibere, quam silentio praeterire. [11] 11. 25. Proinde, sicut Apostolus ait: Non uolentis neque currentis, sed miserentis est Dei : qui et paruulis quibus uult, etiam non uolentibus neque currentibus subuenit, quos ante constitutionem mundi elegit in Christo, daturus eis gratiam gratis, hoc est, nullis eorum uel fidei uel operum meritis praecedentibus: et maioribus etiam his quos praeuidit, si apud eos facta essent, suis miraculis credituros, quibus non uult subuenire, non subuenit; de quibus in sua praedestinatione occulte quidem, sed iuste aliud iudicauit. Non enim est iniquitas apud Deum; sed inscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae eius : uniuersae autem uiae Domini misericordia et ueritas. Inuestigabilis ergo est misericordia, qua cuius uult miseretur, nullis eius praecedentibus meritis; et inuestigabilis ueritas, qua quem uult obdurat , eius quidem praecedentibus meritis, sed cum eo cuius miseretur plerumque communibus: sicut duorum geminorum, quorum unus assumitur, unus relinquitur, dispar est exitus, merita communia: in quibus tamen sic alter magna Dei bonitate liberatur, ut alter nulla eius iniquitate damnetur. Numquid enim iniquitas est apud Deum? Absit: sed inuestigabiles sunt uiae ipsius. Itaque misericordiam eius in his qui liberantur, et ueritatem in his qui puniuntur, sine dubitatione credamus: neque inscrutabilia scrutari, aut inuestigabilia uestigare conemur. Ex ore quippe infantium et lactentium suam perficit laudem ut quod in his uidemus quorum liberationem bona eorum merita nulla praecedunt, et in his quorum damnationem utrisque communia originalia sola praecedunt, hoc et in maioribus fieri nequaquam omnino cunctemur, id est, non putantes, uel secundum sua merita gratiam cuiquam dari, uel nisi suis meritis quemquam puniri, siue pares qui liberantur atque puniuntur, siue dispares habeant causas malas; ut qui uidetur stare, uideat ne cadat; et qui gloriatur, non in se ipso, sed in Domino glorietur. 11. 26. Cur autem causam paruulorum ad exemplum maiorum, sicut scribitis, non patiuntur afferri homines, qui contra pelagianos non dubitant esse peccatum originale, quod per unum hominem intrauit in mundum, et ex uno omnes isse in condemnationem ? Quod et manichaei non accipiunt, qui non solum omnes Veteris Instrumenti scripturas in ulla auctoritate non habent, uerum etiam eas quae ad Nouum pertinent Testamentum sic accipiunt, ut suo quodam priuilegio, immo sacrilegio, quod uolunt sumant, quod nolunt reiiciant: contra quos agebam in libris De libero arbitrio, unde isti nobis praescribendum putant. Ideo quaestiones operosissimas incidentes enucleate soluere nolui, ne nimium longum opus esset, ubi me aduersus tam peruersos testimoniorum diuinorum non adiuuabat auctoritas. Et poteram, sicut feci, quodlibet horum uerum esset, quae non definite interponebam, certa tamen ratione concludere, in omnibus Deum esse laudandum, sine ulla necessitate credendi duas, sicut illi uolunt, coaeternas boni et mali permixtas esse substantias. 11. 27. Denique in primo Retractationum libro, quod opus meum nondum legistis, cum ad eosdem libros retractandos uenissem, hoc est, De libero arbitrio, ita locutus sum: In his, inquam, libris ita multa disserta sunt, ut incidentes nonnullae quaestiones quas uel enodare non poteram, uel longam sermocinationem in praesenti requirebant, ita differrentur, ut ex utraque parte, uel ex omnibus earumdem quaestionum partibus, in quibus non apparebat quid potius congrueret ueritati, ad hoc tamen ratiocinatio nostra concluderetur, ut quodlibet eorum uerum esset, laudandus crederetur, uel etiam ostenderetur Deus. Propter eos quippe disputatio illa suscepta est, qui negant ex libero uoluntatis arbitrio mali originem duci, et Deum, si ita est, creatorem omnium naturarum culpandum esse contendunt: eo modo uolentes secundum suae impietatis errorem (manichaei enim sunt), immutabilem quamdam, et Deo coaeternam introducere naturam mali. Item post aliquantum alio loco: Deinde dictum est, inquam, ex qua miseria peccantibus iustissime inflicta, liberat Dei gratia: quia homo sponte, id est, libero arbitrio cadere potuit, non etiam surgere: ad quam miseriam iustae damnationis pertinet ignorantia et difficultas, quam patitur omnis homo ab exordio natiuitatis suae; nec ab isto malo liberatur quisquam, nisi Dei gratia: quam miseriam nolunt pelagiani ex iusta damnatione descendere, negantes originale peccatum: quamuis ignorantia et difficultas, etiamsi essent hominis primordia naturalia, nec sic culpandus, sed laudandus esset Deus, sicuti in eodem libro tertio disputauimus. Quae disputatio contra manichaeos habenda est, qui non accipiunt Scripturas sanctas Veteris Instrumenti, in quibus peccatum originale narratur; et quidquid inde in Litteris apostolicis legitur, detestabili impudentia immissum fuisse contendunt a corruptoribus Scripturarum, tamquam non fuerit ab Apostolis dictum. Contra pelagianos autem hoc defendendum est, quod utraque Scriptura commendat, quam se accipere profitentur. Haec dixi in primo libro Retractationum, cum retractarem libros De libero arbitrio. Nec sola sane ista ibi a me dicta sunt de his libris, uerum et alia multa, quae huic ad uos operi inserere longum putaui, et non necessarium: quod et uos existimo esse iudicaturos, cum omnia legeritis. Quamuis ergo in libro tertio De libero arbitrio ita de paruulis disputauerim, ut etiamsi uerum esset quod dicunt pelagiani, ignorantiam et difficultatem, sine quibus nullus hominum nascitur, primordia, non supplicia esse naturae, uincerentur tamen manichaei, qui uolunt duas, boni scilicet et mali, coaeternas esse naturas, numquid ideo fides in dubium uocanda uel deserenda est, quam contra ipsos pelagianos catholica defendit Ecclesia, quae asserit originale esse peccatum, cuius reatus generatione contractus, regeneratione soluendus est? Quod si et isti fatentur nobiscum, ut simul in hac causa pelagianorum destruamus errorem, cur putant esse dubitandum, quod etiam paruulos Deus, quibus dat suam gratiam per Baptismatis sacramentum, eruat de potestate tenebrarum, et transferat in regnum Filii caritatis suae ? In eo ergo quod aliis eam dat, aliis non dat, cur nolunt cantare Domino misericordiam et iudicium ? Cur autem illis potius quam illis detur: Quis cognouit sensum Domini? Quis inscrutabilia scrutari ualeat? quis inuestigabilia uestigare? [12] 12. 28. Conficitur itaque gratiam Dei non secundum merita accipientium dari, sed secundum placitum uoluntatis eius, in laudem et gloriam ipsius gratiae eius, ut qui gloriatur, nullo modo in se ipso, sed in Domino glorietur : qui hominibus dat quibus uult, quoniam misericors est; quod et si non det, iustus est; et non dat quibus non uult, ut notas faciat diuitias gloriae suae in uasa misericordiae. Dando enim quibusdam quod non merentur, profecto gratuitam, et per hoc ueram suam gratiam esse uoluit: non omnibus dando, quid omnes merentur ostendit. Bonus in beneficio certorum, iustus in supplicio ceterorum: et bonus in omnibus, quoniam bonum est, cum debitum redditur; et iustus in omnibus, quoniam iustum est, cum indebitum sine cuiusquam fraude donatur. 12. 29. Defenditur autem sine meritis Dei gratia, id est uera gratia, etiamsi paruuli baptizati, sicut pelagiani sentiunt, non eruuntur de potestate tenebrarum, quia nulli peccato, sicut putant pelagiani, tenentur obnoxii, sed tantum in regnum Domini transferuntur: etiam sic enim sine ullis bonis meritis datur eis regnum quibus datur, et sine ullis malis meritis non datur eis quibus non datur. Quod aduersus eosdem pelagianos dicere solemus, quando nobis obiiciunt, quod fato tribuamus Dei gratiam, dicendo eam non secundum merita nostra dari. Ipsi enim potius Dei gratiam fato in paruulis tribuunt, qui dicunt fatum esse, ubi meritum non est. Nulla quippe merita, etiam secundum ipsos pelagianos, possunt in paruulis inueniri, cur alii eorum mittantur in regnum, alii uero alienentur a regno. Sicut autem nunc, ut ostenderem gratiam Dei non secundum merita nostra dari, secundum utrumque sensum hoc defendere malui, et secundum nostrum scilicet, qui obstrictos originali peccato paruulos dicimus, et secundum pelagianorum, qui originale negant esse peccatum, nec tamen ideo mihi est ambigendum, habere paruulos quod eis dimittat qui saluum facit populum suum a peccatis eorum : ita in tertio libro De libero arbitrio secundum utrumque sensum restiti manichaeis, siue supplicia, siue primordia naturae sint ignorantia et difficultas, sine quibus nullus hominum nascitur; et tamen unum horum teneo, ibi quoque a me satis euidenter expressum: quod non sit ista natura instituti hominis, sed poena damnati. 12. 