[6,0] LIBER SEXTUS. [6,1] 1. 1. Poterat iam fortasse sufficere, quod toties repetitis rationibus, et multipliciter disputando uersatis atque tractatis, adiunctis etiam diuinarum Scripturarum documentis, et ipsius Cypriani tot testimoniis suffragantibus, iam etiam corde tardiores, quantum existimo, intellegunt Baptismum Christi nulla peruersitate hominis, siue dantis, siue accipientis, posse uiolari. Nec ob aliud illis temporibus, quando ista quaestio contra utilem consuetudinem disputationibus salua caritate atque unitate altercantibus discutiebatur, uisum est quibusdam etiam egregiis uiris antistitibus Christi, inter quos praecipue beatus Cyprianus eminebat, non esse posse apud haereticos uel schismaticos Baptismum Christi, nisi quia non distinguebatur Sacramentum ab effectu, uel usu Sacramenti. Et quia eius effectus atque usus in liberatione a peccatis et cordis rectitudine apud haereticos non inueniebatur, ipsum quoque Sacramentum non illic esse putabatur. Sed conuertentibus oculos ad interioris paleae multitudinem, cum et hi qui in ipsa unitate peruersi sunt et perdite uiuunt, appareant remissionem peccatorum nec dare posse nec habere; quia non malignis, sed bonis filiis dictum est: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur: habere tamen, et dare, et accipere Baptismi Sacramentum, satis eluxit pastoribus Ecclesiae catholicae toto orbe diffusae, per quos postea plenarii concilii auctoritate originalis consuetudo firmata est; etiam ouem, quae foris errabat, et dominicum characterem a fallacibus depraedatoribus suis foris acceperat, uenientem ad christianae unitatis salutem, ab errore corrigi, a captiuitate liberari, a uulnere sanari, characterem tamen in ea dominicum agnosci potius quam improbari: quandoquidem ipsum characterem multi et lupi et lupis infigunt, qui uidentur quidem intus esse, uerumtamen ad illam ouem, quae etiam ex multis una est, non pertinere, morum suorum fructibus conuincuntur, in quibus in finem usque perdurant: quia secundum praescientiam Dei, sicut multae oues errant exterius, sic multi lupi insidiantur interius; inter quos tamen nouit Dominus qui sunt eius, qui non audiunt uocem nisi pastoris, etiam cum clamat per similes Pharisaeorum, de quibus dictum est: Quae dicunt, facite. 1. 2. Sicut enim homo spiritalis habens finem praecepti, id est, caritatem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, potest aliquid ex corpore quod adhuc corrumpitur et aggrauat animam, minus liquide cernere, et aliter sapere quod in eadem caritate permanenti Deus cum uoluerit reuelabit: sic in homine carnali atque peruerso potest aliquod bonum et utile reperiri, quod aliunde sit, non ex ipso. Nam ut in palmite fructuoso inuenitur aliquid quod purgandum sit, ut maiorem fructum ferat; ita et in arundine sterili atque arida uel alligata solet uua pendere. Et ideo sicut stultum est fructiferi palmitis purgamenta diligere, commode autem facit qui poma suauia ubicumque suspensa non respuit: ita quisquis ab unitate praecisus propterea rebaptizat, quia Cypriano uisum est ab haereticis uenientes denuo baptizari oportere; laudanda in tanto uiro auersatur, et emendanda sectatur, nec ea ipsa quae sectatur assequitur. Ille enim dum zelo Dei grauiter detestatur eos qui se ab unitate separauerunt, etiam ab ipso Baptismo separatos esse arbitratus est: isti autem parum sceleris putantes, quod ipsi a Christi unitate separati sunt, etiam Baptismum eius illic non esse, et secum exisse contendunt. Tam ergo longe sunt a fecunditate Cypriani, ut nec purgamentis eius aequentur. [6,2] 2. 3. Item quisquis non habens caritatem, et perditas uias morum ingrediens pessimorum, intus uidetur esse cum foris sit, et Baptismum Christi nec in haereticis repetit; nihil eius adiuuat sterilitatem, quod non fecundatur suo, sed fructu oneratur alieno. Fieri autem potest ut aliquis uigeat in radice caritatis, et in quo Cyprianus aliter sapuit rectissime sapiat, et tamen in Cypriano quam in isto plura fecunda sint, et in isto quam in Cypriano plura purganda sint. Non solum itaque malos catholicos nullo modo comparamus, sed nec bonos facile coaequamus beato Cypriano, quem inter raros et paucos excellentissimae gratiae uiros numerat pia mater Ecclesia: quamuis isti et apud haereticos agnoscant Baptismum Christi, illi autem aliter uisum sit; ut per eum minus aliquid uidentem, et in unitate firmissime permanentem, manifestius demonstraretur haereticis, quam sacrilego scelere rumperetur uinculum pacis. Neque enim Pharisaei caeci, quamuis dicentes aliquando quod fieri debebat, comparandi erant apostolo Petro, quamuis dicenti aliquando quod fieri non debebat. Non solum autem istorum ariditas illius uiriditati conferenda non est: sed nec aliorum fructus illius ubertati adaequandus est. Gentes enim nemo iudaizare nunc cogit, nec ideo tamen quisquam nunc in Ecclesia quantumlibet profecerit, Petri apostolatui conferendus est. Quapropter reddens debitam reuerentiam, dignumque honorem, quantum ualeo, persoluens pacifico episcopo et glorioso martyri Cypriano, audeo tamen dicere eum aliter sensisse de schismaticis uel haereticis baptizandis, quam postea ueritas prodidit, non ex mea, sed ex uniuersae Ecclesiae sententia, plenarii concilii auctoritate roborata atque firmata: sicut uenerans pro sui merito Petrum primum Apostolorum et eminentissimum martyrum, audeo tamen dicere, non eum recte fecisse ut Gentes iudaizare cogerentur; etiam hoc enim dico, non ex mea, sed ex apostoli Pauli salutari doctrina, per Ecclesiam uniuersam retenta atque seruata. 2. 4. Disputans ergo de sententia Cypriani, multum infra merita positus Cypriani, dico sacramentum Baptismi et bonos et malos posse habere, posse dare, posse accipere: et bonos quidem utiliter ac salubriter, malos autem perniciose atque poenaliter; cum illud tamen in utrisque sit aequaliter integrum: atque nihil interesse ad eius aequalem in omnibus integritatem, quanto peior id habeat inter malos, sicut nihil interest quanto melior id habeat inter bonos. Ac per hoc etiam nihil interest quanto peior id tradat, sicut nihil interest quanto melior: atque ita nihil interest quanto peior id accipiat, sicut nihil interest quanto melior. Illud enim per se ipsum, et in eis qui non aequaliter iusti sunt, et in eis qui non aequaliter iniqui sunt, aequaliter sanctum est. [6,3] 3. 5. Habere autem Baptismum, et tradere, et accipere malos nequaquam in melius commutatos, et de Scripturis canonicis, et de ipsius Cypriani litteris, satis, ut arbitror, demonstrauimus: quos non pertinere ad sanctam Ecclesiam Dei, quamuis intus esse uideantur, ex hoc apertissime apparet, quia isti sunt auari, raptores, feneratores, inuidi, maleuoli, et caetera huiusmodi; illa autem columba unica, pudica et casta, sponsa sine macula et ruga, hortus conclusus, fons signatus, paradisus cum fructu pomorum, et caetera quae de illa similiter dicta sunt: quod non intellegitur nisi in bonis et sanctis et iustis, id est, non tantum secundum operationes munerum Dei bonis malisque communes, sed etiam secundum intimam et supereminentem caritatem Spiritum sanctum habentibus, quibus Dominus dicit: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; et si cui tenueritis, tenebuntur. [6,4] 4. 6. Ac per hoc nihil idoneum dicitur, cur non possit malus etiam tradere Baptismum, qui potest habere; et sicut perniciose habet, ita etiam perniciose tradere; non quia tale aliquid tradit, nec quia talis tradit, sed quia tali tradit. Nam cum malus tradit bono, id est, in unitatis uinculo, ueraci conuersione mutato, inter bonum Sacramentum quod traditur, et bonum fidelem cui traditur, tradentis malitia superatur. Et cum illi ueraciter ad Deum conuerso peccata dimittuntur, ab eis dimittuntur, quibus ipsa ueraci conuersione coniungitur. Idem quippe Spiritus sanctus ea dimittit, qui datus est omnibus sanctis sibi caritate cohaerentibus, siue se nouerint corporaliter, siue non nouerint. Similiter cum alicuius peccata tenentur, ab eis utique tenentur, a quibus se ille, cui tenentur, uitae dissimilitudine et praui cordis auersione disiungit, siue illum corporaliter nouerint, siue non nouerint. [6,5] 5. 