[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] 1. 1. Homo timens Deum, uoluntatem eius in Scripturis sanctis diligenter inquirit. Et ne amet certamina, pietate mansuetus; praemunitus etiam scientia linguarum, ne in uerbis locutionibusque ignotis haereat, praemunitus etiam cognitione quarumdam rerum necessariarum, ne uim naturamue earum quae propter similitudinem adhibentur, ignoret; adiuuante etiam codicum ueritate, quam sollers emendationis diligentia procurauit; ueniat ita instructus ad ambigua Scripturarum discutienda atque soluenda. Ut autem signis ambiguis non decipiatur, quantum per nos instrui potest; fieri autem potest ut istas uias, quas ostendere uolumus, tamquam pueriles uel magnitudine ingenii, uel maioris illuminationis claritate derideat; sed tamen, ut coeperam dicere, quantum per nos instrui potest, qui eo loco animi est ut per nos instrui ualeat, sciat ambiguitatem Scripturae aut in uerbis propriis esse aut in translatis, quae genera in secundo libro demonstrauimus. [3,2] 2. 2. Sed cum uerba propria faciunt ambiguam Scripturam, primo uidendum est ne male distinxerimus, aut pronuntiauerimus. Cum ergo adhibita intentio incertum esse peruiderit quomodo distinguendum aut quomodo pronuntiandum sit, consulat regulam fidei, quam de Scripturarum planioribus locis et Ecclesiae auctoritate percepit; de qua satis egimus cum de rebus in libro primo loqueremur. Quod si ambae uel etiam omnes, si plures fuerint partes, ambiguitatis secundum fidem sonuerint, textus ipse sermonis a praecedentibus et consequentibus partibus, quae ambiguitatem illam in medio posuerunt, restat consulendus, ut uideamus cuinam sententiae, de pluribus quae se ostendunt, ferat suffragium eamque sibi contexi patiatur. 2. 3. Iam nunc exempla considera. Illa haeretica distinctio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat, ut alius sit sensus: Verbum hoc erat in principio apud Deum, non uult Deum Verbum confiteri. Sed hoc regula fidei refellendum est qua nobis de Trinitatis aequalitate praescribitur ut dicamus: Et Deus erat Verbum, deinde subiungamus: Hoc erat in principio apud Deum. 2. 4. Illa uero distinctionis ambiguitas neutra parte resistit fidei et ideo textu ipso sermonis diiudicanda est, ubi ait Apostolus: Et quid eligam ignoro. Conpellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolui et esse cum Christo; multo enim magis optimum: manere in carne necessarium propter uos. Incertum est enim utrum: Ex duobus concupiscentiam habens, an: Conpellor autem ex duobus, ut illud adiungatur, Concupiscentiam habens dissolui et esse cum Christo. Sed quoniam ita sequitur: Multo enim magis optimum, apparet eum eius optimi dicere se habere concupiscentiam, ut cum ex duobus conpellatur, alterius tamen habeat concupiscentiam, alterius necessitatem; concupiscentiam scilicet esse cum Christo, necessitatem manere in carne. Quae ambiguitas uno consequenti uerbo diiudicatur, quod positum est: enim. Quam particulam qui abstulerunt interpretes, illa potius sententia ducti sunt, ut non solum conpelli ex duobus, sed etiam duorum habere concupiscentiam uideretur. Sic ergo distinguendum est: Et quid eligam ignoro. Conpellor autem ex duobus, quam distinctionem sequitur: Concupiscentiam habens dissolui et esse cum Christo. Et tamquam quaereretur quare huius rei potius habeat concupiscentiam: Multo enim magis optimum, inquit. Cur ergo e duobus conpellitur? Quia est manendi necessitas, quam ita subiecit: Manere in carne necessarium propter uos. 2. 5. Ubi autem neque praescripto fidei, neque ipsius sermonis textu ambiguitas explicari potest, nihil obest secundum quamlibet earum quae ostenduntur, sententiam distinguere. Veluti est illa ad Corinthios: Has ergo promissiones habentes, carissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Capite nos, nemini nocuimus. Dubium est quippe utrum: Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, secundum illam sententiam: Ut sit sancta et corpore et spiritu, an: Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis, ut alius sit sensus: Et spiritus perficientes sanctificationem in timore Dei capite nos. Tales igitur distinctionum ambiguitates in potestate legentis sunt. [3,3] 3. 6. Quaecumque autem de ambiguis distinctionibus diximus, eadem obseruanda sunt et in ambiguis pronuntiationibus. Nam et ipsae nisi lectoris nimia uitientur incuria, aut regulis fidei corriguntur aut praecedentis uel consequentis contextione sermonis. Aut si neutrum horum adhibetur ad correctionem, nihilominus dubiae remanebunt, ut quolibet modo lector pronuntiauerit, non sit in culpa. Nisi enim fides reuocet, qua credimus Deum non accusaturum aduersus electos suos et Christum non condemnaturum electos suos, potest illud sic pronuntiari: Quis accusabit aduersus electos Dei? ut hanc interrogationem quasi responsio subsequatur : Deus qui iustificat, et item interrogetur: Quis qui condemnat? et respondeatur: Christus Iesus qui mortuus est. Quod credere quia dementissimum est, ita pronuntiabitur, ut praecedat percontatio, sequatur interrogatio. Inter percontationem autem et interrogationem hoc ueteres interesse dixerunt, quod ad percontationem multa responderi possunt, ad interrogationem uero aut: Non, aut: Etiam. Pronuntiabitur ergo ita, ut post percontationem qua dicimus: Quis accusabit aduersus electos Dei? illud quod sequitur sono interrogantis enuntietur: Deus qui iustificat? ut tacite respondeatur: Non; et item percontemur: Quis qui condemnat? rursusque interrogemus: Christus Iesus qui mortuus est, magis autem qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis? ut ubique respondeatur: Non. At uero illo in loco ubi ait: Quid ergo dicemus? Quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, nisi post percontationem qua dictum est: Quid ergo dicemus? responsio subiciatur: Quia gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, textus consequens non cohaerebit. Qualibet autem uoce pronuntietur illud quod Nathanael dixit: A Nazareth potest aliquid boni esse, siue affirmantis, ut illud solum ad interrogationem pertineat quod ait: A Nazareth? siue totum cum dubitatione interrogantis, non uideo quo modo discernatur. Uterque autem sensus fidem non impedit. 3. 7. Est etiam ambiguitas in sono dubio syllabarum, et haec utique ad pronuntiationem pertinens. Nam quod scriptum est: Non est absconditum a te os meum, quod fecisti in abscondito, non elucet legenti utrum correpta littera os pronuntiet an producta. Si enim corripiat, ab eo quod sunt ossa, si autem producat, ab eo quod sunt ora intellegitur numerus singularis. Sed talia linguae praecedentis inspectione diiudicantur. Nam in graeco g-osteon sed non g-stoma positum est. Unde plerumque loquendi consuetudo uulgaris utilior est significandis rebus quam integritas litterata. Mallem quippe cum barbarismo dici: Non est absconditum a te ossum meum, quam ut ideo esset minus apertum, quia magis latinum est. Sed aliquando dubius syllabae sonus etiam uicino uerbo ad eamdem sententiam pertinente diiudicatur, sicut est illud Apostoli: Quae praedico uobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Si tantummodo dixisset: Quae praedico uobis neque subiunxisset: sicut praedixi, nonnisi ad codicem praecedentis linguae recurrendum esset, ut cognosceremus utrum in eo quod dixit praedico, producenda an corripienda esset syllaba media. Nunc autem manifestum est producendam esse. Non enim ait: Sicut praedicaui, sed: Sicut praedixi. [3,4] 4. 