30. Frustra itaque mihi de illius libri mei uetustate praescribitur, ne agam causam sicut debeo agere paruulorum, et inde gratiam Dei non secundum merita hominum dari, perspicuae ueritatis luce conuincam. Si enim quando libros De libero arbitrio laicus coepi, presbyter explicaui, adhuc de damnatione infantium non renascentium et de renascentium liberatione dubitarem, nemo, ut opinor, esset tam iniustus atque inuidus, qui me proficere prohiberet, atque in hac dubitatione remanendum mihi esse iudicaret. Cum uero rectius possit intellegi, non me propterea de hac re dubitasse credi oportere, quia contra quos mea dirigebatur intentio, sic mihi uisi sunt refellendi, ut siue poena esset peccati originalis in paruulis, quod ueritas habet, siue non esset, quod nonnulli errantes opinantur, nullo modo tamen quam Manichaeorum error inducit, duarum naturarum, boni scilicet et mali, permixtio crederetur, absit ut causam paruulorum sic relinquamus, ut esse nobis dicamus incertum, utrum in Christo regenerati, si moriantur paruuli, transeant in aeternam salutem, non regenerati autem transeant in mortem secundam: quoniam quod scriptum est: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, aliter recte intellegi non potest: nec a morte perpetua, quae iustissime est retributa peccato, liberat quemquam pusillorum atque magnorum, nisi ille qui propter remittenda et originalia et propria nostra peccata mortuus est sine ullo suo originali proprioue peccato. Sed quare illos potius quam illos? Iterum atque iterum dicimus, nec nos piget: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? Inscrutabilia sunt iudicia eius, et inuestigabiles uiae eius. Et hoc adiiciamus: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. 12. 31. Videtis enim, carissimi, quam sit absurdum, et a fidei sanitate atque sinceritate ueritatis alienum, ut dicamus paruulos mortuos secundum ea iudicari, quae praesciti sunt facturi esse si uiuerent. In hanc autem sententiam, quam certe omnis sensus humanus quantulacumque ratione subnixus, maximeque christianus, exhorret, ire compulsi sunt, qui sic a pelagianorum errore alieni esse uoluerunt, ut tamen gratiam Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, qua nobis una post lapsum primi hominis, in quo omnes cecidimus, subuenitur, secundum merita nostra dari sibi adhuc existiment esse credendum, et disputatione insuper proferendum. Quod ipse Pelagius ante orientales episcopos iudices, damnationis suae timore damnauit. Hoc autem si non dicatur, de mortuorum scilicet operibus, quae facturi fuerant si uiuerent, bonis aut malis, ac per hoc nullis et in ipsa Dei praescientia non futuris: hoc ergo si non dicatur, quod cernitis quanto errore dicatur, quid restabit, nisi ut gratiam Dei non secundum merita nostra dari, quod contra haeresim pelagianam catholica defendit Ecclesia, remota contentionis caligine fateamur; atque id maxime in paruulis euidentiore ueritate cernamus? Neque enim fato cogitur Deus illis infantibus subuenire, illis autem non subuenire, cum sit utrisque causa communis; aut res humanas in paruulis non diuina prouidentia, sed fortuitis agi casibus opinabimur, cum rationales uel damnandae uel liberandae sint animae, quandoquidem nec passer cadit in terram sine uoluntate Patris nostri qui in caelis est; aut parentum negligentiae sic tribuendum est, quod paruuli sine Baptismate moriuntur, ut nihil ibi agant superna iudicia; tamquam ipsi qui hoc modo male moriuntur, parentes sibi negligentes uoluntate propria de quibus nascerentur, elegerint; quid dicam, quod paruulus aliquando antequam illi per ministerium baptizantis succurri possit, expirat? Plerumque enim festinantibus parentibus et paratis ministris ut Baptismus paruulo detur, Deo tamen nolente non datur, qui eum paululum in hac uita non tenuit ut daretur. Quid etiam, quod aliquando paruulis infidelium filiis potuit, ne irent in perditionem, et filiis fidelium non potuit Baptismate subueniri? Ubi certe ostenditur quod personarum apud Deum non sit acceptio : alioquin cultorum suorum potius, quam inimicorum filios liberaret. [13] 13. 32. Iam uero, quoniam de dono perseuerantiae nunc agimus, quid est quod morituro non baptizato subuenitur, ne sine Baptismate moriatur, et baptizato casuro non subuenitur, ut ante moriatur? Nisi forte illi adhuc absurditati auscultabimus, qua dicitur nihil prodesse cuiquam mori antequam cadat, quia secundum eos actus iudicabitur, quos eum praesciuit Deus acturum fuisse si uiueret. Hanc peruersitatem sanitati fidei tam uehementer aduersam, quis patienter audiat? quis ferat? Et tamen hoc dicere urgentur, qui non fatentur gratiam Dei non secundum merita nostra dari. Qui autem nolunt dicere unumquemque mortuorum secundum ea iudicari, quae Deus illum praesciuit acturum fuisse si uiueret, intuentes quam manifesta falsitate et quanta absurditate dicatur, non eis remanet cur dicant, quod in pelagianis damnauit, et ab ipso Pelagio damnari fecit Ecclesia, gratiam Dei secundum merita nostra dari: cum uideant alios paruulos non regeneratos ad aeternam mortem, alios autem regeneratos ad aeternam uitam tolli de hac uita; ipsosque regeneratos, alios perseuerantes usque in finem hinc ire, alios quousque decidant hic teneri, qui utique non decidissent, si antequam laberentur hinc exissent; et rursus quosdam lapsos quousque redeant non exire de hac uita, qui utique perirent, si antequam redirent, exirent. 13. 33. Unde satis dilucide ostenditur, et inchoandi, et usque in finem perseuerandi gratiam Dei non secundum merita nostra dari; sed dari secundum ipsius secretissimam, eamdemque iustissimam, sapientissimam, beneficentissimam uoluntatem: quoniam quos praedestinauit, ipsos et uocauit uocatione illa de qua dictum est: Sine poenitentia sunt dona et uocatio Dei. Ad quam uocationem pertinere nullus est homo ab hominibus certa asseueratione dicendus, nisi cum de hoc saeculo exierit: in hac autem uita humana quae tentatio est super terram, qui uidetur stare, uideat ne cadat. Ideo quippe (sicut iam supra diximus) non perseueraturi perseueraturis prouidentissima Dei uoluntate miscentur, ut esse discamus non alta sapientes, sed humilibus consentientes, et cum timore et tremore nostram ipsorum salutem operemur: Deus est enim qui operatur in nobis et uelle et operari, pro bona uoluntate. Nos ergo uolumus, sed Deus in nobis operatur et uelle; nos ergo operamur, sed Deus in nobis operatur et operari, pro bona uoluntate. Hoc nobis expedit et credere et dicere: hoc est pium, hoc uerum, ut sit humilis et submissa confessio, et detur totum Deo. Cogitantes credimus, cogitantes loquimur, cogitantes agimus quidquid agimus: quod autem attinet ad pietatis uiam et uerum Dei cultum, non sumus idonei cogitare aliquid tamquam ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Non enim est in potestate nostra cor nostrum et nostrae cogitationes : unde idem qui hoc ait, item dicit Ambrosius: Quis autem tam beatus qui in corde suo semper ascendat? Sed hoc sine diuino auxilio qui fieri potest? nullo profecto modo. Denique, inquit, supra eadem Scriptura dicit: "Beatus uir cuius est auxilium eius abs te, Domine; ascensus in corde eius". Hoc utique ut diceret, non solum in Litteris sacris legebat, sed sicut de illo uiro sine dubitatione credendum est, etiam in corde suo sentiebat Ambrosius. Quod ergo in sacramentis fidelium dicitur, ut sursum cor habeamus ad Dominum, munus est Domini: de quo munere ipsi Domino Deo nostro gratias agere, a sacerdote post hanc uocem quibus hoc dicitur admonentur; et dignum ac iustum esse respondent. Cum enim non sit in nostra potestate cor nostrum, sed diuino subleuetur auxilio, ut ascendat, et quae sursum sunt sapiat, ubi Christus est in dextra Dei sedens, non quae super terram : cui de hac tanta re agendae sunt gratiae, nisi hoc facienti Domino Deo nostro, qui nos per tale beneficium liberando de profundo huius mundi, elegit, et praedestinauit ante constitutionem mundi? [14] 14. 34. Sed aiunt praedestinationis definitionem utilitati praedicationis aduersam. Quasi uero aduersata sit Apostolo praedicanti. Nonne ille Doctor Gentium in fide et ueritate et praedestinationem toties commendauit, et uerbum Dei praedicare non destitit? Numquid quia dixit: Deus est qui operatur in uobis et uelle et operari, pro bona uoluntate, ideo non ipse, et ut uelimus quae Deo placeant, et ut operemur, hortatus est? aut quia dixit: Qui in uobis bonum opus coepit, perficiet usque in diem Christi Iesu, ideo ut inciperent homines et perseuerarent usque in finem, ipse non suasit? Nempe ipse Dominus hominibus praecepit ut crederent, atque ait: Credite in Deum, et in me credite : nec tamen ideo eius falsa sententia est, nec uana definitio ubi ait: Nemo uenit ad me, id est, nemo credit in me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Nec rursus, quia uera est haec definitio, ideo uana est illa praeceptio. Cur ergo praedicationi, praeceptioni, exhortationi, correptioni, quae omnia frequentat Scriptura diuina, existimamus inutilem definitionem praedestinationis, quam commendat eadem Scriptura diuina? 14. 