7. Quapropter omnes mali spiritaliter a bonis seiuncti sunt: si autem etiam corporaliter aperta dissensione separentur, peiores fiunt. Sed, ut dictum est, nihil interest ad Baptismi sanctitatem, quanto quisque peior id habeat, et quanto peiori tradat: potest tamen tradere separatus, sicut potest habere separatus; sed quam perniciose habere, tam perniciose tradere. Ille autem cui tradit, potest salubriter accipere, si ipse non separatus accipiat: sicut plerisque accidit ut catholico animo et corde ab unitate pacis non alienato, aliqua necessitate mortis urgentis in aliquem haereticum irruerent, et ab eo Christi baptismum sine illius peruersitate perciperent, et siue defuncti, siue liberati, nequaquam apud eos remanerent, ad quos numquam corde transierant. Si autem etiam ipse separatus acceperit, tanto perniciosius accipit, quanto magis bonum est quod non bene accipit: et tanto magis ualet ad exitium separato, quanto magis posset ad salutem ualere coniuncto. Et ideo si ab illa peruersitate correctus, et a separatione conuersus uenerit ad catholicam pacem, sub eodem Baptismate quod acceperat, eius peccata dimittentur propter uinculum caritatis, sub quo Baptismate peccata eius tenebantur propter sacrilegium diuisionis: quia illud et in homine iusto et in homine iniusto semper sanctum est, quod neque aequitate alicuius augetur, neque alicuius iniquitate minuitur. 5. 8. Quae cum ita sint, quid huic iam perspicuae ueritati officit, quod multi coepiscopi Cypriano in illam sententiam consenserunt, suasque in idem conuenientes proprias protulerunt, nisi ut magis magisque illius uiri erga unitatem Christi caritas innotescat? Si enim solus ista sentiens nullo consentiente remaneret, uideretur propterea refriguisse ab scelere schismatis, quia socios non inueniebat erroris: tam multis autem sibi consentientibus, quod cum caeteris diuersa sentientibus in unitate permansit, catholicae uniuersitatis sanctissimum uinculum, non timore solitudinis, sed pacis amore seruauit. Quapropter posset quidem iam uideri superfluum, caeterorum etiam illius concilii episcoporum singulas retractare sententias: sed quoniam corde tardiores non putant esse responsum, si alicui loco cuiusque sermonis non ibi sed alibi respondeatur, quod illuc etiam possit adhiberi; melius multum legendo atteruntur ut acuantur, quam parum intellegendo conqueruntur ut redarguantur. [6,6] 6. 9. Primum ergo ipsius Cypriani consultationem, qua indicatur anima pacifica et exundans ubere caritatis, unde concilium ipsum incipit, iterum considerandam commemoramus. Audistis, inquit, collegae dilectissimi, quid mihi Iubaianus coepiscopus noster scripserit, consulens mediocritatem nostram de illicito et profano haereticorum Baptismo; quidque ei rescripserim, censens scilicet quod semel atque iterum et saepe censuimus, haereticos ad Ecclesiam uenientes, Ecclesiae Baptismo baptizari et sanctificari oportere. Item lectae sunt uobis et aliae Iubaiani litterae, quibus pro sua sincera et religiosa deuotione, ad epistolam nostram rescribens, non tantum consensit, sed et instructum se esse gratias egit. Superest ut de hac ipsa re singuli quid sentiamus proferamus; neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diuersum senserit, amouentes. Neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit: quando habeat omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tamque iudicari ab alio non possit, quam nec ipse potest alterum iudicare; sed exspectemus uniuersi iudicium Domini nostri Iesu Christi, qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione, et de actu nostro iudicandi. [6,7] 7. 10. Iam satis, quantum arbitror, non solum ad epistolam quam Iubaiano scripsit, sed etiam ad illam quam ad Quintum dedit, et ad illam quam cum quibusdam collegis ad quosdam collegas, et ad illam quam ad Pompeium, quantum potuimus, pro uniuersitate catholicae consensionis atque concilii, in cuius unitate isti tamquam pia membra manserunt, libris superioribus disputauimus. Quapropter iam opportunum uidetur, quid etiam caeteri singillatim censuerint considerare ea libertate, quam nobis etiam ipse non abrogauit, dicens: Neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diuersum senserit, amouentes. Quod eum non propterea dixisse, ut cogitationes tacitas collegarum, tamquam de abdito erutas tali securitate captaret, sed quod reuera pacem unitatemque diligeret, ex aliis similibus uidere facillimum est, ubi ad singulos scribit, sicut ad ipsum Iubaianum. Haec tibi, inquit, breuissime pro nostra mediocritate rescripsimus, frater charissime, nemini praescribentes, aut praeiudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. Et ne quisquam, si hac eadem libera potestate diuersa sentiret, pellendus a caeterorum consortio uideretur, sequitur et dicit: Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus diuinam concordiam et dominicam pacem tenemus; et paulo post: Seruatur, inquit, a nobis patienter et leniter caritas animi collegii, honor, uinculum fidei, concordia sacerdotii. Sic et in epistola quam scripsit ad Magnum, cum de Baptismo tinctorum et perfusorum quaereretur, utrum aliquid interesset: Qua in parte, inquit, nemini uerecundia et modestia nostra praeiudicat, quominus unusquisque quod putauerit sentiat, et quod senserit faciat. Quibus eius sermonibus satis apparet, illo tempore ab eis ista esse tractata, quo nondum declarata sine ambagine hauriebantur, sed adhuc clausa magno molimine quaerebantur. Nos ergo iam de Baptismi simplicitate ubique agnoscenda consuetudinem uniuersae Ecclesiae, etiam conciliis uniuersalibus roboratam tenentes, accepta quoque ex uerbis Cypriani maiore fiducia, per quae mihi etiam tunc liceret saluo iure communionis diuersa sentire, unitate quidem praelata atque laudata, qualem beatus Cyprianus et eius collegae, qui cum eo concilium illud fecerunt, cum diuersa sentientibus tenuerunt, haereticorum et schismaticorum seditiosas calumnias proturbantes atque euertentes in nomine Domini nostri Iesu Christi, qui per Apostolum suum loquens ait: Sufferentes inuicem in dilectione; studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis; per quem etiam ait: Si quid aliter sapitis, id quoque uobis Deus reuelabit: sanctorum episcoporum sententias, saluo cum eis uinculo unitatis et pacis, in quo retinendo eos, quantum ipse Dominus adiuuat, imitamur, considerandas et pertractandas aggredimur. [6,8] 8. 11. Caecilius a Bilta dixit: Ego unum Baptismum in Ecclesia sola scio, et extra Ecclesiam nullum. Hic erit unum, ubi spes uera est et fides certa. Sic enim scriptum est: " Una fides, una spes, unum Baptisma ". Non apud haereticos, ubi spes nulla est et fides falsa, ubi omnia per mendacium aguntur, ubi exorcizat daemoniacus, Sacramentum interrogat cuius os et uerba cancer emittunt, fidem dat infidelis, ueniam delictorum tribuit sceleratus, et in nomine Christi tingit antichristus, benedicit a Deo maledictus, uitam pollicetur mortuus, pacem dat impacificus, Deum inuocat blasphemus, sacerdotium administrat profanus, ponit altare sacrilegus. Ad haec omnia accedit et illud malum, ut antistes diaboli audeat Eucharistiam facere. Aut qui illis adsistunt, dicant haec omnia falsa esse de haereticis. Ecce ad qualia cogitur Ecclesia consentire, et sine Baptismo et uenia delictorum communicare compellitur. Quam rem, fratres, fugere ac uitare debemus, et a tanto scelere nos separare, et unum Baptismum tenere, quod soli Ecclesiae a Deo concessum est. 8. 12. Ad haec respondeo, quoniam quisquis etiam intus confitetur se Deum nosse, factis autem negat, quales sunt auari et inuidi, et qui propter fraternum odium, non meo, sed sancti Ioannis apostoli testimonio dicuntur homicidae; et spem non habent, quia malam conscientiam gerunt; et perfidi sunt, quia non id agunt quod Deo uouerunt; et mendaces, quia falsa profitentur; et daemoniaci, quia diabolo et angelis eius in suo corde locum praebent; et uerba eorum putredinem operantur, cum corrumpunt bonos mores per colloquia mala; et infideles sunt, quoniam quod Deus talibus minatur irrident; et scelerati, quia nefarie uiuunt; et antichristi, quia mores eorum Christo aduersantur; et a Deo maledicti, quia ubique tales sancta Scriptura exsecratur; et mortui, quia carent uita iustitiae; et impacati, quia contrariis factis cum Dei sermone confligunt; et blasphemi, quia per eorum perditos actus nomini christiano derogatur; et profani, quia ab illo Dei sanctuario spiritaliter interiore seclusi sunt; et sacrilegi, quia in se ipsis templum Dei male uiuendo corrumpunt; et antistites diaboli, quia fraudi et auaritiae, quae est idololatria, seruiunt. Tales autem nonnullos, imo plurimos, et apostolus Paulus et episcopus Cyprianus etiam intus esse testantur. Cur ergo isti baptizant? Cur etiam quidam qui saeculo uerbis et non factis renuntiant, et ab huiusmodi moribus non mutati baptizantur, et quando mutantur non rebaptizantur? Iam uero quod indignatur et dicit: Ecce ad qualia Ecclesia cogitur consentire, et sine Baptismo et uenia delictorum communicare compellitur; nisi essent caeteri episcopi qui alios ad ista compellerent, non utique diceret. Unde etiam ostenditur illos tunc ueriora sensisse, qui non recesserunt a pristina consuetudine, quae postea concilii uniuersitate firmata est. Quid est autem quod adiungit et dicit: Quam rem, fratres, fugere ac uitare debemus, et a tanto scelere nos separare? Si enim hoc ita dicit, ut ista non faciat nec approbet, alia res est: si autem ut diuersa sentientes damnet et segreget prior, resistit uerbis Cypriani, quibus ait: Neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diuersum senserit, amouentes. [6,9] 9. 