8. Non solum autem istae, sed etiam illae ambiguitates quae non ad distinctionem uel ad pronuntiationem pertinent, similiter considerandae sunt; qualis illa est ad Thessalonicenses: Propterea consolati sumus fratres in uobis. Dubium enim utrum: O fratres, an: Hos fratres: neutrum autem horum est contra fidem. Sed graeca lingua hos casus pares non habet et ideo illa inspecta renuntiatur uocatiuus, id est: O fratres. Quod si uoluisset interpres dicere: Propterea consolationem habuimus, fratres, in uobis; minus seruitum esset uerbis, sed minus de sententia dubitaretur, aut certe adderetur: nostri. Nemo enim fere ambigeret uocatiuum casum esse, cum audiret: Propterea consolati sumus, fratres nostri, in uobis. Sed iam hoc periculosius permittitur. Ita factum est in illa ad Corinthios, cum ait Apostolus: Quotidie morior, per uestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu. Ait enim quidam interpres: Quotidie morior, per uestram iuro gloriam, quia in graeco uox iurantis manifesta est sine ambiguo sono. Rarissime igitur et difficillime inueniri potest ambiguitas in propriis uerbis, quantum ad libros diuinarum Scripturarum spectat, quam non aut circumstantia ipsa sermonis, qua cognoscitur scriptorum intentio, aut interpretum collatio aut praecedentis linguae soluat inspectio. [3,5] 5. 9. Sed uerborum translatorum ambiguitates, de quibus deinceps loquendum est, non mediocrem curam industriamque desiderant. Nam in principio ca uendum est ne figuratam locutionem ad litteram accipias. Et ad hoc enim pertinet quod ait Apostolus: Littera occidit, spiritus autem uiuificat. Cum enim figurate dictum sic accipitur, tamquam proprie dictum sit, carnaliter sapitur. Neque ulla mors animae congruentius appellatur, quam cum id etiam quod in ea bestiis antecellit, hoc est intellegentia, carni subicitur sequendo litteram. Qui enim sequitur litteram, translata uerba sicut propria tenet, neque illud quod proprio uerbo significatur refert ad aliam significationem. Sed si: Sabbatum audierit, uerbi gratia, non intellegit nisi unum diem de septem, qui continuo uolumine repetuntur; et cum audierit: Sacrificium, non excedit cogitatione illud quod fieri de uictimis pecorum terrenisque fructibus solet. Ea demum est miserabilis animae seruitus, signa pro rebus accipere, et supra creaturam corpoream oculum mentis ad hauriendum aeternum lumen leuare non posse. [3,6] 6. 10. Quae tamen seruitus in Iudaeo populo longe a ceterarum gentium more distabat, quandoquidem rebus temporalibus ita subiugati erant ut unus eis in omnibus commendaretur Deus. Et quamquam signa rerum spiritalium pro ipsis rebus obseruarent, nescientes quo referrentur, id tamen insitum habebant, quod tali seruitute uni omnium, quem non uidebant, placerent Deo. Quam custodiam tamquam sub paedagogo paruulorum fuisse scribit Apostolus 14. Et ideo qui talibus signis pertinaciter inhaeserunt, contemnentem ista Dominum, cum iam tempus reuelationis eorum uenisset, ferre non potuerunt ; atque inde calumnias, quod sabbato curaret, moliti sunt principes eorum populusque signis illis tamquam rebus astrictus, non credebat Deum esse, uel a Deo uenisse, qui ea sicut a Iudaeis obseruabantur nollet attendere. Sed qui crediderunt, ex quibus facta est prima Ecclesia Hierosolimitana, satis ostenderunt quanta utilitas fuerit eo modo sub paedagogo custodiri, ut signa quae temporaliter inposita erant seruientibus, ad unius Dei cultum, qui fecit caelum et terram, opinionem obseruantium religarent. Namque illi quia proximi spiritalibus fuerunt (in ipsis enim temporalibus et carnalibus uotis atque signis, quamuis quomodo spiritaliter essent intellegenda nescirent, unum tamen didicerant uenerari aeternum Deum), tam capaces exstiterunt Spiritus Sancti, ut omnia sua uenderent eorumque pretium indigentibus distribuendum ante Apostolorum pedes ponerent, seque totos dedicarent Deo tamquam templum nouum, cuius terrenae imagini, hoc est templo ueteri, seruiebant. [3,7] 6. 11. Non enim hoc ullas ecclesias Gentium fecisse scriptum est, quia non tam prope inuenti erant, qui simulacra manufacta deos habebant. 7. 11. Et si quando aliqui eorum illa tamquam signa interpretari conabantur, ad creaturam colendam uenerandamque referebant. Quid enim mihi prodest simulacrum, uerbi gratia, Neptuni non ipsum habendum Deum, sed eo significari uniuersum mare uel etiam omnes aquas ceteras quae fontibus proruunt? Sicut a quodam poeta illorum describitur, si bene recolo, ita dicente: Tu, Neptune pater, cui tempora cana crepanti Cincta salo resonant, magnus cui perpete mento Profluit oceanus et flumina crinibus errant. Haec siliqua intra dulce tectorium sonantes lapillos quatit; non est autem hominum, sed porcorum cibus. Nouit quid dicam qui Euangelium nouit. Quid ergo mihi prodest quod Neptuni simulacrum ad illam significationem refertur, nisi forte ut neutrum colam? Tam enim mihi statua quaelibet, quam mare uniuersum, non est Deus. Fateor tamen altius demersos esse, qui opera hominum deos putant, quam qui opera Dei. Sed nobis unus diligendus et colendus Deus praecipitur, qui fecit haec omnia, quorum illi simulacra uenerantur uel tamquam deos uel tamquam signa et imagines deorum. Si ergo signum utiliter institutum pro ipsa re sequi, cui significandae institutum est, carnalis est seruitus, quanto magis inutilium rerum signa instituta pro rebus accipere! Quae si retuleris ad ea ipsa quae his significantur, eisque colendis animum obligaueris, nihilominus seruili carnalique onere atque uelamine non carebis. [3,8] 8. 12. Quam ob rem Christiana libertas eos quos inuenit sub signis utilibus, tamquam prope inuentos, interpretatis signis quibus subditi erant, eleuatos ad eas res quarum illa signa sunt, liberauit. Ex his factae sunt Ecclesiae sanctorum Israelitarum. Quos autem inuenit sub signis inutilibus, non solum seruilem operationem sub talibus signis, sed etiam ipsa signa frustrauit remouitque omnia, ut a corruptione multitudinis simulatorum deorum, quam saepe ac proprie Scriptura fornicationem uocat, ad unius Dei cultum Gentes conuerterentur; nec sub ipsis iam signis utilibus seruiturae, sed exercitaturae potius animum in eorum intellegentia spiritali. [3,9] 9. 13. Sub signo enim seruit qui operatur aut ueneratur aliquam rem significantem, nesciens quid significet. Qui uero aut operatur aut ueneratur utile signum diuinitus institutum, cuius uim significationemque intellegit, non hoc ueneratur quod uidetur et transit, sed illud potius quo talia cuncta referenda sunt. Talis autem homo spiritalis et liber est, etiam tempore seruitutis, quo carnalibus animis nondum oportet signa illa reuelari, quorum iugo edomandi sunt. Tales autem spiritales erant Patriarchae ac Prophetae omnesque in populo Israel per quos nobis Spiritus Sanctus ipsa Scripturarum et auxilia et solacia ministrauit. Hoc uero tempore posteaquam resurrectione Domini nostri manifestissimum indicium nostrae libertatis illuxit, nec eorum quidem signorum, quae iam intellegimus, operatione graui onerati sumus, sed quaedam pauca pro multis eademque factu facillima et intellectu augustissima et obseruatione castissima ipse Dominus et apostolica tradidit disciplina, sicuti est baptismi sacramentum et celebratio corporis et sanguinis Domini. Quae unusquis que cum percipit, quo referantur imbutus agnoscit, ut ea non carnali seruitute, sed spiritali potius libertate ueneretur. Ut autem litteram sequi et signa pro rebus quae his significantur accipere, seruilis infirmitatis est; ita inutiliter signa interpretari, male uagantis erroris est. Qui autem non intellegit quid significet signum, et tamen signum esse intellegit, nec ipse premitur seruitute. Melius est autem uel premi incognitis, sed utilibus signis quam inutiliter ea interpretando, a iugo seruitutis eductam ceruicem laqueis erroris inserere. [3,10] 10. 14. Huic autem obseruationi, qua cauemus figuratam locutionem, id est translatam quasi propriam sequi, adiungenda etiam illa est, ne propriam quasi figuratam uelimus accipere. Demonstrandus est igitur prius modus inueniendae locutionis, propriane an figurata sit. Et iste omnino modus est, ut quidquid in sermone diuino neque ad morum honestatem neque ad fidei ueritatem proprie referri potest, figuratum esse cognoscas. Morum honestas ad diligendum Deum et proximum, fidei ueritas ad cognoscendum Deum et proximum pertinet. Spes autem sua cuique est in conscientia propria, quemadmodum se sentit ad dilectionem Dei et proximi cognitionemque proficere. De quibus omnibus primo libro dictum est. 10. 