35. An quisquam dicere audebit, Deum non praescisse quibus esset daturus ut crederent, aut quos daturus esset Filio suo, ut ex eis non perderet quemquam ? Quae utique si praesciuit, profecto beneficia sua, quibus nos dignatur liberare, praesciuit. Haec est praedestinatio sanctorum, nihil aliud: praescientia scilicet, et praeparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur, quicumque liberantur. Ceteri autem ubi nisi in massa perditionis iusto diuino iudicio relinquuntur? Ubi Tyrii relicti sunt et Sidonii, qui etiam credere potuerunt, si mira illa Christi signa uidissent. Sed quoniam ut crederent, non erat eis datum, etiam unde crederent est negatum. Ex quo apparet habere quosdam in ipso ingenio diuinum naturaliter munus intellegentiae, quo moueantur ad fidem, si congrua suis mentibus, uel audiant uerba, uel signa conspiciant: et tamen si Dei altiore iudicio, a perditionis massa non sunt gratiae praedestinatione discreti, nec ipsa eis adhibentur uel dicta diuina uel facta, per quae possent credere, si audirent utique talia uel uiderent. In eadem perditionis massa relicti sunt etiam Iudaei, qui non potuerunt credere factis in conspectu suo tam magnis clarisque uirtutibus. Cur enim non poterant credere, non tacuit Euangelium, dicens: Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non crediderunt in eum; ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui reuelatum est? Et ideo non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecauit oculos eorum, et indurauit cor illorum; ut non uideant oculis, nec intellegant corde, et conuertantur, et sanem illos. Non erant ergo sic excaecati oculi, nec sic induratum cor Tyriorum et Sidoniorum: quoniam credidissent, si qualia uiderunt isti signa uidissent. Sed nec illis profuit quod poterant credere, quia praedestinati non erant ab eo, cuius inscrutabilia sunt iudicia, et inuestigabiles uiae; nec istis obfuisset quod non poterant credere, si ita praedestinati essent, ut eos caecos Deus illuminaret, et induratis cor lapideum uellet auferre. Verum quod dixit Dominus de Tyriis et Sidoniis, aliquo alio modo potest fortassis intellegi: neminem tamen uenire ad Christum, nisi cui fuerit datum, et eis dari qui in illo electi sunt ante constitutionem mundi, procul dubio confitetur, a quo non surdis auribus cordis eloquium diuinum auribus carnis auditur. Et tamen haec praedestinatio, quae satis aperte etiam uerbis euangelicis explicatur, non prohibuit Dominum et propter incipiendum dicere, quod paulo ante commemoraui: Credite in Deum, et in me credite; et propter perseuerandum: Oportet semper orare, et non deficere. Audiunt enim haec et faciunt, quibus datum est; non autem faciunt, siue audiant, siue non audiant, quibus non datum est. Quia uobis, inquit, datum est nosse mysterium regni caelorum; illis autem non est datum. Quorum alterum ad misericordiam, alterum ad iudicium pertinet illius, cui dicit anima nostra: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. 14. 36. Nec praedestinationis igitur praedicatione impedienda est praedicatio fidei perseuerantis et proficientis, ut quod oportet audiant, quibus datum est ut obediant: Quomodo enim audient sine praedicante? Nec rursus, praedicatione fidei proficientis et usque ad ultimum permanentis, impedienda est praedicatio praedestinationis, ut qui fideliter et obedienter uiuit, non de ipsa obedientia tamquam de suo non accepto bono extollatur, sed qui gloriatur, in Domino glorietur. In nullo enim gloriandum, quando nostrum nihil sit. Quod uidit fidelissime Cyprianus, et fidentissime definiuit, per quod utique praedestinationem certissimam pronuntiauit. Nam si in nullo gloriandum est, quando nostrum nihil sit, profecto nec de obedientia perseuerantissima gloriandum est; nec ita nostra, tamquam non sit nobis desuper donata, dicenda est. Et ipsa igitur Dei donum est, quod se daturum Deus uocatis suis illa uocatione, de qua dictum est: Sine poenitentia sunt dona et uocatio Dei, omni christiano confitente praesciuit. Haec est igitur praedestinatio, quam fideliter atque humiliter praedicamus. Nec tamen idem doctor et factor, qui et in Christum credidit, et in sancta obedientia usque ad passionem pro Christo perseuerantissime uixit, ideo cessauit praedicare Euangelium, exhortari ad fidem piosque mores, atque ad ipsam usque in finem perseuerantiam, quoniam dixit: in nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit, ubi ueram Dei gratiam, id est, quae non secundum merita nostra datur, sine ulla ambiguitate declarauit: quam se daturum quoniam praesciuit Deus, his Cypriani uerbis procul dubio praedestinatio praedicata est: quae si Cyprianum a praedicatione obedientiae non prohibuit, nec nos utique debet prohibere. 14. 37. Quamuis ergo dicamus Dei donum esse obedientiam, tamen homines exhortamur ad eam. Sed illis qui ueritatis exhortationem obedienter audiunt, ipsum donum Dei datum est, hoc est, obedienter audire: illis autem qui non sic audiunt, non est datum. Non enim quicumque, sed Christus: Nemo, inquit, uenit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo; et: Vobis datum est nosse mysterium regni caelorum, illis autem non est datum. Et de continentia: Non omnes, inquit, capiunt uerbum hoc, sed quibus datum est. Et cum Apostolus ad pudicitiam coniugalem coniuges hortaretur: Vellem, inquit, omnes homines esse sicut me ipsum; sed unusquisque proprium donum habet a Deo, alius sic, alius autem sic. Ubi satis ostendit, non tantum continentiam donum Dei esse, sed coniugatorum etiam castitatem. Quae cum uera sint, hortamur tamen ad haec, quantum cuique nostrum datum est ut possit hortari; quia et hoc eius donum est, in cuius manu sunt et nos et sermones nostri. Unde et Apostolus: Secundum gratiam, inquit, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui. Et alio loco: Unicuique, inquit, sicut Dominus dedit: ego plantaui, Apollo rigauit; sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat, aliquid est, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Ac per hoc sicut exhortatur et praedicat recte, sed ille qui accepit hoc donum, ita exhortantem recte atque praedicantem profecto ille obedienter audit, qui accepit hoc donum. Hinc est quod Dominus, cum eis loqueretur, qui carnis aures apertas haberent, dicebat tamen: Qui habet aures audiendi, audiat : quas non omnes habere procul dubio nouerat. A quo autem habeant, quicumque habent, ipse Dominus ostendit, ubi ait: Dabo eis cor cognoscendi me et aures audientes. Aures ergo audiendi, ipsum est donum obediendi, ut qui id haberent, uenirent ad eum, ad quem nemo uenit, nisi fuerit ei datum a Patre ipsius. Exhortamur ergo atque praedicamus; sed qui habent aures audiendi, obedienter nos audiunt; qui uero eas non habent, fit in eis quod scriptum est: ut audientes non audiant; audientes uidelicet corporis sensu, non audiant cordis assensu. Cur autem illi habeant aures audiendi, illi non habeant, hoc est, cur illis datum sit a Patre ut ueniant ad Filium, illis autem non sit datum, quis cognouit sensum Domini, aut quis eius consiliarius fuit? aut tu quis es, o homo, qui respondeas Deo? Numquid ideo negandum est quod apertum est, quia comprehendi non potest quod occultum est? numquid, inquam, propterea dicturi sumus quod ita esse perspicimus, non ita esse, quoniam cur ita sit non possumus inuenire? [15] 15. 38. Sed aiunt, ut scribitis: "Neminem posse correptionis stimulis excitari, si dicatur in conuentu Ecclesiae audientibus multis: Ita se habet de praedestinatione definita sententia uoluntatis Dei, ut alii ex uobis de infidelitate accepta obediendi uoluntate ueneritis ad fidem, uel accepta perseuerantia maneatis in fide; ceteri uero qui in peccatorum delectatione remoramini, ideo nondum surrexistis, quia necdum uos adiutorium gratiae miserantis erexit. Verumtamen si qui estis necdum uocati, quos gratia sua praedestinauerit eligendos, accipietis eamdem gratiam, qua uelitis et sitis electi; et si qui obeditis, si praedestinati estis reiiciendi, subtrahentur obediendi uires, ut obedire cessetis". Ista cum dicuntur, ita nos a confitenda uera Dei gratia, id est, quae non secundum merita nostra datur, et a confitenda secundum eam praedestinatione sanctorum deterrere non debent, sicut non deterremur a confitenda praescientia Dei, si quis de illa populo sic loquatur, ut dicat: "Siue nunc recte uiuatis, siue non recte, tales eritis postea, quales uos Deus futuros esse praesciuit, uel boni si bonos, uel mali si malos". Numquid enim, si hoc audito nonnulli in torporem segnitiemque uertantur, et a labore procliues ad libidinem post concupiscentias suas eant, propterea de praescientia Dei falsum putandum est esse, quod dictum est? Nonne si Deus illos bonos futuros esse praesciuit, boni erunt, in quantalibet nunc malignitate uersentur; si autem malos, mali erunt, in quantalibet nunc bonitate cernantur? Fuit quidam in nostro monasterio, qui corripientibus fratribus cur quaedam non facienda faceret, et facienda non faceret, respondebat: Qualiscumque nunc sim, talis ero qualem me Deus futurum esse praesciuit. Qui profecto et uerum dicebat, et hoc uero non proficiebat in bonum; sed usque adeo profecit in malum, ut deserta monasterii societate fieret canis reuersus ad suum uomitum; et tamen adhuc qualis sit futurus, incertum est. Numquid ergo propter huiusmodi animas ea quae de praescientia Dei uera dicuntur, uel neganda sunt uel tacenda; tunc scilicet, quando si non dicantur, in alios itur errores? [16] 16. 39. Sunt etiam qui propterea uel non orant, uel frigide orant, quoniam Domino dicente didicerunt, scire Deum quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo. Num propter tales huius sententiae ueritas deserenda, aut ex Euangelio delenda putabitur? Immo cum constet alia Deum, danda etiam non orantibus, sicut initium fidei, alia nonnisi orantibus praeparasse, sicut usque in finem perseuerantiam, profecto qui ex se ipso hanc se habere putat, non orat ut habeat. Cauendum est igitur, ne dum timemus ne tepescat hortatio, exstinguatur oratio, accendatur elatio. 16. 