14. Ad ea quae Felix a Misgirpa dixit, haec dicimus: Si non esset Baptisma unum et uerum nisi in Ecclesia, non utique esset in eis qui ab unitate discedunt. Est autem in eis; nam id non recipiunt redeuntes, non ob aliud nisi quia non amiserant recedentes. Quod autem ait: Nam quae foris exercentur, nullum habent salutis effectum consentio, et omnino uerum esse credo. Aliud est enim non ibi esse, aliud nullum habere salutis effectum. Venientibus enim ad catholicam pacem prodesse incipiunt quae foris inerant, sed non proderant. [6,10] 10. 15. Polycarpo autem Adrumetino, quoniam dixit: Qui haereticorum Baptismum probant, nostrum euacuant: respondemus: Si haereticorum est Baptismus, qui per haereticos datur; auarorum et homicidarum est, qui intus a talibus datur. Si autem hoc istorum non est, nec illud illorum est: ac per hoc apud quoscumque sit, Christi est. [6,11] 11. 16. {sans correspondance} 11. 17. Nouatus a Thamugade quid fecerit dixit, non autem aliquid attulit unde se ostenderet facere debuisse quod fecit. Nominauit enim testimonium Scripturarum et decretum collegarum, sed non inde aliquid protulit quod considerare possemus. [6,12] 12. 18. {sans correspondance} 12. 19. Nemesianus autem a Tubunis multa posuit testimonia Scripturarum: sed pro sententia Catholicae, quam declarandam et commendandam suscepimus, multa locutus est. Nisi forte putandum est, quia non fidit in falsis qui fidit in spe rerum temporalium, sicut omnes auari atque raptores, et qui saeculo non factis, sed uerbis renuntiant, quales tamen intus et baptizare et baptizari etiam Cyprianus est testis. Ipsi sequuntur etiam aues uolantes, quia non apprehendunt quae concupiscunt. Deserit autem uias uineae suae, et a semita agelli sui errat; et ingreditur per auia loca atque arida et terram destinatam siti, consequitur autem manibus infructuosa, non haereticus tantum, sed omnis qui male uiuit: quia omnis iustitia fructuosa est, et omnis iniquitas infructuosa. Qui uero aquam alienam de fonte extraneo bibunt, non haeretici tantum sunt, sed omnes qui non uiuunt secundum ea quae docet Deus, et uiuunt secundum ea quae docet diabolus. Nam si de Baptismo diceret, non diceret: Nec de fonte extraneo biberis; sed: De fonte extraneo non te ablueris. Iam uero quod Dominus ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei, quid eum adiuuet ad id quod putat, omnino non uideo. Aliud est enim: Omnis qui intrabit in regnum coelorum prius renascitur ex aqua et Spiritu, quia nisi renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non intrabit in regnum coelorum; quod Dominus dixit, et uerum est; aliud autem: Omnis qui nascitur ex aqua et Spiritu intrabit in regnum coelorum; quod utique falsum est. Nam et Simon ille magus natus erat ex aqua et Spiritu, et tamen non intrauit in regnum coelorum. Sic fieri potest ut haereticis etiam contingat. Aut si non nascitur ex Spiritu nisi qui ueraci conuersione mutatur, omnes qui saeculo uerbis et non factis renuntiant, non utique de Spiritu, sed ex aqua sola nascuntur: qui tamen et intus teste Cypriano sunt. Necesse est enim ut unum de duobus concedatur: aut illi qui fallaciter saeculo renuntiant, nascuntur de Spiritu, quamuis ad perniciem, non ad salutem, atque ita possunt et haeretici; aut si illud quod scriptum est: Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum, etiam ad hoc ualet, ut fallaciter saeculo renuntiantes non nascantur de Spiritu; potest quis baptizari aqua, et non nasci de Spiritu; et frustra Nemesianus ait: Neque Spiritus sine aqua operari potest, nec aqua sine Spiritu. Iam uero et alibi saepe dictum est, quomodo fieri possit ut habeant communiter unum Baptisma, qui Ecclesiam non habent unam: sicut fieri potest in ipsa intus Ecclesia ut non habeant unum Spiritum sancti per iustitiam et immundi per auaritiam, et tamen habeant unum Baptisma. Sic enim dictum est, unum corpus, id est, Ecclesia; sicut, unus Spiritus, et unum Baptisma. Iam caetera quae dixit, nostrae potius assertioni suffragantur. Posuit enim ex Euangelio testimonium: Quod natum est de carne, caro est; et quod natum est de spiritu, spiritus est; quia Deus spiritus est, et ex Deo natus est; et intulit: Ergo omnes haeretici et schismatici omnia quaecumque faciunt carnalia sunt, dicente Apostolo: " Manifesta enim sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae "; et caetera quae ibi dicit Apostolus, ubi et haereses commemorauit, iste exsecutus est: Quoniam quicumque haec faciunt, regnum Dei non haereditabunt. Deinde adiecit, et dixit: Condemnat itaque Apostolus cum omnibus malis et qui diuisionem faciunt, hoc est, schismaticos et haereticos. Bene, quod enumerans opera carnis, inter quae et haereses sunt, inuenit et dixit simul omnia damnantem Apostolum. Interroget ergo ipse sanctum Cyprianum, et audiat ab eo quam multi etiam intus secundum opera mala carnis uiuunt, quae cum haeresibus damnat Apostolus, et tamen baptizant et baptizantur. Cur ergo soli haeretici dicuntur Baptismum habere non posse, quem habent socii damnationis ipsorum? [6,13] 13. 20. Ianuarius a Lambaese dixit: Secundum Scripturarum sanctarum auctoritatem decerno haereticos omnes baptizandos, et sic in Ecclesiam sanctam admittendos. 13. 21. Huic respondetur: Secundum Scripturarum sanctarum auctoritatem decreuit concilium catholicum orbis terrarum, etiam in haereticis inuentum Christi Baptismum non esse improbandum. Si autem poneret testimonia Scripturarum, aut contra nos non esse, aut etiam pro nobis esse demonstraremus: sicut ecce qui eum sequitur. [6,14] 14. 22. Lucius a Castra Galba ex Euangelio posuit testimonium, dicente Domino: Vos estis sal terrae; si autem sal infatuatus fuerit, id quod salietur ex eo, ad nihil ualebit, nisi ut proiciatur foras et conculcetur ab hominibus; quasi nos dicamus homines ipsos foras proiectos aliquid ualere, uel ad suam uel ad aliorum salutem. Sed et qui tales uidentur intus, non solum spiritaliter foris sunt, sed etiam corporaliter in fine separabuntur. Omnes enim tales ad nihil ualent, nec ideo tamen sacramentum Baptismatis quod in eis est, nihil est. Nam et in ipsis qui proiciuntur foras, si resipiscant et redeant, salus eis quae recesserat redit: Baptisma uero quia non recesserat non redit. Et illud quod ait Dominus: Ite ergo, et docete gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, non permisit baptizare nisi bonos: quia malis non diceret: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cui tenueritis, tenebuntur. Quomodo ergo intus baptizant mali, qui dimittere peccata non possunt? Quomodo etiam baptizant malos non mutatos, quorum peccata adhuc super eos sunt, sicut Ioannes dicit: Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc? Si autem tunc dimittuntur, cum se bonis et iustis, per quos in Ecclesia peccata dimittuntur, quamuis a malis baptizati sint, intima caritate coniungunt; sic et illi qui forinsecus ueniunt, et ad eamdem compaginem corporis Christi, interno uinculo pacis accedunt; Baptismus tamen Christi in utrisque agnoscendus, et in nullis improbandus est; siue antequam conuertantur, quamuis eis nihil prosit, siue cum conuertuntur, ut prosit: Cum ipsi ab Ecclesia quae una est, inquit, recedendo infatuati contrarii facti sint; fiat sicut scriptum est: " Domus contrariorum legis debent emundationem". Et consequens est, inquit, eos qui a contrariis baptizati, inquinati sunt, primo purgari, et tunc demum baptizari. Quid ergo, raptores et homicidae non sunt contrarii legis dicentis: Non occides, non furaberis? Debent ergo emundationem: quis hoc negauerit? Et tamen non solum quicumque a talibus intus baptizantur, sed etiam qui tales non mutati baptizantur, quamuis adhuc purgationem debeant ut mutentur, non tamen amplius cum mutati fuerint baptizantur. Tanta uis est in sacramento simplicis Baptismi, ut cum fateamur aliquem baptizatum et adhuc male uiuentem debere mundari, uetemus tamen ulterius baptizari. [6,15] 15. 