15. Sed quoniam procliue est humanum genus non ex momentis ipsius libidinis, sed potius suae consuetudinis aestimare peccata, fit plerumque ut quisque hominum ea tantum culpanda arbitretur, quae suae regionis et temporis homines uituperare atque damnare consueuerunt; et ea tantum probanda atque laudanda quae consuetudo eorum cum quibus uiuit admittit. Eoque contingit ut si quid Scriptura uel praeceperit quod abhorret a consuetudine audientium, uel quod non abhorret culpauerit, si animum eorum iam uerbi uinxit auctoritas, figuratam locutionem putent. Non autem praecipit Scriptura nisi caritatem, nec culpat nisi cupiditatem, et eo modo informat mores hominum. Item si animum praeoccupauit alicuius erroris opinio, quidquid aliter asseruerit Scriptura, figuratum homines arbitrantur. Non autem asserit nisi catholicam fidem rebus praeteritis et futuris et praesentibus. Praeteritorum narratio est, futurorum praenuntiatio, praesentium demonstratio; sed omnia haec ad eamdem caritatem nutriendam atque corroborandam, et cupiditatem uincendam atque exstinguendam ualent. 10. 16. Caritatem uoco motum animi ad fruendum Deo propter ipsum et se atque proximo propter Deum; cupiditatem autem motum animi ad fruendum se et proximo et quolibet corpore non propter Deum. Quod autem agit indomita cupiditas ad corrumpendum animum et corpus suum, flagitium uocatur; quod autem agit ut alteri noceat, facinus dicitur. Et haec sunt duo genera omnium peccatorum, sed flagitia priora sunt. Quae cum exinaniuerint animum et ad quamdam egestatem perduxerint, in facinora prosilitur, quibus remoueantur impedimenta flagitiorum aut adiumenta quaerantur. Item quod agit caritas quo sibi prosit, utilitas est; quod autem agit ut prosit proximo, beneficentia nominatur. Et hic praecedit utilitas, quia nemo potest ex eo quod non habet prodesse alteri. Quanto autem magis regnum cupiditatis destruitur, tanto caritatis augetur. [3,11] 11. 17. Quidquid ergo asperum et quasi saeuum factu dictuque in sanctis Scripturis legitur ex persona Dei uel sanctorum eius, ad cupiditatis regnum destruendum ualet. Quod si perspicue sonat, non est ad aliud referendum quasi figurate dictum sit. Sicuti est illud Apostoli: Thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua: his quidem qui secundum sustinentiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus, uitam aeternam; his autem qui ex contentione sunt et diffidunt ueritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci. Sed hoc ad eos, cum quibus euertitur ipsa cupiditas, qui eam uincere noluerunt. Cum autem in homine cui dominabantur, regna cupiditatis subuertuntur, illa est aperta locutio: Qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis. Nisi quia et hic quaedam uerba translata tractantur, sicuti est: ira Dei, et: crucifixerunt. Sed non tam multa sunt uel ita posita, ut obtegant sensum et allegoriam uel aenigma faciant, quam proprie figuratam locutionem uoco. Quod autem Ieremiae dicitur: Ecce constitui te hodie super Gentes et regna, ut euellas et destruas et disperdas et dissipes, non dubium quin figurata locutio tota sit, ad eum finem referenda quem diximus. [3,12] 12. 18. Quae autem quasi flagitiosa imperitis uidentur, siue tantum dicta, siue etiam facta sunt, uel ex Dei persona uel ex hominum quorum nobis sanctitas commendatur, tota figurata sunt. Quorum ad caritatis pastum enucleanda secreta sunt. Quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur quam sese habent mores eorum cum quibus uiuit, aut temperans aut superstitiosus est. Quisquis uero sic eis utitur ut metas consuetudinis bonorum inter quos uersatur excedat, aut ali quid significat aut flagitiosus est. In omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est. Neque ullo modo quisquam sobrius crediderit, Domini pedes ita unguento pretioso a muliere perfusos, ut luxuriosorum et nequam hominum solent, quorum talia conuiuia detestamur. Odor enim bonus fama bona est, quam quisquis bonae uitae operibus habuerit, dum uestigia Christi sequitur, quasi pedes eius pretiosissimo odore perfundit. Ita quod in aliis personis plerumque flagitium est, in diuina uel prophetica persona magnae cuiusdam rei signum est. Alia est quippe in perditis moribus, alia in Oseae prophetae uaticinatione coniunctio meretricis. Nec, si flagitiose in conuiuiis temulentorum et lasciuorum nudantur corpora, propterea in balneis nudum esse flagitium est. 12. 19. Quid igitur locis et temporibus personisque conueniat, diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus. Fieri enim potest ut sine aliquo uitio cupediae uel uoracitatis, pretiosissimo cibo sapiens utatur; insipiens autem foedissima gulae flamma in uilissimum ardescat. Et sanus quisque maluerit more Domini pisce uesci quam lenticula more Esau nepotis Abraham, aut hordeo more iumentorum. Non enim propterea continentiores nobis sunt pleraeque bestiae, quia uilioribus aluntur escis. Nam in omnibus huiuscemodi rebus, non ex earum rerum natura quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi uel probandum est uel improbandum quod facimus. 12. 20. Regno terreno ueteres iusti caeleste regnum imaginabantur et praenuntiabant. Sufficiendae prolis causa erat uxorum plurium simul uni uiro habendarum inculpabilis consuetudo. Et ideo unam feminam maritos habere plurimos honestum non erat; non enim mulier eo est fecundior, sed meretricia potius turpitudo est, uel quaestum uel liberos uulgo quaerere. In huiuscemodi moribus quidquid illorum temporum sancti non libidinose faciebant, quamuis ea facerent quae hoc tempore nisi per libidinem fieri non possunt, non culpat Scriptura. Et quidquid ibi tale narratur, non solum historice ac proprie, sed etiam figurate ac prophetice acceptum, interpretandum est usque in finem illum caritatis siue Dei siue proximi siue utriusque. Sicut enim talares et manicatas tunicas habere apud Romanos ueteres flagitium erat, nunc autem honesto loco natis, cum tunicati sunt, non eas habere flagitium est, sic animaduertendum est in cetero quoque usu rerum abesse oportere libidinem, quae non solum ipsa eorum, inter quos uiuit, consuetudine nequiter abutitur, sed etiam saepe fines eius egressa, foeditatem suam, quae inter claustra morum sollemnium latitabat, flagitiosissima eruptione manifestat. [3,13] 13. 21. Quidquid autem congruit consuetudini eorum cum quibus uita ista degenda uel necessitate imponitur uel officio suscipitur, a bonis et magnis hominibus ad utilitatem et beneficientiam referendum est, uel proprie sicut et nos debemus, uel etiam figurate sicut Prophetis licet. [3,14] 14. 22. In quae facta legenda cum incurrunt indocti alterius consuetudinis, nisi auctoritate reprimantur, flagitia putant; nec possunt animaduertere totam conuersationem suam uel in coniugiis uel in conuiuiis uel in uestitu ceteroque humano uictu atque cultu, aliis gentibus et aliis temporibus flagitiosum uideri. Qua uarietate innumerabilium consuetudinum commoti quidam dormitantes, ut ita dicam, qui neque alto somno stultitiae sopiebantur, nec in sapientiae lucem poterant euigilare, putauerunt nullam esse iustitiam per se ipsam, sed unicuique genti consuetudinem suam iustam uideri; quae cum sit diuersa omnibus gentibus, debeat autem incommutabilis manere iustitia, fieri manifestum nullam usquam esse iustitiam. Non intellexerunt, ne multa commemorem: Quod tibi fieri non uis, alii ne feceris, nullo modo posse ulla eorum gentili diuersitate uariari. Quae sententia cum refertur ad dilectionem Dei, omnia flagitia moriuntur, cum ad proximi, omnia facinora. Nemo enim uult corrumpi habitaculum suum, non ergo debet corrumpere habitaculum Dei, se ipsum scilicet. Et nemo uult sibi a quoquam noceri; nec ipse igitur cuiquam nocuerit. [3,15] 15. 23. Sic euersa tyrannide cupiditatis caritas regnat iustissimis legibus dilectionis Dei propter Deum, sui et proximi propter Deum. Seruabitur ergo in locutionibus figuratis regula huiusmodi, ut tam diu uersetur diligenti consideratione quod legitur, donec ad regnum caritatis interpretatio perducatur. Si autem hoc iam proprie sonat, nulla putetur figurata locutio. [3,16] 16. 