40. Dicatur ergo uerum, maxime ubi aliqua quaestio ut dicatur impellit; et capiant qui possunt: ne forte cum tacetur propter eos qui capere non possunt, non solum ueritate fraudentur, uerum etiam falsitate capiantur, qui uerum capere, quo caueatur falsitas, possunt. Facile est enim, immo et utile, ut taceatur aliquod uerum propter incapaces. Nam unde est illud Domini: Adhuc multa habeo uobis dicere, sed non potestis illa portare modo ? et illud Apostoli: Non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus: quasi paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis? Quamuis modo quodam dicendi fieri possit, ut id quod dicitur, et paruulis lac, et grandibus esca sit. Sicut: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, quis christianus tacere potest? quis capere? aut quid in doctrina sana potest inueniri grandius? Quod tamen et paruulis non tacetur et grandibus nec paruulis occultatur a grandibus. Sed alia est ratio uerum tacendi, alia uerum dicendi necessitas. Causas uerum tacendi longum est omnes quaerere uel inserere: quarum tamen est et haec una, ne peiores faciamus eos qui non intellegunt, dum uolumus eos qui intellegunt facere doctiores, qui nobis aliquid tale tacentibus doctiores quidem non fiunt, sed nec peiores fiunt. Cum autem res uera ita se habet, ut fiat peior nobis eam dicentibus, ille qui capere non potest; nobis autem tacentibus, ille qui potest, quid putamus esse faciendum? Nonne potius est dicendum uerum, ut qui potest capere capiat, quam tacendum, ut non solum id ambo non capiant, uerum etiam qui est intellegentior, ipse sit peior? Qui si audiret et caperet, per illum etiam plures discerent. Quo enim est capacior ut discat, eo magis est idoneus ut alios doceat. Instat inimicus gratiae, atque urget modis omnibus, ut credatur secundum merita nostra dari, ac sic gratia iam non sit gratia : et nos nolumus dicere, quod teste Scriptura possumus dicere? timemus enim uidelicet, ne loquentibus nobis offendatur, qui ueritatem non potest capere; et non timemus, ne tacentibus nobis, qui ueritatem potest capere, falsitate capiatur? 16. 41. Aut enim sic praedestinatio praedicanda est, quemadmodum eam sancta Scriptura euidenter eloquitur, ut in praedestinatis sine poenitentia sint dona et uocatio Dei, aut gratiam Dei secundum merita nostra dari confitendum, quod sapiunt pelagiani: quamuis ista sententia, quod saepe iam diximus, legatur Gestis episcoporum orientalium etiam ipsius Pelagii ore damnata. A pelagianorum porro haeretica peruersitate tantum isti remoti sunt, propter quos haec agimus, ut licet nondum uelint fateri praedestinatos esse, qui per Dei gratiam fiant obedientes atque permaneant, iam tamen fateantur, quod eorum praeueniat uoluntatem quibus datur haec gratia: ideo utique, ne non gratis dari credatur gratia, sicut ueritas loquitur, sed potius secundum praecedentis merita uoluntatis, sicut contra ueritatem pelagianus error obloquitur. Praeuenit ergo et fidem gratia: alioquin si fides eam praeuenit, procul dubio praeuenit et uoluntas, quoniam fides sine uoluntate non potest esse. Si autem gratia praeuenit fidem, quoniam praeuenit uoluntatem, profecto praeuenit omnem obedientiam; praeuenit etiam caritatem, qua una Deo ueraciter et suauiter obeditur; et haec omnia gratia in eo cui datur, et cuius haec omnia praeuenit, operatur. [17] 17. 41. Restat in his bonis usque in finem perseuerantia, quae frustra quotidie a Domino poscitur, si non eam Dominus per gratiam suam in illo, cuius orationes exaudit, operatur. Videte iam a ueritate quam sit alienum, negare donum Dei esse perseuerantiam usque in finem huius uitae: cum uitae huic, quando uoluerit, ipse det finem; quem si dat ante imminentem lapsum, facit hominem perseuerare usque in finem. Sed mirabilior et fidelibus euidentior largitas bonitatis Dei est, quod etiam paruulis, quibus obedientia non est illius aetatis ut detur, datur haec gratia. Ista igitur sua dona quibuscumque Deus donat, procul dubio se donaturum esse praesciuit, et in sua praescientia praeparauit. Quos ergo praedestinauit, ipsos et uocauit uocatione illa, quam me saepe commemorare non piget, de qua dictum est: Sine poenitentia sunt dona et uocatio Dei. Namque in sua quae falli mutarique non potest praescientia, opera sua futura disponere, id omnino, nec aliud quidquam est praedestinare. Sicut autem ille quem castum futurum esse praesciuit, quamuis id incertum habeat, agit ut castus sit, ita ille quem castum futurum praedestinauit, quamuis id incertum habeat, non ideo non agit ut castus sit, quoniam Dei dono se audit futurum esse quod erit; immo etiam gaudet eius caritas; nec inflatur, tamquam id non acceperit. Non solum ergo praedicatione praedestinationis ab hoc opere non impeditur, uerum et ad hoc adiuuatur, ut cum gloriatur, in Domino glorietur. 17. 42. Quod autem dixi de castitate, hoc de fide, hoc de pietate, hoc de caritate, de perseuerantia, et, ne pergam per singula, hoc de omni obedientia qua obeditur Deo, ueracissime dici potest. Sed ii qui solum initium fidei et usque in finem perseuerantiam sic in nostra constituunt potestate, ut Dei dona esse non putent, neque ad haec habenda atque retinenda Deum operari nostras cogitationes et uoluntates, cetera uero ipsum dare concedunt, cum ab illo impetrantur credentis fide, cur ad ipsa cetera exhortationem, eorumque ceterorum praedicationem definitione praedestinationis non metuunt impediri? An forte nec ipsa dicunt praedestinata? Ergo nec dantur a Deo, aut ea se daturum esse nesciuit. Quod si et dantur, et ea se daturum esse praesciuit, profecto praedestinauit. Sicut ergo ipsi quoque hortantur ad castitatem, caritatem, pietatem, et cetera quae Dei dona esse confitentur, eaque ab illo esse praecognita, ac per hoc praedestinata negare non possunt, nec dicunt exhortationes suas impediri praedicatione praedestinationis Dei, hoc est, praedicatione de his donis eius futuris praescientiae Dei, sic uideant nec ad fidem nec ad perseuerantiam impediri exhortationes suas, si et ipsa, quod uerum est, esse Dei dona, eaque praecognita, id est, ad donandum praedestinata esse dicantur; sed impediri potius atque subuerti hac praedestinationis praedicatione illum tantummodo perniciosissimum errorem, quo dicitur, gratiam Dei secundum merita nostra dari: ut qui gloriatur, non in Domino, sed in se ipso glorietur. 17. 43. Quod ut apertius propter tardiusculos explicemus, remorationem meam ferant, quibus ingenio praeuolare donatum est. Dicit apostolus Iacobus: Si quis uestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei. Scriptum est et in Prouerbiis Salomonis: Quoniam Dominus dat sapientiam. Et de continentia legitur in libro Sapientiae, cuius auctoritate usi sunt magni et docti uiri, qui longe ante nos eloquia diuina tractarunt: ibi ergo legitur: Cum scirem quia nemo esse potest continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. Haec ergo Dei dona sunt, id est, ut de aliis taceam, sapientia et continentia. Acquiescunt et isti: neque enim pelagiani sunt, ut aduersus istam perspicuam ueritatem dura et haeretica peruersitate contendant. "Sed haec", inquiunt, "ut a Deo dentur nobis, fides impetrat, quae incipit a nobis": quam fidem et incipere habere, et in ea usque in finem permanere, tamquam id non a Domino accipiamus, nostrum esse contendunt. Hic procul dubio contradicitur Apostolo dicenti: Quid enim habes quod non accepisti? Contradicitur et martyri Cypriano dicenti: In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit. Cum haec, et alia multa quae piget repetere, dixerimus, atque ostenderimus, et initium fidei, et usque in finem perseuerantiam, Dei dona esse, nec ulla sua futura dona, et quae danda essent, et quibus danda essent, Deum non praescire potuisse, ac per hoc praedestinatos ab illo esse, quos liberat et coronat, respondendum putant "praedestinationis definitionem utilitati praedicationis aduersam, eo quod hac audita, nemo possit correptionis stimulis excitari". Haec dicentes nolunt "hominibus praedicari dona Dei esse, ut ueniatur ad fidem, et permaneatur in fide, ne plus desperatio quam exhortatio uideatur afferri, dum cogitant qui audiunt, incertum esse humanae ignorantiae cui largiatur Deus, cui non largiatur haec dona". Cur ergo et ipsi nobiscum praedicant, dona Dei esse sapientiam et continentiam? Quod si haec cum Dei dona esse praedicantur, non impeditur hortatio qua homines hortamur esse sapientes et continentes, quae tandem causa est ut existiment impediri exhortationem, qua exhortamur homines uenire ad fidem, et in ea permanere usque in finem, si et haec dona Dei esse dicantur, quod Scripturis eius testibus comprobatur? 17. 