24. Crescens a Cirta dixit: In tanto coetu sanctissimorum consacerdotum lectis litteris Cypriani dilectissimi nostri ad Iubaianum, itemque ad Stephanum, quae tantum in se sanctissimorum ex Scripturis deificis descendentium testimoniorum continent, ut merito omnes per Dei gratiam adunati consentire debeamus: censeo ergo omnes haereticos siue schismaticos, qui ad catholicam Ecclesiam uenire uoluerint, non ante ingredi nisi exorcizati et baptizati fuerint; exceptis his sane qui in Ecclesia catholica fuerint ante baptizati, ita tamen per manus impositionem in poenitentiam Ecclesiae reconcilientur. 15. 25. Hic admonemur iterum quaerere, cur dixerit, exceptis his sane qui in Ecclesia catholica fuerint ante baptizati. An quia non amiserant quod intus acceperant? Ergo quod habere foris poterant, cur non et tradere poterant? An illicite foris traditur? Sed neque licite foris habetur, et tamen habetur: sic illicite foris datur, sed tamen datur. Quod autem praestatur redeunti qui intus acceperat, hoc praestatur uenienti qui foris acceperat; id est, ut licite intus habeat, quod illicite foris habebat. Sed aliquis forsitan quaerat, quid de hac re beati Cypriani epistola ad Stephanum, cuius in hac sententia commemoratio facta est, cum in exordio concilii non sit commemorata, credo quia non putatum est necessarium. Nam et ipsam in isto coetu consacerdotum lectam esse dixit: quod factum omnino non dubito, quantum arbitror, ut fieri solet, quo possent iam congregati episcopi etiam de illa causa simul aliquid cognoscere, quae illa epistola continetur. Nam prorsus ad quaestionem praesentem non pertinet; et magis miror cur eam iste commemorare uoluerit, quam cur in exordio concilii commemoratio eius praetermissa sit. Quod si quisquam arbitratur me aliquid noluisse in medium proferre, quod in ea positum est praesenti causae necessarium, legat eam et sciat uerum esse quod dico: aut si aliud inuenerit, redarguat. Prorsus enim illa epistola de Baptismo apud haereticos uel schismaticos dato, unde nunc agimus, nihil habet. [6,16] 16. 26. Nicomedes a Segermis dixit: Mea sententia haec est, ut haeretici ad Ecclesiam uenientes baptizentur; eo quod nullam foris apud peccatores remissionem peccatorum consequantur. 16. 27. Cui respondetur: Uniuersae Ecclesiae catholicae sententia haec est, ut haeretici quamuis in haeresi iam Christi Baptismo baptizati ad Ecclesiam uenientes non baptizentur. Si enim nulla est apud peccatores remissio peccatorum, nec intus peccatores peccata dimittunt: et tamen ab eis baptizati non rebaptizantur. [6,17] 17. 28. Monnulus a Girba dixit: Ecclesiae catholicae matris nostrae ueritas apud nos, fratres, semper mansit et manet, uel maxime in Baptismi Trinitate, Domino nostro dicente: " Ite, baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti ". Cum ergo manifesto, inquit, sciamus haereticos non habere nec Patrem, nec Filium, nec Spiritum sanctum, debent uenientes ad Ecclesiam matrem nostram uere renasci et baptizari, ut cancer quod habebant, et damnationis ira, et erroris offectura, per sanctum et coeleste lauacrum sanctificetur. 17. 29. Huic respondemus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum in Sacramento dumtaxat habere omnes qui Baptismo uerbis euangelicis consecrato baptizantur: in corde autem et in uita nec illos habere, qui intus perdite et exsecrabiliter uiuunt. [6,18] 18. 30. Secundinus a Cedias dixit: Cum Dominus noster Christus dicat: " Qui mecum non est, aduersus me est "; et Ioannes apostolus eos qui ab Ecclesia exeunt antichristos dicat: indubitanter hostes Christi, quique antichristi nominati sunt, gratiam Baptismi salutaris ministrare non possunt; et ideo censeo eos qui de haereticorum insidiis confugiunt ad Ecclesiam, baptizandos esse a nobis, qui amici appellati sumus Dei de eius dignatione. Sunt et alii hostes Christi qui baptismum dant. 18. 31. Cui respondetur, Christi aduersarios omnes esse, quibus dicentibus: Domine, in nomine tuo uirtutes multas fecimus, et alia quae ibi dicuntur; in fine dicturus est: Non noui uos; recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem: quae tota palea si usque ad ultimum in malitia perseuerabit, siue ante uentilationem eius aliquid foras uolet, siue intus esse uideatur, igni destinata est. Si ergo propterea baptizandi sunt ad Ecclesiam uenientes haeretici, ut ab amicis Dei baptizentur; numquid illi auari, raptores, homicidae, amici Dei sunt, aut quos baptizauerint denuo baptizandi sunt? [6,19] 19. 32. Felix a Bagai dixit: Sicut caecus caecum ducens simul in foueam cadunt, ita haereticus haereticum baptizans simul in mortem cadunt. 19. 33. Hoc uerum est, sed non propterea uerum est quod adiungit: Et ideo, inquit, haereticus baptizandus et uiuificandus, ne nos uiui mortuis communicemus. Nonne mortui erant qui dicebant: Manducemus et bibamus, cras enim morimur? Non credebant resurrectionem mortuorum. Qui ergo istorum colloquiis malis corrumpebantur et eos sequebantur, nonne pariter cum eis in foueam cadebant? Et in eis tamen erant isti quibus scribebat Apostolus iam baptizatis, nec tamen ideo si corrigerentur, denuo baptizarentur. Nonne idem apostolus ait: Sapere secundum carnem mors est? Et utique secundum carnem sapiebant auari, fraudatores, raptores, inter quos gemebat ipse Cyprianus. Quid ergo illi in unitate uiuenti oberant mortui? Aut quis dicat baptismum Christi quod tales haberent uel darent, eorum iniquitatibus fuisse uiolatum? [6,20] 20. 34. Polianus a Mileo dixit: Iustum est haereticum baptizari in Ecclesia sancta. 20. 35. Nihil quidem breuius dici potuit. Sed puto et hoc breue est: Iustum est Baptismum Christi non exsufflari in Ecclesia Christi. [6,21] 21. 36. Theogenes ab Hippone Regio dixit: Secundum sacramentum Dei gratiae coelestis quod accepimus, unum Baptismum quod est in Ecclesia sancta credimus. 21. 37. Potest et mea esse sententia. Sic enim librata est, ut nihil habeat contra ueritatem. Nam et nos unum Baptismum quod est in Ecclesia sancta credimus. Si autem dixisset: Quod est in sola Ecclesia sancta credimus; respondendum erat sicut caeteris. Nunc uero quia sic dictum est: Unum Baptisma quod est in Ecclesia sancta credimus; ut esse quidem in Ecclesia sancta diceretur, sed et alibi esse non negaretur: quodlibet ille senserit, contra haec uerba disputare non opus est. Si enim de me singula quaererentur, utrum esset unum Baptisma; responderem unum esse. Deinde si interrogarer, utrum hoc esset in Ecclesia sancta; responderem hoc esse. Tertio si quaereretur, utrum hoc Baptisma crederem: responderem ita me credere; ac per hoc unum Baptisma quod est in Ecclesia sancta me credere responderem. Si autem quaereretur, utrum in sola sancta esset Ecclesia, et apud haereticos uel schismaticos non esset; non me ita credere cum tota Ecclesia responderem. Sed quia hoc ille in sententia sua non posuit, puto esse improbum ut ego illi addam uerba contra quae disputem, quae ibi non inueni. Ita enim si diceret: Una est aqua Euphratae fluminis, quae est in paradiso; uerum utique diceret. Sed si interrogaretur, utrum in solo paradiso esset ista aqua, et ita esse diceret, falsum diceret. Est enim et praeter paradisum in his terris, in quas ab illo fonte permanat. Sed quis est tam temerarius, qui dicat hoc eum responsurum fuisse quod falsum est, cum posset fortasse hoc respondere quod uerum est? Quapropter uerba huius sententiae non debent habere contradictionem, quia nihil impediunt ueritatem. [6,22] 22. 38. Datiuus a Vadis dixit: Nos, quantum in nobis est, haeretico non communicamus, nisi baptizatus in Ecclesia fuerit, et remissionem peccatorum acceperit. 22. 39. Respondetur : Si propterea uis eum baptizari, quia non accepit remissionem peccatorum; si intus aliquem inueneris qui tenens odium aduersus fratrem sic baptizatus sit, cum Dominus mentiri non possit, qui ait: Si non dimiseritis, non uobis dimittetur, iubebis correctum denuo baptizari? Non utique: sic ergo nec haereticum. Sane iste cur non breuiter dixerit: Nos haeretico non communicamus; sed addidit, quantum in nobis est: non est praetereundum. Vidit enim plures huic sententiae consentire, a quorum tamen consortio, ne uiolaretur unitas, se isti separare non possent, et addidit, quantum in nobis est: utique demonstrans non uoluntate se communicare his quos arbitrabatur Baptismum non habere, sed tamen omnia bono pacis et unitatis esse toleranda; quod et illi faciebant, qui istos non recte facere sentiebant, et illud tenebant quod postea melius declarata ueritas docuit, et antiquior consuetudo concilio posteriore firmata robustius persuasit: inuicem se tamen, cum salua caritate diuersa sentirent, sollicita pietate tolerauerunt, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, donec alteris eorum, si quid aliter saperent, id quoque illis Deus reuelaret. Hoc isti audiant, a quibus per hoc concilium unitas oppugnatur, per quod concilium quantum amanda sit unitas declaratur. [6,23] 23. 