[0] DE FIDE RERUM QUAE NON VIDENTUR LIBER UNUS. [1] 1. 1. Sunt qui putant christianam religionem propterea ridendam potius quam tenendam, quia in ea, non res quae uideatur ostenditur, sed fides rerum quae non uidentur, hominibus imperatur. Nos ergo ad hos refellendos, qui prudenter sibi uidentur nolle credere, quod uidere non possunt, etsi non ualemus humanis aspectibus monstrare diuina quae credimus tamen humanis mentibus etiam illa quae non uidentur credenda esse monstramus. Ac primum isti, quos oculis carneis sic stultitia fecit obnoxios, ut quod per eos non cernunt, non sibi existiment esse credendum, admonendi sunt quam multa non solum credant, uerum etiam sciant, quae talibus oculis uideri non possunt. Quae cum sint innumerabilia in ipso animo nostro, cuius inuisibilis est natura, ut alia taceam, fides ipsa qua credimus, siue cogitatio qua nos uel credere aliquid, uel non credere nouimus, cum prorsus aliena sit ab istorum conspectibus oculorum, quid tam nudum, tam clarum, quid tam certum est interioribus uisibus animorum? Quomodo ergo credendum non est quod corporeis oculis non uidemus, cum uel credere nos, uel non credere ubi corporeos oculos adhibere non possumus, sine ulla dubitatione uideamus? 1. 2. Sed, inquiunt, ista quae in animo sunt, cum possimus ipso animo cernere, non opus habemus per oculos corporis nosse: quae autem dicitis uos ut credamus, nec foris ostenditis, ut ea per oculos corporis nouerimus, nec intus in animo nostro sunt, ut ea cogitando uideamus. Sic ista dicunt, quasi quisquam credere iuberetur, si iam sibi praesentatum posset uidere quod creditur. Ideo utique debemus credere nonnulla etiam temporalia, quae non uidemus, ut aeterna etiam mereamur uidere, quae credimus. Sed quisquis es, qui non uis credere nisi quod uides, ecce praesentia corpora corporeis oculis uides, praesentes uoluntates et cogitationes tuas, quia in animo tuo sunt, ipso animo uides: dic mihi, obsecro te, amici tui erga te uoluntatem quibus oculis uides? Nulla enim uoluntas corporeis oculis uideri potest. An uero etiam hoc uides animo tuo, quod in animo agitur alieno? Quod si non uides, quomodo amicali beneuolentiae uicem rependis, si quod non potes uidere, non credis? An forte dicturus es, alterius uoluntatem per eius opera te uidere? Ergo facta uisurus, et uerba es auditurus, de amici autem uoluntate id quod uideri et audiri non potest crediturus. Non enim uoluntas illa color est aut figura, ut oculis ingeratur; uel sonus aut cantilena, ut auribus illabatur; aut uero tua est, ut tui cordis affectione sentiatur. Restat itaque, ut nec uisa, nec audita, nec apud te intus conspecta credatur, ne tua uita deserta sine ulla amicitia relinquatur, uel impensa tibi dilectio uicissim abs te non rependatur. Ubi est ergo quod dicebas, te credere non debere, nisi quod uideres aut extrinsecus corpore, aut intrinsecus corde? Ecce ex corde tuo, credis cordi non tuo; et quo nec carnis nec mentis dirigis aciem, accommodas fidem. Amici faciem cernis corpore tuo, fidem tuam cernis animo tuo: amici uero non abs te amatur fides, si non in te mutuo illa sit fides, qua credas quod in illo non uides. Quamuis homo possit et fallere fingendo beneuolentiam, tegendo malitiam: aut si nocere non cogitat, tamen exspectando a te aliquam commoditatem, simulat, quia caritatem non habet. 1. 3. Sed dicis, ideo te credere amico, cuius uidere cor non potes, quia in tuis tentationibus eum probasti, et cuiusmodi animum erga te haberet in tuis periculis, ubi te non deseruit, cognouisti. Numquid ergo, ut amicorum probetur erga nos caritas, uidetur tibi nostra optanda calamitas? Nec quisquam erit ex amicis certissimis felix, nisi fuerit aduersis rebus infelix: ut uidelicet explorato alterius amore non fruatur, nisi suo dolore uel timore crucietur. Et quomodo in habendis ueris amicis optari ea, non potius timeri, felicitas potest quam probare nisi infelicitas non potest? Et tamen uerum est haberi posse amicum etiam in rebus prosperis, probari autem certius in rebus aduersis. 2. 