44. Ecce, ut de continentia taceamus, et de sola in hoc loco sapientia disputemus: nempe supra memoratus apostolus Iacobus dicit: Quae desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, plena misericordia et fructibus bonis, inaestimabilis, sine simulatione. Cernitisne, obsecro, a Patre luminum sapientia quam multis et magnis bonis referta descendat? Omne quippe datum optimum, sicut idem dicit, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Cur ergo, ut omittam cetera, corripimus impudicos et contentiosos, quibus tamen praedicamus donum Dei esse sapientiam pudicam atque pacificam, nec timemus ne permoti diuinae uoluntatis incerto, plus in hac praedicatione desperationis quam exhortationis inueniant, nec correptionis stimulis aduersus se ipsos, sed potius aduersus nos excitentur, quia eos corripimus haec non habentes, quae ipsi dicimus non humana uoluntate proferri, sed diuina largitate donari? Cur denique ipsum apostolum Iacobum huius gratiae praedicatio non deterruit corripere inquietos, et dicere: Si zelum amarum habetis, et contentiones sunt in cordibus uestris, nolite gloriari et mendaces esse aduersus ueritatem: non est ista sapientia desursum descendens; sed terrena, animalis, diabolica: ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia, et omne opus prauum ? Sicut ergo corripiendi sunt inquieti, et diuinis eloquiis testibus, et ipsis quos nobiscum isti communes habent actibus nostris, neque hanc impedit correptionem, quod sapientiam pacificam, qua contentiosi corriguntur atque sanantur, donum Dei esse praedicamus: ita corripiendi sunt infideles, uel in fide non permanentes, non impediente istam correptionem praedicatione gratiae Dei, quae fidem quoque ipsam et in ea permansionem dona Dei esse commendat. Quia etsi ex fide impetratur sapientia, sicut ipse Iacobus cum dixisset: Si quis uestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei, mox addidit: Postulet autem in fide, nihil haesitans : non tamen quoniam fides datur priusquam postuletur ab illo cui datur, ideo dicenda est non esse donum Dei, sed esse a nobis, quia data est nobis, non petentibus nobis. Apostolus enim apertissime dicit: Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo. A quo ergo pax et caritas, ab illo est et fides, propter quod ab illo eam non solum augeri habentibus, uerum etiam non habentibus poscimus dari. 17. 45. Neque isti, propter quos haec dicimus, qui praedicatione praedestinationis et gratiae exhortationem clamitant impediri, ad sola illa exhortantur dona, quae non a Deo dari, sed a nobis esse contendunt, sicut sunt initium fidei, et in ea usque in finem perseuerantia: quod utique facere deberent, ut tantummodo infideles hortarentur ut crederent, et fideles ut credere permanerent. Ea uero quae nobiscum Dei dona esse non negant, ut nobiscum pelagianum demoliantur errorem, sicut est pudicitia, continentia, patientia, et cetera quibus recte uiuitur, et ex fide impetrantur a Domino, oranda monstrare et orare solum uel sibi uel aliis debuerunt, non autem quemquam, ut ea capesseret et retineret, hortari. Cum uero et ad haec exhortantur, ut possunt, atque exhortandos esse homines confitentur, satis utique ostendunt, nec ea praedicatione impediri exhortationes, siue ad fidem, siue ad perseuerantiam usque in finem, quia et ista Dei dona esse, nec a se ipso cuiquam, sed ab illo tribui praedicamus. 17. 46. At enim, "uitio suo quisque deserit fidem, cum cedit tentationi atque consentit, qua cum illo agitur ut deserat fidem". Quis negat? Sed non ideo dicenda est in fide perseuerantia non esse donum Dei. Hanc enim quotidie poscit, qui dicit: Ne nos inferas in tentationem; et si exauditur, hanc accipit: ac per hoc, quotidie ut perseueret petens, profecto perseuerantiae suae spem non in se ipso, sed in Deo ponit. Ego autem nolo exaggerare meis uerbis, sed illis cogitandum potius relinquo, ut uideant quale sit quod sibi persuaserunt "praedicatione praedestinationis audientibus plus desperationis quam exhortationis afferri". Hoc est enim dicere, tunc de sua salute hominem desperare, quando spem suam non in se ipso, sed in Deo didicerit ponere: cum Propheta clamet: Maledictus omnis qui spem habet in homine. 17. 47. Haec itaque dona Dei, quae dantur electis secundum Dei propositum uocatis, in quibus donis est et incipere credere, et in fide usque ad uitae huius terminum perseuerare, sicut tanta rationum atque auctoritatum contestatione probauimus: haec, inquam, Dei dona, si nulla est praedestinatio quam defendimus, non praesciuntur a Deo; praesciuntur autem: haec est igitur praedestinatio quam defendimus. [18] 18. 47. Unde aliquando eadem praedestinatio significatur etiam nomine praescientiae, sicut ait Apostolus: Non repulit Deus plebem suam, quam praesciuit. Hic quod ait: praesciuit, non recte intellegitur, nisi: praedestinauit: quod circumstantia ipsius lectionis ostendit. Loquebatur enim de reliquiis Iudaeorum, quae saluae factae sunt, pereuntibus ceteris. Nam superius dixerat, ad Israel dixisse Prophetam: Tota die extendi manus meas ad populum non credentem et contradicentem : et tamquam responderetur: Ubi sunt ergo factae promissiones Dei ad Israel? continuo subiunxit: Dico ergo: Numquid repulit Deus plebem suam? Absit: nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, tribu Beniamin : tamquam diceret: Nam et ego ex ipsa plebe sum. Deinde addidit unde nunc agimus: Non repulit Deus plebem suam, quam praesciuit. Atque ut ostenderet Dei gratia fuisse relictas reliquias, non meritis operum eorum, secutus adiunxit: An nescitis in Elia quid dicit Scriptura, quemadmodum interpellat Deum aduersus Israel? et cetera. Sed quid dicit illi, inquit, responsum diuinum? Reliqui mihi septem millia uirorum, qui non curuauerunt genu ante Baal. Non enim ait: Relicta sunt mihi; aut: Reliquerunt se mihi; sed: reliqui mihi. Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae factae sunt. Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. Et connectens illa quae iam supra interposui: Quid ergo? et huic interrogationi respondens: Quod quaerebat, inquit, Israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta est; ceteri uero excaecati sunt. In hac ergo electione, et in his reliquiis, quae per electionem gratiae factae sunt, uoluit intellegi plebem, quam propterea Deus non repulit, quia praesciuit. Haec est illa electio, qua eos quos uoluit, elegit in Christo ante constitutionem mundi, ut essent sancti et immaculati in conspectu eius in caritate, praedestinans eos in adoptionem filiorum. Nullus igitur qui haec intellegit, negare uel dubitare permittitur, ubi ait Apostolus: Non repulit Deus plebem suam, quam praesciuit, praedestinationem significare uoluisse. Praesciuit enim reliquias, quas secundum electionem gratiae fuerat ipse facturus. Hoc est ergo praedestinauit: sine dubio enim praesciuit, si praedestinauit; sed praedestinasse, est hoc praescisse quod fuerat ipse facturus. [19] 19. 48. Quid ergo nos prohibet, quando apud aliquos uerbi Dei tractatores legimus Dei praescientiam, et agitur de uocatione electorum, eamdem praedestinationem intellegere? Magis enim fortasse uoluerunt hoc uerbo in ea re uti, quod et facilius intellegitur, et non repugnat, immo et congruit ueritati quae de praedestinatione gratiae praedicatur. Hoc scio, neminem contra istam praedestinationem, quam secundum Scripturas sanctas defendimus, nisi errando disputare potuisse. Puto tamen eis qui de hac re sententias tractatorum requirunt, sanctos et in fide atque doctrina christiana laudabiliter usquequaque diffamatos uiros, Cyprianum et Ambrosium, quorum tam clara testimonia posuimus, debere sufficere, et debere ad utrumque, id est, ut et gratiam Dei gratuitam, sicut credenda atque praedicanda est, per omnia credant et per omnia praedicent, et eamdem praedicationem praedicationi qua hortamur pigros, uel corripimus malos, non opinentur aduersam: quia et isti uiri, cum sic praedicarent Dei gratiam, ut unus eorum diceret: In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit; alter autem: Non est in potestate nostra cor nostrum et nostrae cogitationes; non tamen hortari et corripere destiterunt, ut fierent praecepta diuina. Nec timuerunt ne diceretur eis: Quid nos hortamini? quid et corripitis, si nihil boni ut habeamus est nostrum, et si non est in potestate nostra cor nostrum? Haec ne dicerentur eis, nequaquam illi sancti ea mente timere potuerunt, qua intellegebant paucissimis esse donatum, ut nullo sibi homine praedicante, per ipsum Deum uel per Angelos caelorum doctrinam salutis accipiant; multis uero id esse donatum, ut Deo per homines credant. Quolibet tamen modo dicatur homini uerbum Dei, procul dubio, quo sic audiat ut illi obediat, donum Dei est. 19. 49. Unde supra dicti tractatores excellentissimi diuinorum eloquiorum, et gratiam Dei ueram, sicut praedicanda est, praedicarunt, id est, quam nulla merita humana praecedunt; et ad facienda diuina praecepta instanter hortati sunt, ut qui haberent donum obedientiae, quibus iussis obediendum esset, audirent. Si enim gratiam merita ulla nostra praecedunt, profecto aut facti alicuius, aut dicti, aut cogitationis est meritum, ubi et ipsa intellegitur uoluntas bona; sed breuissime complexus est omnium genera meritorum, qui dicit: In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit. Qui uero ait: Non est in nostra potestate cor nostrum, et nostrae cogitationes, nec ipsa facta et dicta praeteriit: non enim est ullum factum dictumue hominis, quod non ex corde et cogitatione procedat. Quid autem amplius de hac re agere Cyprianus martyr gloriosissimus et doctor lucidissimus potuit, quam ubi nos in oratione dominica etiam pro inimicis fidei christianae orare oportere commonuit? ubi de initio fidei, quod etiam hoc donum Dei sit, quid sentiret ostendit: et pro perseuerantia usque in finem, quia et ipsam nonnisi Deus eis qui perseuerauerint donat, Ecclesiam Christi quotidie orare monstrauit. Beatus quoque Ambrosius, cum exponeret quod ait Lucas euangelista: Visum est et mihi, Potest, inquit, non soli uisum esse, quod sibi uisum esse declarat. Non enim uoluntate tantum humana uisum est, sed sicut placuit ei qui in me loquitur Christus, qui ut id quod bonum est, nobis quoque uideri bonum possit, operatur: quem enim