40. Successus ab Abbir Germaniciana dixit: Haereticis aut nihil licet, aut totum licet. Si possunt baptizare, possunt et Spiritum sanctum dare: si autem Spiritum sanctum dare non possunt, quia non habent Spiritum sanctum, nec baptizare spiritaliter possunt. Propterea censemus haereticos baptizari. 23. 41. Huic prope totidem uerbis ita responderi potest: Homicidis aut nihil licet, aut totum licet. Si possunt baptizare, possunt et Spiritum sanctum dare: si autem Spiritum sanctum dare non possunt, quia non habent Spiritum sanctum, nec baptizare spiritaliter possunt. Propterea censemus ab homicidis baptizatos, uel homicidas baptizatos atque in melius non mutatos, cum se correxerint, baptizari. At hoc non est uerum. Qui enim odit fratrem suum homicida est. Et tales nouerat intus Cyprianus, qui utique baptizabant. Frustra ergo talia de baptizandis haereticis dicta sunt. [6,24] 24. 42. Fortunatus a Tuccabori dixit : Iesus Christus Dominus et Deus noster, Dei Patris et creatoris Filius, super Petrum aedificauit Ecclesiam, non super haeresim: et potestatem baptizandi episcopis dedit, non haereticis. Quare qui extra Ecclesiam sunt, et contra Christum stantes, oues eius et gregem spargunt, baptizare foris non possunt. 24. 43. Ad hoc addidit, foris, ut ei tam breuiter responderi non possit. Nam et huic totidem pene uerbis ita responderetur: Iesus Christus Dominus et Deus noster, Dei Patris et creatoris Filius, super Petrum fundauit Ecclesiam, non super iniquitatem: et potestatem baptizandi episcopis dedit, non iniquis. Quare qui non pertinent ad petram, super quam aedificant qui uerba Dei audiunt et faciunt, sed contra Christum uiuentes audiendo uerba eius et non faciendo, ac per hoc super arenam aedificando, oues eius et gregem perditorum morum exemplo corrumpunt, baptizare non possunt. Numquid non posset hoc uerisimiliter dici? Et tamen falsum est. Baptizant quippe iniqui; quoniam iniqui sunt illi raptores, quos in unitate secum positos Cyprianus arguebat 81. Sed ideo, inquit, addidit foris. Cur ergo isti foris baptizare non possunt? An quia peiores sunt eo ipso quo foris sunt? Sed nihil interest ad integritatem Baptismi, quanto peior id tradat. Neque enim tantum interest inter malum et peiorem, quantum interest inter bonum et malum: et tamen cum baptizat malus, non aliud dat quam bonus. Ergo et cum baptizat peior, non aliud dat quam ille qui minus est malus. An forte non ad hominis meritum, sed ad ipsius Baptismi sacramentum pertinet ut foris dari non possit? Si hoc ita esset, nec haberi foris posset, et toties necesse esset baptizari, quoties recedens quisque ab Ecclesia rursus ad Ecclesiam remeasset. 24. 44. Iam uero si diligentius quaeramus quid sit foris, maxime quia ipse commemorationem fecit Petri super quem aedificatur Ecclesia: nonne illi sunt in Ecclesia, qui sunt in petra; qui autem in petra non sunt, nec in Ecclesia sunt? Iam ergo uideamus utrum super petram aedificium suum constituant, qui audiunt Christi uerba, et non faciunt. Contradicit eis ipse Dominus, dicens: Qui audit uerba mea haec et facit ea, similabo illum uiro prudenti qui aedificat domum suam super petram; et paulo post: Qui audit uerba mea haec et non facit ea, similabo eum uiro stulto qui aedificat domum suam super arenam. Si ergo in petra est Ecclesia, illi qui super arenam sunt, quia extra petram sunt, profecto extra Ecclesiam sunt. Recordemur itaque quam multos commemoret Cyprianus ueluti intus positos qui aedificant super arenam, id est, audiunt uerba Christi et non faciunt. Et ideo quia super arenam sunt, extra petram esse conuincuntur, quod est extra Ecclesiam: tamen et quamdiu ita sunt, et nondum uel numquam in melius commutantur, baptizant et baptizantur; et Baptismus quem habent, illis ad damnationem destinatis integer manet. 24. 45. Neque hoc loco dici potest: Quis enim facit omnia uerba Domini, quae in ipso euangelico sermone conscripta sunt, quem concludens ait, aedificare super petram qui eadem uerba audirent et facerent; super arenam autem qui audirent et non facerent? Quia etsi a quibusdam non implentur omnia, in eodem tamen sermone posuit medicinam, dicens: Dimittite, et dimittetur uobis. Et post orationem dominicam in eodem ipso sermone commemoratam atque conscriptam: Dico enim uobis, inquit, si dimiseritis peccata hominibus, dimittet et uobis Pater uester peccata uestra; si autem non dimiseritis hominibus, neque Pater uester dimittet uobis. Hinc et Petrus ait: Quia caritas cooperit multitudinem peccatorum: quam utique non habebant illi, ac per hoc super arenam aedificabant, de quibus idem Cyprianus dicit, quod intus in maleuola inuidia etiam temporibus apostolicis sine caritate conuersabantur; et ideo intus quidem esse uidebantur, sed foris erant, quia in illa petra per quam significatur Ecclesia non erant. [6,25] 25. 46. Sedatus a Tuburbo dixit 89: In quantum aqua sacerdotis prece in Ecclesia sanctificata abluit delicta, in tantum haeretico sermone uelut cancere infecta cumulat peccata. Quare omnibus pacificis quidem uiribus nitendum est, ne quis haeretico errore infectus et tinctus, singularem et uerum Ecclesiae Baptismum retractet accipere, quo quisque non fuerit baptizatus regno coelorum fiet alienus. 25. 47. Huic respondetur, quia si non sanctificatur aqua, cum aliqua erroris uerba per imperitiam precator effundit, multi non solum mali, sed etiam boni fratres in ipsa Ecclesia non sanctificant aquam. Multorum enim preces emendantur quotidie, si doctioribus fuerint recitatae, et multa in eis reperiuntur contra catholicam fidem. Numquid si manifestetur aliquos baptizatos, cum illae preces dictae super aquam fuissent, iubebuntur denuo baptizari? Quid ita? Quia plerumque precis uitium superat precantis affectus: et quia certa illa euangelica uerba, sine quibus non potest Baptismus consecrari, tantum ualent, ut per illa sic euacuentur quaecumque in prece uitiosa contra regulam fidei dicuntur, quemadmodum daemonium Christi nomine excluditur. Nam utique haereticus si afferat precem uitiosam, nec bonum habet caritatis affectum, quo possit illa imperitia superari; et ideo similis est ei quicumque in ipsa Catholica inuidus et maleuolus, quales illic arguit Cyprianus: afferat etiam, ut fieri solet, aliquam precem, in qua loquatur contra regulam fidei; multi quippe irruunt in preces, non solum ab imperitis loquacibus, sed etiam ab haereticis compositas, et per ignorantiae simplicitatem, non eas ualentes discernere, utuntur eis arbitrantes quod bonae sunt; nec tamen quod in eis peruersum est euacuat illa quae ibi recta sunt, sed ab eis potius euacuatur: sicut in ipso homine bonae spei et probabilis fidei, sed tamen homine, si quid aliter sapit, non inde euacuantur quae recte sapit, donec ei Deus reuelet et quod aliter sapit. Si autem ipse malus est atque peruersus, si precem integram dicat, et nulla ex parte fidei catholicae aduersam, non ideo ipse rectus est, quia illa recta est: et si in aliquibus peruersam precem afferat, Deus adest euangelicis uerbis suis, sine quibus Baptismus Christi consecrari non potest; et ipse sanctificat Sacramentum suum, ut homini siue antequam baptizetur, siue cum baptizatur, siue postea quandoque ad se ueraciter conuerso, id ipsum ualeat ad salutem, quod ad perniciem, nisi conuerteretur, ualeret. Caeterum quis nesciat non esse Baptismum Christi, si uerba euangelica quibus Symbolum constat illic defuerint? Sed facilius inueniuntur haeretici qui omnino non baptizent, quam qui non illis uerbis baptizent. Ideoque dicimus non omnem baptismum (nam in multis idolorum sacrilegis sacris baptizari homines perhibentur), sed Baptismum Christi, id est, uerbis euangelicis consecratum, ubique eumdem esse, nec hominum quorumlibet et qualibet peruersitate uiolari. 25. 