24. Si praeceptiua locutio est aut flagitium aut facinus uetans, aut utilitatem aut beneficientiam iubens, non est figurata. Si autem flagitium aut facinus uidetur iubere aut utilitatem et beneficentiam uetare, figurata est. Nisi manducaueritis, inquit, carnem Filii hominis et sanguinem biberitis, non habebitis uitam in uobis. Facinus uel flagitium uidetur iu bere. Figura ergo est, praecipiens passioni dominicae esse communicandum et suauiter atque utiliter recondendum in memoria, quod pro nobis caro eius crucifixa et uulnerata sit. Ait Scriptura: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit potum da illi. Hic nullo dubitante beneficientiam praecipit. Sed quod sequitur: Hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius, maleuolentiae facinus putes iuberi. Ne igitur dubitaueris figurate dictum. Et cum possit dupliciter interpretari, uno modo ad nocendum, altero ad praestandum; ad beneficentiam te potius caritas reuocet, ut intellegas carbones ignis esse urentes paenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur eius qui dolet se inimicum fuisse hominis a quo eius miseriae subuenitur. Item cum ait Dominus: Qui amat animam suam, perdet eam, non utilitatem uetare putandus est qua debet quisque conseruare animam suam, sed figurate dictum perdat animam, id est, perimat atque amittat usum eius, quem nunc habet, peruersum scilicet atque praeposterum, quo inclinatur temporalibus, ut aeterna non quaerat. Scriptum est: Da misericordi, et ne suscipias peccatorem. Posterior pars huius sententiae uidetur uetare beneficentiam; ait enim: Ne suscipias peccatorem; intellegas ergo peccatorem figurate positum pro peccato, ut peccatum eius non suscipias. [3,17] 17. 25. Saepe autem accidit, ut quisquis in meliori gradu spiritalis uitae uel est uel esse se putat, figurate dicta esse arbitretur, quae inferioribus gradibus praecipiuntur; ut uerbi gratia si caelibem amplexus est uitam, et se castrauit propter regnum caelorum, quidquid de uxore diligenda et regenda sancti Libri praecipiunt, non proprie sed translate accipi opor tere contendat; et si quis statuit seruare innuptam uirginem suam, tamquam figuratam locutionem conetur interpretari qua dictum est: Trade filiam, et grande opus perfeceris. Erit igitur etiam hoc in obseruationibus intellegendarum Scripturarum, ut sciamus alia omnibus communiter praecipi, alia singulis quibusque generibus personarum, ut non solum ad uniuersum statum ualetudinis, sed etiam ad suam cuiusque membri propriam infirmitatem medicina perueniat. In suo quippe genere curandum est, quod ad melius genus non potest erigi. [3,18] 18. 26. Item cauendum est ne forte quod in Scripturis ueteribus pro illorum temporum condicione, etiamsi non figurate, sed proprie intellegatur, non est flagitium neque facinus, ad ista etiam tempora quis putet in usum uitae posse transferri. Quod nisi dominante cupiditate, et ipsarum quoque Scripturarum quibus euertenda est, satellitium quaerente non faciet. Nec intellegit miser ad hanc utilitatem illa esse sic posita ut spei bonae homines salubriter uideant et consuetudinem quam aspernantur, posse habere usum bonum, et eam quam amplexantur esse posse damnabilem, si et ibi caritas utentium et hic cupiditas attendatur. 18. 27. Nam si multis uxoribus caste uti quisquam pro tempore potuit, potest alius una libidinose. Magis enim probo multarum fecunditate utentem propter aliud quam unius carne fruentem propter ipsam. Ibi enim quaeritur utilitas temporum opportunitatibus congrua, hic satiatur cupiditas temporalibus uoluptatibus implicata. Inferiorisque gradus ad Deum sunt, quibus secundum ueniam concedit Apostolus carnalem cum singulis coniugibus consuetudinem propter intemperantiam eorum, quam illi qui plures singuli cum haberent, sicut sapiens in cibo et potu nonnisi salutem corporis, sic in concubitu nonnisi procreationem filiorum intuebantur. Itaque si eos in hac uita inuenisset Domini aduentus, cum iam non mittendi sed colligendi lapides tempus esset, statim se ipsos castrarent propter regnum caelorum. Non enim est in carendo difficultas, nisi cum est in habendo cupiditas. Nouerant quippe illi homines etiam in ipsis coniugibus luxuriam esse abutendi intemperantiam. Quod Tobiae testatur oratio, quando est copulatus uxori. Ait enim: Benedictus es, Domine patrum nostrorum, et benedictum nomen tuum in omnia saecula saeculorum. Benedicant te caeli et omnis creatura tua. Tu fecisti Adam et dedisti illi adiutorium Euam. Et nunc, Domine, tu scis quoniam non luxuriae causa accipio sororem meam, sed ipsa ueritate, ut miserearis nostri, Domine. [3,19] 19. 28. Sed qui effrenata libidine uel per multa stupra diffluentes euagantur, uel in ipsa una coniuge, non solum excedunt ad liberorum procreationem pertinentem modum, sed etiam inhumanioris intemperantiae sordes inuerecunda omnino licentia seruilis cuiusdam libertatis accumulant; non credunt fieri potuisse ut temperanter multis feminis antiqui uterentur uiri, nihil seruantes in usu illo nisi congruum tempori propagandae prolis officium. Et quod ipsi laqueis libidinis obstricti uel in una non faciunt, nullo modo in multis fieri posse arbitrantur. 19. 29. Sed isti possunt dicere nec honorari quidem atque laudari oportere uiros bonos et sanctos, quia ipsi cum honorantur atque laudantur, intumescunt superbia, tanto auidiores inanissimae gloriae, quanto eos frequentius atque latius lingua blandior uentilauerit. Qua ita leues fiunt ut eos rumoris aura, siue quae prospera siue quae aduersa existimatur, in quaslibet inuehat uoragines flagitiorum, aut in facinorum etiam saxa collidat. Videant ergo quam sibi arduum sit atque difficile nec laudis esca illici, nec contumeliarum aculeis penetrari, et non ex se alios metiantur. [3,20] 20. 29. Credant potius Apostolos nostros nec cum suspicerentur ab hominibus inflatos fuisse; nec cum despicerentur, elisos. Neutra quippe temptatio defuit illis uiris; nam et credentium celebrabantur praeconio et persequentium maledictis infamabantur. Sicut ergo isti pro tempore utebantur his omnibus et non corrumpebantur, sic illi ueteres, usum feminarum ad sui temporis conuenientiam referentes, non patiebantur eam dominationem libidinis, cui seruiunt qui ista non credunt. 20. 30. Et ideo isti nullo modo sese cohiberent ab inexpiabili odio filiorum a quibus uel uxores uel concubinas suas attemptatas aut attrectatas esse cognoscerent, si eis forte tale aliquid accidisset. [3,21] 21. 30. Rex autem Dauid cum hoc ab impio atque immani filio passus esset, non solum ferocientem tolerauit, sed etiam planxit exstinctum. Non enim carnali zelo irretitus tenebatur, quem nullo modo iniuriae suae, sed peccata filii commouebant. Nam ideo, si uinceretur, eum occidi prohibuerat, ut edomito seruaretur paenitendi locus. Et quia non potuit, non orbitatem doluit in eius interitu, sed nouerat in quas poenas tam impie adultera et parricidalis anima raperetur. Namque alio prius filio qui innocens erat, pro quo aegrotante affligebatur, moriente laetatus est. 21. 