miseratur, et uocat. Et ideo qui Christum sequitur, potest interrogatus cur esse uoluerit christianus, respondere: "Visum est et mihi". Quod cum dicit, non negat Deo uisum: a Deo enim praeparatur uoluntas hominum. Ut enim Deus honorificetur a sancto, Dei gratia est. Itemque in eodem opere, hoc est, in Expositione eiusdem Euangelii, cum ad illum uenisset locum, ubi Dominum ad Ierusalem pergentem Samaritani recipere noluerunt: Simul disce, inquit, quia recipi noluit a non simplici mente conuersis. Nam si uoluisset, ex indeuotis deuotos fecisset. Cur autem non receperint eum, Euangelista ipse commemorauit dicens: "Quia facies eius erat euntis in Ierusalem". Discipuli autem recipi intra Samariam gestiebant. Sed Deus quos dignatur uocat, et quem uult religiosum facit. Quid euidentius, quid illustrius a uerbi Dei tractatoribus quaerimus, si et ab ipsis quod in Scripturis clarum est, audire delectat? Sed his duobus, qui sufficere debuerunt, sanctum Gregorium addamus et tertium, qui et credere in Deum, et quod credimus confiteri, Dei donum esse testatur, dicens: Unius deitatis, quaeso uos, confitemini Trinitatem: si uero aliter uultis, dicite unius esse naturae; et Deus uocem dari uobis a Sancto Spiritu deprecabitur: id est, rogabitur Deus, ut permittat uobis dari uocem, qua quod creditis, confiteri possitis. Dabit enim, certus sum; qui dedit quod primum est, dabit et quod secundum est; qui dedit credere, dabit et confiteri. 19. 50. Isti tales tantique doctores, dicentes non esse aliquid, de quo tamquam de nostro, quod nobis Deus non dederit, gloriemur; nec ipsum cor nostrum et cogitationes nostras in potestate nostra esse; et totum dantes Deo, atque ab ipso nos accipere confitentes, ut permansuri conuertamur ad eum, ut id quod bonum est, nobis quoque uideatur bonum, et uelimus illud, ut honoremus Deum, et recipiamus Christum, ut ex indeuotis efficiamur deuoti et religiosi, ut in ipsam Trinitatem credamus, et confiteamur etiam uoce quod credimus: haec utique gratiae Dei tribuunt, Dei munera agnoscunt, ab ipso nobis, non a nobis esse testantur. Numquid autem quisquam eos dicturus est, ita confessos istam Dei gratiam, ut auderent negare eius praescientiam, quam non solum docti, sed indocti etiam confitentur? Porro si haec ita Deum nouerant dare, ut non ignorarent eum daturum se esse praescisse, et quibus daturus esset non potuisse nescire, procul dubio nouerant praedestinationem, quam per Apostolos praedicatam contra nouos haereticos operosius diligentiusque defendimus: nec tamen eis obedientiam praedicantibus, et ad eam sicut quisque poterat feruenter hortantibus, ullo modo recte diceretur: Si non uultis obedientiam, ad quam nos accenditis, in nostro corde frigescere, nolite nobis istam Dei gratiam praedicare, qua Deum dare fatemini, quae ut nos faciamus hortamini. [20] 20. 51. Quamobrem si et Apostoli, et doctores Ecclesiae qui eis successerunt eosque imitati sunt, utrumque faciebant, id est, et Dei gratiam, quae non secundum merita nostra datur, ueraciter praedicabant, et piam obedientiam praeceptis salubribus instruebant: quid est quod inuicta conclusi uiolentia ueritatis recte se isti nostri dicere existimant: Etsi uerum est quod dicitur de praedestinatione beneficiorum Dei, non est tamen populis praedicandum ? Praedicandum est prorsus, ut qui habet aures audiendi, audiat. Quis autem habet, si non accepit ab illo qui ait: Dabo eis cor cognoscendi me, et aures audientes ? Certe qui non accepit, reiiciat: dum tamen qui capit, sumat et bibat, bibat et uiuat. Sicut enim praedicanda est pietas, ut ab eo qui habet aures audiendi, Deus recte colatur; praedicanda est pudicitia, ut ab eo qui habet aures audiendi, nihil genitalibus membris illicitum perpetretur; praedicanda est caritas, ut ab eo qui habet aures audiendi, Deus et proximus diligatur: ita praedicanda est et ista praedestinatio beneficiorum Dei, ut qui habet aures audiendi, non in se ipso, sed in Domino glorietur. 20. 52. Quod autem dicunt, non opus fuisse huiuscemodi disputationis incerto minus intellegentium tot corda turbari: quoniam non minus utiliter sine hac definitione praedestinationis per tot annos defensa est catholica fides, tum contra alios, tum maxime contra pelagianos, tot catholicorum et aliorum et nostris praecedentibus libris : multum miror eos dicere; nec attendere, ut de aliis hic taceam, ipsos libros nostros et antequam pelagiani apparere coepissent, conscriptos et editos, et uidere quam multis eorum locis futuram nescientes pelagianam haeresim caedebamus, praedicando gratiam, qua nos Deus liberat a malis erroribus et moribus nostris, non praecedentibus bonis meritis nostris, faciens hoc secundum gratuitam misericordiam suam. Quod plenius sapere coepi in ea disputatione, quam scripsi ad beatae memoriae Simplicianum episcopum Mediolanensis Ecclesiae, in mei episcopatus exordio, quando et initium fidei donum Dei esse cognoui, et asserui. 20. 53. Quid autem meorum opusculorum frequentius et delectabilius innotescere potuit, quam libri Confessionum mearum? Cum et ipsos ediderim antequam pelagiana haeresis exstitisset, in eis certe dixi Deo nostro, et saepe dixi: Da quod iubes, et iube quod uis. Quae mea uerba Pelagius Romae, cum a quodam fratre et coepiscopo meo fuissent eo praesente commemorata, ferre non potuit, et contradicens aliquanto commotius, pene cum eo qui illa commemorauerat litigauit. Quid uero primitus et maxime Deus iubet, nisi ut credamus in eum? Et hoc ergo ipse dat, si bene illi dictum est: Da quod iubes. Et in eisdem etiam libris quod de mea conuersione narraui, Deo me conuertente ad eam fidem, quam miserrima et furiosissima loquacitate uastabam, nonne ita narratum esse meministis, ut ostenderem me fidelibus et quotidianis matris meae lacrymis ne perirem fuisse concessum ? Ubi utique praedicaui, non solum auersas a recta fide, sed aduersas etiam rectae fidei, Deum sua gratia ad eam conuertere hominum uoluntates. De proficiente porro perseuerantia quemadmodum Deum rogauerim, et scitis, et potestis recensere cum uultis. Omnia itaque Dei dona quae in eodem opere siue optaui, siue laudaui, quis, non dicam negare, sed dubitare saltem audeat Deum daturum se esse praescisse, et quibus daturus fuerit, numquam potuisse nescire? Haec est praedestinatio manifesta et certa sanctorum: quam postea diligentius et operosius, cum iam contra pelagianos disputaremus, defendere necessitas compulit. Didicimus enim singulas quasque haereses intulisse Ecclesiae proprias quaestiones contra quas diligentius defenderetur Scriptura diuina, quam si nulla talis necessitas cogeret. Quid autem coegit loca Scripturarum, quibus praedestinatio commendata est, copiosius et enucleatius isto nostro labore defendi, nisi quod pelagiani dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari? quod quid est aliud quam gratiae omnino negatio? [21] 21. 54. Haec ergo ut ingrata Deo sententia destruatur, gratuitis Dei beneficiis quibus liberamur inimica, et initium fidei, et in ea usque in finem perseuerantiam secundum Scripturas, unde iam multa diximus, dona Dei esse defendimus. Quoniam si a nobis esse dicimus initium fidei, ut eo cetera Dei dona mereamur accipere, concludunt pelagiani, gratiam Dei secundum merita nostra dari. Quod ita exhorruit catholica fides, ut damnari timens, hoc Pelagius ipse damnauerit. Itemque si dicimus a nobis esse perseuerantiam nostram, non a Domino, respondent illi, ita nos a nobis habere initium fidei, sicut finem, sic argumentantes, multo magis nos habere a nobis illud initium, si a nobis habemus permanere usque in finem, cum perficere quam inchoare sit maius: ac sic identidem concludunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari. Si autem utrumque Dei donum est, et haec Deus dona sua (quod negare quis potest?) daturum se esse praesciuit, praedestinatio praedicanda est, ut possit uera Dei gratia, hoc est, quae non secundum merita nostra datur, insuperabili munitione defendi. 21. 55. Et ego quidem in illo libro, cuius est titulus De correptione et gratia, qui sufficere non potuit omnibus dilectoribus nostris, puto me ita posuisse donum Dei esse, etiam perseuerare usque in finem ut hoc antea, si me non fallit obliuio, tam expresse atque euidenter, uel nusquam, uel pene nusquam scripserim. Sed ita hoc nunc dixi, ut non ante me nemo dixerit. Beatus quippe Cyprianus in oratione dominica, sicut iam ostendimus, petitiones nostras ita exposuit, ut in ipsa prima petitione perseuerantiam nos diceret poscere: id nos orare asserens, dicendo: Sanctificetur nomen tuum, cum iam in Baptismate sanctificati fuerimus, ut in eo quod esse coepimus, perseueremus. Videant tamen ii, quibus amantibus me, ingratus esse non debeo, qui praeter hoc quod in quaestionem uenit, omnia mea, sicut scribitis, se profitentur amplecti: uideant, inquam, utrum in primi libri posterioribus partibus, eorum duorum quos mei episcopatus initio, antequam pelagiana haeresis appareret, ad Simplicianum Mediolanensem episcopum scripsi, remanserit aliquid quo uocetur in dubium, gratiam Dei non secundum merita nostra dari; et utrum ibi non satis egerim, etiam initium fidei esse donum Dei; et utrum ex iis quae ibi dicta sunt, non consequenter eluceat, etsi non sit expressum, etiam usque in finem perseuerantiam non nisi ab eo donari, qui nos praedestinauit in suum regnum et gloriam. Deinde ipsam epistolam, quam iam contra pelagianos ad sanctum Paulinum Nolanum episcopum feci, cui epistolae contradicere modo coeperunt, nonne ante annos plurimos edidi? Eam quoque inspiciant, quam dedi ad Sixtum Romanae Ecclesiae presbyterum, quando aduersus pelagianos acerrima conflictatione certauimus; et talem reperient, qualis illa est ad Paulinum. Unde recolant, aduersus haeresim pelagianam iam ante aliquot annos ista dicta esse atque conscripta, quae nunc eis displicere mirandum est. Quamuis neminem uelim sic amplecti omnia mea, ut me sequatur, nisi in iis in quibus me non errasse perspexerit. Nam propterea nunc facio libros, in quibus opuscula mea retractanda suscepi, ut nec me ipsum in omnibus me secutum fuisse demonstrem, sed proficienter me existimo Deo miserante scripsisse, non tamen a perfectione coepisse: quandoquidem arrogantius loquor quam uerius, si uel nunc dico me ad perfectionem sine ullo errore scribendi iam in ista aetate uenisse. Sed interest quantum et in quibus rebus erretur, et quam facile quisque corrigat, uel quanta pertinacia suum defendere conetur errorem. Bonae quippe spei est homo, si eum sic proficientem dies ultimus uitae huius inuenerit, ut adiiciantur ei quae proficienti defuerunt, et perficiendus quam puniendus potius iudicetur. 