48. Sane in ista quoque sententia non negligenter omittendum est, quod hic interposuit et ait: Quare omnibus pacificis quidem uiribus nitendum est, ne quis haeretico errore infectus, et caetera. Respexit enim uerba illa beati Cypriani dicentis: Neminem iudicantes, aut a iure communionis aliquem, si diuersum senserit, amouentes. Ecce quantum ualeat in bonis Ecclesiae filiis amor unitatis et pacis, ut quos dicebant sacrilegos et profanos, sine Baptismo ut arbitrabantur admissos, si eos quantum putabant corrigere non ualerent, eligerent potius tolerare, quam propter eos sanctum illud uinculum rumpere, ne propter zizania eradicaretur simul et triticum; permittentes quantum in ipsis erat, sicut in illo nobilissimo iudicio Salomonis, infantile corpus a falsa matre nutriri potius, quam concidi. Hoc autem et illi faciebant, qui de Baptismi sacramento uerius sentiebant, et isti quibus pro merito tantae caritatis Deus erat reuelaturus, si quid aliter sapiebant. [6,26] 26. 49. Priuatianus a Sufetula dixit: Qui haereticos potestatem baptizandi habere dicit, dicat prius quis haeresim condiderit. Si enim haeresis a Deo est, habere et indulgentiam diuinam potest: si uero a Deo non est, quomodo gratiam Dei aut habere aut conferre alicui potest? 26. 50. Huic totidem uerbis ita responderi potest : Qui maleuolos et inuidos potestatem baptizandi habere dicit, dicat prius quis maleuolentiam inuidiamque condiderit. Si enim maleuolentia et inuidia a Deo est, habere et indulgentiam diuinam potest: si uero a Deo non est, quomodo aut gratiam Dei habere aut conferre alicui potest? Sed sicut ista eodem modo dicta manifestissime falsa sunt, sic etiam illa quae ut conuincerentur haec dicta sunt. Baptizant enim maleuoli et inuidi, sicut concedit ipse Cyprianus, quia eos etiam intus esse testatur. Sic ergo possunt etiam haeretici baptizare: quia Baptismus sacramentum Christi est; inuidia uero et haeresis opera diaboli, quae quisquis habuerit, non hinc efficit ut si habet Sacramentum Christi, etiam ipsum numeretur inter opera diaboli. [6,27] 27. 51. Priuatus a Sufibus dixit: Qui haereticorum Baptismum probant, quid aliud quam haereticis communicant? 27. 52. Huic respondetur: Non est Baptismus haereticorum, quem in haereticis probamus: sicut non est Baptismus auarorum, insidiosorum, fraudatorum, raptorum, inuidorum, quem probamus in eis. Omnes quippe isti iniqui sunt: sed iustus est Christus, cuius in se Sacramentum, quod ad ipsum attinet, sua iniquitate non uiolant. Alioquin posset alius dicere: Qui iniquorum Baptismum probant, quid aliud quam iniquis communicant? Quod ipsi Catholicae si quis obiceret, responderetur ei quod huic modo responsum est. [6,28] 28. 53. Hortensianus a Laribus dixit: Viderint aut praesumptores aut fautores haereticorum: nos unum Baptisma, quod non nisi in Ecclesia nouimus, Ecclesiae uindicamus. Aut quomodo possunt in nomine Christi aliquem baptizare, quos ipse Christus dicit aduersarios suos esse? Quomodo ergo baptizant in nomine Christi alii peccatores? 28. 54. Huic simili tenore uerborum ita respondemus : Viderint aut praesumptores aut fautores iniquorum; nos unum Baptisma, quod non nisi Ecclesiae nouimus, ubicumque inuentum quando possumus ad Ecclesiam reuocamus. Aut quomodo possunt in nomine Christi aliquem baptizare, quos ipse Christus dicit aduersarios suos esse? Omnibus quippe iniquis dicit: Non noui uos; recedite a me, qui operamini iniquitatem: et tamen cum baptizant, non ipsi baptizant, sed ille de quo Ioannes dicit: Ipse est qui baptizat. [6,29] 29. 55. Cassius a Macomadibus dixit: Cum baptismata duo esse non possint, qui haereticis Baptismum concedit, sibi tollit. Censeo itaque flebiles et tabidos haereticos baptizandos esse cum ad Ecclesiam uenire coeperint, ut sacra et diuina lauatione lotos, et lumine uitae illuminatos, non hostes, sed pacificos, non alienos, sed fidei Domini domesticos, non adulteros, sed Dei filios, non erroris, sed salutis effectos, in Ecclesiam recipi: absque his qui de Ecclesia fideles supplantati, ad haeresis tenebras transierant; sed eos per manus impositionem restituendos. 29. 56. Posset alius dicere: Cum Christi baptismata duo esse non possint, qui iniquis Baptismum concedit, sibi tollit. Sed nobiscum etiam isti resisterent et dicerent: Concedimus iniquis Baptismum; qui non ab ipsis in ipsis est, sicut iniquitas, sed a Christo cuius est aequitas, et cuius Sacramentum etiam apud iniquos non est iniquum. Quod ergo nobiscum de iniquis dicerent, hoc sibi de haereticis dicant. Et ideo quod sequitur, ita potius erat dicendum: Censeo itaque flebiles et tabidos haereticos non baptizandos esse cum ad Ecclesiam uenire coeperint, si habent iam Baptismum Christi, sed a sua peruersitate corrigendos. Nam etiam de iniquis dici potest, quorum portio sunt haeretici: Censeo itaque flebiles et tabidos iniquos, si iam baptizati sunt, non baptizandos esse cum ad Ecclesiam, id est, ad illam petram extra quam sunt omnes qui audiunt uerba Christi et non faciunt, uenire coeperint; sed sacra et diuina lauatione iam lotos, tunc autem et lumine uitae illuminatos, non hostes, sed pacificos, nam iniqui non habent pacem; non alienos, sed fidei Domini domesticos, nam iniquis dictum est: Quomodo conuersa es in amaritudinem, uitis alienae ? Non adulteros, sed Dei filios, nam iniqui sunt filii diaboli; non erroris, sed salutis effectos, nam non saluat iniquitas: in Ecclesiam recipi, id est, in illam petram, in illam columbam, in illum hortum conclusum et fontem signatum, qui non nisi in tritico, non autem in paleis agnoscitur, siue longe a uento separentur, siue usque ad ultimam uentilationem frumento commixti uideantur. Frustra ergo Cassius addidit: " Absque his qui in Ecclesia fideles supplantati, ad haeresis tenebras transierant. Si enim et ipsi ab Ecclesia recedendo Baptismum amiserant, etiam ipsis reddatur: si autem non amiserant, quod per eos datum est agnoscatur. [6,30] 30. 57. Alius Ianuarius a Vico Caesaris dixit: Si non obtemperat error ueritati, multo magis ueritas non consentit errori: et ideo nos Ecclesiae assistimus, in qua praesidemus, ut Baptismum eius ipsi soli uindicantes, eos quos Ecclesia non baptizauit, baptizemus. 30. 58. Respondetur: Quos Ecclesia baptizat, utique petra illa baptizat, extra quam sunt omnes qui audiunt uerba Christi et non faciunt. Baptizentur ergo quicumque a talibus baptizati sunt. Quod si non fit, sicut in istis, ita in haereticis Baptismus Christi, eorum iniquitate et peruersitate damnata siue correcta, agnoscendus et approbandus est. [6,31] 31. 59. Alius Secundinus a Carpis dixit: Haeretici christiani sunt, an non? Si christiani sunt, cur in Ecclesia Dei non sunt? Si christiani non sunt, fiant. Aut quo pertinebit sermo Domini dicentis: "Qui non est mecum, aduersum me est; et qui non colligit mecum, spargit "? Unde constat super filios alienos et suboles antichristi Spiritum sanctum per manus impositionem tantummodo non posse descendere, cum manifestum sit haereticos Baptisma non habere. 31. 60. Huic respondetur: Iniqui christiani sunt, an non? Si christiani sunt, cur in illa petra non sunt in qua aedificatur Ecclesia? Audiunt enim uerba Christi, et non faciunt. Si christiani non sunt, fiant. Aut quo pertinebit sermo Domini dicentis: Qui non est mecum, aduersum me est; et qui mecum non colligit, spargit? Spargunt enim oues eius, qui eas ad morum suorum labem praua imitatione perducunt. Unde constat, super filios alienos (quod omnes iniqui appellantur) et soboles Antichristi (quod sunt omnes qui Christo aduersantur) Spiritum sanctum per manus impositionem tantummodo non posse descendere, si cordis non adsit uera conuersio; cum manifestum sit iniquos quamdiu iniqui sunt, Baptisma quidem posse habere, sed salutem cuius sacramentum Baptisma est, habere non posse. Videamus enim si haeretici describuntur in psalmo illo, ubi de filiis alienis ita dicitur: Domine, libera me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est uanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis; quorum filii eorum uelut nouellae constabilitae, filiae eorum ornatae sicut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructuantia ex hoc in hoc: oues eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boues eorum crassi: non est ruina maceriae, nec exitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cuius est Dominus Deus ipsius. Si ergo isti sunt filii alieni, qui in rebus temporalibus et abundantia terrenae felicitatis beatitudinem ponunt, et diuina praecepta contemnunt, uideamus si non idem ipsi sunt de quibus Cyprianus ita dicit, in se quoque transfigurans eos, ut de his se dicere ostendat, cum quibus Sacramenta communicabat: " Dum uiam Domini ", inquit, " non tenemus, nec data nobis ad salutem coelestia mandata seruamus. Fecit Dominus noster uoluntatem Patris, et nos non facimus Domini uoluntatem, patrimonio et lucro studentes, superbiam sectantes, et caetera ". At si isti Baptismum et habere et tradere poterant, cur negatur esse posse in filiis alienis? Quos tamen hortatur ut coelestia mandata seruando, missa sibi per unicum Filium, fratres eius et filii Dei esse mereantur. [6,32] 32. 