3. Sed utique ut eum probes, periculis tuis nec te committeres, nisi crederes: ac per hoc cum te committis ut probes, credis antequam probes. Certe enim si rebus non uisis credere non debemus, quandoquidem et nondum certius probatis amicorum cordibus credimus; et cum ea malis nostris bona probauerimus, etiam tunc eorum erga nos beneuolentiam credimus potius, quam uidemus: nisi quia tanta fides est, ut non incongruenter quibusdam oculis eius nos iudicemus uidere quod credimus; cum propterea credere debeamus, quia uidere non possumus. [2] 2. 4. Si auferatur haec fides de rebus humanis, quis non attendat quanta earum perturbatio et quam horrenda confusio subsequatur? Quis enim mutua caritate diligetur ab aliquo, cum sit inuisibilis ipsa dilectio, si quod non uideo, credere non debeo? Tota itaque peribit amicitia, quia non nisi mutuo amore constat. Quid enim eius poterit ab aliquo recipere, si nihil eius creditum fuerit exhiberi? Porro amicitia pereunte, neque connubiorum neque cognationum et affinitatum uincula in animo seruabuntur; quia et in his utique amica consensio est. Non ergo coniugem coniux uicissim diligere poterit, quando se diligi, quia ipsam dilectionem non potest uidere, non credit. Nec filios habere desiderabunt, quos uicissim sibi reddituros esse non credunt. Qui si nascantur et crescant multo minus ipsi parentes suos amabunt, quorum erga se amorem in eorum cordibus, quia est inuisibilis, non uidebunt; si ea quae non uidentur, non laudabili fide, sed culpabili temeritate creduntur. Quid iam de ceteris necessitudinibus dicam, fratrum, sororum, generorum atque socerorum, et qualibet consanguinitate et affinitate iunctorum, si caritas incerta, uoluntasque suspecta est, et filiis parentum, et parentibus filiorum, dum beneuolentia non redditur debita; quia nec deberi putatur, quando in alio quae non uidetur, esse non creditur? Porro si non ingeniosa, sed odiosa est ista cautela, ubi nos amari non credimus, quod amorem amantium non uidemus, uicemque non rependimus, quibus eam nos debere mutuam non putamus: usque adeo res humanae perturbantur, si quod non uidemus, non credamus. ut omnino funditus euertantur, si nullas credamus hominum uoluntates, quas utique uidere non possumus. Omitto dicere quam multa isti, qui nos reprehendunt, quia credimus quae non uidemus, credant famae et historiae, uel de locis ubi ipsi non fuerunt; nec dicant: Non credimus, quia non uidimus. Quoniam si hoc dicant, coguntur fateri incertos sibi esse parentes suos: quia et hinc aliis narrantibus, nec tamen quia iam praeteritum est id ostendere ualentibus, crediderunt, nullum retinentes illius temporis sensum, et tamen aliis inde loquentibus adhibentes sine ulla dubitatione consensum; quod nisi fiat, incurratur necesse est aduersus paren tes infidelis impietas, dum quasi uitatur in his quae uidere non possumus credendi temeritas. [3] 3. 4. Si ergo non credentibus nobis quae uidere non possumus, ipsa humana societas, concordia pereunte, non stabit: quanto magis est fides, quamuis quae non uidentur, rebus adhibenda diuinis; quae si non adbibeatur, non amicitia quorumlibet hominum, sed ipsa summa religio uiolatur, ut summa miseria consequatur? 3. 5. Sed amici hominis, inquies, erga me beneuolentiam quamquam uidere non possum, multis tamen indiciis indagare possum: uos autem quae uultis ut non uisa credamus, nullis indiciis potestis ostendere. Interim non parum est, quod fateris quorumdam indiciorum perspicuitate res aliquas, etiam quae non uidentur, credi oportere: etiam sic enim constat, non omnia quae non uidentur, non esse credenda; iacetque illud abiectum atque conuictum, quod dicitur, ea quae non uidemus, non debere nos credere. Multum autem falluntur qui putant nos sine ullis de Christo indiciis credere in Christum. Nam quae sunt indicia clariora, quam ea quae nunc uidemus praedicta et impleta? Proinde qui putatis nulla esse indicia cur de Christo credere debeatis quae non uidistis, attendite quae uidetis. Ipsa uos Ecclesia ore maternae dilectionis alloquitur: Ego quam miramini per uniuersum mundum fructificantem atque crescentem, qualem