21. 56. Quocirca, si hominibus, qui propterea me dilexerunt, quia peruenit ad eos, antequam me diligerent, aliqua mei laboris utilitas, nolo existere ingratus, quanto magis Deo, quem non diligeremus, nisi prius dilexisset nos, et fecisset dilectores suos? quoniam caritas ex ipso est : sicut dixerunt quos fecit magnos, non solum amatores, uerum etiam praedicatores suos. Quid est autem ingratius, quam negare ipsam gratiam Dei, dicendo eam secundum merita nostra dari? Quod in pelagianis fides catholica exhorruit, quod ipsi Pelagio capitale crimen obiecit: quod ipse Pelagius, non quidem amore ueritatis Dei, sed tamen suae damnationis timore damnauit. Quisquis autem dicere gratiam Dei secundum merita nostra dari, sicut catholicus fidelis exhorret, nec ipsam fidem subtrahat Dei gratiae, qua misericordiam consecutus est ut fidelis esset : ac per hoc gratiae Dei tribuat perseuerantiam quoque usque in finem, qua misericordiam consequitur, quam poscit quotidie, ne inferatur in tentationem. Inter initium autem fidei et perfectionem perseuerantiae, media sunt illa, quibus recte uiuimus, quae ipsi etiam donari nobis a Deo fide impetrante consentiunt. Haec autem omnia, initium scilicet fidei, et cetera usque in finem dona sua, Deus largiturum se uocatis suis esse praesciuit. Nimiae igitur contentionis est, praedestinationi contradicere, uel de praedestinatione dubitare. [22] 22. 57. Quae tamen non ita populis praedicanda est, ut apud imperitam uel tardioris intellegentiae multitudinem redargui quodammodo ipsa sua praedicatione uideatur: sicut redargui uidetur et praescientia Dei (quam certe negare non possunt), si dicatur hominibus: "Siue curratis, siue dormiatis, quod uos praesciuit qui falli non potest, hoc eritis". Dolosi autem uel imperiti medici est, etiam utile medicamentum sic alligare, ut aut non prosit, aut obsit. Sed dicendum est: Sic currite, ut comprehendatis atque ut ipso cursu uestro ita uos esse praecognitos noueritis, ut legitime curreretis : et si quo alio modo Dei praescientia praedicari potest, ut hominis segnitia repellatur. 22. 58. Quamuis ergo ita se habeat de praedestinatione definita sententia uoluntatis Dei, ut alii ex infidelitate, accepta uoluntate obediendi, conuertantur ad fidem, uel perseuerent in fide; ceteri uero qui in peccatorum damnabilium delectatione remorantur, si et ipsi praedestinati sunt, ideo nondum surrexerunt, quia nondum eos adiutorium gratiae miserantis erexit; si qui enim nondum sunt uocati, quos gratia sua praedestinauit eligendos, accipient eamdem gratiam, qua electi esse uelint et sint; si qui autem obediunt, sed in regnum eius et gloriam praedestinati non sunt, temporales sunt, nec usque in finem in eadem obedientia permanebunt: quamuis ergo haec uera sint, non tamen isto modo dicenda sunt audientibus multis, ut sermo ad ipsos etiam conuertatur, eisque dicantur illa istorum uerba, quae uestris litteris indidistis, et quae superius interposui: Ita se habet de praedestinatione definita sententia uoluntatis Dei, ut alii ex uobis de infidelitate, accepta obediendi uoluntate, ueneritis ad fidem. Quid opus est dici: alii ex uobis? Si enim Ecclesiae Dei loquimur, si credentibus loquimur, cur alios eorum ad fidem uenisse dicentes, ceteris facere uideamur iniuriam, cum possimus congruentius dicere: Ita se habet de praedestinatione definita sententia uoluntatis Dei, ut ex infidelitate ueneritis ad fidem accepta uoluntate obediendi, et accepta perseuerantia permaneatis in fide? 22. 59. Nec illud quod sequitur, est omnino dicendum, id est: "Ceteri uero qui in peccatorum delectatione remoramini, ideo nondum surrexistis, quia necdum uos adiutorium gratiae miserantis erexit"; cum bene et conuenienter dici possit et debeat: Si qui autem adhuc in peccatorum damnabilium delectatione remoramini, apprehendite saluberrimam disciplinam; quod tamen cum feceritis, nolite extolli quasi de operibus uestris, aut gloriari quasi hoc non acceperitis: Deus est enim qui operatur in uobis et uelle et operari, pro bona uoluntate; et a Domino gressus uestri diriguntur, ut eius uiam uelitis: de ipso autem cursu uestro bono rectoque condiscite uos ad praedestinationem diuinae gratiae pertinere. 22. 60. Item quod sequitur, et dicitur: "Verumtamen si qui estis nondum uocati, quos gratia sua praedestinauerit eligendos, accipietis eamdem gratiam, qua uelitis et sitis electi", durius dicitur quam dici potest, si nos non quibuslibet hominibus loqui, sed Christi Ecclesiae cogitemus. Cur enim non potius ita dicitur: Et si qui sunt nondum uocati, pro eis ut uocentur oremus? Fortassis enim sic praedestinati sunt, ut nostris orationibus concedantur, et accipiant eamdem gratiam, qua uelint atque efficiantur electi. Deus enim qui omnia quae praedestinauit impleuit, ideo et pro inimicis fidei orare nos uoluit; ut hinc intellegeremus, quod ipse etiam infidelibus donet ut credant, et uolentes ex nolentibus faciat. 22. 61. Iam uero quod illis uerbis connectitur, miror si ullo modo potest in populo christiano quisquam infirmus patienter audire, cum dicitur eis: "Et si qui obeditis, si praedestinati estis reiiciendi, subtrahentur obediendi uires, ut obedire cessetis". Hoc enim dicere, quid uidetur aliud esse, quam maledicere, aut mala quodammodo prophetare? Sed si et de iis qui non perseuerant, aliquid placet dicere, uel necesse est, cur non potius ita saltem dicitur, ut paulo ante a me dictum est : primum, ut non de ipsis, qui in populo audiunt, hoc dicatur, sed de aliis ad ipsos: id est, ut non dicatur: "Si qui obeditis, si praedestinati estis reiiciendi": sed: Si qui obediunt; et cetera per uerbi personam tertiam, non per secundam? Res enim non optabilis, sed abominabilis dicitur, et durissime atque odiosissime quasi in audientium frontem compellando colliditur, quando qui eis loquitur, dicit: "Et si qui estis qui obeditis, si praedestinati estis reiiciendi, subtrahentur obediendi uires, ut obedire cessetis". Quid enim sententiae deperit, si ita dicatur: Si qui autem obediunt, sed in regnum eius et gloriam praedestinati non sunt, temporales sunt, nec usque in finem in eadem obedientia permanebunt? Nonne et uerius eadem res et congruentius dicitur, ut non ipsis tantum malum tamquam optare uideamur, sed de aliis referre, quod oderint, nec ad se existiment pertinere, sperando orandoque meliora? Illo autem modo, quo id dicendum putant, eadem sententia eisdem pene uerbis etiam de praescientia Dei, quam certe negare non possunt, pronuntiari potest, ut dicatur: "Et si qui obeditis, si praesciti estis reiiciendi, obedire cessabitis". Nempe hoc uerissimum est: ita sane, sed improbissimum, importunissimum, incongruentissimum; non falso eloquio, sed non salubriter ualetudini humanae infirmitatis apposito. 22. 62. Illum etiam modum, quo utendum esse in praedestinationis praedicatione nos diximus, loquenti apud populum non existimo debere sufficere, nisi hoc uel huiusmodi aliquid addat, ut dicat: Vos itaque etiam ipsam obediendi perseuerantiam a Patre luminum, a quo descendit omne datum optimum et omne donum perfectum, sperare debetis, et quotidianis orationibus poscere, atque hoc faciendo confidere, non uos esse a praedestinatione populi eius alienos; quia etiam hoc ut faciatis, ipse largitur. Absit autem a uobis, ideo desperare de uobis, quoniam spem uestram in ipso habere iubemini, non in uobis. Maledictus enim omnis qui spem habet in homine : et bonum est confidere in Domino quam confidere in homine; quia beati omnes qui confidunt in eum. Hanc spem tenentes, seruite Domino in timore, et exultate ei cum tremore : quoniam de uita aeterna, quam filiis promissionis promisit non mendax Deus ante tempora aeterna, nemo potest esse securus, nisi consummata fuerit ista uita, quae tentatio est super terram : sed faciet nos perseuerare in se usque in eius uitae finem, cui quotidie dicimus: Ne nos inferas in tentationem. Haec atque huiusmodi cum dicuntur, siue paucis christianis siue multitudini Ecclesiae, cur metuimus sanctorum praedestinationem et ueram Dei gratiam, id est, quae non secundum merita nostra datur, sicut eam sancta Scriptura praedicat, praedicare? An uero timendum est, ne tunc de se homo desperet, quando spes eius ponenda demonstratur in Deo, non autem desperaret, si eam in se ipso superbissimus et infelicissimus poneret? [23] 23. 