31. Et hoc maxime apparet qua moderatione ac temperantia illi uiri feminis utebantur, quod cum in unam illicite irruisset rex idem, aestu quodam aetatis et temporalium rerum prosperitatibus abreptus, cuius etiam maritum occidendum praeceperat, accusatus est per prophetam. Qui cum ad eum uenisset conuincendum de peccato, proposuit ei similitudinem de paupere qui habebat ouem unam, cuius uicinus multas cum haberet, ad aduentum hospitis sui unicam potius uicini sui pauperis ouiculam exhibuit epulandam. In quem commotus Dauid occidi eum iussit et quadruplicari ouem pauperi, ut se nesciens condemnaret qui peccauerat sciens. Quod cum ei manifestatum esset et diuinitus denuntiata uindicta, diluit paenitendo peccatum. Sed tamen in hac similitudine stuprum tantummodo designatum est de oue uicini pauperis. De marito autem mulieris interempto, hoc est de ipso paupere, qui unam ouem habebat, occiso, non est per similitudinem interrogatus Dauid, ut in solum adulterium diceret sententiam damnationis suae. Ex quo intellegitur quanta temperantia multas mulieres habuerit, quando de una in qua excessit modum, a se ipso puniri coactus est. Sed in isto uiro immoderatae huius libidinis non permansio, sed transitus fuit; propterea etiam ab arguente Propheta ille illicitus appetitus hospes uocatus est. Non enim dixit eum regi suo, sed hospiti suo uicini pauperis ouem ad epulandum exhibuisse. At uero in eius filio Salomone non quasi hospes transitum habuit, sed regnum ista libido possedit. De quo Scriptura non tacuit, culpans eum fuisse amatorem mulierum. Cuius tamen initia desiderio sapientiae flagrauerant 45; quam cum amore spiritali adeptus esset, amisit amore carnali. [3,22] 22. 32. Ergo, quamquam omnia uel paene omnia quae in Veteris Testamenti libris gesta continentur, non solum proprie, sed etiam figurate accipienda sint; tamen etiam illa quae proprie lector acceperit, si laudati sunt illi qui ea fecerunt, sed ea tamen abhorrent a consuetudine bonorum, qui post aduentum Domini diuina praecepta custodiunt, figuram ad intellegentiam referat, factum uero ipsum ad mores non transferat. Multa enim sunt quae illo tempore officiose facta sunt, quae modo nisi libidinose fieri non possunt. [3,23] 23. 33. Si qua uero peccata magnorum uirorum legerit, tametsi aliquam in eis figuram rerum futurarum animaduertere atque indagare potuerit, rei tamen gestae proprietatem ad hunc usum assumat, ut se nequaquam recte factis suis iactare audeat et prae sua iustitia ceteros tamquam peccatores contemnat, cum uideat tantorum uirorum et cauendas tempestates, et flenda naufragia. Ad hoc enim etiam peccata illorum hominum scripta sunt ut apostolica illa sententia ubique tremenda sit, cum ait: Quapropter qui uidetur stare, uideat ne cadat. Nulla enim fere pagina est sanctorum Librorum in qua non sonet quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. [3,24] 24. 34. Maxime itaque inuestigandum est utrum propria sit, an figurata locutio quam intellegere conamur. Nam comperto quod figurata sit, adhibitis regulis rerum quas in primo libro digessimus, facile est eam uersare omnibus modis, donec perueniamus ad sententiam ueritatis, praesertim cum usus accesserit pietatis exercitatione roboratus. Inuenimus autem utrum propria sit an figurata locutio, illa intuentes quae supra dicta sunt. [3,25] 25. 34. Quod cum apparuerit, uerba quibus continetur aut a similibus rebus ducta inuenientur, aut ab aliqua uicinitate attingentibus. 25. 35. Sed quoniam multis modis res similes rebus apparent, non putemus esse praescriptum ut quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem significauerit, hoc eam semper significare credamus. Nam et in uituperatione posuit fermentum Dominus cum diceret: Cauete a fermento Pharisaeorum, et in laude cum diceret: Simile est regnum caelorum mulieri quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae donec totum fermentaretur. 25. 36. Huius igitur uarietatis obseruatio duas habet formas. Sic enim aliud atque aliud res quaeque significant, ut aut contraria aut tantummodo diuersa significent. Contraria scilicet, cum alias in bono alias in malo res eadem per similitudinem ponitur, sicut hoc est quod de fermento supra diximus. Tale est etiam quod leo significat Christum, ubi dicitur: Vicit leo de tribu Iuda, significat et diabolum, ubi scriptum est: Aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem deuoret. Ita serpens in bono est: Astuti ut serpentes, in malo autem: Serpens Euam seduxit in astutia sua. In bono panis: Ego sum panis uiuus qui de caelo descendi, in malo panis: Panes occultos libenter edite. Sic et alia plurima. Et haec quidem quae commemoraui, minime dubiam significationem gerunt, quia exempli gratia commemorari nonnisi manifesta debuerunt. Sunt autem quae incertum sit in quam partem accipi debeant, sicut: Calix in manu Domini uini meri plenus est mixto. Incertum est enim utrum iram Dei significet non usque ad nouissimam poenam, id est usque ad faecem; an potius gratiam Scripturarum a Iudaeis ad Gentes transeuntem, quia inclinauit ex hoc in hoc, remanentibus apud Iudaeos obseruationibus quas carnaliter sapiunt, quia faex eius non est exinanita. Cum uero res eadem non in contraria, sed tantum in diuersa significatione ponitur, illud est in exemplo, quod aqua et populum significat, sicut in Apocalypsi legimus, et Spiritum Sanctum, unde est illud: Flumina aquae uiuae fluent de uentre eius, et si quid aliud atque aliud, pro locis in quibus ponitur, aqua significare intellegitur. 25. 37. Sic et aliae res non singulae, sed unaquaeque earum non solum duo aliqua diuersa, sed etiam nonnumquam multa significat, pro loco sententiae, sicut posita reperitur. [3,26] 26. 37. Ubi autem apertius ponuntur, ibi discendum est quo modo in locis intellegantur obscuris. Neque enim melius potest intellegi quod dictum est Deo: Apprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi 60, quam ex loco illo ubi legitur: Domine, ut scuto bonae uoluntatis tuae coronasti nos. Nec tamen ita ut iam, ubicumque scutum pro aliquo munimento legerimus positum, non accipiamus nisi bonam uoluntatem Dei. Dictum est enim et scutum fidei, in quo possitis, inquit, omnes sagittas maligni ignitas exstinguere. Nec rursum ideo debemus in armis huiuscemodi spiritalibus scuto tantummodo fidem tribuere, cum alio loco etiam lorica dicta sit fidei: Induti, inquit, loricam fidei et caritatis. [3,27] 27. 38. Quando autem ex eisdem Scripturae uerbis non unum aliquid, sed duo uel plura sentiuntur, etiam si latet quid senserit ille qui scripsit, nihil periculi est, si quodlibet eorum congruere ueritati ex aliis locis sanctarum Scripturarum doceri potest; id tamen eo conante qui diuina scrutatur eloquia, ut ad uoluntatem perueniatur auctoris per quem Scripturam illam Sanctus operatus est Spiritus; siue hoc assequatur, siue aliam sententiam de illis uerbis quae fidei rectae non refragatur exsculpat, testimonium habens a quocumque alio loco diuinorum eloquiorum. Ille quippe auctor in eisdem uerbis quae intellegere uolumus, et ipsam sententiam forsitan uidit et certe Dei Spiritus, qui per eum haec operatus est, etiam ipsam occursuram lectori uel auditori sine dubitatione praeuidit, immo ut occurreret, quia et ipsa est ueritate subnixa, prouidit. Nam quid in diuinis eloquiis largius et uberius potuit diuinitus prouideri, quam ut eadem uerba pluribus intellegantur modis, quos alia non minus diuina contestantia faciant approbari? [3,28] 28. 39. Ubi autem talis sensus eruitur, cuius incertum certis sanctarum Scripturarum testimoniis non possit aperiri, restat ut ratione reddita manifestus appareat, etiam si ille cuius uerba intellegere quaerimus eum forte non sensit. Sed haec consuetudo periculosa est; per Scripturas enim diuinas multo tutius ambulatur. Quas uerbis translatis opacatas cum scrutari uolumus, aut hoc inde exeat quod non habeat controuersiam, aut, si habet, ex eadem Scriptura ubicumque eius inuentis atque adhibitis testibus terminetur. [3,29] 29. 40. Sciant autem litterati, modis omnibus locutionis, quos grammatici graeco nomine tropos uocant, auctores nostros usos fuisse, et multiplicius atque copiosius quam possunt existimare uel credere qui nesciunt eos et in aliis ista didicerunt. Quos tamen tropos qui nouerunt agnoscunt in Litteris sanctis eorumque scientia ad eas intellegendas aliquantum adiuuantur. Sed hic eos ignaris tradere non decet, ne artem grammaticam docere uideamur. Extra sane ut discantur admoneo, quamuis iam superius id admonuerim, id est in secundo libro, ubi de linguarum necessaria cognitione disserui. Nam litterae, a quibus ipsa grammatica nomen accepit enim Graeci litteras uocant, signa utique sunt sonorum ad articulatam uocem qua loquimur pertinentium. Istorum autem troporum non solum exempla, sicut omnium, sed quorumdam etiam nomina in diuinis Libris leguntur, sicut allegoria, aenigma, parabola. Quamuis paene omnes hi tropi qui liberali dicuntur arte cognosci, etiam in eorum reperiantur loquelis, qui nullos grammaticos audierunt, et eo quo uulgus utitur sermone contenti sunt. Quis enim non dicit: Sic floreas? qui tropus metafora uocatur. Quis non dicit: Piscinam, etiam quae non habet pisces, nec facta est propter pisces, et tamen a piscibus nomen accepit? Qui tropus catachresis dicitur. 