me conspicitis aliquando non fui. Sed: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quando Deus Abrahae benedicebat, me promittebat: per omnes enim gentes in Christi benedictione diffundor. Semen Abrahae Christum succedentium generationum ordo testatur. Quod ut breuiter colligam, Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob, Iacob genuit duodecim filios, ex quibus ortus est populus Israel. Iacob quippe ipse appellatus est Israel. In his duodecim filiis genuit Iudam, unde nomen est Iudaeorum, ex quibus nata est uirgo Maria, quae peperit Christum. Et ecce in Christo, id est in semine Abrahae, benedici omnes gentes uidetis et stupetis; et adhuc in eum credere timetis, in quem non credere potius timere debuistis! An credere dubitatis uel recusatis uirginis partum, cum magis credere debeatis, sic decuisse nasci hominem Deum? Et hoc namque accipite per prophetam fuisse praedictum: Ecce uirgo accipiet in utero, et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum: Nobiscum Deus. Non ergo dubitabitis uirginem parientem, si uelitis credere Deum nascentem; mundi regimen non relinquentem, et ad homines in carne uenientem; matri fecunditatem afferentem, integritatem non auferentem. Sic hominem nasci oportebat, etsi semper erat Deus, ex quo nascendo fieret nobis Deus. Hinc de eo g rursus Propheta dicit: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi; uirga directionis, uirga regni tui. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis. Ista unctio spiritalis est, qua Deus unxit Deum, Pater scilicet Filium: unde appellatum a chrismate, id est, ab unctione nouimus Christum. Ego sum Ecclesia de qua illi in eodem psalmo dicitur, et tamquam factum quod futurum fuerat praenuntiatur: Astitit regina a dextris tuis, in uestitu deaurato, circumamicta uarietate, id est, in sacramento sapientiae, linguarum uarietate decorata. Ibi mihi dicitur: Audi, filia et uide, et inclina aurem tuam, et obliuiscere populum tuum, et domum patris tui: quia concupiuit rex speciem tuam; quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum filiae Tyri in muneribus, uultum tuum deprecabuntur omnes diuites plebis. Omnis gloria eius filiae regis intrinsecus, in fimbriis aureis circumamicta uarietate. Adducentur regi uirgines post eam, proximae eius adducentur tibi: adducentur in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis. Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui, in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in saeculum, et in saeculum saeculi. 3. 6. Si hanc reginam non uidetis, iam etiam regia prole fecundam. Si non uidet impletum quod audiuit esse promissum, cui dictum est: Audi, filia, et uide. Si non reliquit ritus pristinos mundi, cui dictum est: Obliuiscere populum tuum, et domum patris tui. Si non ubique Christum Dominum confitetur, cui dictum est: Concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est Dominus Deus tuus. Si non uidet ciuitates gentium Christo preces fundere, et munera offerre, de quo illi dictum est: Adorabunt eum filiae Tyri in muneribus. Si non etiam superbia deponitur diuitum, et ab Ecclesia deprecantur auxilium; cui dictum est: Vultum tuum deprecabuntur omnes diuites plebis. Si non agnoscit filiam regis, cui dicere iussa est: Pater noster, qui es in caelis; et in sanctis suis in interiore homine renouatur de die in diem, de qua dictum est: Omnis gloria eius filiae regis intrinsecus: quamuis et oculos extraneorum fulgentes fama praedicatorum suorum in diuersitate linguarum uelut in fimbriis aureis et uestis uarietate perstringat. Si non posteaquam diffamatur in quocumque loco odore bono eius, etiam consecrandae uirgines adducuntur ad Christum, de quo dicitur, et cui dicitur: Adducentur regi uirgines post eam, proximae eius adducentur tibi. Et ne quasi captiuae in aliquem uelut carcerem uiderentur adduci: Adducentur, inquit, in laetitia et exsultatione, adducentur in templum regis. Si non parit filios, ex quibus habeat tamquam patres, quos constituat sibi ubique rectores, cui dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram: quorum se orationibus mater et praelata et subiecta commendat; unde subiunctum est: Memores erunt nominis tui, in omni generatione et generatione. Si non propter eorumdem patrum praedicationem, in qua nominis eius sine intermissione meminerunt, tam magnae in ea multitudines congregantur, eique laudem gratiae sine fine temporis confitentur, cui dicitur: Propterea populi confitebuntur tibi in saeculum, et in saeculum saeculi. [4] 4. 