63. Atque utinam tardi corde et infirmi, qui non possunt, uel nondum possunt Scripturas uel earum expositiones intellegere, sic audirent uel non audirent in hac quaestione disputationes nostras, ut magis intuerentur orationes suas, quas semper habuit et habebit Ecclesia ab exordiis suis, donec finiatur hoc saeculum. De hac enim re, quam nunc aduersus nouos haereticos, non commemorare tantum, sed plane tueri et defensare compellimur, numquam tacuit in precibus suis, etsi aliquando in sermonibus exserendam nullo urgente aduersario non putauit. Quando enim non oratum est in Ecclesia pro infidelibus atque inimicis eius ut crederent? Quando fidelis quisquam amicum, proximum, coniugem habuit infidelem, et non ei petiuit a Domino mentem obedientem in christianam fidem? Quis autem sibi unquam non orauit, ut in Domino permaneret? Aut quis sacerdotem super fideles Dominum inuocantem, si quando dixit: Da illis, Domine, in te perseuerare usque in finem, non solum uoce ausus est, sed saltem cogitatione reprehendere, ac non potius super eius talem benedictionem, et corde credente et ore confitente respondit, Amen: cum aliud in ipsa oratione dominica non orent fideles, dicentes maxime illud: Ne nos inferas in tentationem, nisi ut in sancta obedientia perseuerent? Sicut ergo in his orationibus, ita et in hac fide nata est, et crescit, et creuit Ecclesia, qua fide creditur gratiam Dei non secundum merita accipientium dari. Quandoquidem non oraret Ecclesia ut daretur infidelibus fides, nisi Deum crederet et auersas et aduersas hominum ad se conuertere uoluntates; nec oraret Ecclesia ut perseueraret in fide Christi, non decepta uel uicta tentationibus mundi, nisi crederet Dominum sic in potestate habere cor nostrum, ut bonum quod non tenemus nisi propria uoluntate, non tamen teneamus nisi ipse in nobis operetur et uelle. Nam si haec ab ipso quidem poscit Ecclesia, sed a se ipsa sibi dari putat non ueras, sed perfunctorias orationes habet: quod absit a nobis. Quis enim ueraciter gemat, desiderans accipere quod orat a Domino, si hoc a se ipso se sumere existimet, non ab illo? 23. 64. Praesertim, quoniam quid oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus, ait Apostolus, interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui enim scrutatur corda, scit quid sapiat Spiritus, quia secundum Deum interpellat pro sanctis. Quid est: ipse Spiritus interpellat, nisi: Interpellare facit, gemitibus inenarrabilibus, sed ueracibus, quoniam ueritas est Spiritus? Ipse est enim de quo alio loco dicit: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem: Abba, Pater. Et hic quid est: clamantem, nisi: Clamare facientem, tropo illo quo dicimus laetum diem, qui laetos facit? Quod alibi manifestat, ubi dicit: Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore; sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater . Ibi dixit: clamantem; hic uero: in quo clamamus: aperiens uidelicet quomodo dixerit, clamantem, id est, sicut iam exposui, clamare facientem. Ubi intellegimus, et hoc ipsum esse donum Dei, ut ueraci corde et spiritaliter clamemus ad Deum. Attendant ergo quomodo falluntur, qui putant esse a nobis, non dari nobis, ut petamus, quaeramus, pulsemus: et hoc esse dicunt, quod gratia praeceditur merito nostro, ut sequatur illa, cum accipimus petentes, et inuenimus quaerentes, aperiturque pulsantibus: nec uolunt intellegere etiam hoc diuini muneris esse, ut oremus, hoc est, petamus, quaeramus, atque pulsemus. Accepimus enim Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater. Quod uidit et beatus Ambrosius. Ait enim: Et orare Deum, gratiae spiritalis est: sicut scriptum est: "Nemo dicit, Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto". 23. 65. Haec igitur quae poscit a Domino, et semper ex quo esse coepit, poposcit Ecclesia, ita Deus uocatis suis daturum se esse praesciuit, ut in ipsa praedestinatione iam dederit: quod Apostolus sine ambiguitate declarat. Scribens quippe ad Timotheum: Collabora, inquit, Euangelio secundum uirtutem Dei saluos nos facientis, et uocantis uocatione sua sancta; non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora aeterna, manifestata autem nunc per aduentum Saluatoris nostri Iesu Christi. Ille itaque dicat Ecclesiam aliquando in fide sua non habuisse ueritatem praedestinationis huius et gratiae, quae nunc contra nouos haereticos cura diligentiore defenditur: ille, inquam, hoc dicat, qui dicere audet aliquando eam non orasse, uel non ueraciter orasse, siue ut crederent infideles, siue ut perseuerarent fideles. Quae bona si semper orauit, semper ea Dei dona esse utique credidit: nec ab illo esse praecognita unquam ei negare fas fuit. Ac per hoc praedestinationis huius fidem, quae contra nouos haereticos noua sollicitudine nunc defenditur, numquam Ecclesia Christi non habuit. [24] 24. 66. Sed quid plura? Satis docuisse me existimo, uel potius plus quam satis, dona Dei esse, et incipere in Dominum credere, et usque in finem in Domino permanere. Cetera uero bona ad uitam piam, qua Deus recte colitur, pertinentia, etiam ipsi propter quos haec agimus, Dei dona esse concedunt. Omnia porro dona sua, et quibus ea fuerat largiturus, Deum praescisse negare non possunt. Sicut ergo cetera praedicanda sunt, ut qui ea praedicat, obedienter audiatur, ita praedestinatio praedicanda est, ut qui obedienter haec audit, non in homine, ac per hoc nec in se ipso, sed in Domino glorietur: quia et hoc Dei praeceptum est; et hoc praeceptum obedienter audire, id est, ut qui gloriatur, in Domino glorietur, similiter ut cetera, Dei donum est. Quod donum qui non habet, non dubito dicere, alia quaecumque habet, inaniter habet. Hoc pelagiani, optamus, ut habeant; isti autem nostri ut plenius habeant. Non itaque simus in disputationibus prompti, et in orationibus pigri. Oremus, dilectissimi, oremus, ut Deus gratiae det etiam inimicis nostris, maximeque fratribus et dilectoribus nostris, intellegere et confiteri, post ingentem et ineffabilem ruinam, qua in uno omnes cecidimus, neminem nisi gratia Dei liberari; eamque non secundum merita accipientium tamquam debitam reddi, sed tamquam ueram gratiam nullis meritis praecedentibus gratis dari. 24. 67. Nullum autem est illustrius praedestinationis exemplum quam ipse Iesus: unde et in primo libro iam disputaui, et in huius fine commendare delegi: nullum est, inquam, illustrius praedestinationis exemplum quam ipse Mediator. Quisquis fidelis uult eam bene intellegere, attendat ipsum, atque in illo inueniat et se ipsum: fidelis, inquam, qui in eo ueram naturam credit et confitetur humanam, id est nostram, quamuis singulariter suscipiente Deo Verbo, in unicum Filium Dei sublimatam, ita ut qui suscepit et quod suscepit una esset in Trinitate persona. Neque enim homine assumpto quaternitas facta est, sed Trinitas mansit, assumptione illa ineffabiliter faciente personae unius in Deo et homine ueritatem. Quoniam non Deum tantum dicimus Christum, sicut haeretici manichaei; nec hominem tantum, sicut haeretici photiniani; nec ita hominem, ut aliquid minus habeat quod ad humanam certum est pertinere naturam, siue animam siue in ipsa anima mentem rationalem, siue carnem non de femina sumptam, sed factam de Verbo in carnem conuerso atque mutato; quae omnia tria falsa et uana, haereticorum apollinaristarum tres partes uarias diuersasque fecerunt; sed dicimus Christum Deum uerum, natum de Deo Patre sine ullo initio temporis; eumdemque hominem uerum, natum de homine matre certa plenitudine temporis; nec eius humanitatem, qua minor est Patre, minuere aliquid eius diuinitati, qua aequalis est Patri. Hoc autem utrumque unus est Christus, qui et secundum Deum uerissime dixit: Ego et Pater unum sumus, et secundum hominem uerissime dixit: Pater maior me est 203. Qui ergo hunc fecit ex semine Dauid hominem iustum, qui numquam esset iniustus, sine ullo merito praecedentis uoluntatis eius, ipse ex iniustis facit iustos, sine ullo merito praecedentis uoluntatis ipsorum, ut ille caput, hi membra sint eius. Qui ergo fecit illum hominem, sine ullis eius praecedentibus meritis, nullum quod ei dimitteretur, uel origine trahere, uel uoluntate perpetrare peccatum, ipse nullis eorum praecedentibus meritis facit credentes in eum, quibus dimittat omne peccatum; qui fecit illum talem, ut numquam habuerit habiturusque sit uoluntatem malam, ipse facit in membris eius ex mala uoluntate bonam. Et illum ergo et nos praedestinauit; quia et in illo ut esset caput nostrum, et in nobis ut eius corpus essemus, non praecessura merita nostra, sed opera sua futura praesciuit. 24. 68. Qui legunt haec, si intellegunt, agant Deo gratias; qui autem non intellegunt, orent ut eorum ille sit doctor interior, a cuius facie est scientia et intellectus. Qui uero errare me existimant, etiam atque etiam diligenter quae sunt dicta considerent, ne fortassis ipsi errent. Ego autem cum per eos qui meos labores legunt, non solum doctior, uerum etiam emendatior fio, propitium mihi Deum agnosco; et hoc per Ecclesiae doctores maxime exspecto, si et in ipsorum manus uenit, dignanturque nosse quod scribo.