29. 41. Longum est isto modo ceteros persequi. Nam usque ad illos peruenit uulgi locutio qui propterea mirabiliores sunt, quia contra quam dicitur significant, sicuti est quae appellatur ironia uel antiphrasis. Sed ironia pronuntiatione indicat quid uelit intellegi, ut cum dicimus homini mala facienti: Res bonas facis; antiphrasis uero ut contraria significet, non uoce pro nuntiantis efficitur, sed aut uerba habet sua, quorum origo e contrario est, sicut appellatur lucus, quod minime luceat; aut consueuit aliquid ita dici, quamuis dicatur etiam non e contrario, ueluti cum quaerimus accipere quod ibi non est, et respondetur nobis: Abundat; aut adiunctis uerbis facimus ut a contrario intellegatur quod loquimur, uelut si dicamus: Caue illum, quia bonus homo est. Et quis talia non dicit indoctus nec omnino sciens qui sint uel quid uocentur hi tropi? Quorum cognitio propterea Scripturarum ambiguitatibus dissoluendis est necessaria quia, cum sensus, ad proprietatem uerborum si accipiatur, absurdus est, quaerendum est utique, ne forte illo uel illo tropo dictum sit quod non intellegimus; et sic pleraque inuenta sunt quae latebant. [3,30] 30. 42. Tychonius quidam qui contra Donatistas inuictissime scripsit, cum fuerit Donatista, et illic inuenitur absurdissimi cordis, ubi eos non omni ex parte relinquere uoluit, fecit librum quem Regularum uocauit, quia in eo quasdam septem regulas exsecutus est, quibus quasi clauibus diuinarum Scripturarum aperirentur occulta. Quarum primam ponit: De Domino et eius corpore; secundam: De Domini corpore bipartito; tertiam: De promissis et Lege; quartam: De specie et genere; quintam: De temporibus; sextam: De recapitulatione; septimam: De diabolo et eius corpore. Quae quidem considerata, sicut ab illo aperiuntur, non paruum adiuuant ad penetranda quae tecta sunt diuinorum eloquiorum. Nec tamen omnia quae ita scripta sunt ut non facile intellegantur, possunt his regulis inueniri, sed aliis modis pluribus, quos hoc numero septenario usque adeo non est iste complexus, ut idem ipse multa exponat obscura in quibus harum regularum adhibet nullam, quoniam nec opus est. Neque enim aliquid illic tale uersatur aut quaeritur, sicut in Apocalypsi Ioannis quaerit, quemadmodum intellegendi sint angeli Ecclesiarum septem, quibus scribere iubetur. Et ratiocinatur multipliciter et ad hoc peruenit ut ipsos angelos intellegamus Ecclesias. In qua copiosissima disputatione nihil istarum est regularum, et utique res illic obscurissima quaeritur. Quod exempli gratia satis dictum sit, nam colligere omnia nimis longum et nimis operosum est, quae ita obscura sunt in Scripturis canonicis ut nihil istarum septem ibi requirendum sit. 30. 43. Iste autem cum has uelut regulas commendaret, tantum eis tribuit, quasi omnia quae in lege, id est in diuinis Libris, obscure posita inuenerimus, his bene cognitis atque adhibitis intellegere ualeamus. Ita quippe exorsus est eumdem librum ut diceret: Necessarium duxi ante omnia quae mihi uidentur, libellum Regularum scribere et secretorum legis ueluti claues et luminaria fabricare. Sunt enim quaedam regulae mysticae quae uniuersae legis recessus obtinent, et ueritatis thesauros aliquibus inuisibiles faciunt. Quarum si ratio regularum sine inuidia, ut communicamus, accepta fuerit, clausa quaeque patefient et obscura dilucidabuntur, ut quis prophetiae immensam siluam perambulans his regulis quodammodo lucis tramitibus deductus ab errore defendatur. Hic si dixisset: Sunt enim quaedam regulae mysticae quae nonnullos legis recessus obtinent, aut certe: Quae legis magnos recessus obtinent, non autem quod ait: uniuersae legis recessus; neque dixisset: Clausa quaeque patefient, sed: Clausa multa patefient, uerum dixisset, nec tam elaborato atque utili operi suo plus quam res ipsa postulat dando in spem falsam lectorem eius cognitoremque misisset. Quod ideo dicendum putaui, ut liber ipse et legatur a studiosis, quia plurimum adiuuat ad Scripturas intellegendas, et non de illo speretur tantum quantum non habet. Caute sane legendus est, non solum propter quaedam in quibus ut homo errauit, sed maxime propter illa quae sicut Donatista hereticus loquitur. Quid autem doceant uel admoneant istae septem regulae, breuiter ostendam. [3,31] 31. 44. Prima De Domino et eius corpore est. In qua scientes aliquando capitis et corporis, id est Christi et Ecclesiae unam personam nobis intimari (neque enim frustra dictum est fidelibus: Ergo Ahrahae semen estis, cum sit unum semen Abrahae quod est Christus), non haesitemus quando a capite ad corpus uel a corpore transitur ad caput, et tamen non receditur ab una eademque persona. Una enim persona loquitur dicens: Sicut sponso imposuit mihi mitram et sicut sponsam ornauit me ornamento. Et tamen quid horum duorum capiti, quid corpori, id est, quid Christo, quid Ecclesiae conueniat, utique intellegendum est. [3,32] 32. 45. Secunda est De Domini corpore bipertito, quod quidem non ita debuit appellari. Non enim re uera Domini corpus est, quod cum illo non erit in aeternum. Sed dicendum fuit: De Domini corpore uero atque permixto, aut: uero atque simulato, uel quid aliud, quia non solum in aeternum, uerum etiam nunc hypocritae non cum illo esse dicendi sunt, quamuis in eius esse uideantur Ecclesia. Unde poterat ista regula et sic appellari, ut diceretur: De permixta Ecclesia. Quae regula intellectorem uigilantem requirit, quando Scriptura cum ad alios iam loquatur, tamquam ad eos ipsos ad quos loquebatur uidetur loqui, uel de ipsis cum de aliis iam loquatur, tamquam unum sit utrorumque corpus, propter temporariam commixtionem et communionem sacramentorum. Ad hoc pertinet in Cantico canticorum: Fusca sum et speciosa ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis. Non enim ait: Fusca fui ut tabernacula Cedar et speciosa sum ut pelles Salomonis, sed utrumque esse se dixit propter temporalem unitatem intra una retia piscium bonorum et malorum. Tabernacula enim Cedar ad Ismaelem pertinent, qui non erit heres cum filio liberae. Itaque cum de bona parte dicat Deus: Ducam caecos in uiam quam non nouerunt, et semitas quas non nouerunt calcabunt, et faciam illis tenebras in lucem et praua in directum. Haec uerba faciam et non derelinquam eos. Mox de alia parte, quae mala permixta est, dicit: Ipsi autem conuersi sunt retro, quamuis alii iam significentur his uerbis. Sed quoniam nunc in uno sunt, tamquam de ipsis loquitur de quibus loquebatur: non tamen semper in uno erunt. Ipse est quippe ille seruus commemoratus in Euangelio, cuius dominus cum uenerit diuidet eum et partem eius cum hypocritis ponet. [3,33] 33. 46. Tertia regula est De promissis et lege, quae alio modo dici potest de spiritu et littera, sicut eam nos appellauimus, cum de hac re librum scriberemus; potest etiam sic dici: De gratia et mandato. Haec autem magis mihi uidetur magna quaestio quam regula, quae soluendis quaestionibus adhibenda est. Haec est quam non intellegentes Pelagiani uel condiderunt suam heresim uel auxerunt. Laborauit in ea dissoluenda Tychonius bene, sed non plene. Disputans enim de fide et operibus, opera nobis dixit a Deo dari merito fidei, ipsam uero fidem sic esse a nobis ut nobis non sit a Deo. Nec attendit Apostolum dicentem: Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo. Sed non erat expertus hanc heresim quae, nostro tempore exorta, multum nos, ut gratiam Dei quae per Dominum nostrum Iesum Christum est, aduersus eam defenderemus, exercuit; et secundum id quod ait Apostolus: Oportet hereses esse ut probati manifesti fiant in uobis, multo uigilantiores diligentioresque reddidit, ut aduerteremus in Scripturis sanctis quod istum Tychonium minus attentum minusque sine hoste sollicitum fugit, etiam ipsam scilicet fidem donum esse illius qui eius mensuram unicuique partitur. Ex qua sententia quibusdam dictum est: Vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, uerum etiam ut patiamini pro eo. Unde quis dubitet utrumque esse Dei donum, qui fideliter atque intellegenter audit utrumque donatum? Plura sunt et alia testimonia quibus id ostenditur, sed hoc nunc non agimus. Alibi autem atque alibi saepissime ista egimus. [3,34] 34. 