6. Si non ista ita demonstrantur esse perspicua, ut non inueniant oculi inimicorum in quam partem auertantur, ubi non eadem perspicuitate feriantur, ut ex ea fateri manifeste cogantur: merito fortasse dicitis quod nulla uobis ostendantur indicia, quibus uisis credatis etiam illa quae non uidetis. Si uero haec quae uidetis, et longe ante praedicta sunt, et tanta manifestatione complentur; si se ipsa ueritas et praecedentibus uobis et consequentibus declarat effectibus, o reliquiae infidelitatis, ut credatis quae non uidetis, iis erubescite quae uidetis! 4. 7. Me attendite, uobis dicit Ecclesia; me attendite, quam uidetis, etiamsi uidere nolitis. Qui enim temporibus illis in Iudaea terra fideles fuerunt, ex uirgine natiuitatem mirabilem, ac passionem, resurrectionem, ascensionem Christi, omnia diuina dicta eius et facta praesentes praesentia didicerunt. Haec uos non uidistis, propterea credere recusatis. Ergo haec aspicite, in haec intendite, haec quae cernitis cogitate, quae uobis non praeterita narrantur, nec futura praenuntiantur, sed praesentia demonstrantur. An uobis inane uel leue uidetur et nullum uel paruum putatis esse miraculum diuinum, quod in nomine unius crucifixi uniuersum genus currit humanum? Non uidistis quod praedictum de humana Christi natiuitate: Ecce uirgo in utero accipiet, et pariet filium: sed uidetis quod praedictum et impletum est ad Abraham Dei uerbum: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Non uidistis quod de mirabilibus Christi praedictum est: Venite, et uidete opera Domini, quae posuit prodigia super terram: sed uidetis quod praedictum est: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Non uidistis quod praedictum est et impletum de passione Christi: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me; diuiserunt sibi uestimenta mea, et super uestem meam miserunt sortem: sed uidetis quod in eodem Psalmo praedictum est, et nunc apparet impletum: Commemorabuntur et conuertentur ad Dominum uniuersi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Non uidistis quod de resurrectione Christi praedictum atque completum est, loquente Psalmo ex persona eius prius de traditore et persecutoribus eius: Egrediebantur foras, et loquebantur simul in unum; aduersum me insusurrabant omnes inimici mei, aduersum me cogitabant mala mihi; uerbum iniquum disposuerunt aduersum me. Ubi, ut ostenderet nihil eos ualuisse occidendo resurrecturum subiecit atque ait: Numquid qui dormit, non adiciet ut resurgat? Et paulo post cum de ipso suo traditore per eamdem prophetiam praedixisset, quod in Euangelio quoque scriptum est: Qui edebat panes meos, ampliauit super me calcaneum hoc est: conculcauit me; continuo subdidit: Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, et reddam illis. Impletum est hoc, dormiuit Christus, et euigilauit, hoc est, resurrexit : qui per eamdem prophetiam in alio Psalmo ait: Ego dormiui, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Verum hoc non uidistis, sed uidetis eius Ecclesiam, de qua similiter dictum et impletum est: Domine Deus meus, ad te gentes uenient ab extremo terrae, et dicent: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, et non est in illis utilitas. Hoc certe siue uelitis seu nolitis, aspicitis: ut si adhuc aliquam putatis esse uel fuisse in simulacris utilitatem; certe tamen innumeros gentium populos relictis uel abiectis uel confractis huiusmodi uanitatibus audistis dicere: Vere mendacia coluerunt patres nostri simulacra, et non est in illis utilitas: si faciet homo deos, et ecce ipsi non sunt dii. Nec putetis autem ad unum aliquem