61. Victoricus a Thabraca dixit: Si licet haereticis baptizare, et remissam peccatorum dare; quid illos infamamus, ut haereticos illos appellemus? 32. 62. Quid, si alius diceret: Si licet iniquis baptizare, et remissam peccatorum dare; quid illos infamamus, ut iniquos illos appellemus? Quod huic responderetur de iniquis, hoc et illi respondeatur de haereticis; id est, neque eorum esse Baptismum quo baptizant, et non esse consequens ut quisquis habet Baptismum Christi, etiam de peccatorum remissione securus sit; si hoc in Sacramento tantum habet, nec ueraci cordis confessione conuersus est, ut dimittenti dimitteretur. [6,33] 33. 63. Alius Felix ab Uthina dixit: Nemini dubium est, sanctissimi consacerdotes, non in tantum posse humanam praesumptionem, quam Domini nostri Christi adorandam et uenerabilem maiestatem. Memores ergo periculi, hoc quoque non tantum obseruare debemus, uerum etiam ab omnibus nobis confirmare, ut omnes haeretici qui ad sinum matris Ecclesiae accurrunt, baptizentur; ut mens haeretica, quae diuturna tabe polluta est, sanctificatione lauacri purgata in melius reformetur. 33. 64. Fortassis iste qui in diuturna tabe purganda causam posuit, cur deberent haeretici baptizari, parceret eis qui in aliquam haeresem irruentes exiguo illic tempore fuissent, et cito correcti ad Catholicam inde migrassent. Deinde et ipse parum aduertit, ita dici posse, ut iniqui omnes qui ad illam petram in qua Ecclesia significatur, accurrunt, baptizentur; ut mens iniqua quae extra petram in arena aedificabat audiendo uerba Christi et non faciendo, sanctificatione lauacri purgata in melius reformetur: et tamen non fit, si iam baptizati sunt, etiam si probentur tales fuisse cum baptizarentur; id est, ut saeculo uerbis et non factis renuntiarent. [6,34] 34. 65. Quietus a Buruch dixit: Qui fide uiuimus, obsequi his quae instruendis nobis ante praedicta sunt, credula obseruatione debemus. Nam scriptum est apud Salomonem: " Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lauatio eius? ". Quod utique de his qui ab haereticis tinguntur, et de tinguentibus loquitur. Si enim qui apud illos baptizantur, per remissionem peccatorum uitam aeternam consequuntur, cur ad Ecclesiam ueniunt? Si uero a mortuo salutis nihil accipitur, ac propterea cognito errore pristino, ad ueritatem cum poenitentia reuertuntur; uno uitali Baptismate, quod in Ecclesia catholica est, sanctificari debebunt. 34. 66. Quid sit a mortuo baptizari, sine praeiudicio diligentioris eiusdem Scripturae considerationis, alibi iam diximus. Quaero autem cur haereticos solos uelint intellegi mortuos, cum Paulus apostolus generaliter de peccato dixerit: Stipendium peccati, mors; et iterum: Sapere autem secundum carnem mors est. Et cum mortuam dicat uiduam quae in deliciis uiuit, quomodo non sunt mortui, qui saeculo uerbis et non factis renuntiant? Quid ergo proficit lauatio eius qui ab istis baptizatur: nisi quia et ipse si talis est, lauacrum quidem habet, sed non ei proficit ad salutem? Si autem ille a quo baptizatur talis est, iste uero non falso corde ad Deum conuertitur; non ab illo mortuo baptizatur, sed ab illo uiuo de quo dictum est: Ipse est, qui baptizat; quolibet corporaliter operante baptizet. Quod autem ait de haereticis: Si enim qui apud illos baptizantur, per remissionem peccatorum uitam aeternam consequuntur, cur ad Ecclesiam ueniunt? Respondetur: Ideo ueniunt, quia etiamsi Christi Baptismum usque ad sacramenti celebrationem perceperunt, tamen uitam aeternam nisi per unitatis caritatem non consequuntur: sicut nec illi maleuoli et inuidi, quibus non dimitterentur peccata, nec si aduersus eos odium tenerent a quibus paterentur iniuriam; quia Veritas dixit: Si non dimiseritis, nec Pater uester dimittet uobis : quanto magis cum eos oderant, quibus retribuebant mala pro bonis? Nec tamen isti saeculo uerbis solis et non factis renuntiantes, si postea corrigerentur, rursus baptizarentur; sed uno uitali Baptismate sanctificarentur. Quod quidem in Catholica est, sed non in sola; sicut nec in sanctis solis, qui aedificati sunt super petram, et ex quibus unica illa columba perficitur. [6,35] 35. 67. Castus a Sicca dixit : Qui contempta ueritate praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres inuidus est et malignus, quibus ueritas reuelatur; aut circa Deum ingratus est, cuius inspiratione Ecclesia eius instruitur. 35. 68. Iste si conuinceret eos qui diuersa sentiebant, et hoc tenebant, quod etiam totus orbis postea christiano concilio confirmatus obtinuit, ita consuetudinem sequi, ut contemnerent ueritatem, haec uerba formidare deberemus: cum uero illa consuetudo et a ueritate propagata et ueritate roborata reperiatur, nihil in hac sententia pertimescimus. Et tamen si illi circa fratres inuidi erant et maligni, aut circa Deum ingrati, ecce qualibus communicabant, ecce quales diuersa sentientes, sicut Cyprianus praedixit, a iure communionis non amouebant, ecce a quibus non polluebantur in conseruatione unitatis, ecce quantum amandum sit uinculum pacis; ecce quid considerent qui nobis de praedecessorum episcoporum concilio calumniantur, quorum caritatem non imitantur, et quorum exemplo considerato iure damnantur. Si consuetudo erat, sicut haec sententia testis est, ut haeretici uenientes ad Ecclesiam cum Baptismate quod habebant susciperentur, aut hoc recte fiebat, aut mali bonos in unitate non maculant. Si recte fiebat, cur orbem terrarum, quia sic recipiuntur, accusant? Si autem mali bonos in unitate non maculant, quomodo se a crimine sacrilegae separationis excusant? [6,36] 36. 69. Eucratius a Thenis dixit: Fidem nostram, et Baptismatis gratiam, et legis ecclesiasticae regulam Deus et Dominus noster Iesus Christus suo ore Apostolos docens perimpleuit, dicens: " Ite, docete gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti ". Falsum ergo haereticorum Baptisma et iniquum a nobis pellendum est, et omni contestatione refutandum, de quorum ore uirus, non uita; nec gratia coelestis, sed blasphemia Trinitatis exprimitur. Et ideo uenientes ad Ecclesiam haereticos integro et catholico Baptismate baptizari debere manifestum est, ut a blasphemia suae praesumptionis purificati, possint Spiritus sancti gloria reformari. 36. 70. Plane si non est baptismus Patris et Filii et Spiritus sancti nomine consecratus, haereticorum deputetur, et iniquum a nobis omni contestatione refutetur; si autem hoc in eo nomen agnoscimus, melius uerba euangelica ab haereticorum errore distinguimus, et quod in eis probum est approbamus, quod mendosum est emendamus. [6,37] 37. 71. Libosus a Vaga dixit: In Euangelio Dominus: " Ego sum ", inquit, " ueritas ": non dixit: Ego sum consuetudo. Itaque ueritate manifestata, cedat consuetudo ueritati: ut etsi in praeteritum quis in Ecclesia haereticos non baptizabat, nunc baptizare incipiat. 37. 72. Hic nihil ostendere conatus est quomodo sit ueritas, cui debere dicit consuetudinem cedere. Plus tamen nos adiuuat aduersus istos qui se ab unitate diuiserunt, quod illam consuetudinem fuisse confitetur, quam quod eam ueritati quam non ostendit, cedere oportere arbitratur. Illa est enim consuetudo, quae si sacrilegos ad altare Christi sine Baptismi purgatione admittebat, et nullum bonorum in unitate polluebat, quicumque se ab eadem unitate, in qua nullorum malorum contagione pollui poterant, frustra separauerunt, manifestum sacrilegium schismatis admiserunt. Si autem per illam consuetudinem omnes polluti perierunt, de qua cauerna isti sine originali ueritate et cum calumniae calliditate procedunt? Si uero recta fuerat consuetudo, qua sic suscipiebantur haeretici, relinquant furorem, fateantur errorem; ueniant ad Catholicam, non ut retinguantur sacramento Baptismatis, sed ut curentur a plaga concisionis. [6,38] 38. 73. Leucius a Theueste dixit: Haereticos, blasphemos, atque iniquos uerbis uariis decerpentes sancta et adorabilia Scripturarum uerba, exsecrandos censeo; et ideo exorcizandos et baptizandos. 38. 74. Et ego exsecrandos censeo; sed non ideo exorcizandos et baptizandos. Ipsorum est enim figmentum quod exsecror, Christi autem Sacramentum quod ueneror. [6,39] 39. 75. Eugenius ab Ammedera dixit: Et ego hoc idem censeo, haereticos baptizandos esse. 39. 