47. Quarta Tychonii regula est De specie et genere. Sic enim eam uocat, uolens intellegi speciem partem, genus autem totum, cuius ea pars est quam nuncupat speciem. Sicut unaquaeque ciuitas pars est utique uniuersitatis Gentium, hanc ille uocat speciem, genus autem omnes Gentes. Neque hic ea discernendi subtilitas adhibenda est, quae a dialecticis traditur, qui inter partem et speciem quid intersit acutissime disputant. Eadem ratio est, si non de unaquaque ciuitate, sed de unaquaque prouincia uel gente uel regno tale aliquid in diuinis reperiatur eloquiis. Non solum enim uerbi gratia de Hierusalem uel de aliqua gentium ciuitate, siue Tyro siue Babylonia siue alia qualibet dicitur aliquid in Scripturis sanctis quod modum eius excedat et conueniat potius omnibus Gentibus, uerum etiam de Iudaea, de Aegypto, de Assyria et quacumque alia gente in qua sunt plurimae ciuitates, non tamen totus orbis sed pars eius est, dicitur quod transeat eius modum et congruat potius uniuerso, cuius haec pars est uel, sicut iste appellat, generi cuius haec species est. Unde et in notitiam uulgi uerba ista uenerunt, ut etiam idiotae intellegant quid specialiter, quid generaliter in quocumque praecepto imperiali sit constitutum. Fit hoc etiam de hominibus; sicut ea quae de Salomone dicuntur excedunt eius modum et potius ad Christum uel Ecclesiam, cuius ille pars est, relata clarescunt. 34. 48. Nec species semper exceditur; saepe enim talia dicuntur quae uel ei quoque uel ei fortasse tantummodo apertissime congruant. Sed cum a specie transitur ad genus, quasi adhuc de specie loquente Scriptura, ibi uigilare debet lectoris intentio, ne quaerat in specie quod in genere potest melius et certius inuenire. Facile est quippe illud quod ait propheta Ezechiel: Domus Israel habitauit in terra, et polluerunt illam in uia sua et in idolis suis, et peccatis suis; secundum immunditiam menstruatae facta est uia eorum ante faciem meam. Et effudi iram meam super eos, et dispersi illos inter nationes, et uentilaui eos in regiones; secundum uias eorum et secundum peccata eorum iudicaui eos. Facile est, inquam, hoc intellegere de illa domo Israel, de qua dicit Apostolus: Videte Israel secundum carnem, quia haec omnia carnalis populus Israel et fecit et passus est. Alia etiam quae sequuntur eidem intelleguntur populo conuenire. Sed cum coeperit dicere: Et sanctificabo nomen meum sanctum illud magnum, quod pollutum est inter nationes, quod polluistis in medio earum; et scient Gentes quoniam ego sum Dominus, iam intentus debet esse qui legit, quemadmodum species excedatur et adiungatur genus. Sequitur enim et dicit: Et dum sanctificabor in uobis ante oculos eorum et accipiam uos de Gentibus et congregabo uos ex omnibus terris et inducam uos in terram uestram, et aspergam uos aqua munda et mundabimini ab omnibus simulacris uestris et mundabo uos, et dabo uobis cor nouum et Spiritum nouum dabo in uos, et auferam cor lapideum de carne uestra, et dabo uobis cor carneum, et spiritum meum dabo in uos, et faciam ut in iustitiis meis ambuletis, et iudicia mea custodiatis et faciatis, et habitabitis in terra quam dedi patribus uestris, et eritis mihi in populum et ego ero uobis in Deum, et mundabo uos ex omnibus immunditiis uestris. Hoc de Nouo Testamento esse prophetatum, ad quod pertinet non solum una gens illa in reliquiis suis, de quibus alibi scriptum est: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut harena maris, reliquiae saluae fient, uerum etiam ceterae Gentes, quae promissae sunt patribus eorum, qui etiam nostri sunt, non ambigit quisquis intuetur et lauacrum regenerationis hic esse promissum, quod nunc uidemus omnibus Gentibus redditum. Et illud quod ait Apostolus, cum Testamenti Noui gratiam commendaret, ut in comparatione Veteris emineret: Epistola nostra uos estis, scripta non atramento, sed Spiritu Dei uiui; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, hinc esse respicit et perspicit ductum ubi iste Propheta dicit: Et dabo uobis cor nouum et Spiritum nouum dabo in uos; et auferam cor lapideum de carne uestra, et dabo uobis cor carneum. Cor quippe carneum, unde ait Apostolus: tabulis cordis carnalibus, a corde lapideo uoluit uita sentiente discerni, et per uitam sentientem significauit intellegentem. Sic fit Israel spiritalis, non unius gentis, sed omnium quae promissae sunt patribus in eorum semine, quod est Christus. 34. 49. Hic ergo Israel spiritalis ab illo Israele carnali, qui est unius gentis, nouitate gratiae, non nobilitate patriae, et mente non gente distinguitur. Sed altitudo prophetica dum de illo uel ad illum loquitur, latenter transit ad hunc; et cum iam de isto uel ad istum loquatur, adhuc de illo uel ad illum uidetur loqui, non intellectum Scripturarum nobis quasi hostiliter inuidens, sed exercens medicinaliter nostrum. Unde et illud quod ait: Et inducam uos in terram uestram, et paulo post, tamquam idipsum repetens: Et habitabitis, inquit, in terra quam dedi patribus uestris, non carnaliter sicut carnalis Israel, sed spiritaliter sicut spiritales debemus accipere. Ecclesia quippe sine macula et ruga ex omnibus Gentibus congregata atque in aeternum regnatura cum Christo, ipsa est terra beatorum, terra uiuentium. Ipsa intellegenda est patribus data, quando eis certa et immutabili Dei uoluntate promissa est, quoniam ipsa promissionis uel praedestinationis firmitate iam data est, quae danda suo tempore a patribus credita est, sicut de ipsa gratia quae sanctis datur scribens ad Timotheum Apostolus ait: Non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per aduentum Saluatoris nostri. Datam dixit gratiam quando nec erant adhuc quibus daretur, quoniam in dispositione ac praedestinatione Dei iam factum erat quod suo tempore futurum fuerat, quod ipse esse dicit manifestatum. Quamuis haec possint intellegi et de terra futuri saeculi, quando erit caelum nouum et terra noua, in qua iniusti habitare non poterunt. Et ideo recte dicitur piis quod ipsa sit terra eorum quae ulla ex parte non erit impiorum, quia et ipsa similiter data est, quando danda firmata est. [3,35] 35. 50. Quintam Tychonius regulam ponit quam De temporibus appellat, qua regula plerumque inueniri uel conici possit latens in Scripturis sanctis quantitas temporum. Duobus autem modis uigere dicit hanc regulam, aut tropo synecdoche aut legitimis numeris. Tropus synecdoche aut a parte totum aut a toto partem facit intellegi, sicut unus Euangelista post dies octo factum dicit, quod alius post dies sex, quando in monte discipulis tantum tribus praesentibus facies Domini fulsit ut sol et uestimenta eius ut nix. Utrumque enim uerum esse non posset, quod de numero dierum dictum est, nisi ille qui dixit post dies octo, intellegatur partem nouissimam diei ex quo id Christus praedixit futurum, et partem primam diei quo id ostendit impletum, pro totis diebus duobus atque integris posuisse; is uero qui dixit: post dies sex, integros omnes et totos, sed solos medios computasse. Hoc modo locutionis, quo significatur a parte totum, etiam illa de resurrectione Christi soluitur quaestio. Pars enim nouissima diei quo passus est, nisi pro toto die accipiatur, id est adiuncta etiam nocte praeterita, et nox in cuius parte ultima resurrexit nisi totus dies accipiatur, adiuncto scilicet die illucescente dominico, non possunt esse tres dies et tres noctes, quibus se in corde terrae praedixit futurum. 