Dei locum gentes praedictas fuisse uenturas, quoniam dictum est: Ad te gentes uenient ab extremo terrae. Intellegite, si potestis, ad Deum Christianorum, qui summus et uerus est Deus, non ambulando uenire gentium populos, sed credendo. Nam res eadem ab alio propheta sic praenuntiata est: Praeualebit, inquit, Dominus aduersus eos, et exterminabit omnes deos gentium terrae; et adorabunt eum unusquisque de loco suo omnes insulae gentium. Quod ait ille: Ad te omnes gentes uenient; hoc ait iste: Adorabunt eum unusquisque de loco suo. Ergo uenient ad eum non recedentes de loco suo, quia credentes in eum inuenient eum in corde suo. Non uidistis quod praedictum et impletum est de ascensione Christi: Exaltare super caelos, Deus: sed uidetis quod continuo sequitur: Et super omnem terram gloria tua. Illa de Christo iam facta atque transacta omnia non uidistis; sed ista praesentia in eius Ecclesia uidere uos non negatis. Utraque uobis praedicta monstramus: utraque autem uobis impleta propterea demonstrare uidenda non possumus, quia reuocare in conspectum praeterita non ualemus. [5] 5. 8. Sed quemadmodum uoluntates amicorum quae non uidentur, creduntur per indicia quae uidentur; sic Ecclesia quae nunc uidetur, omnium quae non uidentur, sed in eis litteris ubi et ipsa est praedicta monstrantur, et index est praeteritorum, et praenuntia futurorum. Quia et praeterita quae iam non possunt uideri, et praesentia quae nec possunt uideri omnia, cum praenuntiarentur, nihil horum poterat tunc uideri. Cum ergo fieri praedicta coeperunt, ex illis quae facta sunt usque ad ista quae fiunt, de Christo et Ecclesia quae praedicta sunt ordinata serie cucurrerunt: ad quam seriem pertinent de die iudicii, de resurrectione mortuorum, de impiorum aeterna damnatione cum diabolo, et de piorum aeterna remuneratione cum Christo, quae similiter praedicta uentura sunt. Cur ergo res primas et nouissimas quas non uidemus non credamus, cum testes utrarumque res medias quas uidemus habeamus, atque in propheticis libris et primas et medias et nouissimas uel audiamus praenuntiatas antequam fierent, uel legamus? Nisi forte arbitrantur homines infideles a Christianis illa esse conscripta, ut ista quae iam credebant maius haberent pondus auctoritatis, si antequam uenirent, putarentur esse promissa. [6] 6. 9. Quod si suspicantur inimicorum nostrorum Iudaeorum codices perscrutentur. Ibi legant ista quae commemorauimus, praenuntiata de Christo in quem credimus, et Ecclesia quam cernimus ab initio laborioso fidei usque ad sempiternam beatitudinem regni. Sed cum legunt, non mirentur quod ista illi quorum codices sunt, propter inimicitiarum tenebras non intellegunt. Nam eos non intellecturos ab eisdem Prophetis ante praedictum est: quod ut cetera oportebat impleri, et occulto iustoque iudicio Dei meritis eorum poenam debitam reddi. Ille quippe quem crucifixerunt, et cui fel et acetum dederunt, quamuis in ligno pendens, propter eos quos fuerat in lucem de tenebris educturus, dixerit Patri : Ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; tamen propter ceteros, quos occultioribus causis fuerat deserturus, per prophetam tanto ante praedixit: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potauerunt me aceto: fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam, et in retributionem et in scandalum; obscurentur oculi eorum, ne uideant, et dorsum illorum semper incurua. Cum causae itaque nostrae praeclarissimis te stimoniis circumquaque ambulant oculis obscuratis, ut per eos haec probentur, ubi et ipsi reprobantur. Ideo factum est, ne sic delerentur, ut eadem secta omnino nulla esset; sed dispersa est super terras, ut portans in nos collatae gratiae prophetias ad conuincendos firmius infideles, nobis ubique prodesset. Et hoc ipsum quod dico, accipite quemadmodum fuerit prophetatum: Ne occideris eos, inquit, ne quando obliuiscantur legem tuam; disperge eos in uirtute tua. Non sunt ergo occisi, in eo quod non sunt quae apud eos legebantur et audiebantur obliti. Si enim Scripturas Sanctas, quamuis eas non intellegant, penitus obliuiscerentur, in ipso Iudaico ritu occiderentur; quia cum Legis et Prophetarum nihil nossent Iudaei, prodesse non possent. Ergo occisi non sunt, sed dispersi : ut quamuis in fide, unde salui fierent, non haberent; tamen unde nos adiuuaremur, memoria retinerent, in Libris suffragatores, in cordibus nostri hostes, in codicibus testes. [7] 7. 