76. Huic respondetur: Sed non hoc censet Ecclesia, cui Deus iam plenario etiam concilio reuelauit, quod tunc adhuc aliter quidam sapiebatis; et quia in uobis caritas salua erat, in unitate permanebatis. [6,40] 40. 77. Item alius Felix a bamaccura dixit: Et ipse secutus diuinarum Scripturarum auctoritatem, haereticos baptizandos esse censeo; sed et eos qui apud schismaticos baptizatos esse contendunt. Si enim secundum cautum Christi, priuatus fons noster est, intellegant cuncti Ecclesiae nostrae aduersarii, quia alienus esse non potest, nec duobus populis salutarem aquam tribuere potest ille qui unius gregis pastor est. Et ideo manifestum est, nec haereticos nec schismaticos aliquid coeleste suscipere, qui a peccantibus hominibus et ab Ecclesia extraneis audent accipere. Quando danti locus non est, utique nec accipienti prodest. 40. 78. Huic respondetur, Scripturas diuinas nusquam praecepisse ut haeretici apud haereticos baptizati denuo baptizentur; sed multis locis ostendisse, alienos esse ab Ecclesia omnes qui non sunt in petra, nec ad columbae illius membra pertinent, et tamen baptizare et baptizari, et habere sine salute Sacramentum salutis. Fons autem noster qui similis est fonti paradisi, quod etiam sicut ille extra paradisum profluat, iam satis dictum est : et quod duobus populis, id est, suo et extraneo, salutarem aquam tribuere non potest ille qui unius gregis pastor est, concedo atque consentio. Sed numquid quia salutaris non est extraneis, ideo ipsa non est? Aqua enim diluuii constitutis intra arcam salutaris fuit, extra arcam uero mortifera fuit; eadem tamen fuit. Et multi extranei, id est inuidi, quos ex parte diaboli esse Cyprianus dicit et de Scripturis ostendit, uelut intus uidentur, et tamen nisi essent extra arcam, non morerentur per aquam. Tales enim Baptismus, cum eo male utuntur, necat; sicut illis de quibus dicit Apostolus, bonus odor Christi erat in mortem. Cur ergo non suscipiunt aliquid coeleste uel schismatici uel haeretici; sicut spinae seu zizania pluuiam, sicut ipsi qui extra arcam fuerunt, aquam de cataractis coeli uenientem susceperunt quidem, sed ad perniciem, non ad salutem? Ideoque illud quod in ultimo posuit: Quando danti locus non est, utique nec accipienti prodest; non laboro refellere: quia et nos dicimus accipientibus non prodesse, cum in haeresi accipiunt consentientes haereticis; et ideo ueniunt ad catholicam pacem atque ueritatem, non ut baptismum accipiant, sed ut eis prodesse incipiat quod acceperant. [6,41] 41. 79. Item alius Ianuarius Muzulensis dixit: Miror quod cum omnes confiteantur unum esse Baptismum, non omnes intellegant eiusdem Baptismi unitatem. Ecclesia enim et haeresis duae et diuersae res sunt. Si haeretici habent Baptisma, nos non habemus: si autem non habemus, haeretici habere non possunt. Dubium autem non est, Ecclesiam solam Baptismum Christi possidere, quae sola possideat et gratiam Christi et ueritatem. 41. 80. Posset alius similiter dicere, et similiter non uerum dicere: Miror quod cum omnes confiteantur unum esse Baptismum, non omnes intellegant eiusdem Baptismi unitatem. Iustitia enim et iniquitas duae et diuersae res sunt. Si iniqui habent Baptisma, iusti non habent: si autem iusti habent, iniqui habere non possunt. Dubium autem non est, iustos solos Baptismum Christi possidere, qui soli possideant et gratiam Christi et ueritatem. Hoc certe falsum est, illis quoque fatentibus. Et illi quippe inuidi qui sunt ex parte diaboli et intus positi, sicut dicit Cyprianus, atque apostolo Paulo notissimi, Baptismum habebant: nec ad membra illius columbae quae in petra tuta est pertinebant. [6,42] 42. 81. Adelphius a Tasualte dixit: Sine causa quidam falso et inuidioso uerbo impugnant ueritatem, ut rebaptizare nos dicant, quando Ecclesia haereticos non rebaptizet, sed baptizet. 42. 82. Imo uero modo non rebaptizat; quia nisi eos qui baptizati non sunt, non baptizat; quam consuetudinem anteriorem perspecta diligentius ueritas etiam concilio posteriore firmauit. [6,43] 43. 83. Demetrius a Leptiminus dixit: Unum Baptisma nos custodimus, qui Ecclesiae catholicae soli rem suam uindicamus. Qui autem dicunt quia haeretici uere et legitime baptizant, ipsi sunt qui non duo, sed multa baptismata faciunt: nam cum haereses multae sint, pro earum numero et baptismata computabuntur. 43. 84. Huic respondetur: Si ita est, tot ergo numerentur baptismata, quot sunt opera carnis, de quibus ait Apostolus: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt 156: inter quae numerantur et haereses, et tam multa ipsorum operum intus tamquam in palea tolerantur, et tamen unum Baptisma omnibus est, quod nullo iniquitatis opere uiolatur. [6,44] 44. 85. Vincentius a Tibari dixit: Haereticos scimus illos esse peiores, quam Ethnicos. Si conuersi ad Deum uenire uoluerint, habent utique regulam ueritatis, quam Dominus praecepto diuino mandauit Apostolis, dicens: " Ite, in nomine meo manum imponite, daemonia expellite ". Et alio loco: " Ite, et docete gentes, tingentes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti ". Ergo primo per manus impositionem in exorcismo, secundo per Baptismi regenerationem, tunc possunt ad Christi pollicitationem uenire; alias autem fieri non debere. 44. 86. Ex qua regula dicat haereticos peiores esse quam Ethnicos, nescio; cum Dominus dicat: Si neque Ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. An etiam tali haereticus peior est? Nihil resisto: non tamen propterea quia ipse homo peior est ethnico, id est, gentili atque pagano, Sacramentum etiam Christi si quod habet, uitiis eius moribusque miscetur, et eadem permixtione corruptum perit. Nam illi qui recedunt de Ecclesia, et fiunt haeresum non tantum sectatores, sed etiam conditores, si iam baptizati recedunt, cum secundum istam regulam peiores sint Ethnicis, habent tamen Baptisma: nam si correcti redeant, non accipiunt; quod si amisissent, utique acciperent. Potest ergo fieri ut aliquis peior sit ethnico, et tamen in eo Christi Sacramentum non solum sit, sed etiam non sit peius, quam in homine sancto et iusto. Etsi enim quantum in illo homine est, non eum seruauit, sed animo et uoluntate uiolauit; tamen quantum ad ipsum attinet Sacramentum, et cum contemptore et repudiatore suo integrum inuiolatumque permansit. Nonne Sodomitae ethnici erant, id est, gentiles? Peiores ergo erant Iudaei, quibus Dominus dicit: Tolerabilius erit Sodomis in die iudicii, quam uobis: et quibus propheta dicit: Iustificastis Sodomam; id est, in comparatione uestra, Sodoma iusta facta est. Numquid tamen ideo sacramenta diuina quae apud Iudaeos erant, talia erant quales ipsi erant; quae Dominus ipse quoque suscepit, et ad ea celebranda leprosos quos mundauerat misit, et ea Zachariae ministranti angelus adstitit eumque in templo sacrificantem exauditum esse nuntiauit? Haec eadem sacramenta et in bonis hominibus illius temporis erant, et in malis peioribus quam sunt Ethnici; quandoquidem Sodomitis in malitia praelati sunt: et tamen illa sacramenta erant in utrisque integra atque diuina. 44. 87. Nam et ipsi Gentiles si quid diuinum et rectum in doctrinis suis habere potuerunt, non improbauerunt sancti nostri, quamuis illi per suas superstitiones et idolatriam et superbiam, caeterosque perditos mores detestandi essent, et nisi corrigerentur, diuino iudicio puniendi. Nam et Paulus apostolus apud Athenienses cum de Deo quaedam diceret, perhibuit testimonium quod quidam eorum tale aliquid dixerint: quod utique si ad Christum uenirent, agnosceretur in eis, non improbaretur. Et sanctus Cyprianus talibus aduersus eosdem Ethnicos utitur testibus. Nam cum de magis loqueretur: Quorum tamen, inquit, praecipuus Hostanes, et in formam ueri Dei negat conspici posse, et angelos ueros sedi eius dicit assistere. In quod et Plato pari ratione consentit, et unum Deum seruans, caeteros angelos uel daemonas dicit. Hermes quoque Trismegistus unum Deum loquitur, et eum incomprehensibilem atque inaestimabilem confitetur. Si ergo isti uenissent ad percipiendam christianam salutem, non utique eis diceretur: Hoc malum habetis, uel falsum habetis: sed plane merito diceretur: Hoc uobis quamuis integrum et uerum, nihil tamen prodesset, nisi ad Christi gratiam ueniretis. Si ergo in ipsis Ethnicis potest aliquid diuinum inueniri recteque approbari, quamuis eis salus adhuc a Christo praestanda sit; non oportet nos ita moueri etiamsi peiores sunt haeretici, ut quod in eis malum ipsorum est uelimus corrigere, et quod in eis bonum est Christi nolimus agnoscere. Sed iam caeteras huius concilii sententias pertractandas, ab alio suscipiemus exordio.