35. 51. Legitimos autem numeros dicit quos eminentius diuina Scriptura commendat, sicut septenarium uel denarium uel duodenarium et quicumque alii sunt, quos legendo studiosi libenter agnoscunt. Plerumque enim numeri huiusmodi pro uniuerso tempore ponuntur, sicut: Septies in die laudabo te, nihil est aliud quam: Semper laus eius in ore meo. Tantumdem ualent et cum multiplicantur, siue per denarium, sicut septuaginta et septingenti (unde possunt et septuaginta anni Ieremiae pro uniuerso tempore spiritaliter accipi, quo est apud alienos Ecclesia), siue per seipsos, sicut decem per decem centum sunt, et duodecim per duodecim centum quadraginta quattuor, quo numero significatur uniuersitas sanctorum in Apocalypsi 91. Unde apparet non solas temporum quaestiones istis numeris esse soluendas, sed latius patere significationes eorum et in multa proserpere. Neque enim numerus iste in Apocalypsi ad tempora pertinet, sed ad homines. [3,36] 36. 52. Sextam regulam Tychonius Recapitulationem uocat, in obscuritate Scripturarum satis uigilanter inuentam. Sic enim dicuntur quaedam, quasi sequantur in ordine temporis uel rerum continuatione narrentur, cum ad priora quae praetermissa fuerant, latenter narratio reuocetur. Quod nisi ex hac regula intellegatur, erratur. Sicut in Genesi: Et plantauit, inquit, Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem formauit, et produxit Deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam; ita uidetur dictum tamquam id factum sit posteaquam factum posuit Deus hominem in paradiso, cum breuiter utroque commemorato, id est, quod plantauit Deus paradisum et posuit ibi hominem quem formauit, recapitulando redeat et dicat quod praetermiserat, quomodo scilicet paradisus fuerit plantatus, quia produxit Deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam. Denique secutus adiunxit: Et lignum uitae in medio paradisi, et lignum scientiae boni et mali. Deinde flumen, quo paradisus irrigaretur, diuisum in quattuor principia fluuiorum quattuor explicatur; quod totum pertinet ad institutionem paradisi. Quod ubi terminauit, repetiuit illud quod iam dixerat, et reuera hoc sequebatur, atque ait: Et sumpsit Dominus Deus hominem quem finxit, et posuit eum in paradiso, et cetera. Post ista enim facta ibi est positus homo, sicut nunc ordo ipse demonstrat. Non post hominem ibi positum facta sunt ista, sicut prius dictum putari potest, nisi recapitulatio illic uigilanter intellegatur, qua reditur ad ea quae fuerant praetermissa. 36. 53. Itemque in eo libro, cum commemorarentur generationes filiorum Noe, dictum est: Hi filii Cham in tribubus suis secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis. Enumeratis quoque filiis Sem dicitur: Hi filii Sem in tribubus suis secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis. Et annectitur de omnibus: Hae tribus filiorum Noe, secundum generationes eorum secundum gentes eorum. Ab his dispersae sunt insulae gentium super terram post diluuium. Et erat omnis terra labium unum et uox una omnibus. Hoc itaque quod adiunctum est: Et erat omnis terra labium unum et uox una omnibus, id est, una lingua omnium, ita dictum uidetur tamquam eo iam tempore, quo dispersi fuerant super terram etiam secundum insulas gentium, una fuerit omnibus lingua communis. Quod procul dubio repugnat superioribus uerbis, ubi dictum est: In tribubus suis secundum linguas suas. Neque enim dicerentur habuisse iam linguas suas singulae tribus, quae gentes singulas fecerant, quando erat omnibus una communis. Ac per hoc recapitulando adiunctum est: Et erat omnis terra labium unum et uox una omnibus, latenter narratione redeunte, ut diceretur quomodo factum sit, ut ex una omnium lingua fuerint diuisi per multas. Et continuo de illa turris aedificatione narratur, ubi haec eis iudicio diuino ingesta est poena superbiae, post quod factum dispersi sunt per terram secundum linguas suas. 36. 54. Fit ista recapitulatio etiam obscurius, sicut in Euangelio Dominus dicit: Die quo exiit Loth a Sodomis pluit ignem de caelo et perdidit omnes: secundum haec erit dies Filii hominis, quo reuelabitur. Illa hora, qui erit in tecto, et uasa eius in domo, non descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non reuertatur retro. Meminerit uxoris Loth. Numquid cum Dominus fuerit reuelatus, tunc sunt ista seruanda, ne quisque retro respiciat, id est uitam praeteritam cui renuntiauit inquirat? Et non potius isto tempore ut, cum Dominus fuerit reuelatus, retributionem pro eis quae quisque seruauit uel contempsit, inueniat? Et tamen quia dictum est: In illa hora, tunc putantur ista seruanda cum Dominus fuerit reuelatus, nisi ad intellegendam recapitulationem sensus legentis inuigilet, adiuuante alia Scriptura quae ipsorum Apostolorum adhuc tempore clamauit: Filii, nouissima hora est. Tempus ergo ipsum quo Euangelium praedicatur, quousque Dominus reueletur, hora est in qua oportet ista seruari, quia et ipsa reuelatio Domini ad eamdem horam pertinet, quae die iudicii terminabitur. [3,37] 37. 55. Septima Tychonii regula est eademque postrema De diabolo et eius corpore. Est enim et ipse caput impiorum, qui sunt eius quodammodo corpus, ituri cum illo in supplicium ignis aeterni, sicut Christus caput est Ecclesiae, quod est corpus eius, futurum cum illo in regno et gloria sempiterna. Sicut ergo in prima regula, quam uocat De Domino et eius corpore, uigilandum est ut intellegatur, cum de una eademque persona Scriptura loquitur, quid conueniat capiti, quid corpori, ita et in ista nouissima aliquando in diabolum dicitur quod non in ipso, sed potius in eius corpore possit agnosci, quod habet non solum in eis qui manifestissime foris sunt, sed in eis etiam qui, cum ad ipsum pertineant, tamen ad tempus miscentur Ecclesiae, donec unusquisque de hac uita exeat uel a frumento palea uentilabro ultimo separetur. Quod enim scriptum est apud Isaiam: Quomodo cecidit de caelo Lucifer mane oriens, et cetera, quae sub figura regis Babyloniae de eadem persona uel ad eamdem personam dicta sunt in ipsa contextione sermonis, de diabolo utique intelleguntur. Et tamen quod ibi dictum est: Contritus est in terra qui mittit ad omnes Gentes, non totum ipsi capiti congruit. Nam etsi mittit ad omnes Gentes diabolus angelos suos, tamen in terra corpus eius, non ipse, conteritur; nisi quia ipse est in corpore suo, quod contritum fit ut puluis, quem proicit uentus a facie terrae. 37. 56. Hae autem omnes regulae, excepta una quae uocatur De promissis et Lege, aliud ex alio faciunt intellegi, quod est proprium tropicae locutionis, quae latius patet quam ut possit, ut mihi uidetur, ab aliquo uniuersa comprehendi. Nam ubicumque uelut aliud dicitur ut aliud intellegatur, etsi nomen ipsius tropi in loquendi arte non inuenitur, tropica locutio est. Quae cum fit ubi fieri solet, sine labore sequitur intellectus; cum uero ubi non solet, laboratur ut intellegatur, ab aliis magis ab aliis minus, sicut magis minusue dona Dei sunt in ingeniis hominum, uel adiutoria tribuuntur. Proinde sicut in uerbis propriis, de quibus superius disputauimus, ubi res ut dicuntur intellegendae sunt, sic in translatis quae faciunt tropicas locutiones, ubi aliud ex alio intellegendum est, de quibus huc usque quantum uisum est, satis egimus; non solum admonendi sunt studiosi uenerabilium Litterarum ut in Scripturis sanctis genera locutionum sciant, et quomodo apud eas dici aliquid soleat, uigilanter aduertant memoriterque retineant, uerum etiam, quod est praecipuum et maxime necessarium, orent ut intellegant. In eis quippe Litteris, quarum studiosi sunt, legunt quoniam Dominus dat sapientiam, et a facie eius scientia et intellectus, a quo et ipsum studium, si pietate praeditum est, acceperunt. Sed haec satis etiam de signis, quantum ad uerba pertinet, dicta sint. Restat ut de proferendis eis quae sentimus, sequenti uolumine, quae Dominus donauerit, disseramus.