10. Quamquam etiam si de Christo et Ecclesia testimonia nulla praecederent, quem non mouere deberet ut crederet, repente illuxisse diuinam humano generi claritatem, quando uidemus relictis diis falsis, et eorum confractis usquequaque simulacris, templis subuersis, siue in usus alios commutatis, atque ab humana ueternosissima consuetudine tot uanis ritibus exstirpatis, unum uerum Deum ab omnibus inuocari? Et hoc esse factum per unum hominem ab hominibus illusum, comprehensum, uinctum, flagellatum, expalmatum, exprobratum, crucifixum, occisum: discipulis eius, quos idiotas, et imperitos, et piscatores, et publicanos, per quos eius magisterium commendaretur, elegit, annuntiantibus eius resurrectionem, ascensionem, quam se uidisse dixerunt, et impleti Spiritu Sancto, hoc Euangelium linguis omnibus, quas non didicerant, sonuerunt. Quos qui audierunt, partim crediderunt, partim non credentes praedicantibus ferociter restiterunt. Ita fidelibus usque ad mortem pro ueritate, non mala rependendo, sed perpetiendo certantibus, nec occidendo, sed moriendo uincentibus; sic in istam religionem mutatus est mundus, sic ad hoc Euangelium corda conuersa mortalium, marium et feminarum, paruulorum atque magnorum, doctorum et indoctorum, sapientium et insipientium, potentium et infirmorum, nobilium et ignobilium, excelsorum et humilium, et per omnes gentes Ecclesia diffusa sic creuit, ut etiam contra ipsam catholicam fidem nulla secta peruersa, nullum genus exoriatur erroris, quod ita reperiatur christianae ueritati aduersari, ut non affectet atque ambiat Christi nomine gloriari: quod quidem non sineretur pullulare per terram, nisi exerceret sanam et ipsa contradictio disciplinam. Quando tantum crucifixus ille potuisset, nisi Deus hominem suscepisset, etiamsi nulla per Prophetas futura talia praedixisset? Cum uero tam magnum pietatis sacramentum habuerit antecedentes uates suos atque praecones, quorum diuinis uocibus est praenuntiatum, et sic uenerit quemadmodum est praenuntiatum, quis ita sit demens, ut dicat Apostolos de Christo fuisse mentitos, quem sic uenisse praedicauerunt, quemadmodum eum uenturum Prophetae ante praedixerunt, qui nec de ipsis Apostolis uera futura tacuerunt? De his quippe dixerant : Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur uoces eorum; in omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrae uerba eorum. Quod certe in orbe uidemus impletum, etsi in carne nondum uidimus Christum. Quis itaque nisi mirabili dementia caecatus, aut mirabili pertinacia durus ac ferreus, nolit habere sacris Litteris fidem, quae totius orbis praedixerunt fidem? [8] 8. 11. Vos autem, carissimi qui hanc fidem habetis uel qui nunc nouam habere coepistis, nutriatur et crescat in uobis. Sicut enim uenerunt temporalia tanto ante praedicta, uenient et sempiterna promissa. Nec uos decipiant uel uani Pagani, uel falsi Iudaei, uel fallaces haeretici, nec non in ipsa Catholica mali Christiani, tanto nocentiores, quanto interiores inimici. Quia et hinc ne perturbarentur infirmi, prophetia diuina non tacuit, ubi loquens in Cantico canticorum sponsus ad sponsam, id est, Christus Dominus ad Ecclesiam: Sicut lilium, inquit, in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum. Non dixit, in medio extranearum; sed: In medio filiarum. Qui habet aures audiendi, audiat; et dum sagena quae missa est in mare, et congregat omnia genera piscium, sicut sanctum loquitur Euangelium, trahitur ad litus, id est, ad saeculi finem secernat se a piscibus malis, corde, non corpore; mores malos mutando, non retia sancta rumpendo: ne qui nunc probati reprobis uidentur esse permixti, non uitam, sed poenam reperiant sempiternam, cum coeperint in littore separari.